De incerto, fallaci, vrinarum iudicio, quo vromantes, ad perniciem multorum aegrotantium, vtuntur & qualia illi sint obseruanda, tum praestanda, qui rectè de vrinis sit iudicaturus, libri tres, per dialogismum contra vroscopos empiricos concinnati D.

발행: 1589년

분량: 357페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

crassa, spincteres ambo, musiculi octo epigastrij, &qui anhelitus cohibitionem, deiectioni & mictui ut

partui maxime utilem, & interdum necessaria eff-ciunt. A iteratione hac nutritoria partibus iam factio

quod affluit,simile essicitur,ob id assimulatio quoque

dicitur: alteratione verb generatoria,quae partes prius non erant, postea factae sunt. PHIL. Ita quoque natu-

rustiem Ia quartam facultatem effecit,quae expultrix vocatur.

in ' Cum autem ea quae peruinci, concoqui, perfecte aiaterari atque in substantiam mutari non possit,a se naturaliter repellit, praesertim ea, quae onerc alieno gratiant, quantitate distendunt, aut qualitate acri molestant, vel utraque ostendunt, probe a se depellit. tu . Uatur autem haec maxime villis transuersis, quibus partibus hi sent, ut ventriculo, intestinis,uesicae viri-ι que tam fellis, quam Vrinae, Venis & arteriis. Expulsio tractioni contraria sirpe fit per eosdem meatus, ut vomi tus, deglutitio per gulam: semen, scutus , per collum uteri. Distributio alimenti, attractio medicamentorum purgantium, & succi in nobis abundantis spontanea in ventrem expulsio per venas mesaraicas. BRv. Quid sibi volunt omnes istae quatuor si cultates, cum nondum intelligam, quid his ostenil re, aut quo tendere velis. PHIL. Has autem quatuor facultates naturales ideo recensere oportuit, quas si recte & earundem functionem intellexeris, non erit dissicile sanguinis generationem inuenire. Nam ubi cibus dentibus a natura ad hoc adaptatis, contritus

fuerit, probe per gulam ad stomachum per primana facultatem trahitur, deinde ibidem retinetur, postea vero concoquitur in substantiam chyli, deinde a se

ad intestina propellit. Hinc Galenus lib. . Devsupari. in principio ita inquit. Igitur comunis quidem

42쪽

LIBER PRIMVs. Is& maxima, & prima omnium via, quas m natura nutrimentum ab ore ad ventrem defert, quasi ad promptuarium aliquod commune omnium particularum, in medio animali constructum. Nomen autem ingressus huius,proprium quidEοισοῖάνω,cOm- ani milimn mune autem GAVD. Omnium enim ventrium col ἴ -- lum praepositum, instat isthmi cuiustiam angustum, sic nominatur. Promptuarium autem hoc, cibum uniuersum recipiens ceu diuinum non humanum stopificium ; laborat circa cibaria primo labore, sine quo illa sunt inutilia, Se in nullam rem commoda animali. Expurgat enim ex eis, sicut qui circa tritici elaborationem periti sunt, si quid terrae aut lapidum,

aut sylvestrium seminum inseratur, quae nocere corporibus nata sunt: Ita& ventriculi virtus si quid Qe- vehi, iavit tale, pellit insertae r reliquum vero totum, quan- - μ' tum utique fuerit natura benignum dc commodum, commodius adhuc essiciens, venis quae ad eum ventrem & intestina perueniunt, distribuit. Cum autem

haec massa ptisanaria sui ita dicam ad intestina propulsa fuerit, tunc eandem ex parte retinent intestina, alterant, atque nonnihil ex hac, qua alantur, in substantiam mutant, deinde vero superuacanea , dum Iute tiaut grauantur copia, aut acredine molestantur, d mum expellunt. Interim dum cibus, aut quod uis nutrimentum ita iam ex parte alteratum concoctumque, a stomaclio ad intestina propulsum, ibidem ab intestinis ut dictum est) aliquandiu continetur &retinetur, ac tum venae luesaraicae, quae originem ab

ipQ hepate per venam ramalem sumunt, ipsisque intestinis inseruntur, ab his cibum illum concoctum quem medici Chymum appcllant) exugunt, emul- ch m .gentque tanquam colarent, acchylefactivum attrahunt,

43쪽

eres hepatis primum sam

Trina fit ex

is DE INCERT. VRIN. IV D.

hunt,traiiciuntque ipsum ad loca caua hepatis,eumque virtuti sanguinis effectivae praesentant: atque si

nihil illic sit quod impediat, iam Chylus in sangui

nem alteratur, ac postea persectius hepatis facultate sanguifica. Eu L. Optime quidem Philiatre. Vnde&Gal. tuus lib. .Dc usu partium ait.Caro hepatis,quae est proprium eius corpus , primum sanguinationis est organui . propter quod & venis, quae ad ventrem& uniuersa intestina perueniunt,inest virtus quaedam sanguifica: qua chylum enim, qui ex cibis distribuitur, venae ex parte in sanguine permutare natae sunt, priusquam ille ad hepar perueniat, tamen in hepate postmodum persecte completur. Sic etiam vult in lib. 3.De facultatibus naturalibus. In testina venasque mesaraicas virtute hepatis quandam quoque facultatem finguificam habere, ut natura in via non remaneat ociosa. PHi L. Cum ergo cibus sic paratus & di positus in chylu alteratus peruenerit ad hepar ipsum, tunc fit ebullitio,digestio & humorum generatio. Et quemadmodum, clarioris exempli gratia, Galenus dicit in musto esse spumam supernatantem, faecem, aquositatem & vinum: Sic in humoribus est aliud spumosum quod supernatat,atque nomine bilis appellatur: aliud crudum, semicoctum tamen ut medice loquar)in potentia sanguinis,lale aute est phlegma seu pituita. Aliud faeculentum crassumque ut melancholia : aliud vero vinum , & est sanguis purus. Aquositas autem quae est urina, quae ex sola & longa

segregatione humorum teste Galeno primo De Cris) contigit, aliqui appellant humorem subtilem & aquosum: qualem supernatare sanguini, post phlebotomiam peractam saepius videmus. BR v. Sinoc ipsum sit urina,quod cum sanguine exit in phlebotomia

44쪽

MBER PRIMUS. IIbotomia, ut ais, quomodo non una transit sanguis per vesicam & simul emingiturὶ Pint.Vt hoc autem intelligas,maiore speculatione opus est,quam & nucdeclarabo. Sanguine enim iam formato,ac perturbatione facta, illud ipsum quod leue ac subtilissimum est, utpote choleram seu bilem , trahit ad se vesicabilis, seu receptaculum sellis, maximo puluillo iecoris introrsum inhaerens, ad aliquam tamen necessi- tate, & utilitatem: nempe quod corpus ipsum a tali milia M., . superfluitate releuet, intestina a stercore & pituita viscosa abluat, ut etiam acredine sua intestina pungat,quo melius excrementa excernantur. Hinc vesica

sellis habens meatum , qui in Ecphysim intestini exiecore descendit, per quem bilem ad intestina trans. mittens vehementiam actionis adiuuat, & pituitam insidentem expellit: atque ob hoc videmus naturaliter excrementa hominis fani mediocriter flauescere. Hoc ipsum est, quod a Galeno v. De usu partium ita scriptum habemus. .aod enim non distribuitur, maxima fides est diuertitas egestionum, ut quae in

ictaricis: comestorum custodiunt colorem, nempe inμ- non expurgata inferiae cholera; sed ad totum corpus relata. In sanis vero haec colorantur flauo colore,quo materia flauae cholerae humor ad intestina iis cosuit. Et nimirum si hinc rursus ad hepar retrocederet,manifestum, quod non egestiones Qtum, sed etiam totius corporis color, ab eo, qui id ericorum est, nihil differret. Igitur cum ibidem fiat obstructio, ita ut bilis ron possit transire ad intestina, regurgitat ad vesicam fellis. deinde ad hepar, postmodum ad venas ab

hepate proficiscentes, atq. tunc per easdem per con- sequens transsudans per poros,cutim totius corporis fauo colore tingit,est timc excrementum plarrumque

B album

45쪽

tauibus excre, menta alba

medo a renibus trahatur.

te hepar posia

album,quod exoneratur, & tapenumero tunc adiungitur durior aluus: eo quod acredine bilis, quae iam alio fluxit, intestina non stimulentur ad secellum. ILlud quod in ebullitione sanguinis, terrestre ac veluti sanguinis faex est,id totum lien ad se trahit, naturalibus quibustiam attractionibus, unoquoque scilicet membro id quod proprium est attrahente: ut corpus ipsum partim ab hac luperfluitate melancholica expurgetur; & ut lien partim ex hac nutriatur. Demum vero ex liene vas venosum in os stomachi porrigitur, quod humorem desert melancholicum , quo appetitus excitetur, ventriculus constringatur, corrobor turque. Superfluitas vero aquosa sanguinis, quae ibi remansit, aut humor serosiis trahitur a renibus per Venas emulgentes, atque per renes non aliter quam colatorium transiens, mox per vητηρο ς Sc meatus Vrinarios, in vesicam, tanquam susiceptorium aut lag

nam suscipitur. Atque quod dictu mirum est, obliquo itinere vesicae meatus illi diisti inseruntur, ne quippiam inde denuo ad renes regurgiter: reseruatur autem ibi sutiam dictum est in donec copia,

aut acrimonia grauata vesica superflui talem illam excernere cogitur, quam nos urinam vocamus. Hinc

sagacissima natura ί nostro adstipulante Galeno) voluit vesicam infimam ponere, quo scilicet loco etiam cibi superfluitates euacuatur: Renes autem ut osten sum est) prope hepar, necessarium fuit ad vescam ex renibus operari quasdam vias. Facti igitur sunt pori quidam praelongi, sortes,quos δεστηριας nominant a est urinarios, qui renes copulant vesicae. Ita quidem urinae segregantur a sanguine renum facultate: & inde per ureteras ad vesicam emittuntur, indeque excernuntur, quo tempore scilicet ratio iusserit. Atque

46쪽

LIBER PRIMVs. 19

ob hoc etiam natura fagax ne utina ultro ob acredinem stimulata quam in se continet, efflueret,imusiculum in collo ventae tamquam custodem, Vt ab ini' ' iatio retulimus) intempestiuae essiuxionis superfluitatum procreauit. BR. Vtcumque nunc urinae generationem capio, & qualis serosus humor exiitat, & quomodo in vesicam recipiatur, & deinde suo tem pote essiuat: sed nondum intelligo, quomodo etiam serosiis ille humor in sanguine reperiatur, ut in phto' botomia peracta sepe apparet. PHIL. Hic vero mentem o Brute diligenter adhibere oportet: nam totus iste serosus humor, qui in hepate cum sanguine existebat, a renibus non trahitur: sed & huius pars S hu quoque nonnulla, ibidem a natura non sine utilitate 'reseruatur: quandoquidem tam ratione, quam sensis compertum est, sanguinem crassiorem esse ineptum ad venas minutissimas quasque penetradas,nis luanc , humorem serosum sibi admixtum haberet, quo facilior transitus sanguinis fiat ad capillares quoque venas: Tum etiam ut facilius de concauis hepatis partibus ad conuexas chymam seu chylum natura traiiceret. Ob id quoque natura indiscretum ipsum sat- testante Actuario) eruauit,eo quod ipsa erat dς n- cauis hepatis partibus ad conuexas chymum trans

mutatura, & venae cauae coniunctura, ducente seroso humore. Quae deinde coniunctos humores parum alterauit in venae cauae xamo,qui a figura labdx Grae- literae, Labdaea a nonnullis quoque vocatur : con- . M a. cessit renibus natura perspicax, ut sequestrarent &traherent serosium humorem per venas, emulgentes dictas, quae quidem ex vena caua originem sumunt, D' tmia in renes.propaganturivi ebserosum humorem deferant. Vena vero caua, ob magnitudinem sic dicta, votii caua. 3

47쪽

vena 'Orta seu ramatis.

per totam animalis longitudinem excurrit, habens t originem a gibbo hepatis, sicuti vena porta seu ramalis a caua iecoris parte. Cu enim hoc viscus principium est omnium venarum, has duas ex sua ipsius substantia grandes emisit, E quibus in omnes per i tum corpus venas sanguis dispensatur. Quantum ς-μ ρ igitur sanguinis reliquum fuerit cum proportione

inseperam in exigua aquositatis sero , ut melius tandem per venas

capillares sui diximoso fluere possit, id per venam

cauam atque amplzm cordis caetςris quae deincep venis diuisum distribuit. Sanguis vero hic,qui ita adtrofundiora quaeque loca corporis penetrat, mutatura quarta vocata concoctione in alterationem carnis, neque tunc priorem quam habebat rubedinem, sed decidit in diminutam albedinem : quandoquidem eiusmodi con octio ad valde remissam rubedinem, qui sanguinis color est, ac ad eam quae carnis est, transponit: atque hic finis est uniuscuiusq. nutrimenti, reliqua autem fiunt postmodum a partibus similaribus, unaquaque parte sibi attrahente, quod naturale est,atque in sui substantiam mutante. Cum itaq. pars aliqua adhuc relicta illius serosi humoris in venis cum sanguine iuncta sit, ubi fit venae sectio, san-gnine effluxo & nunc refrigerato,in superficie eius natat serosus ille humor qui ζ effundatur in matulam urinae similis existit. Haec inquam omnia naturae Opera scire oportet, ut rectius deinde iudicium deurinis fiat. Propterea si opera naturae ad unguem callere studeas, perlegas libros Galeni De facultatibus paturalibus, de usu partium, ubi haec omnia fusi iis mitiis E uactatur. Quamobrem, o Brute, non opus est hic re- fati vi urina censere opinionem Erasistrati, qui urinam ipsam ad renes potius fluere, quam attrahi dicebat. Neque Asclepia-

48쪽

LIBER PRIMVs. AAsclepiadis dogmata refellere, qui humores qui bi-berentur, in halitus solui, & in vesicam non aliter 1 . ' qquam halitus recipi volebat. Lyci quoque, qui urinam renum nutritionis excrementum esse dixit. qu

rum salsas opiniones satis deuastauit Galenus, ita ut non opus sit eas hic oppugnare & conuellere. Evt. Hac Phili atri demonstratione iam satis manifestum euasit, quali s sit sanguinis ac reliquorum humorum

apparatus & urinae generatio. Quanquam nunc scio- α Itali quidam, quos Paracelsistas vocamus, non desint, mali Humin qui optimos quosq. medicos tam veteres quam neo- 'tericos humoristas appellant, tanquam humores neque in corpore generarentur, & naturam propriam egressi morborum causis non existerent. Sed iis omisse sis,ad nostrum institutum redeamus. Audivisti iam 5 Brute, quod urina sit sanguinis colamentum,& quomodo haec ipsa genetetur: putas ne tuos Vroscopos, circulatores, ac errones,tu mulierculas insiuisistimas, tum alios omnes sola Vromantia in gatos, originem

urinae posse cognoscere ῖ de qua apud plebeculam tam superbissimξ sese efferuntὶ Certe si hosti is de his rebus interrogemus, quid aliud respondebunt, quam quod tu antea somniabas, totum id quod bibitur,urinam fieri,neque urinam sanguinis colaturam esse, sed potius renum excrementum,ut Lycus sentiebat, contendentξ BR. Fateor nunc quidem me erranse, quanquam nondum victoriam tibi concedo. Sed

quo modo hoc fieri potest, quod renes adeo pusilli,

per quos urina transit, latam copiam loth in sepos sent continere,cum aliqui tres quatuorve congios vini vel ceruisiae uno tempore vel admodum breuissi- 'mo interuallo sumunt, ac deinde mingunt3 EvLos.'

Quamuis fatemur quosdam tantum minxisse quod

49쪽

in Diabete vitio renum etiam contingit) quantum bibissent, tamen quatuor interim totos , vel etiam plures excrementi congios, tantilla corpora renum posse continere, plane ridiculum cum Galeno arbitramur. Sed eiulinodi cum vitio renum fiant, cum tanta copia urinae potius transfluit per renes in vesicam, varias causas habet,ut de Diabete scribunt medici, quas omnes non opus est hic recensere. Satis est quod vel fit ex debili virtute retentrice, & forti attra-ctrice, ut omnis humiditas eo attrahatur, vel ex stultiliori potione earum rerum quae mingere faciunt,vel in ebriosis qui multo potu utuntur. Ex quibus tamen non sequitur in bene dispositis ac sanis, quod omnis potus in urinam verteretur, ut tu alias putasti. BRV. Existimabam tamen duas gulas aut duo gutturis foramina esse; ita ut per 'num potus, per alterum Verocibus in ventrem destenderet. EvL. In tales egregios' magistros hactenus incidisti Brute, qui urinam tuam tum uxoris tam probe speculari norunt, qui imrudentissimo ore eiusmodi meatus mentiuntur, cum per unum potum, per alium vero cibum deserri nu gentur, quasi potus non esset vehiculum cibi, ut eo

commodius ab ipse stomacho pergulam & cosopha

gum attrahatur alimentum, non autem per duos canales, ut isti Sycophantae ac idiotae semniant, eo dilabatur. Dilhibui enim ex ventre ut testis est Galenus, q. De usu partium) id quod debet nutrire, nori potuit, nisi conductum ab aliquo ita liquido. Has igitur tenues humiditates, postquam proprium opus

expleuerunt, non oportet amplius manere in corpore, onus alienum futuras aliis venis. Cuius utilitatis gratia renes faeti:, organa concaua, stomachis aliis qui

50쪽

LIBER PRIMVs.

& aquosam superfluitatem. Adiacent autem ex utra

que parte, ipsi cauete venae quam paulo ante maximam diximus) parum siub hepate, ut totus quantiis in eam assiimitur sanguis, cofestim mundetur, & solus postea is qui purus est, eat per totum corpus,pauca omnifariam permixta & quadam aquosa humiditate, ut dixit Philiatrus. Immiscetur itaque potus ci- bo, ut melius distribuatur nutrimentum, neque Omnis potus in urinam,neque omnis cibus in taces mutatur, sed utrisque corpus aliter, ac superflua prout Opus est natura expellit. Valeant igitur isti tui praestigiatores 5 Brute, cum suis meatibus, per quos potus ει cibus diuerse rapiatur. Distinctionem aspecie arteriae ac gulae ignorant miseri. Aspera vero arteria meatus ille est, qui in pulmonem descendit& inseri tur, cu cibus aliud ve aut potus stibito in eum irruerit vel inciderit, vulgares dicunt aliquid in contrariam gulam incidisse. Hinc cum tussiant, ne strangu lentur, recte in dorsum percutiunt, ut commodius illud, quod illapsum est, exiliat. B n. Hoc ipsum tum causam huius ignorabam, quanquam sepe viderim eos consuetos elle, ita in dorsium percutere. Eu L. Tales autem physici ac philosophi tui sunt Vrinarum Syadistis ris speculatores,& ita probὸ corporis humani constitu--Emtionem sciunt, ut hepar ipsum ex lolio speculentur, calido potu a bibulis absumptum esse,cum tam ε hepar sanguificationis organu existat, ut iam audiuisti,

sine quo nec vita hominis vel momentum constare posset. Eadem audacia mentiuntur hominem liena posse carere,atque id cum tanta temeritate plebeculae persuadent,ut eiusmodi Sycophantis fidem habeant, cum tamen lien Ocem melancholicam attrahere de

SEARCH

MENU NAVIGATION