장음표시 사용
761쪽
s. I S. De necessem Religio cerem0niis carere nequit. Etenim ireligio est te ceremoni- modus colendi Deum l. SI a. pari. I. Theol. nat. . AstqMO-arum in reli- tieScunque Verendum, ne aut in praesenti ejus obli vistaris,gione. cujus in cultu divino meminisse debes, aut in posterum pro positi alicujus, quod in eodem inculcatur, non recordeIis, dum ejusdem memor esse debes, ceremonias in cultu Avino externo instituere obligamur q. 3st 49. pari. r. Jur. nat , Quamobrem eligio ceremoniis carere nequit.
Utilitatem ceremoniarum non agnoscunt, qui ad earum si gnificatum animum non attendunt, sine quo tamen ccremo niae non sunt, sed actus mere physici , sicuti vocabulum non
est , nis per sgnificatum , qui ipsi tribuitur , & quo remoto
merus quidam sonus est. Omnes mutationes in anima a sen satione originem ducunt . 64. Psyes. rat.). In homine igitur per sensibilia excitandi sunt actus interni. Quamobrem cum ceremoniae in rchus sensbilibus cons stant, quae vi signi-eatus ipsis attributi actus internos excitant f. 4 I. pari. a. Phil. Pra I. unis.); cultus internus , qui actibus internis animae a, solvitur 3. 1 23 o. para. r. Jur. nat. , per ceremonias promo vetur. Nec in eo deprehend tur quod ablonum sit , cum se in cultum divinum omnitim facultatum usus impendatur, quemadmodum fieti debet 3.79. P I. F. I lil. prau. avid. Inepte quidem provocant ad exemplum prsmorum christiano rum, apud quos viguit cultus internus , cum externus omni splendore careret. quem postea nactus cst. Status enim ipso rum, quamdiu sub magistratu gentili vivebant, prorsus di ver sus erat ab eo , qui postea evasit , cum imperatores christianam religionem amplecterentur Quod tum vexarum inelu continuus operabatur, id postea vi ceremoniarum erat obiiendum. Usi tamen δc ipsi sunt ceremoniis, in quantum stum ipsorum vel permittebat, vel exigebat. Ipsa autem experi' entia Diqiligod by COOol
762쪽
entia docet, quantum algeat cultus externus in consortium tra. hens ipsum internuin , si fuerit ceremoniis denudarus, nis cais lamitates suppleant du sectum ceremoniarum , sicuri apud prumos Christianos. Accenseri teremoniis potest Miasicae in cultu divino publico usus, det quo ex notione ceremoniarum statuendum. Musica autem tum ponitur in g nere signi niin modo artificialis, veluti quando i Enificat magia sicationem Dei celrbrandi, aut magnitudinum beneficiorum perpendendorum , verum etiam naturalis, quatenus animus disponitur ad suscipiendos assectus. qui vel ad ardorem precandi requiritur, vel quibus commoveri debet animus ad concionem, vel alios actus sacros attendendus. Qui putant animum a cultu interno avocari, dum homines ceremoniis toti inhaerent , quasi in his totus cultus divinus consistat; abusum cum usu confundunt & hune propter illum tollendum esse perperam contendunt. Tollendus abusus, retinendus usust id quod siet. siceremoniarum significatus iis, quorum interest explicetur βcineulcetur, quemadum fieri debet g. 37. pari. a. Phil. Pram univ. , iisdemque recte uti adsuescamus.
I. s 9. Religio est justitia erga Deum. Consistit enim religio in De Jostitia praestatione ossiciorum erga Deum g. IOI. . Enimvero, Deam. qui ossicia erga Deum praestat, id Deo praestat, ad quod praestandum ipsi obligatur I. a 24. aa 6. pari. 1. Phil. pram tinio ), consequenter quod suum est 3. 923. pari. I. Dat. nat. λQuoniam ea virtus justitia est , qua alteri praestatur, quod suum est j. 9a6. pari. i. Jur. nat religio justitia erga D
Ostendi etiam potest hoc modo. Religio est modus colendi Deum . si a. pari. a. Theol. nat. , ut ideo religiosus sit, qui omnia ad cultum Dei pertinentia diligenter pertractat prouti jam a Cicerone observatum est. Vult Deus
763쪽
ab hominibus coli β. II a I. pari. r. Jur. nat. . Quamobre Incum ipsi competat jus obligandi hominem ad actiones suas juxta voluntatem ipsius determinandas β. 986. pari. r. Theol. nat.); jure suo ab hominibus exigit, ut colatur. Quoniam itaque Deum colens ius suum tribuit ἔ. 923. pari. r. Jur. nat. , justus vero crga Deum est . qui jus suum eidem tribuit j. 9a6. pari. i. Jur. nat.), religio est justitia erga Deum.
Dixit jam Cicero religionem esse iustitiam erga Deum. Spe ctatur autem hic religio subicctive, quatenus virtus est, con sequenter voluntas constans & perpetua Deum colendi, quemadmodum coli vult I. 328. parsi proci: unιν. . Et religionem tanquam virtutem non solum cons derat D. Thomas, sed etiam virtutem specialerrra ceteris distinctam probat, quia est justitia erga Deum. Atque hoc nomine quoque in Ethica de religione agimus , ubi exponimus Virtutes, qui hci praxis ossiciolum erila Deum continetur. Non vero Obstat, quod singuli habitus praestandi ossicia erga Deum peculiares virtutes sint. Attendendus enim est respcctus , quo ossicia ista praestantur, n mirum quod cons derentur tanquam debitum, quod solvendum Deo est, ut ipsi detur. quod suum est, & ut debitus exhibeatur honor tanquam Deo soli competens. . Ia O.
De trio, Quoniam religio justitia erga Deum est I. s I9. θ; πω
tia. gissius is contemtus religionis iisjUitia erea Deum est , consequenter qhi religionem tollunt athei crisae I. 3 6. 64. pari. a. Theol.
ηat. , injuste erga Deum sunt.
Cum foedum vitium censeatur injustitia erea homines, quam omnes abominantur; scdissimum utique vitium existimari debet injustitia erga Deum. Ut igitur neglectus Jc contemtus religionis turpitudo intrinseca agnoscatur, probe considerari.
dum est, quod sit inaustitia erga Deum. Atque hoc in pri. mis
764쪽
mis perpendere debent, qui cum curae habeant. ne injusti sint erga homines, non tamen verentur injusti esse erga
Qui superstit em vitare v'st, sibi caveat a fabis de Deo S a stimprovidentia divina opinionibus. Omnis enim superstitio ex fal- esitandi su- sis de Deo & providentia divina opinionibus nascitur I. perstitionem. I a s I. pari. I. Jur. vat. . Quamobrem si quis superstitionem vitare vult, a fallis de Deo & providentia divina opinionibus sibi cavere debet.
Regnavit superstitio in cultu Deorum apud Gentiles. Ecquis vero est, qui nesciat, omnem ipsorum superstitionem enatam esse ex falsis , quas foverunt de Diis & providentia divi-ma opinionibus. Quod si Deum verum agnovis lent & recte' de eo & providentia ipsius sentire didicissent, in superstitionem minime incidissent. Observatur hodienum superstitio' apud gentes barbaras , quae tanto absurdior , quanto absurdiores de Deo se vent opiniones. Quods vero error de Deo& providentia ipsius probabilitatem quandam prae se fert, ut veritatis speciem mentiatur; a superstitione quoque alieni non sunt, qui alias satis sunt prudentes. Maxime autem superis stitionem alunt praejudicia a prima pueritia hausta , quippe quae difficillime eradicantur, cum veritates innatae videantur, quoniam non amplius meminimus, cur iisdem assensum dederimus , & undenam sit, ut, si ea vel convicti rati nibus missa facere velimus, quandam repugnantiam in nobis perci. piamus. Cum innumera sint istiusmodi praejudicia δc falsae de Deo ae providentia ipsus opiniones ; amas quoque superstitiosi tot sunt , ut infinitum campum ingrederetur , qui
omnes recensere vellet. Quamvis vero superstio latius ex. tendatur ultra actus ad cultum divinum relatos, conseo uen
765쪽
dentia divina habemus; si tamen in rationes actuum superst,tiosorum inquirimus , eas in directe ad illas opiniones rese. rendas esse patebit. Superstitiosa omnino est chiromantia. Ratio ejus proxima est, quod lineamenta manuum sint fgna fatorum hominis. Cum vero a providentia divina fata homi. nis dupendeant, nec lineamenta esse eorum causas pateat; ta cite supponitur Deum per lineamenta se nisi care volu sie, quae de satis hominis decrevit ; quam esse faὲsam de Deo opinio nem non dissilebitur, qui quod precario sumitur ad errorem alium defendendum, nec ex iis , quae de Deo vere agnoscun tur , deduci potest, pro vero non admittit. Immo divinantes vulgo res, quas attendunt, non considerant, tanquam si gna, sed tanquam principia cognoscendi, quas a Deo ita si-cta sint, ut futura contingentia inde agnosci possint: qui sane error alios multiplices involvit, quos discutere operae pretium non existimamus. Extenduntur nimirum istiusmodi praedictiones ultra ordinem naturae a Deo constitutum. Huc reis runtur consultationes per sortem: huc etiam pertine , si effectus producendus intendatur per causas, quae talem producen di virtutem naturalem non habent. Quamvis enim in istiusmodi non statim unicuique obvius sit error veritati eorum oppostus, quae de Deo & providentia ipsus agnoscuntur, accuratius tamen inquirenti apparet, nec circa eandem rem in omnibus idem deprehenditur, pro uti hac, vel alia opinione mens fueritim.
huta. Sed nostrum jam non est de omnibus superstitionum speciebus disertius dicere, sive ex errore de Deo & providemtia divina satis manifesto , sive Occulto fluant. g. 322.
M supersti- Superstitio omnis vitium est. Etenim a Deo prohibitatio sit viti- I. Ias, pari. HJur. vat. 9, consequenter superstitioliis actio. . nes suas contraria ratione determinat, quam lege naturali praescribitur. Quamobrem cum habitus actiones suas con
766쪽
traria ratione determinandi, quam lege naturali praescribitur, vitium sit c 3. 3aa. Part. i. Phil. pati. univ0 i superstitio omnis vitium est.
Cum superstitionum ingens admodum numerus si, nee insnautis statim appareat, quomodo honori Dei detrahatur; vitium quoque hoc frequent minum ess Patet nimirum ex modo dictis not. I. sai. , eodeni non saltem infici cultum Dei publicum, sed maxime privatum eumque internum, veluti dum per sortem divinare volumus futura, quorum scientiam Deus sibi solus reservavit aut ut Deus per sortem nobis manifestet, quid fieri debeat, ad quod perpendendum nobis dedit rationem & quod ratione assequi minime valemus pro vi dentiae suae relinqui vult.
g. 9 a 3. Oui persona quadam, vel re quaclinque alia magis dei statur, Quando ho-
quam Deo , aut eandem majoris facit, quam Deum vel etiam eue misere idol dem magis consit, quam Deo; idololatriam committit. Idem in- latriam comistellieitur etiam de seipso. Cum enim Deum super Omnia a in a- mittant. re debeamus l. Ii Ta. pari. r. Jur. nat.); nulla quoque persona , nec re quacunque alia magis delectari debemus, quam Deo l. II Ti. pari. I. Jur. vat. 2. Deum quoque maximi facere debemus I. I 8 I . par. . r. Jur. nat. , conssequen ter personam nullam , nec rem quamcunque aliam majoris, quam Deum. Similiter Deo confidere debentus β. a 386 .part. r. Jur. nat. x, eventus dubios providentiae ipsius totos relinquentes g. II9 a. pari. i. Jur. nat.), nullis vero hominibus, vel rebus aliis nimium considere s. II 96. part 1. Jur. vat.), quasi in bonis consequendis, vel malis arcendis nullae sint providentiae divinae partes . Ir9 3 .part. r. Jur. vat.). Quam
obrem cum in praestatione illorum ossiciqrum erga Deum
767쪽
cultus divinus consistat I. I a 34. pari. r. Jur. nat. A, qui persona vel re alia quacunque magis delectatur, quam Deo, aut personam, vel rem quamcunque aliam majoris facit, quam Deum , aut denique hominibus, vel rebus aliis magis confidit, quam Deo, cultum divinum exhibet entibus, uuar Dcus non sunt. Enim vero idololatriam committit, qui cultum divinum exhibet entibus,quae Deus non sunt ἔ.l a s 8.partir. Jur.nat. .Quamobrem qui persona,vel re quacunque alia magis delectatur,quam Deo, aut personam, vel rem quamcunque aliam majoris facit quam Deum, vel etiam hominibus aliis magis confidit, quam Deo, idololatriam committit. Quod erat unum. Perinde vero esse, sive quis cultum Deo debitum prae
stet aliis personis, sive sibimetipsi, per se patet, ideoque pars
altera ulteriori probatione non indiget. Quod erat alterum. Equidem in signifieatu strictiori idololatra est , qui salsos
Deos, vel idola instir Dei colit f. Ias 3. , ea nimirum o scia iis praestans, quae vero Deo debentur; fgnificatus tamen latior facile ad illum reducitur. Etenim si quis eultum Deo debitum praestat homini cuidam , cum eum colat instar Dei, tacite fingit eum esse Deum, qui non est. Quoniam enim ossicia , quae Deo debentur, dependent ab attributis ipsus
quae creaturae nulli communicari possunt , facile tribuuntur
homini, quae soli Deo propria sunt. Atque ita homo fingitur esse Deus, consequenter qui eum instar Dei colit, falsum Deum colit. Idem eodem modo intelligitur de re quacunisque, cui honor exhibetur, qui Deo competit. Immo eodem quoque modo idem intelligitur de nobismetipsis. Nolumus j im hoc docere expressus, cum suo loco de cultu idololatri eo sui ipsius & hominum rerumque aliarum quae tenenda sunt ostenis suti sumus, quando praxin ossiciorum erga nosmetipsos Rerea alios demonstrabimus. Ex hisce vero , quae hie dicunis tur, haud obscure intelligitur, non adeo raram esse etiam im ter nos, qui verum Deum constemur, idololatriam.
768쪽
Si idololatria Gentilium, seu fassorum Deorum exstas vitandus, Medium via verus Deus avnoscendus N pro certo habendam, eam unum esse, a quo tandi idola- mundus est creatus,conservatur ac gubernatur. Etenim si quis agnoscit latriam Gra- verum Deum, cum sit incorporeuS c g. 83. pari. 1. Theol. vat. tilium.& invisibilis l. 89. pari. r. Theol. nat. ; rem nullam in hoc universo visibilem finget esse Deum. Et quoniam novit Deum esse spiritum persectissimum I. 387. pari. I. Theol. nat.), intellectu persectissimo& voluntate persectissima gaudentems . I 68. 386. pata. r. Theotinat. , non entia invisibilia finget esse Deos, quae ad instar hominum concipiuntur. Cum vero etiam pro cerio habeat Deum verum esse unum, & ab co solo mundum esse creatum, & conservari ac gubernari β. I Iz6. pari. I. Theol. nat. I is non finget entia plura, a quibus mundus factus sit atque conservetur & inter quae gubernatio mundi sit divisia. Quoniam itaque nec ens ullum, quod in hoc mundo visibili existit, pro vero Deo habet, nec Deos .
sibi pro lubitu fingit; fieri quoque non potest,ut falsis Diis eum
praestet cultum, qui soli Deo vero convenit, consequenter ut idololatriam committat. Quare si idololatria Gentilium, seu falsorum Deorum cultus vitandus, verus Deus agnoscendusti pro certo habendum, eum unum esse, a quo mundus creatus est & conservatur ac gubernatur.
Non est quod excipias, Hebraeos habuisse notitiam veri Dei 3c novisse Deum non esse nisi unum & ab eo solo mundum hune esse factum & gubernari, hoc tamen non obstante falissos coluisse Deos more gentium vicinarum. Immo ipsum Solominum , qui sapientior cunctis hominibus praedicatur, I. Reg. IV, 3I. jam senem a cultu veri Dei ad idololatriam deis. eisse. Etenim quod Hebraeos in genere attinet, notandum est, aliud omnino esse habere notiam veri Dei, aliud veri
tatis eorum . quae de Deo vero agnoscuntur, convictum aut
769쪽
ad veritatem persuasssimum & unitatis semper memorem e se atque animum ad eam attendere , ne ab ea ad alia, quae offert occasio, avertatur. Ae inprimis notanda est vesana gentes vicinas imitandi libido . quae animos eorum ita occine . Pavit, ut quasi in naturam abierit. Solomo vero, qui septingentas habuit uxores quasi reginas ct concubinas trecentas, easque alienigenas , quae falsos Deos colebant, ' ardentissimo amore iisdem copulatus est, ab ipsis a vero Numiris culta ad idololatriam Gentilium se abduci passus est. Cum enim mulieribus magis delectaretur, quam Deo, idololatriam e mismittera coepit mente a Deo ad mulieres conversa I. ga 3. Et cum ex ardentissimo amore, quo iisdem copulabatur, nascereis tur studium ipsis placendi s. 6sa. N Re in , ne displice get, una cum ipsa deos ipsarum coluit.
. sas. ea odo Si quis Mi cavere sust, ne oscium Ali Deo debita praester vitetur id hremibus, vel rebus aliis I agnoscere tenetur, ea esse talia, quaeso- Matria saM.ti Deo convenire polliunt, re Deam nosse, at o iam Di debitam tuis. praestetur homini cuidam , vel creatare calcanque. Si quis enim novit, quaenam ossicia Deo debeantur , atque agnoscit ea esse talia, quae soli Deo convenire possunt; is quoque agnoscet absurdum ac vanum esse homini, aut creaturae cuidam
praestare ossicium , quod Deo debetur. Quamobrem cum nemo absurda velle possit, quae talia esse agnoscit, neque inanem operam sumere , si eam a se sumi persuasus est , id quod quilibet in seipso experiri poterit, ut demonstrationi ulteriori supersedere possimus; fi quis novit, quaenam ossiacia Deo debeantur, & agnoscit, ea soli Deo convenire,
ea quoque homini, vel creaturae cuidam alii praestare minime voIet, consequenter si praeterea novit, Deum nolle ut hoc faciat I. I a 6 r. pari. r. Jan nat. , tanto facilius ab hac
idoIolatria se abstinebit. Quodsi ergo quia sibi cavere vult
770쪽
vult ne ossicium soli Deo debitum praestet hominibus, vel rebus aliis; agnoscere tenetur, ea esse talia, quae soli Deo convenire possunt. & Deum nolle, ut ossicium sibi debitum praestetur homini cuidam, vel creaturae cuicunque. Equidem de praecavenda idololatria hae subtili, qua ossicia
Deo debita praestantur hominibus, aut creaturis aliis, multa adhuc direnda forent, si ex insti uici de hoc argumento iam ageremus, praesertim cum sese tacite insinuet in animos hominum , quemadmodum exemplum Solomonis docet not. 6a4. ; quoniam tamen in tractatione de praxi ossiciorum erga se atque alios specialia occurrunt. ad hanc idololatriae speciem reserenda, ea suo loco reservanda sunt. Ceterum me vel lain
cente intelligitur, supponi in praesenti propositione , ut verus Deus & debita ossieta agnoscantur, & animus in genere dispositus sit ad eadem ipsi praestanda atque inprimia ad obediendum i , seu faciendum, quod ipse vult. Neque enim in quolibet actionum genere omnia deduci possunt a principiis, quasi semper ab ovo sit exordiendum: sed cum in systemate omnia inter se cohaereant, in anterioribus tradita praesupponenda sunt seuti in theoria, ita etiam in praxi. Et casu sc serente tacite quoque
Alolatriaspectessuperstillam est. Idololatra enim falsis Deli AE HODI vel idolis,vel enti cuidam, quod Deum esse non opinatur, eum tria scipe Npraestat cultum, qui soli Deo convenit s . I 2 8 pari. 1. Jur,nat. . es superstiti-Quamobrem cum fingat Deos, qui non sunt f. a s T. pari. .Fur. oris. nati , vel saltem tacite instar Dei sibi repraesentet hominem, aut creaturam quandam aliam not. h. sa3. ; idololatria originem ducit ab erroribus de vero Deo & providentia ipsi .Quamobrem cum actiones per erroneas de Deo & providentia divina opiniones determinatae superstitio sint la I s. pari. ἔ.Privat. ἔidololatria species quaedam superstitionis est.