장음표시 사용
51쪽
Sciat in quo nam praecise sita sit vera illius felici tas , & beatitudo: atqui nisi succurrat divina revelatio , oportet, ut etiam istud perpetuo ignoret: nam licet omni tempore non desuerint permulti etiam
acutissimi Philosophi, R Sapientes hujus mundi,
qui studium omne & conatum suum in eo colloca-Tunt , ut investigaverint, quaenam Sit persecta & summa hominis felicitas, & beatitudo , ita ut Marcus Terentius Varro, qui inter romanos scriptores floruit anno II 6. ante natalem Christi, ut refert S. P. Augustinus lib. 39. de Civit. Dei cap. 2. jam suo tempore numeraverit ducentum octuaginta octo diversas illorum de summo hominis bono sententias. quin tamen ullus ex ijs rem istam acu tetigerit, non ob aliam rationem , nisi quia solis naturae viribus confisi felicitatem & beatitudinem hominis , non sicut vere est in fruitione summi & veri boni, quod sola revelatione innotescit, sed vel in bonis animi, sicuti Stoici, vel in bonis corporis , ut Epicurei, vel in utrisque simul sibi fabricare conati sunt,
quanto Sumrbiore, tanto mendaciore uirtute ut CD cludit mox citatus doctor loco laudato cap. q. ad
Praeterea ni homo, qui nunc nascitur, innatum Suum, quod natura sua in se sentit, desiderium erga summam selicitarem & beatitudinem explere valeat , praeter cognitionem sui ipsius, & verae suae felicitatis ac beatitudinis, requiritur omnino , ut etiam ossicio suo praeserrim erga Deum rite iungatur, atque , Si quandoque, ut saepe omnibus contingit, Seontingere potest, ab ossicio isto defecerit, praesto habeat etiam certum remedium , quo malum Suum medere valeat, S gratiam auctoris sui sua culpa
deperditam iterum promereri; atqui neque illud plene Pra: stare potest, neque istud praesto habere sine
52쪽
divina revelatione, ergo divina revelatio est homini, qualis nunc nascitur , O mnino necessaria. Primum patet, nam in quocunque statu consideretur homo , id est sive in statu sociali, ad quem natura ipsum comparatum esse , ratio Omnis testa
tur sive etiam in statu solitario, & sine ulla relatione ad sui similes, idest in sylvis , ut aiunt, in quo illum nasci praeter alios somniavit Hobbesius, S ad quem redeundum nobis esse ad vitam beate , S suaviter transigendam, suadet Rousseavius in dissert. De Origine inaequalitatis inter homines : saneeX eo Solum , quod est ratione praeditus , intelligit a Deo creatore suo se accepisse tam id , quod est, quam id quod habet, idest omnia tam animi, quam corporis bona ; ergo intelligit etiam eidem deberi cultum tam internum , & qui se tenet ex parte animi , quam externum , & qui externo aliquo Signo , ac ritu sensibili perficitur; utrumque autem ejus generis, qui Deo ipsi placeat; atqui nihil horum praestare rite potest sine divina revelatione: nam licet homo naturaliter intelligat Deum amandum esse &colendum , scire tamen nullatenus potest, quomodo genericum istud naturae praeceptum singulorum cordibus inscriptum in particulari exequendum sit, &qualis nam,& quis in specie cultus inter infinite sere possibiles Deo revera acceptus sit ξ siquidem cum istud dependeat absolute a libera Dei ipsius voluntate , non poteSt, nobis certo innotescere , nisi id Deus ipse primum expresse manifeStaverit.
7 Argumentum istud egre- Opusculo, cui titulus discoursgle pro more suo tractavit S philosopbiques fur rosmme eon. in plena luce reposuit praeter sidere reiativement a retat de alios etiam Eminentissi inus S. nature , et β retal de Societe .
R. E. Cardinalis Geldili in aureo
53쪽
Huc accedit . quod ad Deum rite colendum ne-eesse sit, ut Deus ipse prius rite cognoscatur quomodo autem cognoscetur, nisi seipsum prius manifestet sane enim cognitio, quam de Deo habemus ex principiis rationis, S eX rebus creatis , non est,
nisi cognitio generalis entis perfectissimi, & primae,
ac supremae rerum omnium causae r & ex historia
omnium temporum conStat , quod populi omnes sibi relicti, & revelatione destituti , pessime semper erraverint , tam circa Dei naturam , quam circa ejus proprietates S attributa, ita ut alij divinos honores tributaverint non solum scelestis hominibus sed etiam animantibus brutis: alij vero etiam insensatis
rebus , ut AEgyptii, qui praeter Deum sim, quem colebant sub specie bovis nigri, etiam caepas ct allia pro dijs habuisse seruntur: de qua re extat vulgatus iste versicuius Oh beatam gentem, cujus haec Na-aeuntur in hortis numina. Cum autem homines sint semper homines sibi ipsiS aeguales, profecto , nisi subvenisset revelatio , dubium esse non potest, quod genus humanum nunquam emersurum esset ex illis ignorantiae tenebris , in quibus tam diu sepultum jacuit, tam circa legitimam veri Dei cognitionem, quam etiam circa Ossicia, quibus eundem a se coli debere ratio ipsa demonstrat: ergo sine divina revelatione homo, qui nunc nascitur, neque potest Deum rite cognoscere , neque Suo ossicio erga illum rite
perfungi. Patet otiam quod secundo loco positum fuit: nimirum quod homo iste sine divina revelatione praesto habere nequeat remedium, quo gratiam Auctoris sui denuo promereri valeat, si quandoque ab ossicio suo erga illum deficiat; ac propterea iam perpetuo miser & infelix esse debeat: nam si mundus providentia regitur , sicuti illum regi certissimum est,
54쪽
Metio I. Cop. I. 3 sprosecto justis , qui scilicet ossicio suo rite languntur , debentur praemia, injustis autem, & qui ab officio suo deflectunt, supplicia: ergo si quis ab o ficio suo erga Deum deficiat, & utinam vix non o nes aliquando non deficerent, fieri non potest, quin Deus justissimus, sicuti est bonorum operum fidelis remunerator , ita etiam futurus sit districtus malorum vindex & ultor, nisi aliquis praecedat, & certo innotescat divinae justitiae placandae modus: at vero modus iste non potest ullatenus innotescere sine expressa revelatione, nam dependet a sola libera, &absoluta Dei ipsius voluntate: ut per Se patet. Neque juvat reponere, Sicut reponunt increduli, Deum placari interno animi dolore, & poenitudine Veniam deprecantium, non aliter, quam sicut placantur homines inter se invicem : nam istud, licet verissimum sit, non tamen facit ad rem: siquidem nulla plane est proportio inter ossensas, quas sibi reciproce inserunt homines aeque mortales & desectib Ies, ct inter illas, quas isti inserunt Deo: deinde tametsi etiam esset proportio aliqua, attamen nisi interveniat expressa Dei promissio , nemo certus esse posset de impetrata venia : nam quotidie sere obser vamus , quod inter homines delicta saepe puniantur per pubblicana justitiam , non attenta, Vel venia impetrata a persona offensa , vel poenitudine reorum rigitur nisi succurrat revelatio , qua poenitentibus de peccatis venia certa promittitur, timendum semperesset, utrum quod per justitiam humanam fieri saepe cernimus , suturum non sit etiam per justitiam divi. nam et ac prolude universim loquendo, divina revelatio est hemini, qui nunc nascitur, Omnino neceSSaria.
55쪽
ρ. i. Si revelatio divina esset homini necessaria , ea deberet extendi ad omnia tempora , & ad
omnes gentes, atqui hoc modo non extenditur; nam in statu naturae & ante legem Scriptam homines regebantur a lege naturali , & nostris quoque temporibus revelatio non pertingit ad Omnes nationes: deinde ad rectum hominis statum satis est, ut mandata Semel , atqui ad servandum mandata non requiritur
revelatio, nam mandata servanda continentur etiam
in religione naturali: ergo revelatio divina non est homini necessaria. Revond. ad primum dist. min. Divina revelatio non extenditur ad omnia tempora ,9 ad Omnes gentes , Si spectetur ad omnimodam suam explicationem cone. Si spectetur secundum substantiam nego divina revelatio dupliciter considerari debet, nempe semel relate ad suam explicationem , idest quatenus continet objecta fidei, quae pro temporum varietate modo minus, modo magis explicite , & modo omnimode manifestata suerunt; & iterum relate ad illius Substantiam, idest quatenus simpliciter & absolute est
manifestatio veritatum supernaturalium,quar modo magis, modo minus explicite humano generi innotuerunt r. si consideretur quantum ad substantiam, tunc O e-cta fidei semper fuerunt eadem , & revelatio ipsa sic accepta fuit semper hasis & fundamentum verse religionis : nam hoc sensu iacta suit ipsi Adamo statim post lapsum, & in Adamo omnibus gentibus, ut adeo verissimum sit , quod ait S. P. Augustinus tract. s. in Joann. Temρora sciriata sunt non Fides: si autem consideretur sub priori respectu, idest relate ad Suam explicationem, tunc fatendum est, quod non
56쪽
suerit semper , neque apud Omnes gentes aeque splendida & manifesta: nam universim ab Adamo usque ad Moysem , praeter Praecepta moralia ab auctore naturae singulorum cordibus inscripta , non complectebatur explicite credendas , nisi paucas tantum veritates supernaturales: nimirum primo illam de futuro huma
ni generis Reparatore c8 , S secundo illas, quae habebant pro objecto remedium contra originale peccatum , & sacrificia, atque ritus , quibus Deus rite
coli, & adorari debebat: sub Moyse vero & Prophe-
Salvator ac Redemptor , idest Messias in lege Moysis explicite promissus jam primis Parentibus statim post lapsum illorum divinitus manifestatus fuerit, potest ex sacra Scriptu ora clarissime evinci , nam mis-
Bud dei, qui in Animadversionibus in Petri Chanuini librum
de Religione naturali cap. I. num. I s. expendens verba gen. cap. q. V. I. Polsedi hominem per Deum , ab Eva prolata statim ac Cainum enixa fuit , a
firmat , quod versiculus ille ita reddi debeat, nempe possedi Ieboυa quasi Eva Cainum suum proprio Dei nomine appellaverit , ex quo deducit primis Parentibus suturum liberatorem a Deo ita promissum revelatum fuisse , ut etiam Deum esse certissime scirent; missa inquam ista Buddet opinione x quae Sa ne cum authentica nostrae I tinae vulgatae versione consent nea non est , potest hie ipse sensus non Incongrue ex eodem versiculo deduci , si vertatur hoc modo, tit illum verti posse affirmat Calmetus in hunc locum , nimirum si legatur possedi υirum Domini ita ut sensus sit quod Eva haec pronuntians υisa sibi est in filio liberatorem suum rub oeulis habere ut inquit citatus auctor: ex in de enim etiam hoc modo clare colligitur, quod liheratorem sperabat e adeoque suit is ipsis certissime revelatus r hoc ipsum ostendit quoque luculenta illa promissio de semine mulieris
caput serpentis contrituro Genes. cap. 3. V. I s. sei licet inimicitias ponam inter se et mulierem , et semen tuum , et se
meo illius , ipsa conteret eaput tuum et quanquam enim latina nostra vulgata non legat ipse
ut habetur in hebralco , sed Uin i atque ideo promissionem
57쪽
tis evasit multo illustrior, tum quia magis explicite proposita suerunt, quae ad suturum Messiam, & ad ritus Deo sacrificandi pertinebant, tum etiam quia eadem jussu Dei ipsius literis consignata suit. & relata in publicum monumentum, in quo populus electus illam lacilius agnoscere, & distincte attingere posset: ac tandem per Iesum Christum facta est ma- nisestissima , dum Apostolorum praedicatione penitus explicata, di ad mundum universum propagata fuit. Neque tamen ex eo, quod divina revelatio minus explicite ab Adam usque ad Moysem , & magis a Moyse ad solum populum Israeliticum, maxime vero, &directe reserat ad B. U. Mariam ς
est tamen revera In ista sententia de promisso jam primis parentibus liberatore , seu de
adventu Messiae luculentissimum oraculum 1 siquidem Beata Ut ro ut inquit mox citatus Calmet in hunc locum non aliter
quam per filium suum Iesum Christum et praeterea est etiam satis communis apud Theol gos opinio , quod omnis ista revelatio ad Adamum sacra, post diluvium Noemo confirmata , &tenovata fuerit, ita quidem , ut illi praeter superius memoratas veritates etiam diversa vivendi praecepta divinitus patefacta sint rquae propterea etiam in scholis praecepta Naochlea appellari
mero septem ex Bernardo Lamy in Apparatu hiblico lib. I. cap. LI. ubi pertract3ns de hebraeorum legibus multipliciis
bus , quae scilicet Noacho , Abrahae, Moysi datae sunt f. q. Inquit horum septem praecepto rum primum interdicit euleum
extraneum, ut non alius praeter unum Deum eolatur . Se eundum ne profanetur nomen Dei. Tertium ne effundatur sanin
suis humanus . Quartum prohibet eoncubitus illieitos . Quin eum furtum . Sextum praeseribebat ut Magistratus , et Iudices constituerentur , qui eismitidicarent de illis praeceptis ,
tum commonerent popul- deoEservatione . Septimo non liee
medere, quod u/3sem ex illis se-Ptem praeceptis expressum est MIenesi eap. s. porro autem de praeceptis istis notant saepe The
logi , quod ante adventum Christi & legem Evangelicam illoruar observantia cum spe in Diuili od by Coosl
58쪽
omnimode manifestata.& explicata suit a Christo sicut prius ad universum mundum, inferri jure po
test , quod Deus videatur acceptor Personarum , ut increduli complures ineptissime inserunt; nam universim acceptio personarum proprie tunc est, qua do uni alicui, & non alteri, quorum est vel meritum, vel demeritum aequale, redditur inaequalis, vel retrἱbutio , i vel poena et non autem quando praestatur, vel subtrahitur beneficium uni quod neutri debetur, neque ab uno magis , quam ab altero promeritum est, S ex pura liberalitate , atque arbitrio conserentis , vel subtrahentis; sicuti divinitus factum est in materia revelationis , . nam ista, quantum ad Substantiam,suit facta in Adam ad omnes homines, quoniam omnibus necessaria erat; quantum Uero ad uberiorem, explicationem facta suit ad solum populum Israeliticum, cum ea nemini deberetur, & cum etiam a nemine promerita, imo vero ab omnibus potius demerita esset, propter corruptissimos mores in quibus universum genus humanum Sua
suturum reparatorem apud gentes , idest apud populos omnes qui non censebantur in populo electo filiorum Israel , satis es.set ad consequendam aeternam salutem e neque desunt praesertim inter scriptores hebraeos , qui septem ista praecepta revocant usque ad initium mundi, ut
videri potest apud modo lavindatum Bernardum Lamy loco
citato , ubi luculentissimum producit in hanc rem ex Malin monide testimonium desumptum ex ejus tractatu de Proselyto
sunt verba Maimonidis , mandata aeevie Adamus , de Idol eris , de blasphemia, de homicidio . de illegitimo eoncubitu, de furto , et de Iudieiis exer-eeuris et nam ιiret haec eunet apud nos sint recepta a Mo se magistro nostro , et ratio ipsa ad ea observanda iuriinet, ex summa tamen verborum te
o unarra , quod de his Hraeceptum fuit . Praeter haec Noaiso traditum fuit aliud proe
reptum de membro animalis iso ventis non commedendo sicut dictum eaer verismtamen carnem
eum anima ipsius idest sanguiana ipsiua non comedetis .
59쪽
sponte veluti sepultum jacebat, patet. quod etiam postea facta sit sine acceptione personarum a Christo ad omnem mundum, eo serme pacto , quo nulla eSt acceptio personarum in eo, qui ex duobus aeque immeritis vel etiam indignis, erga unum beneficum se ostendit, non autem
Ad primam confirmationem dist. In statu naturae S ante legem scriptam , homines regebantur a lege naturali cxclusive ad legem scriptam cone. inclusive ad omnem revelationem nego Prima mundi aetas spectata relative ad diversos hominum status, quae se, licet in ordine ad Religionem initium habuit ah Adam, S perseveravit usque ad Moysem, . vocatur equidem status legis naturae non tamen ideo , quia transacta fuit sine omni revelatione cy) , vel quia homines toto illo tempore ex solo praescripto legis naturalis Deum rite coluerint: sed ut distinguatur ab aetate, O Loquimur hie de prima
mundi aetate , quatenus relationem habet ad Religionem , S eultum Deir de coetero enima creatione mundi usque ad illius consumationem solent numerari septem aetates z e qui bus prima sumit suum exordium a creatione mundi , &desinit ad universale diluvium , id e si ad annum mundi ios 6.& anno sequenti is 17. incipit aetas se unda , quae completur ad vocationem Abrahe annodio 83. Tertia vero extenditura vocatione Abrhae ad exitum siliorum Israel de AE typto , Sive usque ad annum 1 II. Quarta decurrit a praedicta liberatione usque ad aedificatum Templum a Salomone hoc est usque ad annum ab Orbe con dito 199 1. Quinta vero sumit initium a constructione templi Salomonici. & extendiLut , u que ad liberationem populi Israelitici ex captivitate babylonica sub Cyro Rege Persa rum id est ab anno 2992. us que ad annum 3468. Sexta Rutem protenditur a soluta captivitate usque ad adventum Christi , id est usque ad annum mundi 4oOo. ac tandem septima , quae nostris temporibus a Christo nato excurrit. duratura est usque ad alterum Christi Domini adventum ; id est usque ad consumationem saeculi.
60쪽
seu a statu legis Scriptae, quae incipit a Moyse, cui lex , quae in prima mundi aetate scripta erat solummodo in cordibus hominum , tradita suit in tabulis lapideis conscripta digito Dei: de caetero autem etiam tunc regebantur homines per divinam revelationem , ..cet minus splendidam, & nondum publico alicui monumento consignatam, ita ut incipiendo ab Adae lapsu nullum unquam extiterit tempus, in quo nulla pro sus inter homines obtineret revelatio. Ad alteram Confirmationem dist. Pariter etiam n stris temporibus revelatio non pertinpit ad omnes nationes ita tamen , ut ad Omnes aequo iure pertineat,& ante saeculi consumationem ad omnes etiam perventura sit eOnc. secus nego . Ut intelligatur, quomodo revelatio, praesertim illa omnimoda, quae in plenitudine temporum innotuit, & quam potissimum insectantur increduli , licet actu non perveniat ad Omnes nationes, nihilominus homini. qui nunc nascitur , necessaria sit, imprimis notandum est, quod generatim loquendo multa saepe necessaria sint omnibus,quin tameo ad omnes actu perveniant: sic tempore diluvii ad conservandam vitam , necessarium fuit navigium aliquod, cujus ope homines omnes illud revera enatare possent : & tamen navigium consecuti non sunt, neque diluvium actu enatarunt, nisi octo homines in Arca Noe; sic etiam ad transigendam in civitate commode vitam , praeter alia, quae communem civium S lutem respiciunt, necessariae Sunt opes , & tamen non
omnes ijsdem affluunt, & plurimi saepe easdem proprio vitio deperdunt: deinde triplex hic distingui debet hominum genus : nempe unum illorum , quibus revelatio divina revera innotuit, quin tamen eandem propter duritiam cordis illorum , ut oportebat suscepcrint et sicuti sunt Iudaei omnes , & Sinenses alitique idolatrae tam Orientis, quam occidcntis, ad