Clementis undecimi pontificis maximi Homiliae in euangelia

발행: 1722년

분량: 208페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

121쪽

qui toties de Sion sya rugiens dedit de Ierusalem vocem suam, ut nos ad poenitentiam vocaret. Regina Austri surget in judicio cum nobis, & condemnabit nos: quia venita finibus terrae audire sapientiam Salomonis. Et ecce plus quam Salomon hic: qui venit ad nos Rex pacificus, ad docendum nos Viam prudentiae. Surgent in iudicio cum nobis remotissimae Sinarum gentes, longo terrarum, mariumque intervallo a nobis dissitae, quae mistas ab hac Petri Sede divini Verbi Praecones insuetis honorum significationibus e ceperunt , & novos licet, ac extremos Euangelicae lucis radios non despexerunt. Surgent gentes istae in iudicio cum nobis, & condemnabunt nos, quippe qui in splendoribus Sanctorum, adeoque inter ipsos meridianae lucis fulgores, caligantibus pene oculis, Opera tenebrarum abjicere adhuc nescimus. Surge ergo, sq) illuminare serusalem, quia venit lumen tuum, & gloria Domini super te orta est: super te, orta est. Super te Ierusalem ortus est Dominus, & gloria eius in te visa est. Orta est Γεὶ in tenebris lux tua, & tenebrae tuae factae sunt, sicut meridies. Super nos, Dilectissimi, orta est magna illa lux, quam populus vidit, qui ambulabat in tenebris. Super nos orta est gloria Domini, qui tot, tantisque nos cumulans Divinae suae clementiae beneficiis, fulgidiori illustravit nos lumine suae claritatis. Transierunt tenebrae, & verum lumcn iam lucet. Ne igitur simus rebelles lumini, quo tam splendide collucemus ; hoc in nostro resplendeat opere, quod per fidem fulget in mente.

Annuntiemus virtutes ejus, qui de tenebris nos voca,

vit in admirabile lumen suum. Ambulemus in luce, s Ine

125쪽

HOMILIAE CLEMENTIS XI. 7

HABITA IN DOMINICA RESURRECTIONI s

Inter Missarum Solemnia

IN BASILICA PRINCIPIS APOSTOLORUM

ANNO DOMINI MDCCVII.

Roperantes hodie ad Christi tumulum piae Mulieres, statim ac revoluto lapide sedem tem inibi Juvenem stola candida indutum viderunt, subito timore perculsae obstupuerunt; sed omnem prorsus excutere sor dinem iubentur ab Angelo sic eas alloquem te: Nolite t in expavescere; Iesum quaeritis Nazarenum Crucifixum ; quasi diceret: Non expavescant qui Jesum quaerunt,

126쪽

8 HOMILIAE CLEMENTIS XI.

& Crucifixum quaerunt; illi timeant, illi expavescant, qui aut Jesum non quaerunt, aut non quaerunt Crucifixum. Mubii sunt, Venerabiles Fratres, Dilecti Filii, multi sunt, qui credi volunt Iesum quaerere; sed quia Crucifixum non quaerunt , Vere nec Jesium quaerunt. Quaerunt scilicet plerique Jesum, sive leprosbs mundantem, sive caezis oculos aperientem , sive sirdos audire, su & mutos loqui facientem, sive annossis aegri languores in Piscina sanantem, sive demum quatriduanum Lagarum e sepulahro revocantem. Hi sunt, de quibus habemus in Evangelio: & sequebatur Heum multitudo magna, quia videbant signa, quae faciebat super his, qui infirmabantur. Illi scilicet, qui Dei alias immemores, gravesque morbos animae negligentes, in suis dumtaxat temporalibus necessitatibus, & periculis ad aram salutis consu-giunt : Vere nori quaerentes Crucifixum, quia Crucem serre detrectant. Placet aliis Iesum quaerere, sive in Galilaeis nuptiis aquas in Vina convertentem, sive in deserto Bethsaidae multiplicatis panibus thirbas saturantem. Hi sunt, qui min, me formidantes Euangelicum illud : Vae'vobis, qui satur,ti estis: non alio consilio sacris Ecclesiae castris adscribuntur, quam ut opulentus fiant in Sion, & de annona Christi splendidicis pascantur: ut hydrias, quas attulerunt sela aqua plenas , vino onustas accipiant: ac cophinos su fragmentorum, quae sunt vota fidelium, pretia peccatorum, & patrimonia pauperum, sacrilega crudelitate pauperibus ipsis , quorum sunt, ea surripientes, ad domos sitas reportent. Quaerunt

isti quae snsita sunt, imo & quae sua non sunt, non quae Jesu Christi. Unde eis merito ipsemet Christus exprobravit dicens: Quaeritis me, non quia vidistis signa, sed quia

127쪽

manducastis ex panibus, & saturati estis, hi sane non quaerunt Iesum Crucifixum: utinam non quaererent, ut crucifigant. Alii demum Jesum quaerunt, non alibi tamen, quam in Monte illo praeceli, ubi medius apparens inter Moysen,& Eliam, ostendit se Discipulis in claritate vultus sui, ut det illorum cordibus Crucis opprobrium tolleretur, nec Conturbaret eorum fidem voluntariae humilitas passionis, quibus revelata fuerat absconditae excellentia dignitatis. Hoc in Mon te figere illi vellent cum Petro sua tabernacula, non intelligentes inter'tentationes hujus vitae prius nobis tolerantiam postulandam esse, quam gloriam, quia tempora patiendi non potest felicitas praevenire regnandi. Hi sunt, qui minime recogitantes , quanta oportuit pati Christum, Sc ita intrare in gloriam suam, de suscipiendae L J Crucis asperitate trepidantes , non socii patientis, sed illim consortes esse vellent resurgentis; vericis sane , ac Mater illa filiorum Zebedaei, nescientes quid petant: ad dexteram scilicet, & ad sinistram in regno Christi sedere ambitiose gestientes, Calicem tamen, quem Christius bibit, bibere recusantes. Hi certe nec Crucem quaerunt , nec Crucifixum, A quia Crucifixum non quaerunt, Jesum etiam nec quaerunt, nec inveniunt. His plane omnibus Jesum Crucifixum vere non quaerentibus minime dixisset Amgelus, ne expavescerent; neque enim timere non possunt, quae vere timenda siunt, qui amant quae vere amanda non sunt. Pauci ideo sunt qui vere timere non debent, quia pauci sunt qui verε amant, quae amare debent. Ne itaque, D, lectissimi, trepidi semper, semperque pavidi cum iis esse cogamur, qui Vere Iesiim non quaerunt, amemus Crucem , quaeramus Crucifixum. Totus figatur ἱρὶ in corde, qui pro

129쪽

stultitia nobis tamen Dei virtus est, Deique sapientia. Placeamus nobis in infirmitatibus nostris, in Contumeliis, in necessitatibus, in persecutionibus, in angustiis pro Christo. Haec in nobis sit con latio, ut affligens nos dolore, non parcat. Lenit quippe dolores nostros recordatio Crucis Christi, in quo est salus, vita, & resurrectio nostra: Nam si commortui sumus, in & convivemus: si sustinebimus, & conregnabimus: atque una cum Euangelicis mulieribus quaerentes Jesum, & hunc Crucifixum, de sancta, & admirabili eius resurrectione laetabimur; fructus enim Crucis gloria est resurrectionis.

i Disjtiroc by Cooste

SEARCH

MENU NAVIGATION