Rodolphi Agricolae Phrisii De inuentione dialectica libri omnes integri & recogniti iuxta autographi, nuper D. Alardi Aemstelredami opera in lucem educti fidem, atque doctissimis scholijs illustrati. Ioannis Phrisemij, Alardi Aemstelredami, Reinardi

발행: 1550년

분량: 616페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

ve res sine istos virmes,no subuerti,si negesto Idquὸ facilius accipi possit, crastore quidem, sied

apertiore exemplo ostendamus. Videmus in metieuda reru magnitudines duo sint proposita,quae aequalia esse vel inaequalia ostendere uelimus,si huiusmodi res sint ut applicari altera alteri nequeat, accipiatur tertium aliquod,quod post utriq; adhiberi, neque temere illud aut quodvis,sed quod alteri saltem illorum sit aequale. Id deinde alteri adhibitum fuerit ct illi aequale, iam aequalia ea inter se dicimus: sin inaequale, inaequalia Quoniam certum exploratumq; est,eam magnitudinum esse proprietatem,ue quacunq; dua cuiquam tertiae sint aequales, sint Ointersie aequales, o quarumcunq; duarum altera tertiae alicui aequalis sit,altera inaequalis, sint et inaequales inter sie. Quorsum haec ζUt ostendam, quem modum in magnitudinibus dixi, sic in omni rerum natura esse,ut quacunq; duo cuiquam tertio consientanea sint, inter se quoq; esse constentanea.Consentanea autem uoco, quorum positi alterum de altero diei. Vt homini ct substantiae conuenit in animaliquoniam omne animal e t substantia, ct omnis hc mo est animal, siequitur ergo conuenire ipsis intersie, hoc ent,omnem hominem esse subflantiam. Et collin

tra, quorumcunque duorum alterum consentaneum

es alicui tertio, alterum di*dens, ea quoque inter se dissident. Ut lapidi ct homini. Lapidi quidem animal dside homini uero couenit: certum igitur es,

lapidem . hominem inter se disidere. Si qua duo itas

32쪽

DA INvENT. LIB. I. itaq; uelisperisticere, conueniant inter se necne ,si sint eiusmodi,ut quemadmodum magnitudines dixi--us applicari non posse, sic o ista constentanea sint an infidentia , ex ipsis peripici nequeat, necesse essaertium aliquod inuenias,quod alteri horum consientaneum esse certius sit, idq; alteri deinde comparatum proinde ut illi fuerint consentaneum uel dissentaneu,ita esse inter se ambo,quae proposita fuerant; sciamus. Id tertium, tum medium argumentationis. dicitur, quonia proposita velut extrema duo coniungit,ium quia probabiliter propositis iungitur,in trumentumq; est faciendae de illis fidei,uocatur argumetum. Hanc parte excogitandi uel medis,uelargume-ti,uocant dialectici inuentionis. Altera est pars,quae iudicandi uocatur.Ea cuiusmodi sit,ex praedicta itiadem similitudine indicemus. Cum mensiuram aliqua. metiendarum duarum magnitudinum sumpsierimus,

ea si proba debeat esse,necesse es certa ct firma sit,

quod si aut extendi possit,aut in arctum contrahi,et quemadmodum ait AriItoteles de regula Lesbia, quae ad parietis lectitur formam,sic isti aptetur magnitudini metiendae, fallax nimirum erit. Hoc pacto tinu illud cui uel consentanea,vel disiidentia ea, quae proponuntur, diximus esse debere,id si opinione solum atque alpectu, non re uera sit unum, fallemur

argumentatione, euenietq; , ut quae consentanea

esse o Hendi argumentatione credimus, dipideat maaimὰ, cotra ro dissidentibus consentanea capiamus. Vis dicamus, aliquod animal en irrationale. b. o B ij homo

33쪽

e- RODOLPHI AGRI C. homo est animal, ergo homo es irrationalis , uiden tur quidem iungi in animali irrationale et homosed perspicuum est,non esse idem animal, de quo irrationale dicitur,ct quod dicitur de homine, sed nominis tantum ambitu, generis similitudine idem uideri.

uod si adhibito indicio legem Ollogismi obserues,

dicasq;: Omne animal est irrationale, homo es an malbergo homo es irrationalis iam quando pro consentaneis accipiuntur ea quae risident,ut omne an mal irrationale esse,nihil mirum est, homo ct an mal quanquam constentanea sint,hominem tamen et irrationale disii re. Ut ergo certum sit atque liquiadum,id quod in argumentum assumimus, non facie, sed re uera unum esse,adhibita es inuentioni haec iudici, pars,cui omnis de modis Murisq; Iγllogi ompraeceptio, cautio omnis captiosarum argumentationum, quas fallacias dixere , subsieruit. Sed nos de priore illa quae ad inueniendum pertinet, his libris loquemur. Intuentem ergo illa quae dixi de ea,non latebit uertim esse quod proposuimus, omnia qua uel pro re quaq; , vel contra dicuntur,cohaerere, ct esse ea quadam cui ita dicam naturae societate coniuncta. fles aute numero sunt immensae, O proinde immensa quoq; proprietas atq; diuersitas earum. Quos ut omnia qua singulis coueniant, aut discrepent, singulatim nulla oratio, nulla uis mentis humanae

possit complecti. Inen tamen omnibus clametsi suis quaeq; discreta sint notio communis quaedam habitudo, cuncta ad natura tenduηt similitudinem

34쪽

n rarus ut LIB. II is quod est omnibus substantia quaedam sua, omnia ele

aliquibus oriuntur causis, omnia aliquid Ociut. Ingeniosissmi itaq; uirorum, fusa illa rerum uarietate,communia ista capita,uelut substantiam,causam , euentum,quaeq; reliqua mox dicemus,excerpsiere,uelut cum ad considerandam rem quapiam animum aduertissemussequentes iIta, stat im per omni rei naturam ct partes, perq; omnia consentanea Odsidentia iremus, ct duceremus inde argumentum propositis rebus accomodatum. Haec igitur communia , quia perinde ut quicquid dici ulla de re potest, ita argumenta omnia intra se continent, idcirco locos uocauerunt,quod in eis ueluti receptu thesauro quodam omnia faciendae fidei in trumenta sint reposita Non ergo aliud est locus,quam comunis qua iam rei nota, cuius admonitu quid in quaq; re pro

babile sit, potes inueniri. Sit ergo nobis locus hoc pudio definitus.

Quando igitur. Toto capite hoc dicir, Argumenta

ἱbus confirmare aut refellere uolumus aliquid, ea coiuncta modo quodam ei rei elle oportet, quae in disce piationem uenit. Iam cum in si lita rerum multitudo id faciat,ut singulatim ea quae singulis coniuncta sunt rebus explicari,non queant,hinc est,quod excellenti ingenio uiri, omnem hanc multitudinem in comunia quaedam capita digesi ere, eaq; vocarunt argumentorum locos propterea quod i ijs, ceu thesauro atq; receptu quo7dam argumenta cuiusque rei confirmandae refutandaevo

35쪽

4ateant reposita, ut cum usus fuerit, inde promanturis,

De optimo Reipub . statu. Tres enim formae lane

Vitae. Respirent, ne sub aqua pisces.) Hoc Aristot les negat; aut Plinius, lib. naturalis histo. 9. cap. 7. e.Suadentem Caesari, ut inferat bellum Pompeio. Id facit Curio apud Lucanum Pharsaliae lib. I. Quos α - ου ροναι Graeci uocant. H contra seu ex aduerso est. terra . Hinc απι dicti, quod in adue se nobis terrae parte habitent. Sunt enim ij , qui alio uocabulo dicuntur eo quod contraria atque ad uersa nobis figant uestigia. Albertus Magnus non satis recte αντοικους appellat. Lactantius & Augustinus esse hoc negant. A sierunt praeter alios multos Plinius & Macrobius.Hodie certo esse a plerisque creduntur. Quorsum haec Diuus Hieronymus in epistola quadam aduersus errores Iohannis Episcopi Hierosolymitani . Vetus, inquit,narrat historia, quidam cum di serte diceret ferrereturque impetu & uolubilitate uerborii, causamque Omnino non tangeret prudens auditor & iudex : Bene, in quit,bene, sed quo istud tuum tam bene 3 Quemadmodum ait Aristoteles de regula Lesbia. Verba Aristotelis hac de re. 2. lib. Moralium sic habent , TOCH, απι οὐ

huc in modum uertit Erasmus: Si quide infinitae rei infinita ita regula, quead modii plumbea Lesbiae aedificationis regula. Ad lapidis . n. figura transmovetur, neque manet regula. Dicitur itaque regula Lesbia, quoties praepostere, non ad rationem factum, sed ratio ad factum. accommodatur. Themistius Itaque. Hic de Aristotele dicere solitus : Quemadmodum sepia cum lentit retinacula piscantium , liquorem fundit quo fallat eorum oculos , ne capiatur , sic & ipse Aristo veles obstu illitem fundit, ne coarguatur. Per Omnem rei naturam. Rodolphus Agricola lib. tertio

36쪽

cap. septimo,ut dicatur quae siet subitantia, tum quae pir

tes sint rei, hinc ea quae proprie naturae cuiusque adiaconi, Utitur hoc artificio Rodolphus in oratione de laude Philosophiae, uide primum librum Philippi in Rhetoricis de excutiendis quaestionibus. Omnia aliquid e sciunt. Nulla est res quae fruitra sit condita. Ciceror Non potest cogitari quid sit, quod nihil agit. Communis quaedam rei nota, id est, signum, index . Ut enim

quonda statuae illae mercuriales,ita nunc ferreae istae aue ligneae manus, quas crucibus in biviis affixas videmus, indicillulatori, qua uertendum sit iter, ta hi loci eu qui inuenire cupiat argumenta, ueluti manu apprehensum, ducunt eo quo tendit. Venator is qui incertus uagatur, ignarus quibus in locis serae deliten ere soleti, raro onustus praeda domum reuertitur,at qua latibula earum cognita babet, qui sedes nouit, is etsi unum sorte aut alterum domicilium uacuum inuenit, nunquam tamen discedit, ita, quin ali)s lustratis locis si non omnino, certe quadam tenus uoti compos redeat domum. Hunc in modum & argumenta inuenire qui uelit, nunquam ei ex sententia opus procedet , nisi certos quoidam desinitosque habeat locos , e quibus ea, ceu latebris quibusdam ducantur. Quocirca recte dictum illud: Locum esse notam ac signum; quod nos admoneat eo rum , quae probabiliter de re quaque in hanc aut illam partem dici possint. Porro quemadmodum non omne mare omnem gignit piscem, neque in una quapiam terra omnis herba nascitur, ita neque seri potest, uti uno ex loco omnem in rem suppetant argumenta. Quamobrem desperandum non erit, si ex custo loco uno aut altero parsi succedat. Inspiciendi sunt omnes, & quod ne gabit primus, id alter, tertiusve, aut etiam quartus suppeditabit. Erit sortassis,c dira i ustratis omnibus, nihil tamen quod sit in rem nostram inueniemus,at ne sic quideabi Iciendus erit clypeus, nec arena cedendum,imo uero redeundu ad campum.& per singulos rursum locos eun- .

37쪽

fugerit,si quid minus diligenter expensum sit. Quod si

faciemus, nunquam erit res ulla, in quam non aliquot certe argumenta habere possimus,qua de re plura libr. secundo.

S a post Aristotelem, Ciceronem, Quintili num ,Themistium,Boethium,de locis scripsisse, non viscriberet aliquid melius, sied νt explicatius fumus ; de eis ageret, O ad captum iuuentutis magis

sese accommodaret.

ID SIT LOCUS. CAP: III. P 0ssum equidem videri,crassus effusiusq; aggres

sus esse istis de rebus dicere,quam Melpro natura ipsarum, uel pro more illorum, qui ante nos ista tradiderunt. ec ego quidem sium tam rudis ueri,ut

nesciam posse subtilius ista spinosiusq; dici: cum sit

nihil alioqui facilius,quam suae quodque relinquere naturae, de obsturis obscure disserere: contra vero magni sudoris esse, Cerberum ab inferis extrahere , hoc est,abstrusa ct in rerum interiore recessu latentia proferre in lucem, tanquam spectanda proponere. Sed cupio explicare ista mea turbae,id eri,crassioribus atque harum rerum imperitis, quando δε-ctis quidem superuacuus en praeceptor. Vellem itaque me non dicere modo ista ,sed uel pingere, si res id caperet,uel sculpere etiam posse: tum quoque pulchre mecum agi putarem,si non sic etiam mihi Roli ista uiderer elaborasse, fed aliquibus profuturus labor meus, aliquorum esset nudia iuuaturus. Q - ,

mens

38쪽

DE VENT. LIB. L. τι

mens utinam fuisset plerisque maximis O pari ingenio facundiaq; uiris haberemus apertiora illustrioraq; in Philosopbia profecto omnia. Vt enim eos

transtam,qui rerum omnium naturam uel ad n meros conatisunt,uel ad figuras redigere:ut eos etiam, qui omnia inuolucris atque ambagibus quibusdam uelut wsteria texerunt;iam qui obscuritatem in dicendo siecuti,rerum lumen orationis tenebris obruerunt,credas eos illa quae sciebant noluisse prodere,et reticere nequiuisse. De ristotele dicam. Hic enim

propemodum solus omnium priscae aetatis philosophorum permansit in manibus:hunc solum qui philosi phiae destinantur,attingunt:bunc primum pueri d ρunt,huic ultimum fenum studium immoritur.hunc

artes omnes, omnia studiorum genera terunt, trahunt,discerpunt. Magnus utique uir, ct quem iure omnis mireturposteritas. ec enim uel memoriae uiri absoluendis omnibus philosiophiae partibus optimὸ

de studiis meriti,obiectum quicquam uelim, uel la di,qua tot feculoru firmauit opinio, pute quicquam detrahi posse.Sed uidetur mihi dolendii esse edisse illud animo grauistimi hominis,ut non simpliciter a que aperte proferre quacunque inuenerat, ut praeter laborem quem ipsa rerum esset habitura obs uritas,alia nobis etiam ex ipso obiiceretur difficultas, quo necesse haberemus mentem ipsius, uelut oraculi suspensam ct ambiguam,indagine perquirere. N mistius itaque autor es,longe aliter omnia foras esse adita ab illo,quam sint domi tradita, dementia ; simile

39쪽

mile esses quis legendix libris ipsius speret illiussa

sententiam consecuturum.Sed quid Themisium diacos Ipse de se locupletissmus est testis. Scribit enim quadam ad Alexandru epiriola, aedidisse se quae ad Philosopbiam pertinent, ed perinde tamen iisi qui ab eo audierint eadem ista, ac si aedita non essent, futura. 2 s tamen omneis illius nos fiententias modo,

sed uerba etiam, pertinacipim/ ct mordicus ten mus,ac si quis mouere quicquam tentet,aut dijcedat transuersum quod aiuno digitum ab eis,non aliter atque qui secantur urunturq; clamamus, facilius ; ierimus de mysteriis, summa ; religionis aliquid auferri. Ego Irinotelem summo ingenio, doctria na,eloquentia, rerum peritia, prudentia ; , cutsemel dicam summum quidem hominem sed bomianem tamen fuisse puto, boc est,que et latere aliquid potAerit, quiq; ut non omnia primus inuenerit, ita alijs post se inuenienda aliqua reliquerit, qui etiam non omnia quae inuenerat,crediderit in vulgus pro- Menda, O nonnunquam fortasse contradicendi su-dio,quo maxima ferὰ tetantur ingenia,no tam quidine sentiret, quam contra quid alius sensisset, dicendum putaret, Plurima ille rem, sied alius ali quid non male. Quo iuniorem ego veniam credo tulis se oportere, si qui fuerunt,qui putarent,no utiaque illi, tanquam ficopulo usquequaq; adhaereticenda ese, neque de suis desperarunt ingenijs, cum ingra- si possit, inique de parente omnium natura existimantis uideri, credere ipsam omnia sua in uno illo

40쪽

D E INVENT. II B. Le ropartu efundentem munera, reliquae posteritati hi mani generis in omne aeuumsterilem effoetamq; manere uoluse. Verum ut de re nostra dicamus,scripsit de locis octo libros,erudite ct disertὰ, sicut om-mia,fed angustius uidetur eorum conclave mat riam . Voluit enim cuncta de quibuscunq; disserer mus, intra quatuor quae Riones contineri, ut quareretur de initio ne e siet,an genus An proprium, an accidens, ut sint hae quaestiones eiu odi, sit ne animal otionale definitio hominis,sit ne hominis genus ania mal, sit ne proprium hominis docibile eo, sit ne accidens eius album se.Sane quicquid ulla de re qua-τimus, intra aliquod horum quatuor recidit, neque enim plura fiunt,quae possunt ulla de re dici. Sed non id agimus, ut de inis semper quaeramussub nominibus illis, quae ab Aristotele sunt posita . nec enim quaero semper,sit ne album accidens hominis fedsimpliciter, sit ne homo albus: Sic etiam,nonsi ne d

suitio de ectus solis, interpositio lunae inter solem oeaspectum nostrum :sed, sit ne solum hoc illud. amfuerunt etiam,qui aliud aliquid crederent se des Eum solis. Sic de alsis etiam non quaerimus , sit ne

hominis genus animal, o proprium docibile: Ied per sie, sit ne homo animal , sitne docibilis. V

rum hae quaemones omnes, de quibus nos loquimur, quoniam solum id agunt, ut sciamus ,sit ne hoc in illo, ut cum quaero ,sit ne homo animal, id perco uor , insit ne animal in homine, O reliqua in hunς modum,quia eἔiam insit nec ne, de accidente primu

SEARCH

MENU NAVIGATION