De primatu solius d. Petri ac differentia inter ipsum & d. Paulum disceptationes apologeticæ auctore Antonino Diana Panormitano ..

발행: 1647년

분량: 233페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

s OLIVS D. PETRI. 31

definit Pontificem es e successsorem R. Petri. Ergo non Pauli, quia alioquin trunca & manca esset doctrina,& definitio Concilij, quod absurdum est dicere. Item Conciliu asserit B. Petrum fuisse Principem Apostolorum. Ergo&Pauli. Et tandem firmat Pontifici in B. Petro a Christo traditam esse potestatem. Si in Petro, ergo

non in Paulo. Quod etia fatetur Innocentius III. in cap. folirae, de Maiori ct obediem. afferens: Nobis i R. Petro sunt oues Christi commissae, dicente ,, Pasce oves meas. Et in Petro dixit suceessoribus suis: Quodcuque ligaueris &c.Vide Concilia &Canones , quando loquuntur de Primatu nullam efficere mentionem de Paulo, sed tantum de P tro , ct tamen Anonymus Contra Scripturam, Concilia & Canones vult in Primatu Ecclesiae Paulum Petro , associare.

- SECTIO SECUNDA . ,

An D. Paulus quoad Primatum Ecclesiae fuerit subditus D.Petro, licet aequulis, quoad Apostolatum.

R Espondeo assirmatiue; unde suppono, distinguendum esse, inter Apostolatum &

42쪽

Primatum. Et ideo licet Apostoli suerint pares D. Petro quoad munus Apostolatus, ct quoad clauem Doctrinae fuerunt tamen inferiores quoad regimen & Primatum. ClarE hoc patefecit

Hieronymus lib. I. contra Iovinianum: Super Petrum

inquit, fundatur Ecclesia. Et licet id ipsum in alio loco super Apostolos fiat, ct coniuncti Claues Regni Caelorum accipiant, & ex aequo quod attinet quidem ad praerogatiuam Apostolatus )super eos Ecclesiae sortitudo solidetur: tamen pro

pterea inter duodecim unus eligitur , ut Capite conmtuto

Schismatis tollatis oceasso. An verὼ ab Hieronymo

Vel amplius aliquid ad aequalitatem in Apostolatu declarandam, vel clarius ad Petri nihilominus

praeeminentiam iri authoritate Regiminis tuendam,dici potuit ' Et D. Leo Di i. ad Anas umo mensem Epycopum: Inter Beatissimos, inquit, Apostolos , in pari honoris consortio fuit quaedam discretio Ptestatis . Et cum omnium par esset electio nempe ad Apostolatum) uni tamen datum

cs vi caeteris emineret.

Sed audiant Lectores, aurea verba incomparabilis Viri Cardinalis Baronij tom. i. ann. 34. sic asserentis: Sicut enim,quae caeteris Apostolis aeque . iac Petro contulit,& communia omnibus esse Vo luit, euidenter expressit, nimirum cum dixit dein

43쪽

s OLIVS D PETRI. 33

his, quae ad sacrificium pertinent: Hoc facite in

meam commemorationem. Quae ad verbi praedicationem, quaeque ad Baptismum: Euntes docete omnes Gentes, baptiZantes eos. Quae imsuper ad remissionem peccatorum spectarent: Quaecunque ligaueritis super terram, erunt ligata & in Caelo, dc quaecunque solueritis super terram,erunt soluta & in Caelo. Uel cum dixit: Accipite Spiritum Sanctum,quorum remiseritis peccata, remittuntur eis, & quorum' retinueriatis, retenta sunt. Sive cum aperit illis sensum, ut intelligerent Scripturas. Ita etiam,quae peculi ria voluit esse Petri,aperte significauit. Sive cum' dixit: Tu vocaberis Cephas. Vel cum ait: Tu es Petrus,& super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam . Aut cum subdit: Et tibi dabo Cla ues Regni Caelorum. Ac denique cum eodem modo perficiens, ac adimplens, ait: Pasce agnos

meos, Ec Pasce oves meas . Ex his igitur videas Domi num nostrum,certo quodam discrimine adhibito, qua communia essent omnibus Apostolis, O quae Petro tantummodo contuissem

egregiὰ HII xi e . It non mireris, si eadem adhibita distinctione Patres dixerunt aliquando , Omnes Apostolos pari fuisse prsditos Potestate; aliquando Petrum caeterorum Caput, ct Principem. Haec Baronius.

44쪽

Supposita igitur hac distinctione,& disserem

tia inter Apostolatum, Sc Primatum, qua nem ex Catholicis negabit, affero constanter, quoad munera Apostolatus, suisse Paulum D. Petro aequalem, sed contrarium dicendum est in ordine ad Primatum, & ad Potestatem iurisdictionis. Nam in hoc Paulus non suit aequalis, sed minor D. Petro. Et ita obseruat ex Doctoribus So bonicis,pipsimus,&doctissimus Andre as Duuallius in tra I. de Rom. Ponisar. i. quaea. 3. in sine. firmat

enim Paulum,& Petrum fuisse aequales, tum ilia fidei seruore, tum denique in pasiione 'quia eodem tempore, & loco, & sub eodem Tyranno

Martyrium subierunt; non autem Lis ratione Potestatis .

Idem etiam,ex eodem Musaeo Sorbonico, docuit Nicolaus Coeffetiau Episcopus Massiliensis, ex almo ordine Praedicatorum, contra M. Ant nium de Dominis ram r.M . r.ea post 6. ubi sic ait: Breuissime dico, posse Paulum conferri cum Petro duplici respectu, scilicet Vel ratione priuatae sanctitatis,laboris pro Ecclesia suscepti,Zeli,ademque ossicii, & gradu Apostolici, & hoc respectu Paulum Petro parem facere non dubitamus Recte enim Leo dicit: De eorum meritis, atquOvirtutibus, nihil nos debere sentire discretum .

VH ratione iurisdictionis, O Potesatis , cque Paulum primas

45쪽

concedere Petro asseueramus. Ita illa. tu , t '

Unde utinam Aduersarij vestigijs DoctoriimSorbonicorum adhaererent,inter quos etia, tanquam illorum, ct omnium magister ponedus est Angelicus Doctor D. Thomas,qui in lecta. Di . Σ. ad lat. exponens illa verba D. Pauli: Cu autem venisset Petrus Antiochiam, in faciem restitit, cum Glossa ibi dixerit: Restitit ei tanquam par. D. Thomas interpretans, quo pacto sint dicta , verba Glossar intelligenda, asserit: istendum in

quod Apos iussit par Petro in executione authoritatis, non in

authoritate regiminis. Quid ad haec respodebunt ad uersarij s Thomas est,qui loquitur . Si leo rugit, quis non pavebit ad eius oecursum Sed iterum audiant ipsum, de directo contra ipsos loqueutem. Ipsit asserunt, D. Paulum fuisse aequalem D. Petro. Thomas asserit fuisse subditum D. Pa tum D. Petro. Accipe eius verba in suo ultimo

illam conclusionem, quod subditus, ct inferior potest cum debitis circumstantijs superiorem corripere,sic asserit: Paulus qui erat subditus Petro , propter imminens periculum scandali circa fidem Petrum publice arguit. Ita ille, & ante illum, hanc opinionem esse communem testatur Abulensis in eap. i8. alibQu.86. sic asserens s Vbi C a ta

46쪽

tamen specialiter imminet periculum fidei . nisi Praelati publice arguantur, possunt subditi, imo

debent arguere Praelatos suos. Vnde Puulus etiam fle etsubditus Petro,ut communiter asperiturpropter imminens periculum scandali arguit Petrum publice . Haec Tostatus. Ide docuit D. Antoninus in chronica par. I.tit. 6. cap. . sic asserens: Quando dicitur specialiter de Petro & Paulo,quod sunt pares,intelligendum est,uel quoad meritu & praemium , ut videtur sentire Ambrosius & Leo Papa; vel quoad potestatem ordinis . Quantum autem ad iurisdictionem, Petrus maior Paulo, & omnibus alijs fuit. Gabriel Brel. in Gn.Mi a lect. 7 . Paulus, ait, qui erat sub Petro, propter imminens peri culum scandali Petru publice arguit. Et quamuis Hieronymus ad Galat. a. dicat: Paulus Petrum reprehendit, quod non auderet, nisi se non imparem sciret, sed hoc non de ossicio Ecclesiasticae dignitatis, sed de puritate vitae, &sanctitate conuersationis intelligitur. Solus enim Petrus inter Apostolos Primatum gerebat. Ita ille. Idem firmat etiam Cardinalis Turrecremata in summa de Ecclesia, lib. a. p. i 3. Vbi sic asserit: Patet quomodo, siue in quo Paulus non dicebatur inferior Petro, scilicet m duobus. Primo in hoc quod a Christo immediate erat insti-

47쪽

stitutus Apostolus ut Petrus, dc alij. Secundo in hoc quod a Deo perfecte instructus in Evangelio erat, sicut & ipse Petrus. Non autem dictus est par Petro in potestate iurisdictionis, quonianon latebat ipsum Paulum, Petrum caput esso Ecclesiae. Vnde eum vocat Cephas, quod caput secundum linguam Graecam sonat, ut dicit B. Isidorus. Caeterum licet Paulus non immediate a

Petro Apostolatus ossicium susceperit, sicut nec alij Apostoli, sed a Christo immediate, non sequitur quod A. Petrus non fuerit Pauli, sicut &aliorum Apostolorum Princeps dc Praelatus. Haec Turi ecremata, cui adde B. Ioannem a C

pistrano de Auctor. Papapar. Ilol. 8. erpar. 7.fol. II 3.

Hier. Eccles lib. 3. cap. M. Nicolaum Eanderum de Uisibili Monar. lib. 6. cap. 6. Laurentium Art tu in Disput. Theolog se 'tri Principatu n. r. Pue-ioniu de Aristocratria Regulari tom. I. cap. 3. n. D.

48쪽

38 DE PRIMA Τύ

xi .ctseqq. Petrum de Sodi in Defensione Cath licae Conlisitonis .8ρ Dr. r. AIphosum Aluaregin Thesauro Christianae Religionis 'I. num. ς 9. Campanellam doe Monam Mesitae capret. Gen brardum in Chronologia liλ .an. 3 a. Mauclerum de Monari Eccles tum 1 .pariet . a. v. 3. Simaricha in Instit. Cathol. iit. AEum. s. BZOuium de Rom.

in Acta Apost ecl.18 --3o-los . Stephanum de Potestate coercitiua Pontificis cap. 8.num.Σ.M A tonita Capella de Pont Petri . r. . xa- Silviu

49쪽

SOLIUS D. PETRI. 39

αρ.ct 38. Panuinum de Primatu Petri par.,. cap.3.O in responsad 2.O 3.argum.Echium de Primatu Petri, lib. 3. cap. 3 . Xistum Senensem in Biblioth. lib. 6. annot. 369. Oa i. Arcudium TraR. de Purgat. η-rra Barlaanum Cariophylum in Refutat. Contra Garganum Biasphemia 33. O 3 s. Nardium de Pap

Alphonsum Medoeta in quodlibeto quaest..Scholognum. r. Antonium Delphinum de Ecclesia lib. αἰ M. ii . Franciscum de Callio in a. t. tom. a. disp. 16.qu.2. Alex. Carentu de Potest. Rom. Pontis. lib. I. cap. i. Antonium Polum in Lucidario Potest Pap.

lib. 4. Gordonum in Epitom. Controuerg. rem. I. contr. 2s.

num.8, eqq. ct alios penes ipses. Quid dicet Anonymus ad tantam nubem testium S Manus eius contra omnes, Ec manus omniu contra eum. Qua fronte poterit se opponere torrenti Doctorum, quos ego omnes in

sente vidi, firmantes cum primis Magistris Sacri Τheologiae D. Thoma dc Petro Lombardo, Paulu fuisse squalem Petro in ordine ad Apost latum, sed in ordine ad regimen & Primatum fuisse inferiorem,&subditum D.Petro, S ut ait

50쪽

MO DE PRIMAT V

Suarez contra Regem Angliae lib.3. cap. II. num. 2I.

illum recognouis e vi caput & Principem suum Quod etiam probatur ex facto ipsius Pauli ad

Galat. i.cum ad videndum Petru accederet. Non,

ut ait Hieronymus ibidem, discedi studio, quia dc ipse eumdem praedicationis haberet Autho-rc,sed honoris; mora Apoluti riserendi Quae verba, Vt recte obseruat Coessettau lib. I.cap. 9. nu. 27. nonprioritatem atatis , vocationis, aut ordinis, sed sublimiorem

Principatum demonstiat. Et ideo recte ibidem D. Ambrosius dixit: Dignum fuit,ut cuperet Videre Petrum, quia primus erat inter Apostolos, cui delegauerat Saluator curam Ecclesiaru. Hinc

D. Chrysostomus homi 8 . in Ioannem asserit: P

trusos erat Apostoloru, ct Princeps, propterea dc Paulus eum visurus ascendit. Quod etiam docuit Theodoretus, ct Oecumenicus,apud Baronium, tom. I. ann. 38. dc Theophylactus asserit etiaPaulum ascendisse Hierosolyma videre Petrum, quia voluit honorare eum, ceu maiorem se . vide Simancham in catb. i ii tit. . num. s. BanneZ in

tonium Polum in Lucidario Potestatis Papalis io . Cap pellum, disp. i. de Pontis summi Pontificis,cap. q. ct Sorbonicum Doctorem Michaelem Mauclerum

SEARCH

MENU NAVIGATION