Exercitatio Theologica De Locis, Seu Fontibus Theologiae Christianae

발행: 1820년

분량: 317페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

talein ad aliquid determinatum fideliter eXequendum . Assistentia vero specialis est singulare Spiritus Sancti adjutorium, quo prohibetur hominum mens divoluntas ne in errorem aliquem prolabantur. Deinde ex parte Sacrae Scripturae attendi debent: I. sicut in omni alia scriptura, Res & sententiae, quae duo constituunt id , quod substantiam Sacrae scipiu-rae nominamus: E. Uerba, quibus res , et Sententiae significantur, atque innotescunt: & 3. ipsa dispositio , & nexus verborum, sive stylus & structura grammaticalis . Praeterea diversa plane sunt genera rerum, quae Sacra Scriptura continentur: nempe alia Sunt, quo Sacri Scriptores per se, & viribus suis nativis minime noverunt, nec noscere potuerunt; sicuti sunt res omnes Propheticae, & latentes: aliae Vero, quaSipsi vel proprijs oculis conspexerunt , & eX perti Sunt per Sese , vel acceperunt ab alijs, qui hoc modo viderunt, & experti sunt: sic Joannes Apostolus in sua prima Epistola cap. i. v. 3. ait: Quod vidimus, O ciudivimus , annuntiamus uobis : & Sanctus Lucas orditur Evangelium suum diceus: Quoniam quiadem multi conati sunt ordinare narrationes , quae in nobis completa sunt rerum: sicut tradiderunt nobis, qui ob initio ipsi viderunt. 9 ministri fuerint sermonis : visum est S mihi asseeuto omniaci Principio diligenter ex ordine tibi scribere uti me Theoρhile. Rursus res aliae pertinent ad Religionem , id est ad fidem & mores; aliae vero ad historiam, ad Philosophiam , ct alia hujus generis, quae sacris Scriptoribus vel innotuerunt naturaliter, vel saltem hoc modo absolute innotescere potuerunt . His praemissis fatentur omnes , nullum esse dubium, quin Scriptores sacri res omnes propheticas S laten-Disiligod by Cooste

32쪽

Sectio I. cap. I. IItes, & generatim eas , quae Religionem respiciunt, non didicerint nisi per immediatam Spiritus Sancti

revelationem & inspirationem ; attamen quando sermo est de reliquis , sunt qui docent in Scriptura Sacra multa contineri, quae sola humana industria coim scripta suerunt: inter quae recensent Imprimis Omnia, quae scriptores ipsi vel viderunt, vel audierunt, docentes , quod ad ea conscribenda nullatenus necessaria fuerit vel revelatio, vel inspiratio , sed tantum Spiritus Sancti directio seu assistentia specialis , qua Scriptores sacri ab errore immunes facti fuerint, quam Satis esse putant, ut etiam ista recipi debeant tanquam verbum Dei. Sunt etiam alii , qui affirmarunt, quod ad Sacram Scripturam absolute constituendam satis sit, ut Scriptori inspirata fuerit voluntas aliquid scribendi, ac deinde Spiritus Sanctus eidem in scriptione' ita assi- Stat , ut non erret: vel etiam ut Spiritus sanctus Omnia quae in scripto illo continentur vera & salutaria esse testetur a . Verum neutra ex his opinionibus videtur dignitati Scripture sacrae plene consulere: nam licet Specialis assistentia Spiritus Sancti, qua essicitur, ne Scriptor aliquis in errorem prolabatur, imo etiam simplex illius testimonium de veritate illorum , quae Scri-

αὶ Priorem ex istis opinio nibus inter alios tutare videtur etiam Henricus Holden in Anabit fideir in illam inclinat quoque plurimum auctor Instillitionum Theolo Iae in Usum

Clericorum Panhormitanae Dici Cesis in Tractatu de sontibus Theol. .Dispur. I. quaest. 3. ubi assirmat pro eadem stare Coronelium a Lapide in Comm. in Epist. 1. ad Timoth. Bonfre rium in Prolegom. cap. 8. Sect.Ia Bellarminum de Verbo Dei Canum lib. a. cap. I 8. Simonium in his t. crit. & Dupinium lib. I. s. 7. Alteram autem tenuit olim Leonardus tessius 3 qui tamen paucos valde nactus est

sectatores .

33쪽

34 De Ioela Theoloeliis

Pta Sunt, satis Sint ad concludendum, quod scriptum aliquod omnimodam veritatem contineat, a que ita etiam libris sacris conciliare valeant omnimodam infallibilitatem, quae illis competit; ea tamen satis non sunt, ut sacra Scriptura vel absolute constituatur , vel in dignitate illa reponatur , quta illi propria est: nam primo etiam Canones Conciliorum generalium de fide, & moribus, ut omnes fatentur catholici, & decreta romanorum Pontificum ex cattedra pronuntiata, ut suo loco ostendetur, habent adnexam Spiritus Sancti assistentiam, neque tamen proprie vocari possunt sacra Scriptura. Deinde sacra Scriptura est ipsum verbum Dei ad homines misSum : at vero verbnm Dei merito vocari non

potest. nisi aliquo pacto Deus ipse illud locutus sit, idest sacris Scriptoribus immediate, & per se vel revelaverit , vel inspiraverit , eo prorsus modo quo verbum hominis vocari non potest, nisi ipsum immediate in homine prolatum fuerit. Igitur relictis istorum opinionibus concludi debet, quod res omnes & sententiae, quae sacra Scriptura continentur , idest tam propheticae S latentes, de quibus nullus plane est, qui dubitet, quam etiam aliae, quas naturaliter scire poteraut Sacri Scriptores , Spiritum Sanctum immediatum auctorem habeant, ita ut, cum actualiter scriberent, illarum notitiam , &cognitionem Spiritus Sanctus vel revelatione , vel inspiratione immediate ijsdem suggesserit: non enim ut ait Petrus in a. Epist. cap. I. v. 2I. Voluntate humana allata est aliquando Prometia, sed Spiritu Sancto inspirati locuti sunt Sancti Dei homines, S Apostolus Paulus in a. ad Timoth. cap. 3. v. I 6. diserte testatur quod omnis Scriptura divinitus inspirata sit dicens omnis scriptura diVinitus invisata utilis est ad docendum Sc.

34쪽

Mella I. Cay. I. Is Idem iudicium ferri debet etiam relate ad verba

singularia sacrae Scripturae, saltem considerata sub hoc respectu quatenus ad sensum a Spiritu Sancto intentum specialiter conserunt: nempe etiam ista scri- , pta suerunt aut revelante , aut inspirante eodem divino Spiritu: quia sic considerata pertinent etiam ipsa ad substantiam sacrae Scripturae . Dictum est aut revelante, aut inspirante divino Spiritu: nam fatendum est, quod tam relate ad ver ba , quam relate ad res & sententias, quae Scriptoribus, hagyographis naturaliter jam notae erant, ijsdem praeter assistentiam specialem, ne quid falsum, Vel erroneum conscriberent, necessaria non fuerit nova revelatio, sed tantum inspiratio sive affatus, ut scilicet non omnia ipsis cognita, sed ea tantum conscriberent, quae scribenda esse Spiritui Sancto videbantur : atque ita etiam ista, ad illam dignitatem

PerVenirent, ut non essent ampliuS reS, Vel Sententiae vel verba mere humana, sed divina , atque exhiberent ipsum verbum Dei hominibus extraordinarie manifestatum , ct a sacris Scriptoribus in Scripturam tanquam in publicum monumentum redactum . Quod vero spectat ad grammaticalem nexum ver. horum , sive ad stylum , qui multiformis est in sacra Scriptura , licet plures suat, qui assirmant, quod etiam iste Spiritum Sanctum immediatum auctorem habeat ; ac proinde quod Spiritus iste divinus diverso sacrorum Scriptorum genio & indoli se ipsum api Verit , ita ut appareat, v. g. sublimis in Isaia , qui in aula regia educatus suit ;, humilis autem in Amos . qui erat Pastor, & universim simplex atque ingenuus in Apostolis & Evangelistis: nihilominus quia

stylus pertinet magis ad eκternum corticem , quam ad substantiam Scripturae, quae perfecta semper in suo genere subsistere concipitur, quemcumque stylum

35쪽

i6 De Ioela Theologieis

quis adhibeat, existimamus quod iste a Spiritu Sancto relictus fuerit delectui, & arbitrio sacrorum Scriptorum . Neque contrarium evincunt, quae proserunt adve

sarij vel ex Hieronymo qui Comment. in Cap. 3. ad Ephesios ait singuli sermones, syllabae , viceS , puncta in dioinis literis Plena sunt Sensibus, Vel ex S. P. Augustino qui in Epist. i . inquit, Se nullius hominis libris tantum deferre, quantum dioinis literis : non ab seritatem , quae Par est .in utrisque: sed ob verba Phrasimque dictantis , qui est viritus Sanctus: nam utrumque istud testimonium congrue Explicari potest de verbis , Syllabis , punctis & phrasi dictantis, non materialiter, sed is maliter acceptis ; id est de sensu quem Spiritus Sanctus

verbis sacrae Scripturae subesse voluit. Nunc ut ostendatur existere sacram Scripturam , praesertim acceptam non materialiter , seu pro volumine , quod illam continet, de quo nullum oriri potest dubium , sed sicut est uere verbum Dei ut ait Apostolus in i . ad Thessal. cap. 2. U. I 3. idest acceptam formaliter , & quatenus in ea contentae sunt veritates cxtraordinarie divinitus manifestatae , seu divina revelatio ad homines facta , tria hic per summa capita adversus incredulos 3) demonstrabimus

3 Incredulorum , stetit diis

versa sunt genera, ita diversa quoque sunt illorum principia, quibus Exitium divinae revela. tionis , illius praesertim , quae novo laedere continetur, promovere student: nam alii aia firmant materiam esse quidquid est, & existit; atque ita dum spiritualitate in & immortalita intem animae insciantur, negant etiam moralitatem actuum humanorum & vocantur Mateνia. listae : alij abiecta ex animo &ejurata quavis religione accommodant externos mores suos ad religionem Principis i & sunt Indiferentistie seu Politici t alii negant Deum existere et & v

36쪽

nimirum primo quod divina revelatio Sit absolute possibilis : secundo quod eadem homini qualis nunc it

scitur fuerit necessaria e ac tandem tertio quod in volumine illo, quod sacram Scripturam nominamus ma

ni seste contenta Sit .

Propositio I. Divina revelatio est absolute posa sibilis. Probatur . Absolute possibile est, quod Deus h

versum Istud aspectabile a seipso existeIe , & esse id , quod Deum nominamus ς & dicuntur Pantheista, vel etiam v noxista a Benedicto Spinora , qui systema Pantheisticum, exorco , in quo sepultum jacebat, revocavit ad vitam: alij dubitant pertinaciter de omnibus,

quae ad Deum & Religionem pertinent ἔ sicuti sunt Seeptiei S Pirrhoniel: alij admissa Exl- stentia unius Entis Supremi , a

quo omnia creata sunt , initis ciantur absolute existentiam.

cujuslibet revelationis divinae:& vocantur Deistae r & saepe: etiam N turalista eo quia satis esse existimant, ut Deus ab hominibus colatur secundum

leges & praecepta naturae ex . istis autem alij venerantur Christum Dominum ut purum dagogum & Praeceptorem generis humani, sicuti faciunt Soeianiani et alii vero per summam

di anteactis temporibus inauditam impletatem reponunt illum cum Moyse in numero celebrium . impostorum , di I elant utrumque eum Mahume te et quam impietatem primus evomuisse videtur Simon To nacensis, de quo mentionem iacit Thomas Cantipratanus in lib. 1. Apum cap. Φ8. num. s.& qui sorte etiam occasionem

praebuit impio illi libello, cui

titulus de tribus imposioribus r& isti iure merito vocari possunt & debent Antichri, tiani et

omnium autem istorum con tus eo tendunt , ut religionem

catholicam penitus obruant, atque convellant et in quem sis nem incredibile plane est, quot seripta ad decipiendum inca tos illorum opera in publicum saeculo XVIII. & xIx. maxime prodierunt e praecipui autem s

nam omnes enumerare non est

hujus operis , & qui aliorum Magistri & Ante signani jure haberi possunt, sunt sequentes. 'I. Mathaeus Undalius natus

In Anglia anno 16 6. qui seri

psit opus cum titulo Chν stimna Religio mundo eoaeva in quo adserta sumesentia Religionis natura Is conatur ostendere L

37쪽

ig De Bela Theologieti

minibus locutus fuerit, illisque veritates, omnes &singulas quae in Sacra Scriptura continentur, extraordinarie manifestaverit; nam uniUersim loquendo nulla plane in hac re elucet vera, & proprie dicta repugnantia: & revera: VeritateS omnes in sacra Scriptuis ra contentae, vel Sunt ejus generis, quae captum humanae mentis CXuperant, & quae propterea comm ni nomine mysteria appellantur , vel etiam tales quae

velatam esse inanem & superis fluam.

Anglus natus anno 1669. 3c anno IT 33. mortuus in care

re, in quem ob contracta plurima debita conjectus fuerat Iseripsit Philosopbiam moralem in qua totum suum ingenium in pugnandis miraculis. quae iaUcra Scriptura memorantur , exhausit, & esstaeni audacta historiam Uitae Iesu Christi latet morales fabulas recen uit.

Iucubrationes vocantur communi nomine Mangeιium nat

valistarum .

IV. Nomas Morgan itidem Anglus scripsit opus impudentissim vin sub titulo Axis ad radicem arboris posita in quo negat Christum esse Messiam in legetpromissum t & docet illum non alio sensu redemiss genra humanum , nisi quia moralem doctrinam a Iudaeis corruptam piimaevae integritati restituerit '. ae propterea denominat illum Paedagogum verae& sincerae doctrinae moralis. U. Bernardus de Mandeυiue

in Belgio natus medicinam Londini Prosessus, scripsit sabulam de Apibus in qua nititur ostendere , quod Religio Christiana publicae statuum selieitati valde noxia sit, & vitia foveat . UL Albertus Radieati de Pasis sarano Italus Victoris Amadae Ducis Sabaudiae Minister ; me tu Inquisitionis Saneel osse ij territus, & in Angliam profv-giis , instituit comparationem later christum Sc Lycurgum sis citque unum alteri aequalem. VII. Franeis eus Armest da tantiare Gallus Naturalistarum sa-cile princeps de quo Comas Sehmalius in hist. Religionis Zetae lesiae Christianae pari. IV.

β. I. num. II. sensatissime

pronuntiat, dicens e viι Me --nia instruit nihil , sibique να- pius contradisii r multa scri psit , & in omnibus istud iere Semper connititur , ut poetico

38쪽

Seetio Io cap. I. I9 Iumine nostrae rationis intvlligi & percipi possunt r

atqui nulla plane est repugnantia, quin Deus utrasque hominibus extraordinarie per seipsum manifestaverit: nam si aliqua esset ea certe Se tenςrez, vel ex parte Dei, vql eX parte ipsarum verit tum, veIdenique ex parte mentis humanae, quasi ea . incapax sit alias percipere Veritates, praeter illas, quae usu

rationis sibi innotescunt : atqui nihil horum jure di-

abundat, dogmata revelata IN.ctoribus suis ridicula efficiat: dieitur de illo, quod ante vltae sinetia . semel professionem

fidet etiam coram testibus em serit , sed revera in exitu suo Naturalista , ut vixit , etiam mortuus esς Parisijs anno I 778. VIII. ων olus de Se udat Bais

ro de Montesquieu pariter Gallust edidit librum LGrie dela ιoi in quo totam moralit tem actionum humanarum, d cet desumendam ex diversitate climatuin I scripsit etiam in testeteres Persannes . IX. Ioannes Iacobu3 RoiIsseau eivis geneven sis ex Patre Au . tomatario. natus et Inter , alia

multa seripsit daas fabulas ro

manenses Munam cum titui, Iuιia seu nova Heloissa et , al--

teram autem Emilius seu de edueatione 3 in priori connitiis tur incerta reddere principia omnium veritatum , in alsera autem contendie V ut homines in omnibus naturam sequI M-

beant . nullumque passionibus suis imponere dc um z PLaete rea scripsit etiam les lateres dela montagne , in quibus defendit & vindicat suum Emillum e tandem seripsit quoque celebre opusculum eum titulo Contraes Sorial r quod opus tum Voltaltius parte III. Nou

veaux melanges contractum in-

soeiabilem denominat occasi ne propheticae cujusdam praediactionis quam Rousseavius affert l& Insallibilem putat In suo contractu dum eap. 8. Fidenter pro nuntiat , Russi volenter subj gare Europam ,' subiugabuntur ipsi ; ee Tartari dominavuntur

tuis' et nobis . ' .

X. Mirabaud pariter gallus

seripsit librum omni' impietate plenum eum titulo s sieme dela nature , on des lotae da monis da phyriqise et dis monde' morale in quo purum profitetur materialismum , & doeet aper te nihil aliud a nobis; cogno- sci', nihilque exisrere in rebus praeter materiam 8c motum , quem simul cum rilla necessa- riam & aeternum esse statuit τ' ac propterea negat explicite

39쪽

ci' potest; non primum; nam supposita DeI existentia, quam hic adversus Atheos lure Supponere possumus , tanquam aliquid , quod non semel, sed centies & millies jam demonstratum fuit, statiin intelligitur , quod Deus sit eus persectissimum tam inessentia, quam in suis attributis ; adeoque est etiam liberrimus in omnibus suis operibus ad extra ; & cum sit etiam omnipotens, . potuit ι & potest Semper , non solum ordinarie. & per lumen rationis homini hus liberaliter inditum , sed etiam extraordinarie,

existere deum , & ausu temein ratio eo usque procedit , ut deposita omni verecundia , de

majori quam diabolico fastu

tuanum more Deum ipsum lacessire non erubuerit, eumque palam provocaverit dicens, ut at vere existerςt, vindicaret se contra seipsum , qui ejus exlatentiam lin aperte denegareζ . . In qua re imitare profecto UO-luit Iudaeorum perfidiam dum Christo Domino in cruce pendenti illudunt apud Marcum

Cap. I s. r. 31. dicentes Christus νex IsraeI descendat nune de eruce , ut videamus , et credamus . Sunt tameti qui putant , quod pestiferi hujus ope.

Iis auctor non sit Miraba tua celebi is Priscuavillus , sed a lcademicus quidam Berotinensis icognomine Marianus . Viil RO vum Dictionarium historicum sive Compendium historicum omnium. νiFrura illusIrium i in. XI. pag. II . edit.. - .netae anni 17y6. XI. Ivilianus Ofedus de lai Mattνie Poeta δέ Medicus Gallus , qui diversa conscripsiti opuscula , in quibus crassissimum materiali sinum docuit inter alia autem scripsi ι' Ηi-ι stoire natων elle de ι'arie : item ι' Hom me machine ; .r Hommeplanta et praeterea Epitre a monDp it. luit autem ptaeceptori

Frideriei magni Regis BOrussiae δqui eidem, post rius mortem a Sequens composuit Epitaphium. Ci rit ιa Meterie , petit MLisso a , mediocre Medicin, et gran βμ. γXII. Ioannes Claudius Hel-, vetius, qui scripsit librum cum titulo ι'Esprit in quo vim cogitandi , & omnem hominis praei

bruto. praerogativam derivat ex sola organiLatione pactium corporis humani affirmatque oc-iganizationem istam esse funda- .mςntum Omnium appetituum hominis I atque.ita evexiit cum relissione etiam hominis liberam pomtestatem agendi vel pon age ad i. qili od by Cooste

40쪽

etB I. cap. L ' Et Sc per lumen revelationis creaturis suis rationalibus loquit ergo nihil plane repugnat ex parte Dei, quin

etiam postremo hoc modo revera locutus sit: sed neque repugnat ex parte ipsarum veritatum; nam si sermo sit de veritatibus primi generis, idest de illis , quae mentis humanae aciem exuperant, nihil plane est quo Ostendatur impossibile esse , quod eas Deus revelaverit: imo vero decuit quamaxime , ut eas revera revelaret, & omnibus manifestas faceret, siquidem , ut attendentibus patet, veritates illae supernatura Ies, sive mysteria nostrae Religionis sunt de natura sua hujusmodi, quae ipsa per se ad pleniorem & persectiorem Dei ipsius cognitionem pertinent, atque coin ducunt: si autem sermo sit de veritatibus illis , quae vel rationis usu i. vel sensuum experientia innotescunt , S ex quibus plurimae etiam in Scriptura sacra continentur 3 nihil pariter obest, quin etiam istas Deus immediate , S per seipsum homines docuerit: etenim ex quo, quando sibi complacuit, ut fieret. & esset

Creator rerum omnium , non continuo amisit, imo vero retinuit, & retinet semper summum jus in res OmneS , ac propterea etiam in creaturam rationalem sive in hominem , ita ut eundem semper iterum & persectius docere possit per seipsum, & immediate circa omnia , etiam illa, quae in prima creatione una cum lumine rationis eundem semel jam ςdocuerat; tandem , si loquamur de mente nostra, licet haec finita sit, & limitata, atque ideo viribus suis nativis supra seipsam , & in cognitionem veritatum supernaturalium assurgere nullatenus possit, est tamen RDeo ita comparata Sc instituta, ut capax sit intelligere omne verum . dummodo istud sibi apte propo-

tur O , atque certo S infallibili aliquo medio illi

. . t . . . .

Innuit hanc veritatem christus Ipse . qui me via Ne

SEARCH

MENU NAVIGATION