De incerto, fallaci, vrinarum iudicio, quo vromantes, ad perniciem multorum aegrotantium, vtuntur & qualia illi sint obseruanda, tum praestanda, qui rectè de vrinis sit iudicaturus, libri tres, per dialogismum contra vroscopos empiricos concinnati D.

발행: 1589년

분량: 357페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

praesagiis, quamuis no aliter atq. caecus de coloribus iudicet. BR. Licet me caecum hac in re arbitreris,auditus tame mihi no deest,cum &possem enarrare ea,

quae mihi aliquando circumseranei & medicastrς ex loth inspectione pronuntiarunt: magis confido auribus meis, quam inani tuae rationi, qua me supera re contendis. Nisi enim aliter id demonstraueris quanquam concedo, quod matula ita moueri non debeat, dum lotia inspiciuntur ut docuisti tibi nec Eulogo ne latum digitum cedam; cum certo compertum habeo, quod vera ex urina , etiam illi, quosvromantes appellatis, empiricos stilicet meos, saepe protulerunt. Audiam tamen utrumque vestrum phtienter disteptantem, num iudicia urinarum firma sint. Pni L. Quod isti tui caecorum imagistri veritatem minime attigerint, id manisistum suo loco euadet, dum ita ratione inuincibili atque viuis exemplis te constringemus , ut & ipse fatearis volens nolens, te fraude ab eiusmodi agyrtis circumuentum fuisse.Sed id quod prae manibus habemus , nunc primo enucleemus. Evt. Hoc ipsum disputatio requirit: quare te oratum cupimus, ut rem ipsam, in qua cardo totius disputationis versetur, aggrediaris.

uod vi inarum iudicia incerta sunt, imo saepius periculosa, minu que fidenda. PH it. Cum etiam quaevis amore Philosephiae M

sapientiae sint attentanda, quanquam dc haec humeris meis sustinenda imparia sint: tamen hanc pro uinciam sustepi, cum plane huius artis tam praestantis &insignis immodico amore tenear, licet fortassE

62쪽

LIBER PRIMUS. Iea in medium adducturus, quae vestro palato minus sapient, & potissimum Bruto minus grata erunt, qui acleo acriter Empiricos defendit , etiamsi ab iis . vi plebs incauta,quotidie deludatur. Scio quoque quod odiam multorum incurram dum studeam medici n m, artem adeo praeclaram, ab hac uromantia inu. tili & incerta liberare,quae passim in aedibus medicorum, non sine aegrotantium incommodo, exercetur.

Verum ut veritas , e latebris suis tandem in xi emer lin pens, omnibus innotesca famam quod possiim, Olmnesque neruos intendam,& hanc quaestionem lucidὸ prius interpretabor, atque tandem inseram, V si narum iudicia incerta esse. BR. Videas tamen, ne tibi, quod multis euςnerit, contingat, ut demonstrationu necessitate compulsus, in paradoxum aliquod recidas. PAlc. In sole non est opus sui aiunt) lucernam adhibere, cum res adeo perspicua est,ut & pue-xis tandem innotestat. Sed omissis ambagibus ren aggredior. Si autem ea, quae antea retulimu , de. generatione urinae,quae tertiae concoctionis superfluitas est, in curua hepatis parte peracta, ad unguern iqicl-lexeris: non erit dissicile ea quoque, quae nunc dicentur, probe intelligere. Per urinam igitur praecipue co- pris, gnoscuntur hepatis dispositiones, ac venarqm & per v i consequens totius corporis. BR. Hoc pro me facit: &idice lebris ille medicus Gordonius & insigpis practicus, inquit, ut ego aliquando legi, quod per eius

dem exactam cognitionem poterimus deuenirς, cognitionem sanitatis, aegritudinis ac neutrae dispositionis. Pni L. Id quidem verum est, sed ille idqm adiungit & sentit, medico non si ilicere scientiam de urinis vagam & confusam squalem circumforanei tui uroscopi habent sed certam & determinatam ha-C i bere,

63쪽

3s DE INCERTO URIN. IVD

bere,ne facile in eius iudicio falleretur.Si doctus medicus facile in ea fallatur, quanto magis imperitus, qui ne his quidem instructus estὶ Caeterum ut lia cquae paulo antὰ dixi us,melius percipias scire oportet quod sanguis cum formam suam substantialem a sermativa hepatis virtute adipiscatur; fit ut secundum sanguinis qualitatem, cuius urina est superflui-e urina he- tas & colatura, quae in renibus colatur ut Theo- h. Θ, philo placet&cOfirmat AEgidius) aequa proportionexarum2ertim respondeat. Hinc manifestum sadmonente doctissimo qum. Leennio in epistola praefixa libris Actuarii De urinis) non modo renum ex urina, sed imprimis hepatis,atq.venaru dispositiones posse indicari. Vnde quoque non dissicile est ratione assequi, cum materia illa aquosa, ex qua fit urina, & secernitur in renibus, plurimum a venis atque hepate patiatur,membra colaturae a natura demandata, affectum aliquem prae ter naturam posse praesagire.Certam igitur in morbis quiue is . hepatis, & Venosi generis partibus urinam habere si urina iudi- gnificationem constat:quanquam aliquando contin- ' gat ex aliquo accidenti, ut postmodum demonstrabimus eam ipsam transmutari, ac sic medicum quoq. fallere posse. BR. Si iudicia urinatum etiam optimos quosque medicos aliquando fallant, ut ais, quid igitur opus es: urinas'inspicere Z PHi L. Quanquam ex accidenti aliquo haec fieri possunt, non tamen inutilis est consideratio de urinis, neque ideo ut res vana aut inutilis spernenda, neque ex manibus medicorum abiicienda, ut quidam contenderunt nihil conferre, vel ad iudicium vel ad praeuidentiam: sed potius illud accidens considerandum erit sui suo loco dicemus quo medicus decipitur aut fallitur. Ideo ut ut haec res se habet,vrina certius aliquid iudicare ma

64쪽

gis proprium est, de his membris praediciis, quam

de aliis. atque hoc ipsum inseias ibit nemo. Q amia a. sic is -- obrem plurimum quoque nasuti isti homines a scopo veritatis multum aberrant, qui huius iudicium plane non M. contemnant. Diligens enim eius inspectio, si Theophilo doctissimo fidem habemus , manifestat dispositiones hominum. Idem fere resert Actuarius, lib. I. De diis urinacicap. I. inquiens: Cum multae rerum cognitiones habeantur, quibus quisquam aegritudines nos occupantes dignoscere poterit: puto hunc non minore ratione electurum illam , quae de urinis est, quippe quae maximopere coducat ad Unaquamq. aegritudinem cognoscendam. BR. Ex vltimis illis verbis dicere videris, quantum ego notare possum,quod auctores praedicti manifeste demonstrant, urinas unaquamq. aegritudinem posse indicare. PHIL. Hoc misisti m ipsum non statim ita simpliciter proserunt: nam si iηρ se hos eosdem auctores diligenti examine scrutemur, .. i. si ' videbi m us etiam eorum auctoritate urinarum iudicia in plarrisque morbis incerta esse, neque earum iudicio omnes posse morbos recte dignosci: quanquam de urinis cognitionem summopere laudant, interim S alia quoque innumera esse, ex quibus aegritudines

nos occupantes recte cognoscantur, affrmant. Nam

inter has rerum cognitiones, Actuarius ut ex loco iam citato constat) etiam urinas nominabat, quamvis reliquas subticuit: Sed cap. v ii. sui libri eas perfunctorie descripsit, ut est cognitio pulsus, excrementorum & aliarum praedictionum, quas breuiter enumerat. B R v. Quid igitur hac ratione certo concludi potest ξ cum modo iudicia urinarum laudent, modo incerta eadem dicant, aut minus fida esse contendantὶ Evi Philiatrus rectὸ tamen dixit,&C 3 auctores

65쪽

vrinae iudicio

Omniae non tribuenia, in n

38 D E INCERTO URIN. IV D.

auctores supradicti sibi inuicem non aduersantur nec repugnant: Sed vera pronuntiarunt, ita ut nobis ostenderent , quod in medio consisteremus , neque vritiae cognitionem omnino ab usu medicinae artis excuteremus, neque huius iudicio seli adeo confideremus, ut Empirici vestri circumforanei faciunt, neglectis aliis signis, tamquam nulla alia praeuidentia indigeremus, quam hac sola, quae ex inspectione totqsolum habetur. Quamobrem non minus delirant etiam illi, qui urinarum iudicio tantum tribuunt, aCei solum insistunt, ut existiment aliis signis non opus esse ad cognitionem morborum,cum dissicile non sit utinariam iudicium incertum esse, experientia, ratione, & auctoritate demonstrare. Bavr. Quo pacto id experientia eslicere posses, quae omnium rerum mater existit, qua nihil in hoc mundo illustrius ac antiquius est, quam ego prae ratione magis amplector, nunc explica. Eu L. Hoc autona probare non erit mihi grave. Est enim ut plurimum, urina fallax in peste atque in febribus pestilentialibus,ita ut etiam doctis simis medicis in quotidiana praxi imponat. PHI. Eulogus, a Brute, veritatem ipsam narratmam ut ipse ingenue fatear quod non pudet me dicere sepe in peste Delphjca illa famosa, hoc ipsum expertus sum, quod cum urinae optimae spectarentur, ita ut vix febrem indicarent, tamen aegri peste laborantes,praeter spem tunc marinae morerentur. BRV.Sed huius causam, si noueris, edissere: cur magis sit fallax urina in peste, quam in aliis febribus Z P Hi L. Dicam : cum enim materia ipsa sit pestifera aut venenosa atq. maligna, natura eam ipsam non audet inuadere, eritque

urina ut ipsi experti sumus fanorum simillima,qualem antea descripsimus optimam: quamuis alij hanc

causam,

66쪽

causam, ut in libris Obseruationii medicinalium de febribus & praecipue de peste retulimus, insuffcien- . te esse autument, medico & philosepho indignam: sed hoc fieri volunt, qu bd putredo in corde sit,& natura debilitata,excrementa per urinam expellere non

potest, ideo subtilis permanet & boni coloris , quia

nihil de excrementis in ea permiscetur: impotes idebest, quoniam putredo confirmata est in substantia cordis: & ideo eiusmodi sebres ex lolio non cognos.cebantur, sed potius ex odore malo & foetore anheli . ius: & sic facile decipiuntur medici quantumuis in arte periti, si urinam viderint optima in peste, quanquam aeget mox extinguatur. In hoc casu medicus si aegrotum non viderit,aut pulsum tetigerit,hominem ne aegrotare quidem ex iudicio urinae eidem allatae diceret, aut saltem eunde subitb a morbo liberatum iri, quamuis aeger, cuius urina deserebatur, mox superueniente crisi, vel sine crisi subito exspiret. Non solum talis urina medico imponere potest, si aegrotum non viderit, vertim etiam si eum quotidie inuisset: iudicaret enim ex urina illum ipsum euasurum, quamvis idem viribus deficientibus mox moriatur. Ob hoc diligens medicus, hic mentem adhibeat oportet, ne ex urinae iudicio fallatur, se quoque ad pulsum conseret,atq. diligentissime eundem examinabit: vt-pore cum pulsus virtutis vitalis quae vitam sustinet)debilitatem manifestet. Quamobrem de morte,vita, .

aut hora mortis, longe certius per puiuium quam Vri- ω aut horanam fit iudicium. Pulsius enim a corde per arterias fit:& eor iuxta Aristotelem philosophorum princi- per stulsium

rem, membrum est, primum vivens , ac ultimum q- -

moriens. EvLoc. Non solum in peste urina sallax sertur, imb Sc in quartana, aut alia febre intermittente,

C praesertim

67쪽

U DE INCERTO vRIN. IV D.

praesertim si sinfirmus bona utatur diaeta: ita ut ab

: Ezr ipso principio in urina signa concoctionis appareant.

Nam medicus & hic fortasse tempora morborum diastinguere volens, facillime a scopo aberraret. Non autem in his latum, verum & in aliis morbis omnibus, quae extra venas selent suboriri omnium me

dicorum illustrium, qui de urinis scripsere iudicio urina sellax, & incerta est. Apparebunt quidem fe-

pius, ut in quotidiana praxi cernere licet, optimae ac sanorum simillimae,decentis coloris atque substantia:& contentorum fanis similium , quamuis aeger mOriatur. Et hoc magna ex parte reperias, quandocumque in morbis valde peracutis, vel acutis, ut in pleuritide, peripneumonia,angina aut aliis, qui etiam fe- μή s' 'o brem continuam admixtam habent, urina optimacu fallit. appareat, iam morti magis propinquos plerumquet aegros, quam saluti esse, quotidiana experientia comprobatur, quamuis urina aliud significet: & ita s-gnum quidem salubre in urina, saepe lethale fit. Pni Clim igitur urina sepius appareat in morituris, non aliter quam sani hominis esset: potest una & eadem Pisaer .a rim Vrina salutem & mortem iudicare; unde non dissicile -.is ' probati 'r,Vrinam esse fallacem, maximὸ vero ingra- --. ,,63. ui morbo teste quoque Gordo nivi si sanorum umilis sit, tunc plerumque signum mortale existit, ob causam iam dictam. Sic etiam quotidiana exporientia comperimus urinam unam & eandem secundum colorem, substantiam atque contenta, diuerses morbos, imo quandoque & contrarios, ita ut sibi in- τω atque -- uicem ex diametro oppugnent, iudicare. BR Id ego

ia non possiim credere, quod urina una & eadem, e Iu a indum dem quoque manens sua essentia diuersiam significationem habeat. Pniv. Id tamen in consessio est apud doctos.

68쪽

LIBER PRIMUS. Ardoctos. Urina tenuis ac cruda potest apparere in sanis, in quibus ventriculi indigestionem praesagit: similiter & haec apparens in febre acuta ac ardente phrenitidem & delirium significabit, estque tunc certum quoque mortis signum, ut exemplis ostendimus alias in libris nostrarum Obseruationii de febribus. Hinc etiam Hippoc. lib. aphor.aphorismo 72. idem nos docuit his verbis. Quibus urinae albae &perspicuae, malae, praesertim si in delirantibus appareant. Et Galenus in commento eiusdem Aphor. in- quit. Nullum enim vidi delirantem , in quo talis lum obi ω- Vrina apparuisset, seruatum. Si autem eiusmodi crudae ac tenues urinae ad medicorum aedes ferantur,

ne semniabunt quidem de acuta ac ardente febre &delirio, si aegrum non viderint. EvL. Accidit autem hoc ipsum non tantum in praedictis morbis, sed in alijs quoque, ita ut urina facillime medicum fallat, quemadmodum in hydrope, urinas saepe laudabiles spectamus, quamuis aeger subitb moriatur, aqua supra praecordia irruente & aegrum subito suffocante. Fallax quoque iape in morbis pectoralibus est, in

quibus sputum magis, quam urina animaduertitur rita quoque in iis, qui sanguinem, bilem, pituitam, aut aliud quippiam euomunt,&vrina spectabitur

quidem optima, quamuis aegrotus, nimia vomitione viribus dciectis,mox animam una cum vomitu reddat. Non minus in ulceribus gutturis aut columellae inflammationibus & anginam patientibus, ut aliquando subito strangulentur, atque in iis qui ysenteria, sanguinis fluxu, aut diarrhoea tentantur, urinae iudicium fallax est. Neque haec nobis potest manifestare harmorrhoides, neque conditomata, neque ani excrescentias, aut ulcera, neque abscessus aut

morbis vri

potest futire

med. m.

69쪽

1 DE INCERT. VRIN. Iun.

apostemata exteriora,neque pustulas scabie nave, ne que luem Gallicam , quamuis vestri circumforanei plenis buccis mentiantur haec omnia se ex urina diui- ῆ - nare posse. Praeterea nobis urina indicare nequit,

min. linam neruorum contractiones, neque paralyticos ociun

cturarum passiones,neque podagram,aut chiragram, ischiaticosque & arthritides,ramicum species, neque musculorum affectiones, neque vitia quae in cuta erumpunt, aut tumores praeter naturam. Quod quidem ex Galeno ipso demonstrare minime dissicile est: qui in comento lib. . De victus ratione in morbis acutis pag. 8o. ubi Hippocrates mentionem facit de tetano aliis . neruorum morbis) docet his verbis morbi facilitatem ex urinarum concoctione non tutopramosci;sic inquiens. Tametsi sebris cruditates per urinas iudicentur, morborum tamen musculos inse- stantium haud quaquam secura est per urinas significatio, imo exigua. Et ob hoc neque per urinam castis ab alto, percuisiones,vulnera,contusiones, fracturae, proprie iudicare possumus. Prii L. Etiam & illud adde, quod saepius in morbis urina sit remissa, cum deberet esse intensa, & econtrario rursus intensa,cum eadem remissa quidem spectari deberet: atque hoc ipsum non minus ratione, quam experientia multis exemplis possemus probare. BRV. Nondum tamen hoc mente assequor. Pn i. Id iam tibi demonstrabo. Exempli gratia, si aliquis temperaturae biliois, morbo cholerico seu bilioso laborans, cuius quide urina, in matula appareat remissa, quamuis potius iuxta morbi & temperamenti exigentiam, eadem intensari mρω - deberet. Si enim in gibba hepatis parte sit quae-

p obstructio tum quoque in venis, ac aliis parti Di mc .. bus, quae ad renes tendunt: meatus vero, qui in

70쪽

OBER PRIMVs. 43

ecphysim tendit, per quem bilis ex vesica fellis, gratia irritandi taces sui antea diximus) dilabitur,

sit dilatatus: tunc enim bilis,quae solebat ire una cum urina ad vesicam , ad intestina diuertitur, ac ibidem ventris fluxum saepenumero & excoriationem tandem intestinorum inducit,unde quoque urina remis se apparet. Aut si sorte cholera vel bilis in stoma chum dilabatur ut non nunquam contingere seleunauseam inseret & vomitum : si vero per totu corpus dispergatur, ατερεν, quem alij arquatum & regium morbum vocant. Si vero, ut in febre acuta tapiussit, ad cerebrum rapiatur sui dictum est: prius) phr nitidem producet. Quamuis igitur temperamentumst calidum , tum morbus calidus, attamen quoties cholera aut bilis , alid quam ad vias urinales tendat, urina apparebit remissa: ita ut non silum medicus falleretur in eius iudicio, verum etiam multo magis peccabit,si inscius ex loth iudicio praescribat medicamenta calida, quibus facile hominem E medio tollet, nisi& alia signa apud aegrotum diligenter obseruau rit. Quibus rationibus tum experientia ipsa rite insfertur, ac indubitatum probatur, non tantum iudicia urinae incerta esse, verum etiam periculosa, si medicus ex solo uri n. ae iudicio adeo incerto, temerarie medicamenta praescripserit, ut suo loco etiam latius declarabimus. At eodem modo in contrarium fit in homine pituitose, & morbum vel affectum frigidum habente, ubi urina intensa est, quamuis remissi coloris esse deberet. Id quidem Θpenumerb euenire solet in imbecillitate iocinoris, virtute vero segregativa in hepate existente debili, cum humores eliquantur sine diuisione, apparebitque urina rubea similis loturae carnis. Hinc Avicenna recte admonebat medicos,

quod

SEARCH

MENU NAVIGATION