Jus canonicum ad libros 5. decretalium Gregorii 9. explicatum, et per quaestiones, ac responsa in methodum brevem, & claram redactum. Authore R.P. Adamo Huth e societate Jesu ..

발행: 1758년

분량: 722페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

491쪽

trimonium a baptirato. cum gentili ex dispensatione Pontificis contractum. Ratio, Sacramentum est unicum& indivisibile, sicut & est unicus contractus virum ZEfeminam assiciens, ergo cum non possit infidelem afficere,. nec fidelem assiciet. s. 6. An consensus mutuus ad valorem matrimonii semper sit necessarius 3 Resp. Amrm. ita quidem, ut non possit ab ulla potestate creata suppleri; quia concessa non est talis facultas a Deo, neque conveniens fuit,

eam Concedi.

7. In quid ferri debeat consientur matrimoniatis e Resp. Non requiritur, ut formaliter feratur in ipsam copulam, sed sussicit serri in ius eam exigendi; quia per hoc jam impletur finis matrimonii; unde patet inter B. U. & S. Josephum verum ' fuisse matrimonium ritem patet, posse contrahi matrimonium sub conditi ne vel potius sub modo servandi castitatem, ingrediendi Religionem ante consurnationem matrimonii, non petendi aut reddendi debitum ; quia tales modi unsunt contra substantiam matrimonii, neque aliud requiritur, nisi ut detur jus mutuum Sc potestas in corpora in actu primo. I. 8. An consensus utriusque conjugis debeat simul eYAstere ρ Resp. Ut consensus actualis 3c physicus utriusque

conjugis simul sit, non requiritur; nec ratione Sacramenti, iit te ad quod sussicit partes inter se moraliter conjungi, quemadmodum seri solet in Sacramento enitentiae; neque ratione contractus, in quo facilius adhuc admittitur moralis illa conjunctio ; adeoque valebit matrimonium, dum hodie exprimitur consensus unius coram Parocho & testibus, & alterius consensus coram eodem Parocho de iisdem testibus die alia. 2 9- sualiter consensus matrimonialis exprimendus p Res p. Vel verbis vel signis est exprimendus, cum matrim. st contractus respectivus, humanus, & politicus; verba tamen etiam in valentibus loqui non sunt necessaria, neque de necessitate Sacramenti; arg. e. un. 9 n. de desροηs i M. in 6. & ex Flor. quod certe expressisset, si verba forent necessaria; neque de necessitate praecepti; quia nullibi taleeXtat. cap. 23. O 28. h. t. indicant tantum, decens esse ,

adhibere varia, & haeo aptiora esla signa consensus.

492쪽

7 . . . - canonicum. Io. An eonsensur matrimonialis debeat se Liber dResp Amrni. ita ut si matrimonium metu gravi inju-

se incussis contraliatur, ipso jure sit nullum c. I q. 13. b. t. Ratio; quia matrimonium semel validum de Consummatum, nulla authoritate humana est rescindibile, uti tamen alii actus sunt. Tridentinum etiam sessa4. c. 9. Dominos territoriales, qui subditos suos injuste ad matrimonia cogunt, poena excommunicationis serit, ipso facto incurrenda. Parentes, licet poenas a I rident. statutas non incurrant, nequidem sub Ievi possunt obligare proles ad matrimonium, si aliunde non teneantur illud contrahere; eo quod non sit conveniens gravissima matrimonii onera aliena voluntate cogi su

Be in matrιmonium e Respc r. Non tantum peccavit talis peccato Sacrilegii contra reverentiam Sacramenti,& peccato injiistitiae ob gravem deceptionem alterius ἔsed tenetur in conscientia ponere adhuc verum consensum, de itae matrimonium redintegrare, quia id exigidiustitia commutativa. Rel p. a. Sulficit ad restaurationeni matrimonii, si is, qui ficte contraxit, solus ponat consensum verum etiam

Interm ira tantum, cum enim conjux alter femper iractet compartem ut coniugem, censetur moraliter permanere prior consensus. Neque etiam ex aliis impedimentis occultis excepto impedimento clandestinetiatis nulla matrimonia ad sui validationem exigunt pret sentiam Parochi 3c testium. Ratio, quia Lex dc D cretum Trid. volens contrahi matrimonia publice, non videtur Comprehendere calum, quo matrimonium jam

semel publice, sed ex defectu solitis consensus, vel ob

impedimentum occultum nullicer contractu .n revalidatur. Requiritur tamen, ut matrimonium ob impedimentum occultum nestum in casu obtentae dispensationis utriusque partis consensia revalidetur; quia tinpedimer tum reddiderat contrahentes ad consensum validum imitabiles: ergo prior consensus erat nullus.

493쪽

d Lib. IV. Decret. Greg. IX. f. I. De impςdimentis matrimonii.

Otaest. I. Imstedimenta matrimoniι quotvmicia i 3 p nes quem sit potestar ea satuendist Resp. Sunt au-plicia, impedientii latrium, quae impediunt, quo miamus licite contrahatur matrimonium; oo dirimentia ; non quod valide contractum matrimonium dirimant, sed

Muod faciant, ut ne quidem valide contrahi possit. Resp. ad a Potestas stituendi impedimenta dirimentia circa fideles est penes S. Pontificem, illique soli reservata nimirum ob rei gravitatem, & praxin Ecclesiae.

2. An consuetudine induci posiν imρedimenta dirimentia nova, aMogari jam constitutaὸ Resp. Assit. Tatio petitur ex c. I. Ons. de cogn.Iρir. c. D. de consueti ubi approbatur, consuetudine sus novum induci, antiquum vero abrogari posse, si illa sit rationabilis & lenitime praescripta; atqui talis potest esse consuetudo i ducens vel abrogans impedimenta matrimonii. Ergo. I. suaenam sint impedimenta imstedientia, quae dirimentia ρ Resp. I. Impedientia naec quatuor tantum hodie dantur: , Sacratum te us , vetitum, Don alia , votum , De tempore sacrato 3e vetito Ecclesiae agetur 16. quom

do sponsalia impediant matrimonium, dictum est tiro. quomodo votum sit. 6. dicetur. Reliqua impedimenta impedientia non sunt amplius in usu. Resp. 2. Impedimenta dirimentia comprehenduntur seqq. versiculis rError, conditio, votum, cognatio, crimen.

Cutius disparuas, vis, ordo, ligamσο, honestas. Eras, affines, si clandestinus impos . iRaptave sit mulier, nec parti reddita tutae. hic agamus de impedimento publicae bonestatis, dispariritatis cultus, impedimento raptusinerroris, reliquis ad proprios titulos relectis. ' . 4. An Acatbotici in Germania obligentur impedime ris matνim ii Jure fanoM Ecclesiastico inductis 3 Resp.

Licet sublint Acatholici jurisdietioni Ecclesiae, neque

se per contumaciam suam eximere vel contra ob

euntiam Ecclesiae debitam possint praescribere; Ecclesia

494쪽

non urget, nec dirimit matrimonia Haereticorum cum consanguineis v. gr. in tertio gradu contracta. Ratio, quod prudenter non urgeat, est tum moralis impossibulitas, observantiam legum suarum obtinendi et tum evitatio fornicationum, concubinatuum, illegitimitas prolium ;communis error, suavior Acatholicorum reductio &c.

I. suid importet imβedimentum publicae bone tis . e publicae bonestatis justitiae Resp. i. Est propinquitas sive quasi affinitas inter sponsum & consanguineos Pansae, &vice versa inter consanguineos sponsi & spo sam, ortum habens ex sponsalibus de futurb, & matri

monio rato tantum, vi cujus neuter sponsorum matrimonium contrahere potest cum consanguineis alterius a

Resp. 2. Introductum est jure solum Ecclesiasticor. 3. 8. de θοή. & jure novo Triae. s. 24 c. I. de reformmatr. nascitur ex sponsalibus de futuro, sed validis tam tum, iisque puris ac determinatis, nec primum gradum excedit. Nascitur etiam hoc impedimentum ex sponsalibus de praesenti, dirimens matrimonium contrahendum usque ad quartum gradum inclusive. Ita s. Pius V. in B Ela data cal. Iunii modo matrimonium sit pure absque conditione initum, nam conditio uti suspenderet valorem matrimonii, ita & honestatem publicam.

It. modo tale matrimonium non sit nullum defeetii consensus, v. ob gravem metum, vel cum errore circa personam initum, nam ex alio capite invalidum, v. g.

ob immimentum consangninitatis, affinitatis, clanae- sinitatis adhuc dirimit matrimonium contrahendum usque ad quartum gradum. Ita s. Pius V. ibid. . Resp. 3. Impedimentum hoc est perpetuum, quacumque de causa sponsalia solvantur, sive morte alterius

sponsorum, μου. II. caus. 27. qu. 2. θ' ea T. desponsal. sive mutuo consensu, e. y. de desponsat. impuberi & Dr-riar. M. Triae interρ. de anno 16y8. die 6. Iunii, quam

sub die a o 1 d. mensis approbavit Alexand. Ull. telie Fagn. Ac Mat. Resp. . Hoc impedimentum non agit retro, hoc est, si Titius post sponsalia de suturo inita cum Sempronia,

attentat contrahere matrimonium ratum cum sorore in-Proniae, quod tamen invalidum erit impedimentum

495쪽

Ad Lib. IV. Decret. Greg. sci 477 publicae honestatis ex prioribus sponsalibus ortum , non

Oritur ex hoc matrimonio invalido impedimentum Publicae honestatis respectu semproniae , ut eam ducere non PolIit. Ita deciditur c. un. A1ροή. in o. N B. non oritur in praejudicium Semproniae, quacum sponsalia prius comitracta fuerant, oritur tamen respectu aliarum Semproniae consanguinearum.

Ib C suid dicendum de impedimento dis nitaris euia sus P Resp. I. Disparitas cultus sumitur hic pro diversi-

'tate Religionis inter contrahentes matrimonium, quae,

Iis esse censetur, si fidelis cum stricte infideli, id est,

non baptirato nititur contrahere.

Resp. Tale matrimonium licet jure divino & n, turali illicitum sit per se loquendo, ob periculum perversionis conjugi fidest imminentis invalidum tamen stilum est jure Ecclesiastico, eoque non scripto nullo nimirum jure scripto Pontificio aut Concilii generalia hac de re extante sed traditio, prout colligitur ex

Resp. Impedimentum disparitatis cultus se non Σωtendit ad matrimonia Catholicorum cum Haereticis, haec siquidem valida sunt, nisi, ut sepe fit, Haereticus h

heat intentionem repugnantem fini matrimonii. Sumia Zur ex cap. decrevit I . de haeret. in 6. ubi uxores quae scienter Haereticis nupserunt, privantur dote, non tamen praecipitur , eas a viris separandas.

Resp. q. IlIicita tamen sunt matrimonia CathoIicorum Cum Haereticis. 1. Jure Mele Mico ex Concia Cartha:

Σ3. qu. I. deinde jure naturae illicita sunt, dum adest periculum perversionis coniugis Catholici , vel malae educationis prolium in haeresi&c. Demum maxime impium' est pactum de parte prolium in haeresi educanda ρquia ius naturale & divinum parentes obligat, ut O Des liberos DEO educent, & non tam quoad corpus, quam quoad animam provideant. T. suid circa impedimentum raptus praesertim j re Tri'nt. observandum Resp. I. Raptus est violenta virginis alteriusve seminae renitentis abductio. Dirimit matrimonium raptorem inter & raptam , etiam postrap um consenIientem, quamdiu haec manet in potest

496쪽

te raptoris, nec in loco tuto ac libero est constituta, Raptor etiam'omnes illi quoquo modo auxilium pra-bentes ipso jure sunt excommunicati infames, omniumque dignitatum incapaces, & sit Clerici fuerint, de proprio gradu decidunt. Porto raptor tenetur raptam , sive eam duxerit, sive non, decenter dotare Trident

de reform. mair.

Re p. a. Cum Concilium generaliter loquatur de rapiente fiminam, impedimentum hoc dirimens incuserit, qui rapit mulierem etiam corruptam, inhonestam,

meretricem.

Resp. s. Non est matrimonium nullum, si puella coi sentiens abducatur, invitis etiam parentibus, Cumque 'ea coram Parocho 3c testibus matrimonium contrahatur; quia hic non est proprie raptus. Resp. 4. Non est invalidum matrimonium dum ea contractum, quam quis invitam abduxit solius libidinis causa, modo femina , etiam necdum extra potestaterra raptoris constituta, libere consentiat in matrimonium. Ratio; quia decretum Concilii utpote poenale & co rectorium juris communis, & quia intendit favere Iibertati matrimonii, talis autem raptus cum eam non laedat, non est extendendum ad raptorem ex causa libidinis. . Resp. , . Nec est impedimeritum dirimens secundum Pirh. UViestn. Zc alios, si semina rapiat virum nolentem dc contradicentem ad ineundum secum matrimonium; eo quod Tridentinum non loquatur nisi de viro raptore , hicque casus sit de rarocontingente adeo que non videatur decreto Trid. comprehensus. Senten. tia tameis contraria, quam tenet Pics. n. Do. desponsa.. valde etiam probabilis est. 3. 'id impedimenti ponat error, 'Resp. i. Error infans circa substantiam seu individuum personae, sive sit antecedens, sive concomitans ι jure naturae reddit contractum matrimonialem nullum. Ratios quia error tol- Iit tonsensum , I. I s. f. de juri L o jud. c. un. caus. I. I. C. de iur. fast. ignori Resp. 2. Error circa qualitates, si intrinsecar s uti sunt virginitas 3c nobilitas, sive extrinseras, sive error det causam contractus, sive ex alterius dolo proveniat, matri

497쪽

Id Lib. IV. Beereti Greg. IX. 47s

trimonium non dirimit; eo quod reddat tantum invo luntarium Iecumdum quid. Potest tamen per accidens fieri, ut tale mali irrioaluin sit nullum. I. Si error qualitatis redundet in errorem personae, nimirum s qualitas est simul cum persona intenta. a. si qualitas in comditionem deducatur , conditio enim iuspendit consensum, & consequenter dum deficit, consensum simul Sccontraetum deficere facit. Resp. Si alteruter vel uterque coiitrahentium per errorem credat, se laborare impedimento dirimente , quod revera non subest , valebit tale matrimonium, modo conti alientes , quantum in se est, intendant comsentire . . Ratio; quia tales personae ex una parte sunt vere habiles ad contrahendum, cum revera non lab rent impedimςnto; ex altera vero parte intendunt, qua tum possunt contrahere; ergo vere contrahunt.

De Desponsatione impuberum O s. i. suaenam aetas ad sponsalia de futura requiu

ratur Resp. Tam quoad masculos, quam stmeI-las ius statuit septennium. c.4. S. I S. b. t. c. . eod. in SSi usus rationis septennium antevertat, an Domsalia ante i d impletum ivita subsistantὸ Resp. Quod de

rure naturae subsistant, certum est; de jure positivo prinbatur ex c.juvenis I. Bisons. l. I .f. ibid. Deinde in m trimonio malitia aetatem supplet, cur non in sponsali, bus 3 Si vero malitia seu prudentra aetatis desectum non supplet, septennium debet esse physice completum. R tio; quia quoties a jure determinatur aliquod tempus, id physice compleri debet, ut patet in I . aetatis anno ad condendum testamentum requisito, & in 161 o. ante quem noluit Trid. valere Prosessionem. s. 3. An is, quatiter liceat resilire a sponsalibus Gadi tractis tempore impubertatis , scin intra 7. ω I . aut re Declive I a. aetatis annumst Resp. Si uterque, dul co traherentur sponsalia, filii impubes, neuter in impubemtate a spontalibus potest resilire, e. 7. b. t. ne obaragile

judicium temere ineantur di temere lponsalia disislva

498쪽

4ro . Ius Canonicum. tur. Pubertatem adepti, vel uterqtie vel unus, invita altera parte, absque alia causa possunt sponsalia in impubertate inita dissolvere, cap. cit. neque qui prius pubertatem adeptus est, exspectare tenetur , quoadusque alter pubes fiat. Imo procedunt haec, etiamsi sponsalia in linpubertate su1ssent jurata, quia juramentum sequitur natura n actus: nisi tamen impubereε iurato contrahentes proximi sint pubertati c. Io. deIstonsal. Si pubes, iuvenis v. gr. I 6. annorum contraheret sponsalia cum Puella Io. annorum, is resilire non potest, licet illa possit pubertatem adepta, c. 7. h. t. q. aetata lad matrimonium valide contrabem dum requiratur λ Resp. pubertas legalit, id est, annus I . in masculo Sc Ia. in femina, o 6. Io. II. h. t. vel pubertas naturalis, nimirum habilitas ad actus generationi prolis sufficientes, & capacitas doli si je discretio ad intelligendam vim consensus conjugalis, per cam Minter anc. I. s. imule. kν. Etiamsi masculus post annum I . item femina post Ia. ad generandum nondum sit habilis proxime, matrimonium valebit, quia nulla impotentia nisi perpetua impedimentum dirimens constituit, c. y. 3 M. defrigid. Potest etiam S. Pontiis ubpote supremus Legislator dispensare, ut fideles infra pubertatem validum matrimonium inire possint. s. An valeant sponsalia a parentibus ad id non comstitutis contracta pro liberis Resp. I. Sponsalia de latum a parentibus pro liberis praesentibus, dc vel expresse vel tacite, non contradicendo, consentientibus contracta valent, c. un. .mrrob. Lino. ubi jus praesumit n.

sensum filiorum scientium, quod parentes nihil in iuum praejudicium sint acturi. Resp. a. Non valent sponsalia de praesenti sive matrimonium a parentibus nomine liberorum contractum, si hi praesentes sint & non contradicant. Ratio, quia id quod in sponsalibus utrique parenti concessum non est, utpote a jure exorbitans, ad matrimonium extendendum. Hic etiam casus in locis, ubi Trid. receptum, vix potest contingere. Resp. 3. Ad valorem matrimonii a liberis contractimnsensus parentum non requiritur. Trid. seg. 24. c. 1. de refor. mair. Imo hi peccane graviter, dum absque justat causa

499쪽

ad Lip. m. Decret. Greg. IX causa matrimonia liberorum impediunt, c. fu, de jucim 6. uti & regulariter liberi, dum parentibus inconsultis& invitis ad matrimonia provolant. arg. can. II. cauilf3 a. a. possuntque ideo non quidem exhaeredari jure Communi per Nov. I ly. c. 3. Iure tamen speciali & poena exhaeredationis & aliae a Magistratu etiam saeculari statui possunt. Ita pram habet multarum Provinci rum; quia hujusmodi Legibus magna affertur Reip. utulitas; re si a Fundatoribus certae conditiones primogenituris dc malinatibus possunt adlici , ne v. g. judaic singuine insectis nubant, cur non &Magistratus statui eJusmodi possit condere.

. . . De Glandesim de onfatione. .

. st otupliciter matrimonium dicatur clando

stinum Z Resp. Duae sunt species matrimoniorum , ' clandestinorum a Jure reprobatorum , dc punit rum, dqm vel contrahuntur absque praesentia Parochi fic testium, & haec dicuntur elandestita Amplicitem vel dum contrahuntur sine pr missis' clanuntiationibus , de haec vocantur clandestina- secundum qnia, de huic clam destinitati non obstat , etsi de caetero contrahantur in medio soro ac .plena Ecclesia. γ quatiter praemittendae denuntiationes flResp. I. debent praemitti matrimonio trinae denuntia- tiones. Triae seg. de re mat . I. us tamen omisissa alidum est matrimonium di eum enim mali imonium ta- Ie suerit iure aritiquo, validum, neque tamen quoad hoc a Trid. sit correctum, valet etiamnum tale matrim nium. 2. Graviter tam Parochus denuntiationes omit-tcns, quam contrahentes peccabunt seclusa dispensati .net vel justa a causa r. quia violant praeceptum Ecclesiae in materia gravi , ut cotistae ex sine qui est scire velle, num subsiset matrimonium, nec ne, Pr pter impedimentum . 3. Debent fieri inter migaram solemηia tribus continuis diebus festivis a proprio contrahentium Itirocho , vel alio de e)us lis utia αα dum contrahentes sunt ex diversis Parocluis . de-P. Adami miώ. . Hli bent

500쪽

Jus canonicum . '

ant in utriusque Parochia proclamari ; quia alias rina Concilio intento, qui est detectio impedimenti, non esset satis provisum . q. Si sporisi, antequam denunti lux matrimonium, domicilium mutent, inque loco β micilii novi vel pauci sint, vel nullus omnino , qui eos . noverit ; tum iaciendae sunt etiam denuntiones 1n l 'aro' chia, ubi prius sponsi, aut unus e flum, habita runt, quia tali modo magis satisfit intentioni Trident. si vero

sponsi in loco, in quo defacto domicilium habent, veI. quasi , diu satis fuerint mor ti , sufficit in hoc loco do i micilii fieri promulgationes; quia veri sunt paroclium talis loci . . suises. q. suinam disperiare possint in denuntiationibus Quibus de causiu Resp. r. rris soli ordinario quo nomine venit Episcopus . Praelati jurisdictiqnein qualio Episcopalem habentes, & in specie Vicarius Generatus

hanc facultatem de lit. Potest tamen,& parochus n quidem proclamationes tales remitteret, sed declarare , non obligare legem earum, si periculum in mora iis , , nec tamen Episcopus possit adiri, talesque adsint cau- is, ob quas Episcopus debeatbdispensare . Debet, autem' hic dispensare , quoties bono commlini ver particulara contrahentiunt maω me expedit concedi dispensationem intenetur enim Episcopus providere bono communi ce' speciali subditorum . . . . Resp. a. Facta ab Ordinario dispensatio in proclama...tionibus absque juila causa, est invalida e cum diI n-stionem reliquerit prudentiὰ Episcopi Trid. quae verba. arbitrium prudenti te de ratione re 'Iamna important, quia nequit consistere absque iustie cauta cognitione. Resp. 3. Concilium quidem unicam tantium allegat illam dispensandi, scit. suspieionem, de matrimoni malitiose impediendo, sufficit tanten etiam alia quTs justa ; v. g. infamia , si viventeas in concubinatu, habita pro verti conjugibus publicentur: disparitas conditionis, si denuntietur senex cum juvencula; damnum dc perm

suri. q. An , qui scit impedimentum .nter Mnunt tos, teneatur illud manifestare st Res p. Amr. idque rub gravi peccato tum jure naturae, tum ex Praecepto clesiae; quia quilibet tenetur consulere saluti proximi ,

SEARCH

MENU NAVIGATION