장음표시 사용
41쪽
innotescat. Igitur ex nulla plane parte repugnat, quod Deus hominibus veritates tam Supernaturales , quam naturales quae in sacra Scriptura contentae sunt,
extraordinarie S perseipsum manifestaverit, adeoque divina revelatio est absolute possibilis .
P. I. Impossibile est omne id cujus ignoratur modus, quo fieri possit, atqui de divina revelatione ignoratur omnino quomodo hominibus fieri possit 3 ergo est impossibilis: deinde veritates superia
turales sive mysteria, quae in praetensa revelatione continentur, sunt rationi opposita: nam primo non possunt per rationem intelligi. 2. Nulla plane est illis cum ratione convenientia, & 3. Possunt oppugnari argumentis, quae ratione dissolvi nequeunt rergo illorum revelatio est impossibilis . Respond. ad primum nego mai. nam multa Sunt in rerum natura, quae quotidie fieri conspicimus, quorum tamen modum, quo fiunt, causam , S progreS- sum continuo ignoramus r quamobrem licet verum eSSet, nos perfecte ignorare, quomodo hominibus fieri possit divina revelatio, non proinde Sequeretur illam impossibilem esse , Sed revera sunt plures mo
di nobis cogniti, quibus illam fieri posse sine ulla dissicultate 'concipimus : profecto enim nihil prohibet,
ritas et vien Ioan. cap. 14. v. s. dum ad diseipulos vuos ibi cap. IS. v. I ait adhuc misita habeo vobis dicere, sed non potestis porgare modo . Cum
Augustinus traei. 96. In Ioan. cap. 4. inquit si ergo in e-ritate proficiatis, quam dissun- die in cordibus Spiritus Sanctus , docebit vos omnem veri tatem e vel sicut alii eodices habent , deducet vos in omni
42쪽
Seeno L. CV. I. 23 quin Deus Ioquatur hominibus manifestando seipsum
illis excitando, atque assando in. illorum mente cognitiones illarum veritatum, quas ipsis hoc modo manifestare voluerit; nam hoc modo certe locutus est Paulo quando raptus est in Paradisum , 9 audioit arcana uerba quae non licet homini loqui ut Apostolus de seipso testatur in a. ad Corinth. cap. I 2. v. 4. & quando Evangelium didicit Per repelationem Jesu Christi ad Galat. cap. I. v. l2. idest immediate ; vel etiam mediate; puta vel per visionem, vel per somnium, vel per distinctas voces: nam ita manifestavit se Deus primis Parentibus Genes. cap. 2. &3. item Noemo Gen. cap. 9. & Moysi Exodi cap. 3. & atque Paulo Apostolo in actis cap. 9. v. 4. per Visionem autem factus est sermo ad Abraham Gen. cap. I s. v. I. item Isaiae, Danieli alijsque Prophetis: & Jacob vidit in somno Scalam quae coelos tangebat, & descendentes Angelos Gen. cap. 28. quae satis sunt ad concludendum falsum quoque esse quod penitus ignoremus omnem modum quo divina revelatio hominibus fieri possit.
Ad alterum dist. Veritates supernaturales Seu mysteria sunt rationi Opposita apparenter conc. vere ac realiter nego tota veritatum supernaturalium Seu mysteriorum, quae in divina revelatione continentur , cum ratione oppositio non est nisi apparens tantum : nam universim vera & realis oppositio non datur, neque dari potest, nisi inter res ejusdem ordinis , quarum una directe excludit alteram: at vero mysteria revelata . & eorum objecta Sunt supra naturam , ratio autem nostra concluditur inter res naturae , ne que exhibet, aut continet in sinu suo , s. nisi idem rerum , quae naturae limites non egrediuntur et ac
proinde sunt diversi ordinis: ideoque si inter my- Steria , & rationem aliqua intervenit Oppositio, illa certe non consistit in eo, quod veritates illae, quae
43쪽
mysteria vocantur, sint directe rationi nostrae oppositae , ita ut seinvicem excludant, sed tantum in eo, quod inter ideas rationis nulla sit, quae verit,tes hujusmodi vel clare repraesentet, vel etiam evidenter excludat; quae oppositio est mere apparenS,
non autem vera & realis . . .'
Ut autem haec magis appareant, notandum hic est, aliud esse , quod aliquidi sit supra rationem , aliud vero quod sit contra rationem: supra rationem , diciatur omne id , quod per ideas rationis non intelligitur , nec intelligi potest; sive brcvius, quod excedit, & sinperat captum nostrae rationis e contra rationem autem
dicitur id, quod per ideas rationis evidenter excluditure & quia omnis oppositio directa vera & realis in suo essentiali conceptu importat aliquid , quod est
contra rationem, hinc fit, quod inter mysteria, revelata . & inter rationem nulla possit esse hujusmodi oppositio: generatim enim inter mysteria revelata , & inter rationem res ita se habet, nempe ratio ea non capit ; ergo etiam pro falsis a ratione haberi non possunt; idest non Sunt contra rationem: ac proinde deridendi magis esse videntur, quam Seri consutandi increduli, qui, cum fateantur mysteria non posse per rationem intelligi , & nihilominus toria quent seipsos, & propriam rationem , ut eadem ex principiis rationis oppugnent, eo prorsus pacto , quo merito deridetur caecus quisque a nativitate , qui disserenti alicui de coloribus fidem denegat, quia nullam de illis habet ideam ; siquidem , ut attendentihus patet, eadem , S par est utrobique ratio . Ad primam Confirmationem dist. mysteria non possunt per rationem intelligi quid sint, & quomodo
sint cone. quod sint, Sive quod revera existant, &reale objectum habeant rigo. Cum inter ideas rationis nulla sit, quae mysteria revelata Vel clare reprae-
44쪽
Melio I. cap. I. assentet, Vel evidenter excludat, ut modo dictum fuit, consequitur etiam, quod per rationem nullatenus ii
telligi possit, quid ipsa sint, & modus, quo obje
cta illorum existunt e verum ad comprobandam rerum possibilitatem, non est semper neceSse , ut cognoScamus intrinsecam illarum substantiam & naturam, seu quid revera sint, & modum secundum quem ex Stunt , sed satis est, ut certi simus de illarum existentia et sane enim in rebus quoque naturalibus , quae sunt objectum proprium rationis, plurima Sunt, quo rum intrinsecum subsistendi modum minime cognoscimus & quorum possibilitas propterea nobis aliun de non innotescit, quam ex eo, quia certi Sumus, quod revera existant: parro autem, quod veritates Supernaturales , Sive mysteria, non sint figmenta nωStrae mentis, sed verum habeant, & reale objectum, patet manifestissime ; nam nemo sanae mentis negare
audebit, quod Deus sit esse persectissimum, idest undequaque infinitum tam in sua essentia , quam in Singulis suis attributis, ergo infinita pariter intelligit, ct comprehendit de seipso , quorum rationem S modum intrinsecum tam essendi, quam eXistendi mens humana nativa sua vi finita & limitata percipere haud potest, ae propterea infinitae pariter sunt veri
tates , de quibus , licet ignoremus quid sint, & quoin
modo intrinsece se habeant, certissimi tamen Sumus,
quod sint, & existant; id est quod reale objectum
habeant . Ad alteram confirmationem dist. Nulla est mysteriorum cum ratione convenientia immediata cone. mediata nego Utique commune & universale Omnium cognitionum nostrarum medium est ratio nostra, Snihil omnino est aut esse potest in mente nostra, quod aliquo pacto ratione nostra perceptum non est,
ac propterea cum ratione ipsa convenientiam aliquam
45쪽
non habeat: Verum non est necesse, ut convenientia ista sit : immediata, sed sussicit etiam mediata: nam primo. certissimum est, quadratio nobis a Deo indita non suit. ut ipsa in Se, & per se considerata esset regula & norma omnium intelligibilium , sive medium immediatum & unicum quo ad veritatis cognitionem perveniamus , ita ut nihil verum esse possit, nisi id, quod proxime & immediate per rationem nostram percipimus: deinde duplex distingui de-het rerum genus , unum nempe illarum quae in sinu naturae contiuentur , & alterum earum, quae Sunt Supra naturam posita , & quae ita vocantur, quia ii ter ideas rationis nulla est, quae aliquam ex illis clare repraesentare Valeat, ac proinde, ut istae innote cant, non est recurrendum ad lumen rationis, neque ad immediatam cum ratione convenientiam , quae
nulla est, sed ad lumen revelationis, S ad convenientiam mediatam, quae in eo consistit, quia per ii men istud propter infallibilcm auctoritatem Dei revelantis apprehendimus multa, quae licet in ideis rationis proxime & immediate non contineantur, ab ipsa tamen ratione certissima esse intelliguntur, hoc ipso, quia nihil magis rationi consentaneum est, quam ut Deo loquenti omnimoda fides adhiberi de-heat .
Neque est cur dicant increduli, quod si res ita se
habeat, idest si inter ideas rationis nulla est, quae mysteria fidei immediate repraesentet, ergo fides nOstra erit necessario semper irrationalis & fanatica enam ea , quae fide apprehendimus , non sunt exigenda ad evidentiam rationis, sed ad evidentiam auctoritatis; universim enim motivum, quo fides tam divina , quam humana rationalis redditur, & a fanatismo libera, est auctoritas narrantis , non autem evidentia rationis 3 proindeque ; cum fides veritatum,
46쪽
quae per revelationem innotescunt, sIve mysteria nitantur auctoritate Dei revelantis, idest auctoritate summa, cui major excogitari non potest, consequitur necessario, quod Sit etiam maxime & summe rationalis , non autem fanatica . Ad tertiam Confirmationem dist. Veritates re-- latae oppugnari possunt argumentis quae ratione dissolvi nequeunt, apparenter eone. Vere S realiter nego licet facilius semper sit nodos nectere, quam
dissolvere , & plurima sint argumenta quibus increduli veritates revelatas tam in genere, quam singillatim , & in specie spectatas oppugnare pertentant, desumpta ex principijs rationis, nullum tamen est ex illis ejus generis, de quo merito assirmari possit , quod vere & realiter ex ratione ipsa dissolvi nequeat 3 etenim, ne ad particularia descendam , quod olementaris exercitatio de locis Theologicis non patitur, eo vel magis, quia viri doctiores nobis
opus istud satis superqae saepe jam executi sunt s
opposuerunt Sese , & tela illotarum quovis tempore conscegmrunt innumeri propemodum scriptores ex omni christiana religione , scilicet non solum eatholici , sed etiam Laereitelex omni vecta, Lutherani, Calvinistae Zuingliani & ain t c lebitores autem , praesertim ex
catholicis , qui soli sine ostendieulo ab uno quovis lustrari possunt, & qui tam generalia quam particularia incredulorum
sophismata contriverunt . Sunt
primo ex ordine Praedicatorum Vincentius Ludovicus Gotti in opere Veritas Religionis rariastiana iiDorum quibus illa
innititur eo tra Atheos , Pol1- theos, Idolo iatras , Mabumeta nos , I.d.eos demonstrata& Antonius Ualsecchi qui scimpsit de fondamenti deIla Religione e de ' fonti della empieta :& lterum la Religione vincitriaee deinde etiam Daniel PetrusHuetius Abrincensium Episc pus praesertim ici Quaestionibus alneinnis et praeterea in hac e dem materia praeclare quoque meruit ex ordine nostro Iorὸ nus Simonius in insigni opere de Reugione contra Libertinos,
47쪽
vniversim loquendo omnis oppositio inter veritates supernaturales & ideas rationis, non est, nisi a parens tantum , ut Supra in responsione ad alterum ostendimus : igitur etiam argumenta, quae ex principijs rationis adversus mysteria revelata desumuntur , non sunt indissolubilia vere & realiter , sed apparenter tantum .
p. z. Repugnat Deum docere aliquid per revelationem , quod ratione non percipitur: nam Deus non minus est auctor rationis, quam revelationis , & nostro intelligendi modo ratio est prior quam revelatio , atqui in revelatione universim spectata includuntur necessario veritates supernaturales, idest ejus generis , quae ratione non possunt percipi ; ergo pugnat, ut huiusmodi veritates a Deo revelentur . - Rem. dist. msi repugnat Deum docere aliquid per revelationem, quod ratione non percipitur, & ra-R In altero eui ritulus Iudiacium super doctrinam quoru dam medieorum de anima , sivae hodiernus materialismus sui psius eversmus . Tandem ut
omittamus Abbatem Nonnotte, Bergerium & Ηouttev ille . cuin iis opus cum stulo Christiana vel gio demonstνata ex μetis Albertus Fabrielus vocat insigne , & contradictionis igne
probatum . Montesquium consutavit Ioannes Le Laud in tractatu ae diυina auetoritate v teris et novi testamenti asier
rus obieetiones Philosophi mo. Iis Rousseavium autem Christophorus Baumoni Archiepiscopus Parisiensis , MandementPortant eondamnation d 'uo I vre qui a pour titre Emilie ;& qui merito primus nominandus erat Eminentissimus S. R. E. Cardinalis Geldili in pra clarissimo opere Reflexions praetiques de ι'education eou tro les principes de Monsieuν Rousseau . Verum qui de his plura cupit, adire poterit opus Alberti Fabricii cum titulo D
Iectus argumentorum et Diiabus seriptorum qui veritatem resitionis Christiana adversus Atheos Ep.cureos , dei stas, Oeu Naturalistas , idololatras , Mahumetanos tueubrationibus illustrarΜnt .
48쪽
tioni quoque contrarium est; cone. Secus nego. Quanquam Deus non minus sit auctor rationis quam revelationis , & nostro intelligendi modo prior sit ratio, quam revelatio, ex his tamen nihil aliud sequitur , quam, quod neque recta ratio possit , esse opposita revelationi, neque revelatio evidenti & r ctae rationi; ac propterea etiam , quod Deus non possit docere per revelationem , quod evidenti rationi contrarium est, atque oppositum; quia hoc pacto Deus contradiceret sibi ipsi: potest tamen do. cere aliquid , quod est supra rationem, quia hoc pacto nec contradicit sibi. ipsi . nec evertit rationem , quam homini indidit, sed auget potius, . &perficit, hoc ipso, quia cum ea in se, & per Se inspecta limitata sit, & finita, nec ad alia contemplanda vis ejus , S acies extendatur, quam ad illa, quae intra naturam continentur, mediante superiori isto lumine , quod revelationem: dicimus , eandem ita elevat, atque extollit, ut etiam multa ex illis ιquae sunt supra naturam, & extra Sphaeram Suae naturalis capacitatis posita, percipiat , atque intelligat Proρositio II. Divina revelatio est homini, qualis
nunc nascitur , Omnino necessaria . . Probatur . Homo qualis nunc nascitur, i est nece
sario sibi ipsi inexplicabile aenigma, quod sine re velationis iace recte , & congruenter dissolvit nulla ratione potest: nam primo inter omnia animantia , quamvis prae caeteris S praeclarissimo rationis lumine dotatus existat, & propterea ingenio & arte omnibus & singulis in immensum sere praepolleat, nihilominus sicut pluribus & diversi generis infirmi-.tatibus continuo expositus est, ita etiam ab infantia ipsa, quae & diuturnior est in illo, & magis languida, agit vitam omni tempore incertissimam , atque
49쪽
decedit ex illa sere semper cum doloribus , & cr ciatibus vix aut ne vix quidem ferendis, non solum in adulta aetate , ct causa vitiorum, quae male vivendo contraxit , sed etiam in immatura , & innoeenti , in qua nihil propria voluntate deliquit: dei
de licet toto impetu naturae seratur in verum & appetat honum, non raro tamen evenit, ut intellectus tot ac tantis obruatur ignorantiae te bris, ut Verum , quod inquirit, aut nonnisi aegerrime , aut etiam plane non inveniat 3 voluntas autem passionibus ita saepe in transversum agitur , ut pro vero hono Saepissime non consectetur, nisi salsum S apparens: tandem non est plane infrequens non solum inter harbaras , sed etiam inter cultas natione& inveniri homines si
tamen homines dicendi sunt, qui brutis ipsis deteriores, sicuti intemperantia, & libidine vitam sibi abbreviant, ita furore perciti, & excaecati mortem ipsam sibi directe inserunt: porro autem mala ista naturae, S i felicem humani generis conditionem , in qua nunc
Certe omnes nascimur, sola ratio naturalis explicare nullatenus potest; ac proinde mirum plane non CSt, si veteres Philosophi, ignorantes malorum istorum veram causam, Peccatum scilicet originale , quod ab omnibus contrahi revelatio tandem manifeste edocuit, etiam in hac materia pessime semper erraverint, ita ut vel accusaverint naturam , quod tanquam noverca
esset in homines magis, quam in hestias iniquior ;sicut sensit Cicero in lib. 3. de Repub. apud S. P. Augustinum lib. 4. contra Iulianum cap. I a. vel duo Statuerint summa rerum principia, unum honum , ct alterum malum , ut Manichoeit aut opinati sint, quod animae hominum calamitatibus istis subjectae suerint propter scelera in anteriore quadam vita perpetrata,
sicuti putarunt Pythagorici, a quibus Metempsych
sis, Sive Systema transmigrationis animarum ab uno
50쪽
eorpore in aliud suam ducit originem : quam opinio
nem laudat prae alijs etiam Cicero in suo Hortensio apud modo citatum Sanctum P. Augustinum cap. IS. prope finem , ubi haec illius reseruntur verba : quibus humanae sitae erroribus 9 aerumnis fit, ut interduino ueteres illi sive sates , stoe in sacris initii qtie tradendis divinae mentis interPretra, qui nos
ob aliqtia seelera susceρta in sita auPeriore Poenia- rum luendiariam causa natOS esse dixerunt, ali quid vidisse cideantur M . . . I . . 'Deinde quis est iiiter hom ines , qui proprio naturae imp tu non sentiat se vehementissime seinper seris
ri, ac veluti impelli ad majorem S majorem, adeoque ad maximam & numcris o nisibus absolutam selicitatem Z nam ut optime observat. S. P. Augustinus in lib. 6. operis imperfecti contra Iulianum prope fi
nem : quod beati esse uolumus, ct miseri nolumus . nec miseri Possunt amittere nee beati: igitur ut ho. mo , inditam istam naturae sute inclinationem explere valeat , neque sit Semper necessario miser, sed rectus , & selix , quantum in praesenti vita eSse potest, necesse est non solum , ut Seipsum cognostat, quod sine revelatione fieri non posse, uSque modo ostendimus , sed etiam ut med ijs omnibus adhibitis in
summam istam felicitatem vitibus suis, quantum.potest , nitatur , atque contendat e porro autem , uvistud praestare valeat, necessst est ante : omnia , ut
Momenta ista rationum desumpta ex miser ijs haluant generis apta sunt plurimum ad ostendendam transfusionem peccati originalis ia omnes Adar posteros ex sola naturali ratione et nam ut ait s. P. Augustinus lib. I. coatr. lulian. cap. 39. Sub Deo iusto nemo miser esse potest nisi mereatur 6c lib. I. cap. 7 . concludit dicens epioniam Dei non est iniquumn juffieium , ἐdeo in m seria generis bismanis , quae επ- ripit a fletu pamul Mum , agno-rcendum east pruinaιe peccatum is