De primatu solius d. Petri ac differentia inter ipsum & d. Paulum disceptationes apologeticæ auctore Antonino Diana Panormitano ..

발행: 1647년

분량: 233페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

s OLIVS D. PETRI. qi

tes, Paulum ascendisse Videre Petrum tanquam Principem suum, & caput. Vide etiam Estium

di riti cum Nicolao Sandero de visibit. Mona chia lib.6. με.& Alberto Plinio de Hier. Eccl. lib. eap. ii. dc BoZio de signis Eccles bb. 3. cap. a. O

Sed audiamus aequalitatem, & disserentiam inter D. Petrum, & D.Paulum, a D. Thoma, ct Scholasticis superius positam, etiam a Sanctis

Patribus antea confirmatam. Agmen ducat Augustinus, sic itaque asseritiner.3.infesti D.Petra,OPau-μ Cum omnes Beati Apostoli parem gratiam apud Dominum Sanctitatis obtineat,nescio quo tamen pacto Petrus,& Paulus videntur prae cl-teris, peculiari quadam in Saluatore, fidei virtute praecellere. Quod quidem ex ipsius Domuni iudicio possumus approbare. Nam Petro, sicut bono dispensatori Clauem Regni Caelestis dedi Paulo, tanquam idoneo doctori Gentium, Magisterium Ecclesiastic ς institutionis iniunxit: stilicet,ut quos iste erudierit ad fidem, ille suscipiat ad salutem, ut quorum corda Paulus pates cerit doctrina verborum, eorum animabus P trus aperiat Regna Caelorum. Claue enim quoa

52쪽

ψα DE PRIMAT V

dammodo a Christo scientiae &. Paulus accepit Clauis enim dicenda est , qua ad fidem peccatorum corda reserantur, mentium secreta pandvn tur, &quicquid intrinsecus tenetur clausum, in palam rationabili manifestatione producitur. Clauis, inquam, est, quae &conscientiam ad consessionem peccati aperit, & gratiam ad aeternitatem Mysterij Saluatoris includit. Ambo igitis m-

nes a Domino acceperunt,scientia Me, Ille potentiae. Ita

Augustinus. Ergo non potuit Paulus par esse Petro in eodem genere Primatus: nam ipse accepit clauem scientiae, Petrus autem Potentis.

Hoc etia cofirmatur ex aureis verbis Gregorij lib. .Fpi .38.indict. 13. superius citatis: Certe, ait, Petrus Apostolus Primum membrum Sanctam,&Uniuersalis Ecclesiae est . Paulus, Andreas,Ioannesi

quid aliud quam singulares sunt plebium capita 'Quid clarius dici potest ' Vide quomodo a Gregorio,respectu Primatus, ct ordinariae Iurisdictionis, Petrus solus ponatur Paulus vero cum caeteris Apostolis constituatur. Itaque concediamus Paulo parilitatem cum Petro in munere Apostolatus,non autem in Primatu . Idem clarEdocuit Innocentius ΠΙ.ser. 8. de D. Petro Pe

trus, ait, socium habuit Beatissimum Paulum unde cum singulariter primittitur:Duc in altum,

53쪽

SOLIUS D. . PETRI. 6

pluraliter subditur, Et I ate retia in capturam.

Quia Solus Petrus tanquam uniuersalis Princeps Ecclesiae trita

altitudinem supremae Praelationis ascendit. Sed

ipse eum Paulo , retia Praedicationis ad capiendos homines in

Urbe laxauit. Recognosce in his verbis disserentia inter Petrum,&Paulum , & quod ille acceperit Clavem Potentiae, & Regiminis, iste vero Ct uem scientiae,& pr dicationis.Solus igitur in regimine fuit Petrus, licet in pridicatione socium

habuerit Paulum. . Haec Veritas etiam expressa inuenitur apud D Leonem , ferm. I. in Natac Petri, O Pauli, ubi de

vicoque loquens, sic ait: Isti sunt vixi, per quos tibi Euangeliu Christi Roma resplenduit,& qus eras Magistra erroris , facta es Disciplina verblatis. Isti sunt patres tui,Verique Pastores, qui te Regnis Caelestibus inserendam multo melius, multoque felicius condiGrunt, quam illi, quorustudio prima moenium tuorum fiundamenta lota cata sunt, x quibus is, qui tibi nomen dedit, se terna te caede foedauit. Isti sunt, qui te ad hane gloriam prouexerunt, Vt gens sancta, populus electus, Ciuitas Sacerdotalis,& Regia, per Saciam muti Pet,i Sedem Caput Orbis essecta, latius pra sideres Religione diuina, quam dominatione terrena. Vide Le tor in his verbis tanquam Patres

54쪽

ηα DE PRIMAT v

dammodo a Christo scientiae ct Paulus accepit Clauis enim dicenda est , qua ad fidem peccatorum corda reserantur, mentium secreta pandvn tur , ct quicquid intrinsecus tenetur clausum, in palam rationabili manifestatione producitur. Clauis,inquam,est,quae &conscientiam ad consessionem peccati aperit, & gratiam ad aeternitatem Mysterij Saluatoris includit. Ambo igitis tam

nes a Domino acceperunt,scientia Me, Ille potentiae . Ita

Augustinus. Ergo non potuit Paulus par esse Petro in eodem genere Primatus: nam ipse accepit clauem scientiae, Petrus autem Potentis.

Hoc etia cofirmatur ex aureis verbis Gregorij-ia. superius citatis: Certe, ait, Petrus Apostolus Primum membrum Sanctar,&Uniuersalis Ecclesiae est. Paulus, Andreas, Ioannesi

quid aliud quam singulares sunt plebium capita 'Quid clarius dici potest ' Vide quomodo a Gregorio, respectu Primatus, ct ordinariae Iurisdictionis, Petrus selus ponatur Paulus Vero cunia caeteris Apostolis constituatur. Itaque concedi mus Paulo parilitatem cum Petro in munero Apostolatus,non autem in Primatu . Idem clarEdocuit Innocentius III ω. . de D. Pereoin Paulo:Petrus, ait, socium habuit Beatissimum Paulum unde cum singulariter primittitur:Duc in altum,

55쪽

s OLIVS D. PETRI. 63

pluraliter subditur, Et laxate retia ira capturam.

Quia Solus Petrus tanquam uniuersalis Princeps Ecclesie i nu

altitudinem supremae Praelationis ascendit. Sed

ipse eum Paulo, retia Praedicationis ad capiendos homines ista,

V axauit. Recognosce in his verbis differentia inter Petrum,& Paulum , dc quod ille acceperit Clavem Potentiae, & Regiminis, iste vero Clauem scientiar,& pr dicationis.Solus igitur in regimine fuit Petrus, licet in pridicatione socium

habuerit Paulum. . Haec Veritas etiam expressa inuenitur apud D Leonem , ferm. I. in Natac Petri, O Pauli, ubi de

vicoque loquens, sic ait: isti sunt vixi, per quos tibi Euangeliu Christi Roma resplenduit,& quq eras Magistra erroris , facta es Disciplina veritatis. Isti sunt patres tui,Verique Pastores, qui te Regnis Caelestibus inserendam multo melius, multoque felicius condidcrunt, quam illi, quorustudio prima moenium tuorum fiundamenta locata sunt,ex quibus is, qui tibi nomen dedit, se terna te caede foedauit. Isti sunt, qui te ad hane gloriam prouexerunt, Vt gens sancta, populus electus,Ciuitas Sacerdotalis,& Regia, per Saciam Brati Petri Sedem Caput Orbis essecta, latius praue sideres Religione diuina, quam dominatione terrena. Vide Lectorin his verbis tanquam Pa

tres

56쪽

44 DE PRIMAT v

ires,& Pastores Rom.Ecclesiis laudatos Petrum, de Paulu a Magno Potifice, qui tamen adcathedrae

Petri Fastigium sua dignitatis originem constantistimesempis

retuleris. His ergo duobus Apostolorum Principibus, tanquam firmissimis columnis nixa Ecclesia Romana,Vtrumque illorum laudibus in Caelum vehit, sed Petro Principatum Iurisdictionis asserit, Paulo vero primatum scientiae ascribit, ut in dispari genere citra Primatus Petri labefactionC, aut eversionem Apostolorum Principes merito

censeantur.

Hanc etiam aequalitatem , ct disserentiam inter hos duos Apostolos agnoscens Fortunatusi' βλ3 carminum in honorem Petri, Ec Pauli ita C cinit.

Caelorum portae,laeti duo lumina Mundi, Ore tonat Paulus, fulgurat arce Petrus. Inter Apostolicas radiante Iuce coronasaeoctor bie monitis, celμν ille gradu.Hunc per corda hominum reserantur, & astra per illum Quos docet iste stylo, suscipit iste polo. Pandit iter Caeli hic dogmate, clauibus alter, Est via cui Paulus, ianua fida Petrus.

Et tandem non desinam hic apponere eximia verba Hugonis de S. Victore, qui eadem discrimina inter hos Apostolos, inser.64.de aposi.Petri, O Pauli ita complexus est. Petrus caeteris eminet

eXcellentia Potestatis, Paulus excellentia Prid,

57쪽

s OLIVS D. PETRI. As

cationis. Petrus Sol, Paulus Luna, Petrus Sol per collatam sibi diuinitus Potentiam,Paulus Luna per collatam sibi caelitus sapientiam. Lumina te maius fecit Deus, dum dixit Petro: Caro, &sanguis fidei Sacramentum non reuelauit tibi, sed Pater meus, qui est in Caelis. Et illum tune lucere in Caelo praecepit, dum illi Claues Regni

Caelorum contradidit. Luminare minus fecit. dum Saulum strauit, ct Paulum erexit. Petrum Soli comparo, cum Petro soli distu esse constet e Tu es Petrus, ct super sanc Petram sdificabo Ecclesiam meam &c. Petroque soli inter caeteros ct prae caeteris a Domino cura Pastoralis principaliter,& specialiter iniuncta est, ubi dixit: Pa iste agnos meos. Hucusque Hugo. Vnde ex his omnibus apparet minime admi tendam esse opinionem Anonymi, asserentem

D. Paulum fuisse aequalem Petro, & simul cum ipso Pontificem & Caput Ecclesiae. Nam in o dine ad Primatum dicendum est, Paulum non solum non fuisse aequalem, sed subditum Petro. Sicuti deesteris Apostolis tradit Granadus f .R

g. 18. & alijs. Et ideo D.Thomas, &. Tostatus ubi supra, ut visum est, dixerunt, Paulumsu ubditum

58쪽

i DE PRIMAT V

Pereo, quod antea dixerat B. Petrus Damianus M.f.Din. 18. in qua loques de correctione,qua ad Galat. a. fecit Petro D. Paulus, sic asserit: Quid est Beate Paule, quod Priorem tuum increpationibus laceras, obiurgationibus exacerbas Quo

pacto non vereris, eum ante hominum ora confundere , cui peciali iure concessum est uniuersi totius Ecclesiae Orbis prς sidere &c. In quibus Verbis,velint nolint,opus est, ut Aduersarij recognoscant, non solum Primatum Petri,sed inferioritatem Pauli erga ipsum, cum Damianus aperte vocat Petrum Priorem,idest,Superiorem Pauli. Sed audiamus D. Cyprianum Epis. i.ad βuintii, idem asserentem , loquitur ibi de eadem Correctione facta Petro a D. Paulo, dc exaggerans humilitatem,cum qua Petrus illam sustinuit, sic ait: Nam nee Petrus, super quem aedificavit Dominus Ecclesiam suam, cum secum Paulus de Circumcisione disceptaret, postmodum vindicauit sibi aliquid insolenter, aut arroganter assumpsit,

ut diceret se Primatum tenere, & obtemperare a

nouellis, ct posteris sibi potius debere dcc. Viadeant aduersarij, quomodo D. Cyprianus clare sentit, Paulum fuisse Petro subditum, & inseriorem: nam alioquin non bene dixisset, quod co rectus a Paulo poterat ei obij cere suum Prim

59쪽

tum,&Superioritatem in alios. Hinc dixit etiam D. Augustinus lib. a. demptis contra Donat. cap. I. in Scripturis Sanctis didicimus Apostolum Petrum,in quo Primatus Apostolorum tam excellenti gratia praeeminet, aliter, qua veritas postulat, de Circumcisione agere solitum a Posteriori Apostolo Paulo fuisse correctum, & si aliquis asserat, Patres in dictis locis loqui de Priisitate, o Posteriori. rate oraenis,aut aetatis. Respondeo hanc esse responsionem impij Marci Antonij de Dominis, ex cuius pistrino farinam suorum argumentorum , ct responsionum saepius accipit Anonymus. Sed

talem responsione non est dubium ex ipsis verbis Patrum elusam remanere. Nam, Ut legentibus patet, aperte faciunt mentionem de Priorita. te Eegiminis Iurisdictionis. inod etiam fecit Uenerabilis Beda, exponens verba D. Pauli, Din. a. cap. 3. Sicut charissimus noster Paulus &c. Ecce

inquit, Primus Apostolorum quasi oblitus sui

Prioratus , o datam Gi Clautam Regni Caelinis, datam,

Paulo sapientiam miratur, quia nimirum moris est electorum,ut alioru magis,quam suas mirentur virtutes , per quas se ad persectum excitent. Ita ille. Perpende in his verbis, Bedam tribuere clauem potentia & regiminis Petro, Paulo vero Clauem scientiae,&eius inferioritatem erga Pe-

. trum

60쪽

48 DE PRIMAT v j

trum clare constituere, nam si Paulus Petro ita Primatu esset aequalis, inepte dixisset Beda,' ad Petri humilitatem extollendam ipsum Prior tus sui pene oblitum, & claues receptas, Pauli sapientiam glorificasse. Dicendu est igitur cum communi sententia Patrum & Theologorum, Paulum Petro non fuisse aequalem, sed inferiorem . Hinc recte D. Gregorius homil. 18. in EZechielem, Paulum cum Petro comparans, Minoremstatrem eum appellat. Unde etiam omnino Tho

torum Patru authoritate aduersus Vuicles ape te probat inaequalitatem inter Paulum, & Petrum,& illum huic fuisse inferiorem demonstrat. Et quia semper aduersarijs debitor sum, contra ipsos alique Doctorem Sorbonicum adducere, videant Genebrardum in Chronologia hb. 3. anno Lbrisi a Io 368. Vbi docet, ex multisPatribus Petrum Paulo fuisse maiorem.

Et quidem respondent mihi aduersarij: Si Paulus fuit simul cum Petro Pontifex, ut ipsi c5-

tendunt, asserat quaeso aliquam Pauli actionem,ῆ in qua appareat tanquam Caput Ecclesiae,& P tificem se gessisse, volvant, & reuoluant totum Euangelium, certe non inuenient. Sed ego illis ostendam contrarium, videlicet in Act. Aps cap. I s

D nam

SEARCH

MENU NAVIGATION