De compescendis animi affectibus, per moralem philosophiam et medendi artem tractatus in tres libros diuisus, ... autore Aloysio Luisino ... Indice adiecto eorum quae notabiliora in opere continentur, satis copioso

발행: 1562년

분량: 199페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

141쪽

mo loco & Balbuties,ut cesset,&hoe inuidiae genus inter mares & scirininas'.demum 'huic libro receptui canendum. Gat ε. M Graeci sanἡ αi,id est balbutire vo Psonam eant,dialectu,id est,prolationis,seu linguae vitium,cum nequit lingua exquisitε eas de 'articulare voces,quae per i & r proferutunquales sunt hae. raulosis,trocos,iripheros,& quaecunque aliae tales . Hae siquidem o innes exigunt linguam se ampliantem. ac prioribus dentibus innitentem. Quando igitur imbecilla in quibusdam lingua reperitur,minus firmatur,&sonum t & r nequit dearticulare, sed ad t & l labitur, minus autem firmatur linsua, quoniam eius musculi nequeunt firmiter stabiliri, quod eis potest accidere vel tropter sua,vel pro pter neruorum imbecillitatem,quos videlicet a cerebro susci pit. huiuscemodi vero imbecillitas fit ex nimia aut cerebri, aut linguae, aut utriusque humi ditate neruos relaxante: atque haec est causa cur pueri balbucetant. Hinc oritur quandoque & ebriorum balbuties:nam ex multa vini humiditate P eriunditur,ac degrauatur eoru cerebrum ac lingua, ita ut relaxatis musculis ae ne

uis imbecillitas ad efformandam vocem dearticulatam contingat. Qui ergo balbi sunt,cu huiusmodi sint ex humiditatis pleuitudine, exiccatione indigent: exiccario

Poris

142쪽

porro 3e a natura fit,& ab arte comparatur sed maiorem vim habet natura, quam ars. Α natura quidem, quoniam nativus calor

cum semper in motu sit,absumit humidum natiuu paulatim, quod pro pabulo habet. Hinc fit,ut etiam aegritudines quaedam eκ nimia ori huini ditate, velut Epilepsia puerorum, ex aetatum commutatione desinat: in huiusmodi nanque commutatione aeta tum, corpus exiccatur. Ab arte vero comis

paratur exiccatio, per regimen in sex rebus non naturalibus siccius administratu. Aernanque calidus & siccus eligendus, Quies vitanda, Motus, seu exercitatio multa, ac magna facienda, maximὸ vero lingua exercenda, aut declamationibus, aut vocifer tionibus in locis abditis. Neque enim Demosthenes Athenie sis orator alio ingenio ad dearticulatam vocum prolationem deuenisse fertur, quam exercitationis beneficio. solebat enim,ut tradunt, ad loca edita magna cum festinatione conscendere,cum eo ipso tempore lapillum in ore gestaret,ac voces simul reddere exerceretur, quas balbi nequeunt: quare in Forum cum postea deuenisset, ita fuit omnibus admirationi.

antὰ enim non poterat, si M. Tullio credi- DLi.deo mus.primam artis suae literam ex balbutie f. . proferre, ut palam docuerit nihil esse tam 'dissicile,quod exercitationevinci nequeat.

143쪽

iocris est, multus enim nimia replet caput, cibus eXiccans, calidus .inci .

densque conuenit.

Sunt huiusmodi quae subscribam omnia licet non singula aliqua enim primario incidunt, alia exiccant,non nulla calefaciunt. Inter multa vero alia lentes numerantur,amygdalae praecipue amarae,ii moneS, citria, cotonea,&similia, necnon & fercula asta. Potiusquam elixa,cum aromatibus 3c aceto parata,carnes sicciores potius aliquantulum. Talia sunt & embaminata, quae imtinctus,vel sapores Itali vocamus,ex petroselino,satureia, saluta, lauri folijs tenerioribus cotritis optimῆ,& cu aceto liquatis,ad .dito sacchari pauxillo. Huc etiam maxim. referuntur allia, caepe,porrum, si non inciuilis ob acrem nimis odorem,esset istorum esus: nihilominus vesperi in coena sumendum ex his aliquid consuluerim: quoniam

ex nocturna concoctione evanescit odor

huiusmodi ciborum. Cauenda ex aduerso frigida &humida inter quae lactucam, pisces,lac, ex lacte confecta nisi sit caseus Lalitus, qui si huiusmodi est, admixtendus erit sicut Se pisces saliti, relinquenda iurulenta, pinguia omnia fugienda.vinum autem, Mid quidem meracius exhibendum,quod caliditatis ratione. qua praeditum est, etiam Moccasiusque deo, ut vigilias inducere indoneum

144쪽

doneum sit,praecipuὸ vero,si non solu meracum, sed etiam antiquum fuerit. Quod manifestὸ docet Galenus exemplo cui ucdam pueri Pergameni, qui cum a grammatico balneum petente, domi relictus esset, ut rem familiarem seruaret, atque ea quae ad victum essent necessaria interim praepararet, & vehementer siti cruciaretur,nec esset ei aquae copia,ex vini antiqui potu, vi fit omnino reliquo tempore mansit, 3c fere superueniente perij t. Ne quis vero hoc loco mihi obbciat, dictum paulo antῆ esse, Ebriorum balbutiem ex multa vini humiditate fieri,nunc autem exiccationem vino ascribi, Galeni sententiam audiat velim in expositione illius Aphorismi, Si inebriatus quispiam repentὸ inuocalis fiat. Ait enim de vino loquens, Substantiae igitur copia neruis affert conis uulsionem: rursus autem qualitate sanat ea. 'uam fecit assectionem,neruos calefacies,&exiccans. In quibus verbis, si uspiam ali-hi,apertὸ vini etiam nobilis & vinos alioqui non inferret ebrietatem) vim duplicε demonstrauit, humectandi scilicet dum couulsionem facit, atque exiccandi, dum iam factam remouet conuulsionem. Cum itaq; vini qualitas calida sit& siccans, balbis exhibendum,ut dixi,vinum meracius, sed no

clinis μ

145쪽

ti ei addatur. satis enim est, ut paulatim fiat exiccatio ex modico vini usu potentis. Sed nec uberiorem cibum afferri velim ; ex copia enim cibi pr terquam attenuati S) humiditas magis augeretur in balbis. Sunt 8e corporis necessariae euacuationes, tum per venae sectionem, tum per pharmaca. Instituenda igitur sanguinis missio ex communi vena singulῬs mensibus accipi eda bis sunt aliqua medicamenta, quibuS Vniue sum corpuS evacuetur, prout magis minusve oportuerit. Quare Ruis pitulae opportunae ad hanc rem ma Xime, siue crocuS, seu ammoniacum thymiama adiungatur myrrhae, atque aloe . Mithridatica consectio, scordion Theriaca eodem spectant, & caetera huiuscemodi multa. Neque negligenda capitis ablutio, sed exiccanda illius humiditas singulis quibus due septem diebus cum lixivio, in quo decocta sint aliqua ς alefacientia simul δ exiccantia. prout sunt δε-

sarum .sena, betonica, maiorana,rosae, capillus Veneris, adiecto etiam agarico, inpiiu -n , lineo inuoluto, qui bene exprimatur.

Deueniendum etiam ad clytheria,media inter acria &mollia, quae superfluitates humidas ab hui nido cerebro delapsas, atque in Ventrem susceptas, educant, modo ne alui si profluium adsit. quo quidem maximε ca

3- Pi bassii solent, si Hippocrati credimus, ut

146쪽

credendum est. lingua en in admodum humida ex natura exiitente in his, qui balbi sunt,& Vetriculum talem esse par est, ut quialteram sui tunicam communem habeat ad linguam, imbecilli . autem ex humiditate Uentriculi propria passio est diuturnum profluuium.

LIBER TERTII S.

VANUIS de illis animi affectibus quos Galenus fugi edos iubet in secundo libro, neq; , Ut Opinor, negligenter, tractauerimus, non dii tamen tetigimus id quod nullo pacto praetermittendum est. Id porro est animi affectus quidam in sanis,& seg is ci ca remediorum usum, quae illis vel praeseruandi. vel curandi causa exhibentur a medico: tria sunt, Diaeta, pharmacum, phlebotomia. Diaetam ex vulgo nunc appello victum in cibo & potu tenuem tantum, DOetiam illum, qui in omnibus constat, quῖς quouis modo fiut in humanis corporibus, prout illam capit Galenus aliquando: Pbar Lis. 1.macum omne illud quod purgandi causa senti propinatur Phlebotomiam sangui i8 is , . Asbo.,.sionem per Venae cubiti sectionem.) Nul rius enim vel sanus vel aeger non aliquo ex his affectibus; nepe aut ira,aut tristitia, aut

147쪽

metu corripitur, dum sibi vel capiendum

pharmacum proponitur maximὰ vero cu. iam instat potadi, aut deglutiendi lepus. Incusant enim aliqui astra, quae ad tantum eos infortunium impulerint, ut ea sibi toleranda sint, quibus mors ipsa leuior sit. Nonnulli suam in antὸ acta vita intemperantia,

imprudentiam, ac temeritatem arguunt. quod multos & prauos humores coaceruarint, quod non eo se peruenturos praeuiderint. Sunt 8c qui medicorum seueritatem, atque crudelitatem arguant,tanquam

lenius hi possent, si velint,vel praesentes, VeI futuros morbos expellere, si vel per pham macum,uel per diaetam, vel per phlebotomiam, quae tamen imperatorio quodam, atque adeo tyrannico modo,sbi institui conqueruntur, ut nisi aequo animo ea perferas, actum omnino de vita habeas. Ex quo postea animi affectu tumultuue fit, ut corpo

ris humores maxima exagitatione cireun- uoluantur, summaque ebullitione conflictentur, quae res tam clara est, ut nemo illa

vel non in se aliquando expertus sit, vel noin alio saepe viderit. Quamobrem ut nensi pleno alicui videamur de his animi affectibus egisse, laborandum nobis nunc in emtrema hac parte superest, ut in his, quibus necessario medicinalibus remedijs, quae dicta sunt, utendum est,ira tristitiae, metuc

148쪽

que cohercendorum rationem tradamus.cAPUT II. De Fontibus,ex quibus ratio compescendi

praedictos animi asyctus sumitur. RAxio vero sedandoru animi affectu

nempe irae, tristitiae, metus, homini contingentium in via remediorum, quae pro praeseruatione, curationeque ad hibentura multis fontibus sumitur: praecipuὸ tamen a necessitate,ab utilitate, a maiori,ab exemplo,anatura,& commoditate remediorum,a modo viedi remedijs, a medici persona,a persona eius qui remedia sumere debet,ab auctoritate scriptorum.NGmo enim tam inhumanus , ne dicam 1 remedijs abhorrens esse potest,que non murceas & adducas ad agendum quicquid velis, dὀ praesentem aut imminentem istorum necessitatem doceas, utilitatem consecuturam,a maiori arguens,a caeterorum exemplo,a remediorum bonitate, & com

ditate a facili utendi modo,a perita,& miti medici persona a persona eius cui remediae

offeruntur,qui & magnanimus &contines esse cosueuerit,ab auctoritate ita suadentia

scriptorum. Quod ut prεstari possit, ubi sese opportunitas obtulerit, lingillatim doe his ex ordine per capita agendum, & stimul terminandus de sedandis animi affectibus tractatus. λ Α

149쪽

nasium.

NΕςςs ixas quidem ipsa remediorum

multifariam aduenit, contingitque: vel enim ratione humani corporis suapte natura imbecillis,aegrotabilisq;:vel Tatione materiae, quae aut putrescat, aut putrida iam sit: vel ratione morbi, qui omnino naturae nostrae inimicus est: vel ratione partis affectae, quae admodu laboret,& nobilis existat,aut ossiciosa: vel ratione Occa sonis, quae cum si praeceps,dimittendan 6esh, ut alias expectetur. Humani nanque

corporis,sicut & caeterorum animal tu constitutio, ex quatuor elementis constat, quae

cum a proprijs locis distent,&comista sint: natura tamen inter se differentia pugnant in humano corpore, frigida calidis, humida siccis: ex qua pugna imbecillius ipsum paulatim redditur,& cum resistetiae vi qua

amisit, careat, multis sit aerumnis obnoxiu. Quare ubi contingit,ut pro illius instauratione alimenta ingerantur,& auidiuscul Ealiquado cruditates ex incococtioni b. fiat& vasorum repletiones: ubi vero repleta supra modum vasa sunt, consequitur periculum, ut ne suffocatio fiat, vel ut venae dinrumpantur, Vel vi nativus calor strangule-

150쪽

tur, extinguaturue. Nam cum semper natura concoctionem, alimenti distributio. nein,sanguinis generationem, adiectione, aggluti natio nem operetur,atque assim it tionem, quando nihil ad ij ci iam corporis solidis partibus potest, neque venae amplius habent conceptaculum,in quod alimentum distributum recipiatur, tunc sanὰ necessario vel alicuius vasis disruptio, vel repentina mors timenda. Quod si etiam ad tantum discrimen minimἡ deueniatur,saltem aegritudine corripi huiusmodi corpora necesse est. Sicut enim sanitate fruitur corpus cum quatuor humores ex quibus constat,mediocriter tum viribus, tum multitudine mutuo inter sese habent: ita aegrotat cum illorum quodpiam aut minus, aut amplius fuerit. Quantum porro humorum copia hodie in humanis corporibus excedat,inde & apertissimὸ & facillimὸ colligi potest. Nam si Galeni temporibus qui sub

Antonino Imperatore floruit, usque adeo aucta erant eduli ut nihil eis addi posse videretur,cum postea parentum nostrorum aetas auis deterior, nos nequiores tulerit,

quid de teterrimo hoc seculo dicendum Atate quidem Hippocratis ieiunium faci-lὸ ferebant,utpote, quia illi assueti erant:na multi tunc temporis semel tantum in die medebat,unae rarissima apud antiquos

se Natura fumarino

SEARCH

MENU NAVIGATION