De compescendis animi affectibus, per moralem philosophiam et medendi artem tractatus in tres libros diuisus, ... autore Aloysio Luisino ... Indice adiecto eorum quae notabiliora in opere continentur, satis copioso

발행: 1562년

분량: 199페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

171쪽

rondere exoneretur,& respiscat. σ Circa Phlebotomiam vero. id est san- - he πα

guinis musionem per venae cubiti lectionem,magis interdum, aut nihilominus laborandum. Quodsi nullo pacto in nostram sentetiam trahi potest, cui phlebotomiam institutinus,tunc vice phlesotomiae Viendum est alio mittendi saneuinis modo, siue per cucurbitulas, siue alia ratione, cum tenui victu,frictionibus,clysteribus. Si tra. hetur quidem,at dissiciij, debebit illi semperadat animus,quousque missus illi sanguis fuerit. Quare praesentem esse illic medicum velim,qui dum chirurgus parat quet

ad sanguinis missionem opportuna sunt, narret mittendi sanguinis necessitate, quo tamen sanguinem nominet nolim, sed putridum sanguinem, qui nisi educatur, cito totum corpus infecturus sit: quia velut pestis quaedam in corpore lateat, &nisi matuoccurratur, irrepinrus sit per omnes partes.polliceatur ex tali putredine ex venis detracta,statim sanitatem consequuturam. neque maiorem ullum dolorem brachio fore, quam qui amoria pulicis fieri solet,letia i oculi rem istam perati, nihil tutius in arto

medica exerceri,nullum remedium corpori humano praestantius a dijs immortalib. datum. Quod si quis obiecerit ex his qui contendere cum medicis solet, olim apud

172쪽

cap. I.

GK. in lis. Thraces,eum qui herbam inuenerat,quani ur4.me quinumeret sanguinem usque ad interitu' Ig μι ' ne eui herbam illam vulgaret,quare sanguinis detractationem antiquis displicuisse. ωι in lib. S i Chrysippum Gnidium venae sectionem c curandi ex omni medicinalium praesidioru numerationeper rotollendam censuisse,necnon &Medium san3uinis & Aristo etenem eius discipulos,his etia ma Rionem. gis Erasiuratum: si oculis nocere sanguinis missionem clamabit,& c tera huiusmodi multa. Adhaec quidem omnia obiecta hespondendum &promptὸ & breuiter, Aliud esse sanguinem putridum expelli ex vena aperta pro conlematione sanitatis, quinii miserὸ totum vi quadam trahi usque ad mbitum. Chrysippo &caeteris eiusdem sectae respondendum, sicut respondet Galenus. non solum in libello de Curadi ratione per sanguinis missionem,sed etia in libris methodi medendi saepe. 8c alibi. Demonstret

enim aliquos in doctrina vel erronea mal- se vivere,& mori persistendo, quam veritatem sequendo, propositum in actionibus mutare. id vero vel rustico quodam rubore fieri,quod scilicet dimittere dogmata erubescant, quae diutissimὸ seruarint, vel quia indelebile vitium est vellemens ignorantia,praesertim si cum superbia sit conisi-cta. Falsum vero id esse, quod oculis oberiadiis ais IS. s.

et lis. 23.

173쪽

s. dieatur nisi immoderata admodum sit quod si moderata sit, qualem nos illi molitamur in praesetia,promittemus fore,Ut quaistum immoderata spiritus vacuando visum hebetat, tantum moderatam redundantes huriores demendo,& vapores qui sursum . seruntur distrahendo ac uituram, refocillaturamque. Interim postea peritus chirurgus paratis omnibus accedat,optimo ad hanc rem ferro delato, qui dum brachium tractat, hilaris sit, nec formidet, sed velut nullius momenti rem aggrediatur, constati animo sit. Cum vero venam secuerit, digito ad exeuntem cruore in apposito mira rise dicat, quo pacto latus ignis, tanta putredo sustineri ad eam diem in tali corpore potuerit, nec poste se caliditatem sanguinis illius exeuntis perferre,nec cum tot an nis vena q secuerit deteriorem unquam sibi occurrisse. His enim omnibus modis ita cofirmabitur animas aegroti, Ut nec timeat, nec tristetur, neque irascatur. Sed non erit ullo modo prete ecinittenduin illud, ut scilicet auertat oculos in sectione venae, cui

sanguis detrahendus est, ne in animi desectum incidat. quod si contigerit, reuocandus erit, vel frigida in faciem sparsa,vel a carto naribus apposito, Scalijs huiusnodi in- seniis, quibus in re tali utimur.

6 Magnum est etiam negocium, quod De Hais

174쪽

circa medicamenta versatur: nam praeter quam quod conqueruntur quidam, se non posse ob insuauitatem capere medicamentum,obi ciunt etiam, vereri se, ne sibi noceat,quod audierint pharmacis purganti' bus corpora consenescere,nullamque exillis utilitatem prouenire. l . Diluenda igitur haec sunt,nec conceden: dum quod de medicamentorum noxaestusa M..de xiunt: Contra potius rem se habere, esset P ut Herophilus dixit manus Dei medicames ta,praecipue vero si rectὸ, ut a nobis, exhila ρος behuntur. Quoniam eiectis d corpore putridis humoribus,&his quae ex eorum putredine generantur,ut vermes diuersi, liberantur corpora ab humanae vitae hostibus, atque ex illo contagio, 3c iuuenescunt po- Aesiis Ita xiuε- Quod si etiam contingat,ut aliquis curationis tempore nihil adiuuari se sentiar. ωp 'φ' tamen post, eam roborata natura conualescunt,& magis magisque in dies proficero

cernuntur. Quare permittant Oradi,ut corpora illorum impura mundentur, minimo

temporis interuallo. Nam si vino quo pro

corporis nutrimento Ptimur Uas argenteuaureumque in mensis destinamus,ut mundum & delectabile sit, quanto magis munditiem corpori deberi,quum sedes animae tam nobilis, corpus existat Ineunda auigaliqua ratio,qua insuauitatem medicameri

di v

175쪽

ti exhibendi fugiamus quod & Galenusii s monet )vt quainfacillimὸ fieri potest,

sumatur.fiet vero facilis exhiliitio,vel ratione parandi pharmacum,uel ratione vasculi in quo pharmacum, vel ratione eorum queparata sunt in assumptione pharmaci, vel ratione personae propinantis pharmacum, vel ratione exhortationis quae fit a propinante,& ab alijs astantibus. Ratione quida parandi pharmacum,modum nempe inuenientes quo festinanter in ventriculum de mittatur: qua in re opportunior bolo potatio ipsa est. ita enim & Hippocrates medicamenta dabat,ut ex eo Aphorismo costat

Quum biberit quis elleborum, & quae se.' quuntuo atque ex alijs sexcentis locis. Pi-Iulatis etiam forma non incongrua,quia dc4psae confestim descendunt pilulae, & maximὸ si melle oblinantur. Sed & bolus aurifolijs inuolutus facilis capitur, necnon Mcum pane tenui,quo in mysterijs utuntur. in iure, vel aliqua stillatitia aqua madefacto circundatus, &postea super cochlearopositus addito etiam pauxillo iure, aut qua cochlear ut lubricitate adiuuet, qprimum in vetriculum detruditur. Omitto inuolutionem boli,quet cum saccharo fit,qu parabilior est. Summatim eo modo parari medicamenta debent, qui accepturo faciistior videbitur.Qgod si omni diligentia ad in

176쪽

64 . LIBER

haec posita conquerentur adhuc, tune non

ex coquina ea fercula proficisci,sed ex ossicina seplasiariorum profitebimur. Ratione vasculi dupliciter, vel ratione materiae nam si aureum sit aut argenteum magis placebit vel figurae, seu formae. nam si tali figura si,ut per eam haec duo consequamur,nempe & quod amaritudo rei de glutiendae minime lentiatur, & quod pro clivis descensus eius sit nemo erit qui non hoc caeteris anteponat. Talia porro sunt

4- 17 duo illa de quibus Paulus Agineta auctor

inter Graecos,omnium qui Galenum secuti sunt, grauissimus, meminit, mirificamqῶ itIam vocat medendi rationem, quae his cuinstrumentis fit. Primum ergo coquinariuquoddam instrumetum est νωμQV μ dicunt quod supinis illis qui medicamenta sumpturi sunt detentis ori imponitur: deinde per clystiridion fortem habes aulisconm edi camentu in θ cimus quampenitissim εtransivisum. Ratione eorum quae fiunt in assumptione,& post assiimptionem medicamenti:na bombyce aceto intincto obturamus nares aliquibus, ne odore medicamenti stoma- rebus subuertatur,vel c pas dissectas afferi- mus,ut odore illius obscuretur,vincaturve odor pharmaci: panniculo in aceto pariter

madefacto integimus supremam vasis sit.

177쪽

perficiem, ea parte seclusa. qua labra admouenda sunt, ut per eam absorbeamus pharmacum. Sumpto dehinc pharmaco, omni ingenio laboramus, ut ne vomitione remittatur, quod fieri posset, nisi huic suspicioni occurreremuS, quum o innia purgantia medicam eta stomacho aduersentur, sola aloeeXcepta. Quamobrem pyra vel huiusmodi caetera ob ij cimus his, qui medicam etasuiripserunt,uel ut eorum odore contenti sint,

si fieri potest, vel etiam ut illis dente demorsis, astrictio quaedam acquiratur. collo prae. terea applicamus frigida aqua madidum panniculum. prodest alijs inspergere frigidam ipsam in faciem vel rosaceam, alijs in

tepida aqua manus continere. cucurbitale interdum ori ventriculi affigimus, non tamen diutius illam persistere illic permit

timus.

- Ratione personae propinantis: nam si sit valde amicus qui propinet, libentius utiq;. . adducuntur homines ad pharmacum sumendum, sed praecipuὸ si puella aliqua formosa id ipsum propinet manibus suis, aut

iubeat.

Ratione demum exhortationis quae sita propinante, Sc ab alijs qui a st ant aegroto: nam si amicus ille, vel puella illa preces etiablandas adhibeant, obtestenturque per a micitiae vinculum,ut pareamus, param pro an

178쪽

p. s.

fitentes ex his omnibus quae unquam s. cerimus,aut facturi simus nihil gratius sibi fuisse, aut futurum esse, quam si poculum hoc hilari fronte atq; animo sumamus,non solum talia, quae & re & nomine medicameta sunt statim apprehenderemus,sed etiam Socratis ut ita dicam)poculum ab Atheniensibus illi interitus causa destinatum. c APUT IMDe cnedici persona.

NEque vero minus potest Medici per

sona quam quae maximὸ possunt adsumendorum remediorum persuasionem, modo non sermone solu& fama. ut inquit Hippocrates,sed re uera medicussit: quippe qui verὰ artis medicae cognitio nem sol comparauerit ex uniuersaltu theorematum scientia & experientia clarus eis uaserit ob longam in particularibus homunibus experientiam. His enim duobus ars medica constat: nam quemadmodum qui iter aliquod ingredi student, utroqueinuicem Utuntur crure, 3c qui altero claudicat uno duntaxat utitur,&longo st,acio& saepe errans viam peragit: ita sane & qui fine cuiuslibet artis consequi parat,duobus his veluti cruribus uti debet, scilicet in uniuersalibus theorematis methodo, in particula

t ribus

179쪽

ribus exereitatione.his enim insigni medico exist ente fides quaedam mirabilis aegrotis de eo inhaerebit,ita ut quaecunque imporaturus sit perinde fiant & maturo.& libenter,atque si ea iacienda sint, quae Delphici Apollinis oraculum suadeat. Sed nec ilis lud parui pendendum est, ut non immitis

habeatur in in edendo,sed dexteritatis amicus, non inuitus aegrotis obsequens. quin enim sese modo cum alijs ante medicumsessisse audierit,eodem etiam dum sibi me ciebitur incessurum putabit. Quod si ab aegroto , aut asper, aut imperitus censeatur. tunc medicus id animaduertens, omnium

opinionem quae de se ipso apud eos est,adducet. Et primum dum se as asperitate evicusabit, meminerit quae alias gratificandi causa alijs concesserit,quare consueuisse se parum deteriorem & cibum & potum, qui tamen suavior aegrotis foret, melioribus quidem, sed minus suavibus praeferre. eo magis quod videret quaecunque cum voluptate sumuntur,quae paulo deteriora sint.

non modo non amplius manere deteriora

sed quandoque meliora reddi: quoniam ista ventriculus amplexetur, & longὸ facilius concoquat,sicut illaquet displicent refugiat. Augebit vero rei nutus fidem si dicet,maximae sibi eurae sanitatem illius esse. vel propter amicitiae nexum,vel propter

180쪽

iiorum, a quibus sbi diligentissim 3 comis

mendatus sit,quibus omnia debeat, ςxhortationem: vel propter familiae miseriam futuram,si ipse de quo tamen nullum periculum)deficeret: vel propter probitatem aegroti ipsius. Pariter si iudicabit in sui peritia non satis esse apud aegrotum fiduciae.& hic omnium de se opinionem spectanda rogabit,&quos antὸ sanauerit nominabit.& quanto periculosiores morbos abstulς-rit,&se frustra accersitum conqueretur, 3c nisi pariturus sibi sit, interminabitur se fortasse non amplius rediturum ad illius cura, suod mederi solitus sit his,a quibus ostici4 ipsius imploretur. Quae tamen omnia ita dici velim, ut nec metum,nec tristitiam , nec bilem in aegroto concitet: nam ut inquit

De Persoria eius cui remedia fusicipiem

ut quibus remedia propolita sint & ipsi semper fortitudinem professi sint in vita sua instituenda,& alios tales ut essent hortati fuerint,apud quo omnes quoque sortes h biti sint, iccir

co cum

SEARCH

MENU NAVIGATION