Clementis undecimi pontificis maximi Homiliae in euangelia

발행: 1722년

분량: 208페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

101쪽

HOMILIAE CLEMENTIS XI. 9

Et tamen Mundus eum non cognovit. Jacebat in lectos a mortuus Sunamitidis filius, clim olim Eliseus coarctatus in puerum calorem ei, ac spiritum vitae oris halitu inspiravit. Incurvavit se super eum, & calefacta est caro pueri r Oscitavit puer septies, aperuitque oculos. Contrahitur itidem Dei Verbum in puerum, suamque immensitatem nostrae humanitatis angustiis accommodat, ut exanime humanum genus calore animet, ac spiritu vitae. Quantus sane fuit is calor, a quo nemo syὶ se absconditi At Mundus, qui iacuerat mortuus , renuit adhuc oculos longa nocte caligantes aperire, &Mundus eum non cognovit . O vere miseros, qui Deum nesciunt, etiamsi alia noverintl O illos felices, qui Deum norunt, etiamsi alia nescianti Ut enim per Prophetam monuit nos Dominus: non glorietur fortis in fortitudine rnon glorietur dives in divitiis suis; sed in hoc glorietur, qui

gloriatur scire, & nosse me. Nosse scilicet Deum s J consummata justitia est: & scire iustitiam, ac virtutem eius, radix est immortalitatis. Haec profecto dum animo nobiscum sedula cogitatione veramus , unusquisque nostrum, Venerabiles

Fratres, Dilecti Filii, sorti suae gratulans, benε sibi ominari non dubitat, quippe qui natum in terris Deum fideliter

agnoscentes, ac in Praesepio reclinatum humiliter adorantes, Mundum illum nos esse non credimus, de quo dicit Euangelium: & Mundus eum non cognovit. CaveamuS tamen, Dilectissimi, caveamus, ne fidentior, quam par est, nos animus fallat. In hoc ἱρὶ siquidem scimus, quoniam cognovimus eum, si mandata ejus observemus; Qui dicit se nosse eum, & mandata eius non custodit, mendax est, & in hoc veritas non est. Falso dicimus nosse Deum, si vias ejus non

diligimus, si legem ejus non implemus, si Mundum, qui

102쪽

6o o MILIAE CLEMENTIS XL

fugit, & labitur, adhtic amare non desinimus, si fugientem Γ' sequimur, si labenti inhaeremus: & quia labentem retinere non possumus , cum ipse labimur, quem cadentem tenemus: Illi dicti sunt non cognovisse,s λ qui amando Mundum dicti sunt Μundus. Inexcusabiles porro nos erimus, si Mundum amare pergamus, dum vere cum Beato Gregorio nunc dicere possumus: in Aliquando nos Mundus retraxit 2 Deo; nunc tantis plagis plenus es, ut ipse nos Mundus mittat ad Deum. Ne igitur ille Mundus dicamur, qui eum non co gnovit, illum ipsum, quem cognoscere volumus, plena prilis Charitate diligamus: pietatis opera cum voce religionis Conjungamus: sequamur semitas, quas Christus in Praesepio natus, in Cruce mortuus, Verbo, & exemplo nos docuit: quaecumque demtim terrena desideria fugiamus, nihilque nos delectet in infimis, qui Patrem habemus in Coelis.

105쪽

FIO MILIAE CLEMENTIS XI. 6i

HABITA IN DOMINICA REsURRECTIONIS

CHRISTI DOMINI

Inter Missarum Solemma

IN BASILICA PRINCIPIS APOSTOLORUM

ANNO DOMINI MDCCUL

Debant ad invicem: Quis revolvet nobis lapidem ab ostio monumentit & respiciem tes, viderunt revolutum lapidem; erat quippe magnus valde. Ubi primlim Euangelicae Mulieres valde mane, impigra scilicet charitate, festinantes ingressae sunt iter, ut quaererent Iesum, ingentia illarum animis obversata sunt ardui suscepti operis impedimenta. Dicebant ad invicem: Quis

106쪽

6a HOMILIAE CLEMENTIS XI.

revolvet nobis lapidem ab ostio monumentit Verum statim ac non tam corporis, quam impavidae fidei oculis sanctae peregrinationis metam, hoc est, Christi tumulum respexere, facta sunt asperas J in vias planas, lapisque revolutus est, qui magnus erat. Et respicientes, viderunt revolutum lapidem; erat quippe magnus valde. Antiqua haec est, Venerabiles Fratres, Dilecti Filii, nostrae humanitatis infirmitas, ut, quas inire renuimus, vias obstructas undique vepribus ficile credamus, fingentes laborem in praecepto, quod implere refugimus. Ut enim bene Salomon ait; iter pigrorum, quasi sepes spinarum. Impervium damnamus iter, quod cupimus declinare, nec cum mulieribus ad Sepulchrum properantibus Crucifixum quaerimus , quia Crucem invenire formidamus. Hinc iugum Domini, quod suave est, durum dicimus, ac onus ejus, quod leve est, grave praedicamus. Amamus vincula, quibus nos solvi posse diffidimus: Qvemus Vulnera, quibus sanari desperamus; nec tot inter m Ia ad aram salutis confugimus, quia magni revolvendi lapidis terremur imagine. Magnus scilicet filiis hujus saeculi videtur lapis, blandientem sensibus voluptatem serti animo

despicere, terrenos affectus carnis castigatione compescere, humanae conditionis dignitatem vesana cupidine sauciatam , salutaris abstinentiae studio reformare. Magnus itidem ab inanis s= gloriae cupidis reputatur lapis, fastum deponere, humanas laudes effugere, fluxos, & caducos honores Christiana humilitate contemnere. Magnus inter nostrae hujus noctis tenebras apparet lapis, bona gratis exhibere, mala Iibentius tolerare, quam facere, pro veritate contumeliam lucrum putare, nullam iniuriarum ultionem quaerere, inimicos diligere, pro maledicentibus orare, percutienti ma

107쪽

xillam, alteram praebere. Magnus denique carnalis sapientiae trepidis oculis occurrit lapis, paupertatem quaerere, posssessa relinquere, rapienti non resistere, Crucem tollere, Patrem, Matrem, filios, fratres, adhuc autem & animam

suam, propter Christum odisse. Magni prosecto, ac graves. lapides isti videntur, carnisque illecebris assiretos oculos longe deterrent a Vertim ut lacile revolvantur, satis est respicere. Et respicientes, viderunt revolutum lapidem. Respiciamus itaque, Dilectissimi, respiciamus Sepulchrum Christi, Crucem Christi, Passionem Christi; sic enim respicentes, Videbimus revolutum lapidem, qui magnus erat. Videbimus rupes asperas, & iuga montium excelsa spatiosam detume scere in planitiem λ unde cum Regio Propheta dicere poterimus: Statuisti s3J in loco spati ossi pedes meos; nec sane quidquam amplius timebimus, dum quidquid timere possumus, Christum tulisse videbimus. Duo enim sunt, quae timet humana fragilitas: pudor, & dolor; utrumque Christus suscepit, dum morte, & morte su turpissima damnatus

fuit. Recogitemus ergo Deum, qui talem sustinuit 1 peccatoribus adversus semetipsum contradictionem, ut non setigemur, animis nostris deficientes. Aspiciamus su auctorem fi

dei , & consummatorem Iesum, qui proposito sibi gaudio

sustinuit Crucem, confusione contempta: Sic respicientes, ubdebimus revolutum lapidem. Videbimus quam levia sint amantibus, quae dura sunt laborantibus. Distusa Γ'J scilicet in cordibus nostris per Spiritum Sanctum, qui datus est nobis, charitas Dei ' haec est, ut mandata eius custodiamus,& mandata eius gravia non sunt. Videbimus quam suave

108쪽

'6a HOMILIAE CLEMENTIS M.

sit iugum Christi, bonum tu velle, malum nolle, amare Omnes, odisse nullum, aeterna consequi, praesentibus non capi: iugum sane, quod subeuntium L J cervices non atterit, sed demulcet. Videbimus e contra quam asperum sit iugum mundi, ambire 'terrena, retinere labentia, velle stare in non stantibus, appetere transeuntia, & cum transeuntibus

nolle transire. Videbimus quanto secilicis ad veram beatitatem charitas ficiat, quod ad miseriam dissicili is cupiditas facit. Videbimus quam sordeant viles illae deliciae, quas

nunc tam perdite amamus, & quas amittere metus fuerat,

amisisse gaudium erit. Videbimus denique per quot pericula amatores Caeculi ad grandius periculum pervenire nitantur. Mundi siquidem sarcina pondus habet: Christi sarcina pennas habet; Christi sarcina sublevat nos: Mundi arcina premit nos. Premunt prospera, dum appetuntur: premunt adversia, dum formidantur; & quae pricis mentem desiderio adeptionis afflixerant, pavore postmodum amissionis excruciant. Respiciamus, placet iterum repetere, respici mus, quem hodie cum beatis mulieribus quaerimus, wJesium Nazarenum Crucifixum. Erit ipse serpens 'in ille aeneus pro signo positus, quem cum percussi aspicerent, sanabantur .

Dabit ille nobis scutum; in cordis laborem suum; quippe qui

exultans, ut Gigas ad currendam viam, terrena bona 3 omnia contempsit, terrena mala omnia sustinuit, ut neque

in illis felicitatem quaereremus, neque in istis inselicitatem timeremus. Christus ' passus est pro nobis, vobis relinquens exemplum, ut sequamini vestigia ejus. Inspiciamus, & S

109쪽

HOMILIAE CLEMENTIS XI. 6 ciamus secundum exemplar , quod nobis in monte monstratum est. Solvamus vincula, in quibus Versamur; rumpamus

nodos, quibus ligamur, ut ita cujusvis revolvendi lapidis ti. more posthabito, per Christi Passionem, & Crucem ad resurrectionis gloriam feliciter perducamur.

SEARCH

MENU NAVIGATION