장음표시 사용
251쪽
ibi confusum est labium uniuersae terrae, & inde dispersit eos Dominus super faciem cunctarum regionum . Glos. interi. De oriente &c. Relicto vero sole. In terra Sennaar &c. Quod est fetor , quia haereticorum dogmata non habent bonum Christi odorem . Et bitumen &c. Quod aquis dissolui non potest, Faciamus nobis ciuitatem &c. Quam Deus non ingreditur. Et turrim &c. Superbiam mundi; vel elationem hi reticorum,quit . figmenta sua erigunt contra Deum; unde merito turris Babel,idest confusio dicitur. Pertingat coelum &c. Vt non possit ultra pertingere diluuium. Descendit autem Dominus &c. Descendere Dei est humanorum actuum attendere prauitatem . Venite igitur descendamus &c. Trinitas in personis, ut ibi faciamus hominem. Vt . non audiat &c. Idest. non intelligat. Vocem &c. Solitam. D minus &c. Vnitas deitatis , sicut ibi fecit Deus hominem ad ima- inem, & similitudinem suam .i AEdificare ciuitatem &c. Turrim superbiae. Glos. ord. Venite faciamus&c. Timebat iterum diluuium authore Nembroth, volucrunt sibi construere turrim , in qua diluuia non timerunt: stulta , re impia audacia unde secuta est vindicta . Descendit autem Dominus &c. Quando sensibus humanis, se ac- Exo. 3. B commodad, vel Operibus unde vidi asilictionem populi mei, S: descendi liberare eos , dc alibi descendam, & videbo virum clamore opere compleuerint. Isid. In sola domo heber pristina lingua remansit sicuti in sola Ecclesia , quae est domus Christi unitas confessionis, di fidei. Diuisit eos Dominus dic. Alcvin. In hac diuisione linguarum nihil nouum fecit Deus , sed dicendi modus, re formas loquelarum diuersis gentibus diuisit,unde easdem syllabas , &ei iisdem potestatis litteras aliter coniunctas in diuersis linguis inuenimus, & saepe eadem nomina, vel verba aliud significantia. Nic. de Lyra. Erat autem terra labij unius &c. Ide stidiomatis scilicet Hebraei, quod usque tunc solum fuit inter homines. Et celebremus nomen nostrum &c. Et sic videtur quod non solum moti sitiat ad aedificandum timore diluuij, sed etiam ex superbia. Descedit autem Dominus dic. Instruens iudices ne proceda ut ad sententiandum donec causam examinauerint diligenter. Filij Adam &c. Idest imitatores eius , qui se rebellauit a Deo. Venite descendamus &c. Verba ad Angelos executores diuinae iustitiae. Vt non audiat &c. Idest non intelligat, bene enim audiebant sonus verborum , sed non intelligebant significata eorum. Et cessauerunt Sdificare S c. Quia quando unus petebat lapidem, alter portabat imbi cementum.
L Moraliter. Per terram quae erat Iabij unius significatur homo
252쪽
de terra factus, qui dicitur unius labii quando similiter loquitur de proximo, in praesentia,& in absentia,&linguae diuersae, quando bona loquitur in praesentia proximi,& mala ipso absente .
Aug.de mirab. sec. scrip. lib. I . cap. 9.
Deus in hoc contra naturam humani eloquii, quam olim disposuit nihil diuidendo,N consumendo linguas hominum,& sermones fecit,quando eadem loquelae natura in hominibus permaneret,nisi consuetudo diuersa deuitare ab alterutro linguas, non naturaliter, sed consuetudinarie doceta Latinus namque inter barbaricos genitus, vel nutri tus, barbaricς Ioquitur: ex quo intelligitur, Deum nonaturam hominum mutasse, non nouum in eis aliquid condidisse.
sed dicedi tantum modos, & formas in diuersis generibus diuisisso. SEcundum in hoc genere. intra culu habetur ibi. Dum complerentur dies Pentecostes, erant omnes pariter in eodem loco , di factus est repente de coelo sonus tanquam aduenientis spiritus vehe mentis , & repleuit totam domum ubi erant sedentes: de apparu
runt illis disperitae linguae tanquam ignis, seditque super lingulos
eorum , & repleti sunt omnes Spiritu sancto, & eceperunt loqui variis linguis, prout Spiritus sanctus dabat eloqui illis: erant autem in Hierusalem habitantes Iudei, viri Religiosii ex omni natione, quae sub coelo est .a Facta autem hac voce conuenit multitudo, &mente confusa est; quoniam audiebat unusquisque lingua sua illos loquentes: stupebant autem omnes,& mirabantur ad inuicem dicentes: Nonne ecce omnes isti, qui loquuntur, Galilaei sunt λ α quomodo nos audiuimus unusquisque linguam nostram in qua n
ii sumus Z Parthi ,& Medi, de Elernitae, & qui habitant Mesopotat iam , Iudaeam , de Capadociam , Pontum,& Asiam,Frigiam, Pamphiliam AEgiptum , di Partem Lybiae,qui est circa Cyrenem, & aduens Romani Iudsi, quoque, & Prostlyti, Cretes, & Arabes a diuimus eos loquentes nostris linguis magnalia Dei: stupebant autem omnes, & mirabantur, ad inuicem dicentes : quid nam hoc vult esse Z alij autem irridebant dicentes, quia musto pleni sunt.. Glos. interi. Erant omnes pariter in eodem loco &c. Numerus duodecim Apostolorum crat completus, cor unum, & unam anima habentes,non in diuersis corporaliter. Et factus est repente &c.Nescit tarda molimina Spiritus sancti gratia .De coelo &c.Vt signaret spiritum coelestem est e. Sonus &c. Cum sono venit,quia sonos venerat docere . Repleuit totam domum &c. Diues enim est spiritus Domini. Et apparuerunt illis &c. Exterius igneo colore n-terius spirituali inspiratione. Seditque supra singulos eorum dic.
Stabilibus stabilis Iudex iudicibus nullo ab eis discrimine effugan-Hh i dus,
253쪽
dus, quia sede regia potestas est, vel quia requiescit in Sanctis, supra quia superior erat, & in singulis totus, nec in multis diuersus, aut diuisus. Repleti sunt omnes Spiritu sancto &c. Vt alteru non recipiant spiritum, quod plene non recipiunt augumentum . Et coeperunt loqui variis linguis &c. Hoc ad unam, vel ad plures referendum est. Prout spiritus sanctus &c. Qui erat linguarum alueus. In Hyerusalem etc. Idest urbis habitatores ad diem festum
.collecti. Facta aute hac voce etc. Idest repetino sonitu, vel qua coeperunt Apostoli loqui.Stupebant etc. Corde. Et mirabantur etc. Facie. Parthi etc. Perfecte diuidentes. Medi etc.Adequati,vel mensuratores. Et elemite cic. Ιjdem, qui et Perss. Mesopotania &c. Mesopotania interpretatur ambitus , quia duobus ambitur fluminibus: Tygri, et Euphrate, Mesopotania quoque interpretatur cone fessio,vel glorificatio. Cappadociam etc. Manus tortoris,vel e ι - . I. ploratorre,vel manuS Domino rudimens .. Pontum etc. Inclinans vel inclinatio . Asiam etc. Minorem. Phrygiam etc. Sustollens Dominum, vel plasmatio Domini, vel gradiens , vel eleuans, seu offerens et elatio. Pamphyliam etc. Conuersio a ruina,vel diuisio cadentium ., AEgyptum etc. Tenebrς, angustia, vel tribulatio. Lybis etc. Veniens, vel introiens. Cyrenem etc. Hsreditas,uellasreditatio . Iudsi etc. De tribu Iuda. Cretes etc. Vocati, vel consumati vocatione. Arabes etc. Humiles,vel occidentales,callidi,vel insidiatores. ι
Glocordi n. Dies Pentecostes etc. Aug. Quinquagenus cum spiritus missus est computatur cum die Dominico, quia diem domi-
nicum suo aduentu consecrauit, et eodem die Pascha celebrandum esse monstrauit: die solemni spiritus venit,ut tanta virtus haberet multos, qui approbarent,et varias linguas cognoscerent. De coe
4o etc. De coelo datur spiritus,ut diligatur Deus,in terra datur ut diligatur proximus,bis enim post resurrectionem est datus, ad duo prscepta charitatis commendanda. Spiritus vehementis etc. Rab. Ante passionem datus est Apostolis spiritus ad gratiam doctrini, et sanitatum, post resurrectionem potestas data suit dimittendi peccata, in penthe costi, ut acciperent linguarum notitiam. Et apparuerunt illis etc. Beda. Spiritus in igne , et linguis apparuit, quia omnes quos replet ardere,et loqui facit. Greg. Linguas igneas Doctores habent, quia prs dicando corda auditorum inflamant,et ipsi simulatione ardent. Dispertitqlingus etc. Rab. Diaspersio linguarum est facta in turre Babel: ted quod dispersit si perbia recolligit humilitas,in superbia dispersio, in humilitate fieρ ' ες concordia: ecce completur sententia Domini, qus ait. Non vos relinquam orphanos, sed mittam spiritum paractetum , qui eorum
254쪽
De Mir oper. Dei, Lib. II. 247
aduocatus pro eis omnibus linguis locutus est, linguas attulit, qui pro verbo venit, cognationem enim habet lingua cum verbo, ut ab inuicem non possint se perari: sic verbum Patris, idest Filius,&Spiritus sanctus in separabiles sunt , immo, & unius naturae. Tam quam Ignis Sc. In igne spiritus venit, quia peccatorcs spiritus purgat, illuminat , accendit uriti, exurit enim peccata, purgat corda,Torporem excutit, ignorantias illustrat, ignis quoque in corporeus est A non videtur , sed assumpto aliquo corpore videtur diuersi coloris apparens propter materias in quibus ardet: sic spiritus videri non poterit nisi per creaturas , in quibus operatur. Et coeperunt loqui &c. Ecce signum plenitudinis , plenum vas crumpit ignis in sinu non potest occultari. Varijs linguis &c. Beda . Quia linguis omnibus loquebantur, vel sua idest Hebraea lingua ab omnibus intelligebatur, ac si proprijs singulorum loquerentur. Pro ut Spiritus sanctus &c.Spiritus diuidens singulis pro ut vult, quomodo vult, quando vult. Beda. Potuerunt Apostoli in Spiritu sancto linguas omnium intelligere , & loqui, & eorum etiam verba maiore inisaculo qua cuinq; essent lingua edita ab omnibus a dientibus equae intelligi , varietas linguarum dona significat gratiarum . ideo primum linguas hominibus dedit spiritus quibus humana sapientia extra docetur, & discutitur, ut ostenderet quod facile sapientes efficit sapientia Dei. Ex omni natione &c. R ha: ac si diceretur ubicumque nati. Consula est &c. Confusio ista confusioni linguarum opponitur, aqua Babel vocabulum sortita est: sic humilitas apostolorum humanae superbiae respondet. Audiauimus unusquisque &c. In hoc si guificabatur una Ecclesia omnium gentium linguis locutura. Musto pleni &c. Beda . Quamuis irridebant, mystice tamen verum dicebant, quia non vino veteri,quod
in nuptiis Ecclesiae defecit, sed musto gratis spiritualis erant impleti , iam enim vinum nouum in vires nouos venerat, cum Apostoli non in litterat vetustate, sed in nouitate spiritus Dei magnalia resonarent.
Nic.de Lyra. Et factus est repente &c. Non tamen Apostoli, &qui erant cum eis fuerunt territi, quia dabatur eis Spiritus. sanctus qui est consolator cordium. Et coeperunt loqui &c.Sicut enim per rebellionem ad Deum diuisae sunt linguae, ita per infusionem Spiritus sancti fuerunt unitae . Quoniam audiebat unusquisq; Sc. Quia tale miraculum numquam fuerat visum,vel auditum. Moraliter . Apostoli loquentes varijs linguis significant praedia catores, qui secundum qualitatem audientium formant sermones, aliter enim admonentur seculares, & aliter Religiosi. Aug. de mirab. sac. striP. lib. I .cap. 9.
255쪽
sic Apostolica humilitas Spiritus sancti munere colligebat , quod superbiae praesumptionis, de vanae gloriae cupido disperserat. 3 Ertium simile huic miraculum habetur ibi. Factum est autEAa, I cum Apollo esset Corinthi,ut Paulus peragratis superioribus partibus, veniret Ephesim, & inueniret quosdam discipulos, di xitque ad eos : si Spiritum sanctum accepistis credentes at illi di xerunt ad eum , sed neque si Spiritus sanctus est audiuimus:ille verb ait in quo ergo baptizati estis)qui dixerunt: in Ioannis Babilia
mate : dixit autem Paulus, Ioannes baptizauit baptismo poenitentiae. Populum docens, in eum qui venturus esset post ipsum ut crederent, hoc est in Iesum: His auditis baptiχati sunt in nomine Domini Iesu: Et cum imposuisset illis manus Paulus venit Spiritus sanctus super eos,& loquebantur linguis, de prophetabant: erant autem omnes viri ferε duodecim. GloLinterl.Hoc N in Iesum &c. Dicentem baptizate omnes getes , in nomine Patris , de Filij, & Spiritus sancti. Et loquebantur tinguis Erc. signum consuetum Spiritus sancti suscepti. Glos. ordin. Ioannes baptizauit dec. Non peccata remisit, sed poenitentiam docuit, non enim est baptisma , quod non datur in nomine trinitatis. Erant autem omnes dec. Rab Iudicia Dei abissus multa, ecce Asia prius Apostolorum visitatione indigna , nunc apostolico numero sacrata , 3c prophetiae munere est sublimata, spiritu autem repletur , qui est de catholica unitate , α
Moraliter. Per hoc ostenditur quod bonus praelatus, debet esse sollicitus circa Neophilos, utpote ne forte circa eos aliquid sit omissiim de necessarijs , ad salutem vel Ecclesiae sacramenta, de
se modo debito suppleatur omissa, sicut in proposito Paulus fecit. I r Iraculose quoque dicitur factum circa sensum visus quod ha -Rφg- ά, betur ibi. Tulit igitur David hastam, de scyphum aquae,qui h erat ad caput eius , dc abierunt, de non erat quisquam , qui videret , de intelligeret , de euigilaret , quia sopor Domini irruerat funereos.
Glos. ord. Quiasopor 3cc. Idest somnus grauis a Deo immitius.. Moralitur. Per hastam significatur principatus, per Scyphum sacerdotium, quae ablata sunt a Iudaeis in ultionem mortis Chri -cti factam a Romanis.
x QImile habetur miraculum ibi. Et dum irent per viam ve erunt Adt. 3. g ad quandam aquam, de ait Eunuchus i Ecce aqua quid prohi- bet
256쪽
bet me baptizari. Dixit autem Philippus. Si credis ox toto corde, Licet. Et respondens ait. Credo filium Dei esse Iesum Christum: &iuxit stare currum,& descenderunt uterque in aquam Philippus,&Eunuchus , & baptia auit eum . Cum autem ascendissent de aqua, spiritus Domini rapuit Philippum,& amplius non vidit eum Eunucluis . Ibat autem per viam suam gaudens. Philippus autem inuentus est in AZoto ;&pertransiens euangelietabat Ciuitatibus cunctis,donec veniret Cssaream. . Glos. interi. Ecce aqua &c. Fides plena est, aqua prope, & baptizator praesens. Et descenderunt &c. Debet humiliari bapti-aandus unde Iordanis descensus interpretatur. Cum autem ascendisset Sc. Proficiendus. De aqua &c. Qus cst quali fundamentu.
Rapuit Philippum &c. Hier. Dicit hoc Angelum fecisse in Spiritu
sancto. Et amplius non vidit eum &c. Quia perfectus iam factus no indigebat doctrina,quia paractetus quem mittet pater,ipse docet omnia. Ibat per viam suam gaudens &c. Ad patriam, vel ad re
Glo Lord. Ad quandam aquam&c. Adhoc enim praedicatio daxerat,vi aqua indigeret, qui de baptismo in via audierat. Si credis &c. Rab. non ignorabat eius fidem , sed volebat manifestam confessionem , ut baptizaturis, & bapti Zandis daretur exemplum interrogandi ,& confitendi. Inuentus &c. Rab. Ab hominibus, quia in raptu non inueniebatur, qui ambulauit in solitudine .
Nicol. de Lyra. Rapuit Philippum dic. Ab aspectu Eunuchi ad confirmationem fidei: per hunc raptum cognouit Philippum a Deo missum specialiter ad ipsum informandum de fide,& baptiza-dum, ideo subditur . Ibat autem per viam suam gaudens dic. Devcritatis cognitione,& baptismi susceptione. DAtur quoque donum homini miraculose interpretandi,ut ha- Ibetur ibi. Bibebant vinum,& laudabant Deos suos aureos, & D-Πk- s argenteos,& aereos, & ferreos, ligneosque, & lapideos . In eadem μ' τ' hora apparuerunt digiti, quasi manus hominis scribentis contra candelabrum in superficie parietis aulae Regiae: & Rex aspiciebat articulos manus scribentis: & infra . Idcirco ab eo missus est articulus, qui scripsit hoc quod exaratu est. Haec est autem scriptura,quae digesta est. Manc,Tethel, Phares: de haec interpretatio sermonis . Mane , numerauit Deus regnum tuu in ,& compleuit illud . Tethel, appentiis es in latera, & inuentus est minus habens . Phares, diuisum est regnum tuum, & datum est Medijs , & Persis. Tunc iubente Rege, indutus est Daniel purpura, di circundata est torques aurea collo eius, di praedicatum est
257쪽
de eo, quod haberet potestatem tertius in regno suo. Eadem nocte interfectus est Balthasar Rex Caldeus, & Darius Medus, successit
in regnum annos natus sexaginta duos.
Glos. interi. Laudabant Deos &c. Insultantes Deo Iudaeorum,& bibebant in vasis Domini. Aureos &c. Philosophicos sensus. Argenteos &c. Eloquij venustate. AEreos&c. Carmina Poetaru . Ligneos &c. Inanes Gentilium Inuentiones. Contra candelabrum &c. Vt melius appareat, & manus, & quod scribitur. Aulae Regis &c. Vt ad Regem pertinere dicatur. Mane&c. NumeruS. Tethel &c. Appensio. Phares &c. Diuisio . Glos. ord. In eadem hora &c. Postqua humanis usibus diuina coli. taminantur, mox sacrilegiu poena consequitur. Mane, Tethel, Phares &c. Primu pertinet ad terminatione regni secundu vitς Regis; tertium ad translationem Regni. Tunc iubente Rege &c. Dei enim propheta honorando , se putauit veniam promereri: non tamen obtinuit, quia sacrilegium maius fuit, quam veneratio hominis Dei. Eadem nocte &c. Quod aute in couiuio capta siit Esa saperit. Sic Babilon dilecta mea facta est mihi in miraculum , pone mensam,& contemplare in specula comedentes,& bibentes; surgite principes,& arripite clypeum . Nicol .de Lyra. Aurcos,& argenteos &c. Idola enim fiebant de diuersis metallis secundum proprietatem illorum, pro quibus fiebant,ut idolim Martis de ferro, Solis de aureo, Luns de argenteo: unde dicitur, quod aedes Dianae fiebant de argento. In eadem hora &c. Ex hoc patet,quod temerarium est rus Deo sacratas,appli care usibus humanis . Et Rex aspiciebat &c. Hic no dicitur, quod alij viderunt, ex quo videtur,quod non erat ibi manus scribenS, secundum existentiam,quia talia communiter videntur ab omnibus
assistentibus, sed solum erat talis apparitio in oculis Regis; & sententia in pariete scribebatur diuinitus , ministerio tamen Angelico, quia eorum ministerio talia fiunt. Eadem nocte &c, In hoc apparet interpretationis impletio. Moraliter. I lic fertur sententia diuina contra peccatores inscriptis, ut firmior ostendatur, in qua conscriptione , scribens est Deus pater; manus filius; nam per filium omnia operatur, ut diciatur . Omnia per iptam facta sunt. Digitus cst Spiritus sanctus, ut ibi. Digitus Dei est hic, & Ecclesia, tu septiformis mnnerc dextera Dei digitus. FVit quoque aliud donum homini miraculose concessum, ut habetur ibi. Cumque descenderet Moyses de monte Sinai, tenebat duas tabulas lapideas testimonij, di ignorabat quod cornuta
258쪽
esset facies sua ex consortio sermonis Domini; videns autem Aa ron, & filii Israel cornutam Moysi iaciem timuerunt Prope accedere: Et infra. IQui videbant faciem egredientis Moysi esse cornutam, sed ope. riebatur rursus ille faciem suam , si quando loquebatur ad cos. Glos. interL Cornuta es et facies Sc. Facies Moysi glorificata lex diuinis mi sterijs illustrata , cornuta autem quibusdam radiis isplendoris quos humanus visus ferre non poterat.Cornutam Moy- 'si &c. Duobus scilicet testamentis Qquae erant in facie Moysi, idcst in lege , vetus scilicet aperte nouum occulte.Timuerunt &c. Quia Iucem diuinorum inisteriorvini Iudaei non intelligunt, sed abhor
Glocord . Orig.Illud quoque intuere quod in lege vultus Moysi
glorificatur, licet Velamine contegatur: manus intra sinum missa leprosa facta esti In quo mihi videtur forma totius legis designari, in vultu enim sermo legis, in manu operae lignantur, quia ergo ex operibus legis nullus erat iustificandus, nec aliquem ad perfectum lex perducebat, manus ieetosa fit,& in sinum reconditur tanquam
nihil perfectio operis habitura, facies quoque Moysi glorificatur, sed velamine tegitur, quia sermo eius habet scientiae gloriam , sed
occultam, unde incerta, & occulta sapientiae tuae manifestasti mi- Ps. 1ο. hhi,facies ergo Moysi habet gloriam,manus contumeliam. Nicol.de Lyra. Et ignorabat quod cornuta esset Sc. Erant enim quidam radii miri splendoris , procedentes in altum ad modu cor
nuum, quos Apostolus vocat gloriam vultus Moysi. Timuerunt PUR 3prope accedere &c. Propter dicti splendoris reuerentiam. HAbetur quoque aliud miraculum respectu sensus auditus , ut Idicitur ibi, igitur quandocumque spiritus Dei malus arripie Reg. bat Saul: tollebat David Cy tharam , dc percutiebat mau sua, & re- qfocillabatur Saul, & leuius habcbat, recedebat enim ab eo spiria
Glocord. Erat David cantἰcis musicae eruditus: diuersorii sonorurationabilis, moderatusque concctus Ecclesiae unitate significat,qus varijs modis quotidie resonat: David in cytara sua malignum spiritum compescuit, non quia tanta vis esset in cytara, sed in figura crucis Christi, quae de ligno, & chordarum extensione gerebatur , quia iam tunc daemones effugabat. Nic. de Lyra. Ecce spiritus Domini malus &c. Dicitur autem
daemon spiritus Domini, quia natura ipsius bona est, di a Deo per creationem , sed malus factus fuit propter superbiam suam. Rec debat enim ab co dcc. Melodia non expellebat dimones agendo
259쪽
aliquid in eos , sed in quantum deuotionem in David excitabat,&sic eius laudes :ad expulsionem daemo reis erant magis efficaces vir tute diuina, per orationes enim sanctorum frequenter leguntur expulsi a corporibus obsessis. EXtat & aliud miraculum respectu sensus auditus ibi. Domus auicini cum idificaretur, de Iapidibus dolatis,atque persectis aedificata est, & malleus, & securis,& omne ferramentum,non sunt audita in domo cum ςdificaretur. radi oti Clos.ord.Domus autem cum qdificaretur &c. Hic adillam Ecclesiae partem, quae post seculi labores,& certamina ad aeterna premia meruit introduci, proprie pertinent: Nihil enim inquinatum intrabit in illam ciuitatem .:Et malleus, & securis &c. Quia hic tondimur aduersitatibus, & disciplina veritatis exercemur; ut it Iic iuxta meritum locis congruis cisponamur , & castigatione cessante solo amoris glutino, qqo ad inuicem copulemur uno impleti spiritu perfundamur. mcupm a bam a munii ui I in .c ut zm . Lρο υ irr Ertium habetur miraculum ibi. Cumque venissent ad princi. I, 1 'pium castrorum Syriae , nullum ibident reperierunt, liquide Dominus sonitum audiri fecerat in casti is syriae, curruit, &Jequo
iri statos.ord.Siquidon Dominus sonitum &c. Diuina cnim virtuteia factus est talis tonituς, in auribus eorum,& in maginatio,de quis r hiis aequutus est timor, dinum omnium relictis omnibus ex velo citate sugς, tisauarent personas suas', secundum quod dicitur ,
cuncta quet habet homo dabit pro anima sua.
Varium habetur miraculum ibi. Cumque sermo ad huc esset . in ore Regis, vox de coelo ruit: Tibi dicitur Nabuc donosor η' l Rex: Regnum tuum transibit a te & ab omnibus ei jcient te,& cum bestijs atque feris erit habitatio tua, fenum quasi bos comedes, & septem tempora mutabuntur super te : donec scias quod nominetur cxcelsus in regno hominum,& cuicumque voluerit det illud : eadem hora sermo completus est super Nabucdonosor: & exraominibus abectus cst,& foenum,ut bos comedit &c.. sines. interi. In ore Regis &c. Quia per se regnare voluit. De coelo ruit Sc. Quasi podiis. Tibi dicitur &c. Non alii vox aperta praemittitur, ut a Domino vindicta immissa sciatur. Donec scias &c.Magna miseris consolatio. Quod dominetur excelsus &c. Super omnes gentes , siue cuius nutu , nec solium arboris cadit. Et
cuicumque voluerit dic. Quia omnis potestas a Domino Deo est. P ita ii Eadem
260쪽
L dem hora &c. Vt scilicet esse e superbis poenam. Sermo &c. Dei. . . Glo Ord. Cumque sermo ad huc esset. Sc. Arrogans gloriatii, statim punitur , nec sentetia differtur ne misericordia in pauper minime profuisse videatur : Insuperbia statim regnum perdidit quod aliquandiu in misericordia dominauit, ut dounagnitudine 'operis sui timuit ultra homi des, factus est insis homines. mi Nic. de Lyra. Vox de ς lo citit &c.Quasi quoddam pondus deij- ciens eius superbiam , & vox facta est in aperto,ut Dei vindictai
VLtimo videndum est, pro complemento. hiatus tractatus, doemiraculis factis , circa creaturas irrationales, que dici poGsimi in multiplici differentia , nam alia facta sunt circat animalia
lensitiva, alia circa vegetatiua,alia circaaelemcnta.
Circa primum . Primum miraculum habetur ibi .. Respondens et Moyses ait: Non credent mihi neque audient vocem meam,sed di Exo. q. acent non apparuit tibi Dominus dixi t ergo ad eum . quid est quod tenes in manu tua. 3 Respondit , virga ; dixitque Dominus, Proijcoeam in terram , proiecit, & versa, est in colubrum , ita udis gerebMoyses , dixitque Dominus extende manum tuam,& apprehende caudam eius , extendit et tenuit, versaque est in virgam vi cm e cadant inquit,quod apparuit tibi Dominus Deus patruum tuorum , Deus Abraam, Deus Isaac, Deus Iacob. GloLinteri. Non credent cic. christo quoque non crediderunt
Iudsi, unde quis credidus auditui nostro Z Respondit virga etc.Diuina potestas quam Mox in xς bat, dum plebs iudaica ante adlventum redemptoris in ea .confidebatur: vel Christus; quem Moy ses idest lex prsdicabat. Proiecit etc. Cuni per Prophetas Deum
incarnandum nunclauit. Et versa est in colubrum &c. Deus in se Permanens mortalis factus est homo. Ita ut fugeret Moyses &c. Quia dum mortalem vidit, Deum credere expauit .ssit apprehende,
caudam Sc. Quia populus qui modo credere recusat in extrema parte dominici corporis scilicet in fine mundi sese ad fidem colliget. Extendit ,& tenuit &c. Credendo quia cum quem mortale despexit redemptorem in ultima parte Ecclesiae confitebitur.Ve laque est in virgam dec. Quia mox Redemptor noster in iudicio cupotestate diuinitatis apparebit. Vt credant Sc. Quia Christus deuicta morte surrexit. Glo. ord.Serpens persuasit homini morte: mors ergo a serpente, virga in serpete Christus in morte, expauit Moyses & fugit, mortuo . n. Christi expaueriit discipuli, a spe in qua fuerut recedente S,