De primatu solius d. Petri ac differentia inter ipsum & d. Paulum disceptationes apologeticæ auctore Antonino Diana Panormitano ..

발행: 1647년

분량: 233페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

ao DE PRIMAT v

supra probauimus. Ergo videant quo pacto pos sent Aduersarij excipere D. Paulum ab illa propositione uniuersali, Pasce oves meas . Vnde non desinam hic apponere verba Francisci de Oviedo insignis Theologi Societatis Iesu

ae . Thoma tract. 6. controu. 9. punct. I. num. I. ubi sic ait .

Censeo aliquem excipere sine fundamento a propositione uniuersali reuelata,non solum esse temerarium, erroneum, & suspectum de haere si, sed manifeste haereticum: est enim negare obiectum proxime actum terminare assensum soromatem & immediate in se ipso reuelatum . Propositio enim uniuersalis immediate de omnibus

particularibus reuelatur, neque alio modo Cre

dimus innumera fidei mysteria nisi propter reuelationes uniuersaliter factas. Ideo tenet communis Theologorum sententia in materia de fide, Similia omnia contenta in propositione uniuersali reuelata de fide esse. Huc usque Oviedo . Ex cuius doctrina videant Aduersarij, si possunt excipere Paulum ex illa propositione uniuersali, Pasce oves meas, & qua censura eius opinio mereatur. Nec obstat recurrere ad authoritate P trum , quas ipsi adducunt,nam nihil asserunt ad rem,& optime explicantur a Theologis, ut a nobis latius in his disceptationibus explicatum est,

32쪽

Probatur tertio nostra sententia ex symbolo Niceno,in illis Uerbis,Et Vnam Sanctam Catho licam, Sc Apostolicam Ecclesiam. Dicitur enim Ecclesia una praeter alias rationes, Ut obseruant Patres, ab uno Pastore suo Episcopo, cum plebs Christiana ut Cyprianus lib. DUI. 9. inquit adunata cohaeret, dc ita docet Valentia tom. 3.

disp. Ita . I. punct. . f. ap. Franciscus de Castillo iis ..sent.lom. a. p.3.quaesi. Io.nu. II. Bellarminius de Rom. Pontis.lib. I. cap. 9. de omnes Theologi communiter.

Quod ita certum est, ait Duallius de Rom. Pontifnν. 1.quoi. 2. Vt a quoquam, citra fidei iacturi negari non positi.EZech. enim cap sq. de fidelibus in noua lege ante fuerat pronunciatum . Suscitabo super eos Pastorem Vnuct cap. 3 . Et erit Vnus Pastor omnium vestrum. &Io I o. Postquatria

Christus de filijs Istaei locutus esset, subiunxit :Alias oves habeo, quae non sunt ex hoc ovili, dcillas oportet me adducere, dc fiet unum ouile, dc

vnus Pastor . I ibus accedit plurimum Conciliorum definitio , ct unanimis veterum Patrum omniumque Chrinianorum

consensus, cui resistere ex Augustino Disi i i 8. in .sentissima es infania. huc usque Duallius. Sed dicet Arionymus suam sententiam non laedere unita.

tem Ecclesiae, dc statum Monarchicu, quia licet ipse asserat Paulum, de Petrum fuisse Pontifices,

33쪽

non tame dicit costituisse duo Capita,sed ambo unum EccIesiae caput essecisse. Ergo4n tali semientia unitas, & Ecclesiae Monarchia non ossenditur :& adducit exemplum Sanctissimae Trinitatis, cuius status est persecte Monarchicus,quia

licet tres personae distinctae,omnes tamen habet tantum Vnam potentiam supremam, Sindependentem in singulis, quam in omnibus, unde sunt unus Dominus, unus Rex secundum fidem . Respondeo,& miror,quod res tam grauis ita gratis ab Anonymo asseratur. Proserat quidem unum solum Patrem, qui asserat Paulam, S P trum Pontifices esse cisse unum Ecclesiae Caput,

ct ego dabo caput meu; proserat loCum Vriuml, ct vincat, sed omnia de suo cerebro fingit, unde,

postquam ex verbis Patrum male intellectis statuerit in Ecclesia duos Pontifices, Paulum, &Petrum,Vt fugiat consequentiam: Ergo Ecclesia fuit corpus biceps sine ulla auctoritate, sed gratis

asserit Paulum, & Petrum effecisse unum caput, ct ita constituunt unitatem Pastoris in Ecclesia. Sed omnino talis sententia reprobanda venit, nam Sacrae Scripturae ita communiter a Sanctis Patribus intellectar, dc expIicatae, clamant, Vnbtatem EccIesiae a Christo Domino fuisse ex uno solo Petro sundatam. Vnde sapientissimed,

34쪽

Xit Caietanus uact. de Rom. Pont. insit. p. s. Oportet

saluare non solum significationem,sed etiam d Tiuationem, hoc est,non solum ut unitas Ecclesis significetur per unitatem Petri, etiam τι unitas

Ecclesiaproficisiens ab unitate Petri, ita vi initium habeas E cisa unitas ab uno Petro. Ita Caietanus.

Sed audiamus Patrum verba. Pacianus e Π.3. ad Sympronianu. Ad Petrum, inquit,locutus est

Dominus, id ὰ,ot unitatem fundaret ex Vno.

Cyprianus de Unit. Eccos loquitur Dominus ad Petrum, Ego tibi dico, quia tu es Petrus, ct super hanc Petram, &c. Et eidem post resurrectionem suam dicit, Pasce oves meas, ct quamuis Apostolis omnibus post resurrectionem suam parem potestatem tribuat, Ec dicat : Sicut misit me Pater,&Ego mitto vos,si cui remiseritis peccata,remittuntur illis. Tamen ut unitatem maxifestaret unitatis eiusdem originis ab uno incipiente sua auctoritate disposuit. Et Epis. o. Deus unus est, &Christus unus, & una Ecclesia, & Cathedra una super Petrum Domini voce fundata. Vide alia aurea verba Cypriani adducta paulo supra i probatione prima.

Iulius II. quaesi. r. ad Episcopos Orientales. Connexio totius corporis unam sanitatem, Unam pulchritudinem facit, & haec quidem connexio i

35쪽

α4 DE PRIMAT V

tius operis unanimitatem requirit, euoniam ct imire Teatissimos totius in similitudine honoris fuit quaedam discretio potestatis, &cum omnium par e sset Electio, Vni tamen datum est, ut caeteris

praeemineret. 'Optatus Io.a. contra Parmionemr Cathedra Vna

est,quae est prima de dotibus in ea dis Primus Petrus, succedit Linus, Lino Cletus &c.

Alexander II in concilis Romae celebrato. Cum Οmiabus discipulis parem ligandi,atque sciuendi potestatem Dominus daret, Petro prae omnibus claues Regni Cflestis se daturum promisit. Quicunque ergo ab unitate Ecclesiae,quam Petrum intelligitur,fuerit alienus,execrare potest,consecrare non potest. Anselmus in cap.r6.MatthEam potestatem ideo quasi uni Petro concessuspecialiter, ut ad unitatem nos inui

iuret. Ideo eum Principem Apostolorum instituit, ut Ecclesia quasi unum Principalem Vicarium Christi habeat.

Iterum Cyprianus uili. ad Iubaianum Delisa qua una en, per unum, qui claues accepit, voce Domini landata est. D. Augustinus M. GP---. Imo vero &in ipso Petro unitatem comendauit, multi erat Apostili, O vni diciterisce oves meas. Sed non desinam hic ap

36쪽

s OLIVS D. PEΤRI. 2 sapponere verba Sumi Pontificis Bonisaeij VIII.

in mi uago. Unam Sanctam, silc enim inquit, unam Sanctam Ecclesiam urgente fide credere cogimur,& tenere. Igitur Ecclesis unius,& vnicae Vnum corpus, Vnum caput,non duo capita quasi monstrum, Chri ius videlicet, O cisini Vicarius Petrus, Petrique successer. Haec pauca verba iugulant

Anonymum,primo asserit Pontifex, Unum coriapus, unum caput. Et statim eAplicat, quid intelligat in his verbis, Vnum corpus, Vnum caput,

ch=inus υidelice O Christi Vicarius Petrus,Petriquesuccessor.

Ergo secundum Bonifacium constituunt in Ecclesia unitatem eorporis, ct capitis Chrisus, Petruso Pontifex,quaero ego ab Anonymo. Quare ipso contra Bonifacium addit & Paulum, quis et hac tribuit auctoritatem,sunt mere nugae ' Veru Omnibus supradictis addamus auctoritatem aliquorum recentiorum.Itaque Nicolaus Sandorus de claue Dauidlib. 3. tap. I. Vbi probat unitatem Ecclesiae ex Institutione Christi ab uno Petro processisse,sic ait: Deus per naturam Vnus, ct in pers nis trinus, atque ideo nec unitatis primum fabricandae,nec multitudinis ex Vnitate postea propagandae Vnquam immemor, sicut primum firmauit unum Adamum, ac deinde ex illo uno secir omne genus hominum. Itemque sicut populum

libi

37쪽

Σ6 DE PRIMAT V

sibi peculiarem selecturus, primu vocavit unum

Abramum ut Isaias ait ac deinde benedixit ei& multiplicauit eum. Sicut etiam ex Aegypto populum suum educturus, primu vocavit unum Moysem,ac deinde tulit de spiritu eius, tradidi, que eum septuaginta viris, ut sustinerent onus Populi una cu illo. Sic etiam veteribus adaptans noua, naturam perficiens, figuram adimplens, ct legem statuens; Vnum Simonem Ioannis DEum vocavit cepiam hoc est petram. Deinde Iesu Christi diuinitatem ei primum,ac per eius Comsesaionc, alijs reuelans, promisit se supra Petram aedificaturum Ecclesiam suam . Mox eidem Petro Claues Regni Caelorum contulit, quarum Vsum postea caeteris Apostolis,communicauit. Eum quoque secit Primu Apostolorum, cui postea undecim socios adiunxit, qui onus Ecclesiasticae molis una cum illo sustinerent. Ei pra terea fidem contulit tam stabilem, & firmam,ut fratres suos confirmare tum posset, tum deberet. Eum postremo in gradu singulari,quo Chimstum caeteris Apostolis plus amauit, Pastorem Ouium, atque agnorum constituit, alios postea isimul cum illo ad docendum, ac baptiZandum Omnes gentes mittens. Ita dc in Ecclesita sedisibeanda primus, ac solidisiimus militantiu lapidum

38쪽

es Petrus, ct in familia gubernada Princeps moderandarum Clauium est Petrus, ct in legatione obeuda Chori Apostolici Coryphsus est Petrus ct in fidei causis decidendis coluna maxima immobilis est Petrus, ct in grege plus alijs amando,

que igitur Apostolici ordinis caput est, cui Dominus ta eminente gratia, ac potestate contulit, ut nemini maior, mini par, nemini aliqua omnino potestas daretur. Vna est igitur Ecclesia δε- per Petru fundata, ab ipso incoepit, per ipsum conseruatur. Haec Saderus Sed audiamus Stanis.

laum Socolouium Polonum virum suo amo celeberrimu lib. a. de --, alma Eccle discrimine is . 3Joc237. Capitis, inquit, unitas quae non alia

quam unitas Pastoris, quis hoc docet ' Christus Dominus, Sc erit unum ouile, &vnus Pastor, quis Pastor quis alius,nisi spote errare Velis, qua ille,cui munus pascendi toties repetitis vicibus, Paste oves meas, pasce agnos meos,committitur Ita ille . Recte itaque dixit alius Manislaus Cardinalis Hosius in Confessione ib. ei p. asVnitatis constituendae principium Christus, & retinendae per eumdem CErastu Petrus tuitur. Quoniam vero praesentia sui corporale Ecclesis sui tracturus erat, unius uti ministerio voluit, per quem

39쪽

quem unitas haec retineret: Tu es Petrus Iec super hanc petram , Sc. Cum igitur ex supradictis Sacrae Scripturae locis clare pateat, & Patres asser ant, Unitate Ecclesiae Christum ex uno, &in ipso Petro sundasse; necesse sequitur propositionem Anonymi non esse admittendam , nepe Paulum fuisse cum Petro Pontificem , quia & contra Symbolum Nicenum, & contra Scripturas, & Patres, Unitas Ecclesis non ex uno, sed ex duobus a Christo fundata fuisset. Ergo &c. Ad excplum vero, quod ipse adducit de Sanctissima Trinitate, Respondeo, in Trinitate

unam habere Monarchiam, quia tres personae Sanctissimae Trinitatis habent unam potentiam, nam voluntatem, unam intelligentia, & unam

essentiam simplicissimam,sed in Paulo, ct Petro

non extabat una voluntas, Vna eademq. forma, essentia, ct natura simplicissima, & per consequens non poterat existere Una mens, Vna potentia, Vna Voluntas. Ergo &c.

Dicendum est igitur ad unitatem Ecclesiae, &Gubernationem Monarchicam ex institutione a Christi Pontificatum super unum constiturum

suisse , ut recte obseruat Salmeronius tom. 4. par. 3.Wact. 3.Duardus in Bulla caua lib.a. . I. q. s. lo. Ge sona

40쪽

tra Almanium,&Ocham teste Ioanne maiori, in ηssent.dis. dicendum es , quod ex nulla Vrgenti causa positi summus Pontificatus duobus aequaliter dari, nam tribus modis fingi posset duos summos esse Pontifices. Primo, ut summa potestas in duos diuideretur, quoru unus in Oricte, summa Ecclesiae administratione potiretur, alter vero in Occidente, ut olim duo erant Imperatores, Orientalis,& Occidentalis.Secundo, ut aeque singuli summam in Ecclesiam potest,tem haberet, ita ut uterque in solidum gubernaret, ct ita fuerunt aliquado duo Imperatores Augusti. Tertio ut ambo simul Primatum teneret,

ita ut neuter sine altero quidqua posset, sed omnia simul ambo prsstarent. At nullo ex prsdictis modis possint duo esse summi Pontifices, quia sic necessario fieret, ut summa Pontificis poteustas ex parte minueretur: nam si duo primo modo crearentur, esset eorum pbtestas diuisa, ac proinde neuter in totum orbem, nec unus omnia praestare posset. Si vero secundo modo, toti Ecclesiae duo Summi Pontifices praeficerentur, etiam utriusque potestas ex parte minueretur, nam uterque esset Christi ovis, ct tamen unus

SEARCH

MENU NAVIGATION