De incerto, fallaci, vrinarum iudicio, quo vromantes, ad perniciem multorum aegrotantium, vtuntur & qualia illi sint obseruanda, tum praestanda, qui rectè de vrinis sit iudicaturus, libri tres, per dialogismum contra vroscopos empiricos concinnati D.

발행: 1589년

분량: 357페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

71쪽

rati in '- quod in hydropicis,licet quidem ex causa frigida sine febre,lotium ipsum sit aliquandb maxim E coloratum:

non ob hoc arguitur, inquit,talem hydropem ob calidam causam euenisse. E v L. Non nimis Philiatre urina intenditur & coloratur ob dolorem intensium, quamuis sit ex causa frigida, praesertim si is versas meatus urinarios tendat, & non alia ratione hoc sit, quia in omnibus doloribus natura in auxilium mittit sanguinem & spiritum,unde etiam tingitur illa aquosa superfluitas. Ita etiam quandoque selet contingere in obstructionibus, magis tamen illius meatus

qui in taphysim intestinorum vergit,per quem bilis dilabitur in intestina. Etiam in colico affectu,aliisque doloribus interioribus,licet ex causa frigida subottis,

ob eandem causam , quam nunc diximus, urina tingitur. Haec autem nili diligens medicus attente annmaduerterit, sepius falletur: Nam urinae iudicium

per se signum fallax & infidum est, non selum ob

causas iam dictas, verum etiam propter eius facilem mutationem ut suo loco demon strabimus. BRv. Scio equidem consentaneum esse ut experientiae fidem habeam , similiter etiam aliqua ex parte rationi, si una

cum experientia conueniat. Verum cum antea iactastis quod idem demonstraretis autoritate illustrium medicorum, non video quomodo hoc possetis praestare, cum apud doctissimos quosque medicos legerim , quod mirandae significationes nobis ex urina resultant. Si itaque huius iudicia ita incerta sunt, ut dicitis, ad quid opus est tanta huius partis medicinae cognitioneὶ Ev. Quod haec pars aeque utilis ac ne L. saria, id prius diximus, ut non opus sit eadem repetere. Quodque autores scribunt, id quidem verum est. interim nostrum est eorum scripta ruminare &

72쪽

LIBER PRIMVs. ΑΙ diligenter inquirere, & mentem autorum recte pe scrutari, ut id quod dicere velint perfecte consequamur, quemadmodum nunc ostendimus, lotia quidem multa posse significare, quorum etiam cognitio valde utilis est: attamen in multis eorum iudicia non ita sunt certa, ut iam ex parte demonstrauimus, Metiam plenius deinon straturi sumus,quamuis in primo putabas adeo firma & stabilia esse, ut medicum fallere non possent;imo ita rata esse harum iudicia, utvroscopos tuos nihil latere posset, quin omnia ex iis dem divinent. Verum cum in contrarium res se habeat,nempe quod incerta sint horum iudicia,causam

illius qubd urina infida sit, vel medicum fallere pos set, diligenter examinare & iniuestigare oportet, ne eius iudicio fallamur,ut nunc ostendimus. BR v. Quaenam igitur est urinae principalis significatio3 EvL. Anne hoc tibi memoria excidi tr cum illud prius dictum sit,cum eius praecipua significatio sit doliepatis dispositione, quod & autoritate Avicennae deurinis manifesia declaratur, cum sic dicat. Scito etiam quod prima significatio, quam urina habet,est, de dispositione hepatis & viarum aquositatis, &siu per dispositiones venarum , & eis mediantibus alias demonstrat aegritudines. Firmior tamen significatio est illa, quae de hepate existit, & proprie de dispositione gibbositatis ipsius. BRV. Quantum igitur ex tuo jermone colligo urina significat de hepatis dispositione, sed quomodo haec ipsa venarum dispositionem

ac aegritudines alias aperit, explica. Eu L. Venarum morbos insinuat urina teste Savona rota in hac rati, v ne: nam a materia, quae in venis Cit,aliqua pars deci qu in i v ditur ac urinae coniungitur,ipsamque tingit. Si enim

fuerit bilis, tubicundior fit, aut intenditur eius color:

73쪽

Si pituita,magis alba aut eiusdem color remittitur,ita& a sanguine ruborem acquirit & a faece atra nigrior . euadit. BRv. Ex istis tamen verbis non colligitur uri- nam fallacem esse. Pni L. Tamen si verba Avicen-

tur ininam nae, quae mox in medium adduxit Eulogus, diligen-f-ν-- cp- tilis consideremus, & penitus introspiciamus, faciluex his colligemus & concludemus,urinam fallacem esse, seu eius iudicium medicum fallere posse: cum dicat quod firmior eius significatio est de hepate :ergo in aliis morbis & affectibus minus firma ac certa erit, saepius autem fallax ob plurimas conditiones in urina ctiam obseruandas, ut suo loco, Deo concedente , ostendemus quemadmodum ipse mei Aui cenna in principio eiusdem capitis his verbis nos admonet, & vigiles facit. Viae significationis inquit

dispositionum urinae, non oportet credere, nisi postquam certae quaedam conditiones quas postea recen- f. ut G set) obseruata: fuerint. EvL. Sic etiam Gabriel de - ' Tarema, diligens Avicennae assectator,post multa arrgumenta in quaestione 3o. ita concludit de urina. Si-

gnum sumptum ab urina est fallax, & ideo doctores ex ipsa sola haud quaquam temerarie iudicant: sed de aliis signis diligenter inquirunt. Nam circa ipsam

multi errores contingunt, eo quod facilE ex quantitate,aut qualitate cibi, vel rei alterius tingentis,ipsiussi φημ ρυ- iudicium permutetur. Huic adstipulantur Savonar

Pet in la & Petrus Apponus , Conciliator dictus. differ. 8 s. Sic & alij omnes qui de urinis scripsere. BR v. Mutitas hic autoritatos adducitis ex Avicennistis, quos multi medici hodie parui aestimant & socci pendunt Barbaros & Arabum asseclas. Sed quid Graeci vestri autores ac Galenus ipse, tum Galenistae de his sen

74쪽

autoritatibus ipsus Avicennae selum movemur, ne que etiam unius Galeni, ut quidam nunc Galenistae faciunt, qui plane omnes Avicennistas, Arabes ac Barbaros de gradibus deiiciunt, & omnes medicos

praeter unum Galenum, contemnunt, tamqua in verba magistri iurassent; quamquam veris philosephis ac medicis ea libertas esse debeat, ut optima quaeque eligant ; perinde enim est quisquis dixerit siue Graecus siue Arabs, siue Barbarus, siue Iudaeus fuerit, ino- Medicis G do verum dixerit. Amicus Plato, amicus Socrates, ι . ea magis amica veritas. Et quamuis ita sit, quid Aui nisiMi iiiM -cciana, vel potius eius interpres in multis deliquerit non tamen quae optime dixerit, omnino abiicienda crunt: qualis nunc quorundam aflectatorum natura est, qui id solum modo admirantur quod a magistris suis acceperint. Quamobrem 6 Brute, ut & tibi in hac re fatisfaciamus, qui forte Avicennae autoritatem 'Cum caeteris multis spernis, nunc hoc idem Galeni verbis demonstrabimus:quod equidem minime ope- et rosum nec dissicile erit, praesertim cum omnes medicitam Galenistae quavi Avicennistae ut vocant) in hoc . . concordent & unanimes sint,scilicet, ludd urinarum iudicia sepius optimos medicos fallant, si alia signa ad morborum cognitionem necessaria, penes aegrum non animaduertant. Quamobrem ut etiam tibi, tum aliis omnibus fatis fiat. id quoque autoritate Galeni demonstrabimus. Ita suum de his sermonem lib. i. de cris. cap. . instituit. Coctionis quae inspirandi in- yram pictistrumentis fit, sputa: eius vero quae in Venis, urinas:

allius autem quae in ventre, excrementa,lagna statuere non rufa .

oportet. Et in febribus omnibus, quoniam venosi generis simi passiones nam & arterias in hoc genere conprehendimui ad urinas praecipue attendere Opo

75쪽

tet. BR v. Antea dixistis, quod urina aegritudines

Venarum tantum aperiret, at nunc ex Galeno vestro,

arteriarum quoque mentionem facitisὶ PHi L. Quia ibidem Galenus loquitur etia de arteriis , ut ex allegatione Eudoxi constat, o Brute, nostris superioribus verbis non repugnat: nam quod de arteriis dixit Galenus, his enim mediantibus atque venis, cor incenditur. Nam si eidem Galeno credimus primo De disia fer. Febrium, ut & latius quoq. in libris nostris O seruationum medicinalium de febribus ad longum ostendimus) non potest esse febris nisi cor calefiat nullum enim membrum est,quod aeque potest totum corpus calefacere: itaque incenso corde febris est, de quia huius materia potest esse tam in arteriis quam venis ipsis. Hinc est quod Galenus in iudiciis utinarum etiam arterias,in hoc genere veno rum comprehendit . Sanguis licet purior in arteriis quam

venis existat, arteriarum tamen dispositionem , tum NM- ῶν febrem urina manifestat: Nam ut ab initio demon--ψiti-- strauimus si bene memineris in sanguinem ad quam- libet partem corporis per venas ipsa mediante aqu sitate urinali penetrare: non aliter quoque hoc ipsiam contingit per arterias,quemadmodum per venas fieri diximus. Caeterum cum arteriar sanguinem puriorem ac magis elaboratum simul& spiritum vitalem continent, permotum earundem, nempe pulsum a teriarum , non minus quam per urinam cognoscitur

febris, ac arteriarum simul & cordis dispositio, sic Maliarum passionum quoque: quas tamen urina, ob alias causas iam dictas, cum Lepius ne iudicari quia

dem potest, per pulsum ut abunde philosophatur Galenus in lib. De pulsuum cognitione, differentiis&causis in docte comprehenduntur. Ex his verbis fa

76쪽

cise coniectari licet,vrinam in aliis passionibus praeter venarum & hepatis affectiones pilarumque fallacem esse. praeterea cum & hepatis morbi, sic & venarum,. atque febres sepius inter se commisceantur, accum aliis membris colligantiam habeant: Vrinae quoque facillime ob multas causas quas suo loco reseremus

cum mutationem subeant, non minus & hic urinarum iudicia fallere possunt, quam in aliis morbis, iquos improprie quandoque debili significatione indicant. Quamobrem recte ego arbitror Galenum,in commento lib. . Devictus ratione in morbis acutis dixisse sui antea mentionem fecimus) morboru facilitatem ex urinarum concoctione non bene praenosci. Hanc etiam ob causam, in omnibus suis libris , tam de febribus quam iocinoris morbis, alia innumera, praeter urinas signa quoque describit, ut rectius quis in horum omnium cognitionem deueniat. Idem etiam testatur doctissimus Actuarius,urinae iudicium non esse sussiciens ad uniuersiam considerationem

quod & praedictionum libri Hippocratis declarant) 'π'

de morbis, ut sequenti capite longiore oratione demonstrabimus. Hinc etiam Rhases, experimentator maximus, diligenter admonebat, ne quis iudiciis vrinarum adhaereret, nisi prius reliqua maξis necessaria apud aegrotum obseruasset. Evi. Recte quidem &ob hoc, ut de omnibus decens fiat consideratio, aliis innumeris signis indigemus, alioquin facila, cum tuis urinarum speculatoribus, Empiricis ac medicastris,sela inspectione lolij decipiemur,quamuis Cir- cireumfar mei cumforanei tui stupra modum sese efferant atque extollant, tamquam omnia ut arioli ex lolio diuina-pos nt. BRV. Quanquam vestram hanc sententiam de fendere adeo urgetis, nondum litem hanc inter nos

77쪽

ista moderatione dirimi posse existimo. Ego enim de suscepta simul opinione nihil remittam , sed omnia

summo iuris rigore persequar, de quit nulla vis, nullum periculum me possit depellere,mordicus tenebo, quod isti Empirici miranda ex lolio praenuntiant, &Ob hoc multum illis tribuo, utpote qui mihi ex urina fatis feliciter de loco affecto responderunt, ego machinas vestras potentiores ne tanti facio. PHi L. Machinis fortasse nullis te inuademus, sed latentibus tantum subterraneisque cuniculis te petemus. V rum de celebrium vestrorum magistrorum s sit Deo placet) eximio urinarum iudicio,nunc nihil dicemus. sed in aliud tempus magis commodum illud reseru bimus. At nunc postquam ex parte exemplis ac firmis rationibus demonstrauimus iudicium urinae incertum esse, id latius nunc enucleabimus, quod nec ipsum suffciens sit ad uniuersatri considerationem de

morbis, ita ut tandem velis nolis te victum esse fateri necesse habeas. Eu L. Dissicile tamen erit incitatum contentione ingenium moderari. Tu tamen Philiatre pergas ea,quae coepisti,aperire:nam in hoc rerum cardine totius quaestionis fundamentum versatur. Si enim iudicium urinae non suffecerit ad uniuersam considerationem de morbis: Si ex sola urina scuius iudicium incertum est, ut validis argumentis ostensum est omnes morbi indicari nec astectus poterunt: opus erit ad horum cognitionem aliis fgnis. Hoc itaque confirmato, multo facilius deinde erit abusus,

qui in diiudicandis lotiis Olarepserunt, corrigere.

78쪽

LIBER PRIMUS.

IC a P v T V.

I ime iudicium non esse susciens ad uniuersum

considerationem de morbis.

BR v. Nunc igitur demum, si ita videtur, quod

totius est nostrae disputationis caput, aggredere: in hunc enim vastissimum medicinae campum si de-mnderitis, sirpe in salebris haerebitis, quibus haec

quaestio conspersa est: ita ut vobis necessarium sit incurrere in vias non fuis tritas, cum experientia Lepe viderim,lotia ad medicos optimos eosque diuerses & ad Empiricos simul fuisse allata,Empiricorum tamen iudicium vestrorum medicorum, quantumuis excellentium, superasse. Evt. Nugas istas tuas parui facimus , cum huc ipsi concessimus, ut ardua quaeque, spinosa & invia consectaremur, quae nos fortasse terendo plana reddemus. Age igitur 5 Philiatre,om illa omni contentione, reconciliataque voluntate Bruti, rem ipsam rursus aggredere. neque sit tibi molestu incommuni studio θ Brute nos audire, qui veritatis cognotandae causa huc accessimus. BR v. Pulchre mones: iam dudum illius contemplationis efferor desiderio. Quum itaque simus grauioribus laboribus, curisque vacui, in hoc diuerticulo ab omni virba&strepitu seiuncti, libere scrutemur ipsam veritatis lucem. PHIL. Quando his me suasionibus, tamquam stimulis acriter urgetis, rem ipsam aggredior. Vt igitur ea quae nunc instituimus dicere, recte o Brute intelligas, nonulla hic altius repeteda sunt de differentiis partium humani corporis,ut ita quaestionem pro positam melius soluamus. Quare nostrae doctrinaecofirmandae gratia, Galenu in arte medicinali cap. lx. Ita sermocinantem in medium adferamus. Sunt vero

D a partium

79쪽

eipue partes humani coroporis.

inrans principalia.

partium quatuor uniuersae differentiae. Quoniam nonnullae earum principia existunt, aliquae vero ab ipsis originem habent, aliquae nec aliarum gubernationi praefuit, neque aliunde gubernantur, cum instas habeant a natura potentias, a quibus regantur: quaedam vero sunt quae instas simul& aliunde emanantes habent. Principia igitur sint, cerebrum, cor, iecur, testiculi. Ab illis vero ortum habent, atque cisdem subministrant: nerui quidem & spinalis me dulla cerebro : cordi vero arteria: : leCinori venae: ipsa vero seminaria vasa testiculis. Quae autem a se ipsis gubernantur, sunt: cartilago, os, copula seu ligamentum , membrana, adenes, adeps , caro simplex. Reliquae vero partes, quum una cum istis habeant ex se ipsis regimen arteriis, neruis & venis insuper eguerunt. Capillorum autem atque unguium, neque regimen ullum est , sed generatio tantummodo. Caeterum de his longum sermonem producere praeter nostrum institutum est: clim multi exim ij me

dici atque philosephi innumeri de his tractarint, qui

commentarios in hos Galeni libros ediderunt. Nos autem ea tantum reseremus, quae huc pertinere videntur. Evx. Et illud quidem utile ac necessarium est, ut ex his prius dictis conclusio firma sequatur, quod membrorum constitutiones omnes urina sola indicare non poterit. P H I L. Propterea tria sunt membra maxime principalia, quae vitam humanam stabiliuere, sine quibus animal intereat necesse est,

unde quoque principia ab ipso Galeno dicta fuere.

Sine cerebro enim ac corde, aut hepate nullus vivere

potest, quamuis vestri u roseopi potius praestigiatores, etiam haec membra apud plebeculam rudem auferri vel saltem diminui semnient: sic Thraso quidam cir culato x

80쪽

LIBER PRIMvs. 33culator iactabat se vulnus capitis curasse,in quo cerebri partes laesas cochleari exceperat, atq. haec quoque vromantes vestri in lotio vidisse aliis persuadent, & ad fabae vero magnitudinem hepar deductum, aut calido potu absumptum ex lolio diuinant mendacis- si mi arioli. BR v. Existimabam tamen in bibulis at- . que vinosis hominibus, eos veritatem,quod ad hepar attinet,praedicere. Sed quid testiculi ad vitam faciunt3nam dc in lue Gallica quosdam sine testiculis vixisse audiuimus;& totam mentulam ex putredine excidisse. Cur itaque Galenus his membris principalibus testiculos annumerauit Z PHIL. Dicam. quanquam homo sine testiculis vivere possit, inter principes partes,testiculos tamen ob conseruationem indiuidui Galenus adiunxit, non obstante quod etiam hi

ipsi quibusdam in bello sciopetis ablati fuerint,inculpatὸ tamen iisdem viventibus. Cerebrum itaque M.mbrasus est principium sensius & motus, sicilicet per neruos si 'di i psos corpori haec tribuens. Cor autem vitae &thesaurus naturalis caliditatis ac ipsius roboris vitalis,quq per arterias toti corpori communicat: Hepar vero nutritionis, habens in se calorem naturalem profici iacentem a corde, ac toti corpori deinceps participat per venam cauam dictam: est enim principium omnium venarum ,ac organum ab ipsa conditrice natura tantea quoque diximus conditum ad sanguificam virtutem peragendam. -Testiculis vero inest vis ge- .nerationis, & sicuti his subministrant vasa quaedam . praeparantia testium, a neotericis dicta, quae capiti ipserum auframiosis circumuolutionibus adhaereΩcunt: & sic nerui cerebro; arteriae cordi; venae hepati

ut iam diximus) particulae subministrantes sunt. Quae autem a se ipsis gubernantur particulae, qualia nantur.

D 3 sunt:

SEARCH

MENU NAVIGATION