Simonis Portii Neapolitani De humana mente disputatio

발행: 1551년

분량: 97페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

ANimam conclusit Philosephus, esse id quo via

uimus,intelligimus,&movemur primo:atque' hinc animam, rationem quandam,& speciem animati corporis esse deduxit. Deinde coprobauit illorum opinionem,qui asserebant, anima, neque sine corpore esse, neque corpus aliquod, & este aliquid corporis, ac ea propter in corpore inesse, in corpore inquam huiusmodi naturali; non autem sicut priores existimabant ad .corpus aptandam esse. Inde priorem

diffinitionem concludens, inquit, quod igitur actus, quidam est,& ratio potentiam habentis, ut sit huiu modi,manifestum ex his, per haec enim apertissime demonstrauit Philosophus, si anima est actus corporis, non posse sine corpore esse,& propterea antiquos laudauit. Valet igitur nexus ; est actus corporis, igitur sine corpore esse non potest, cum igitur substantia, &ratio animae,est esse actum corporis, & aliquid corporis: si concesserimus,ipsam separari a corpore, Vtique affirmare cogemur, aut illam non esse rationem, dc substantiam animae, aut ipsam corrumpi cum desinae esse actus corporis. Quocirca cum verbis Aristotelis no cohaeret Latinorum placitum, qui arbitrantur diffinitionem istam dari secundum aptitudinem, non secundum actum: non enim lauda iset antiquos,qui animam sine corpore haud esse asseuerabant si distinitio secundum aptitudinem ab Arist. depromeretur, namVt vides ,haec apertissime repugnant, sunt & alia ver . ba Arist quae nostrae sententiae ita astipulantur, ut probatione alia no indigeat nempe eodem lib. II. de Anima,cum ab hac ratione exclusisset intellectum,quem

speculativam potentiam nominauit ; quod videatur

52쪽

aliud genus animae es e, de hoc solum posse separari,

sicut perpetuu a corruptibili;inquit: Reliquae autem partes animae,manifestum ex his,quod non separabi-las stant, scut quidam dicunt; ratione autem, quod aliae,manifestum est,sensitivo enim esse,& opinatiuo

aliud; siquidem & sentire,ab ipse opinari similiter autem&aliorum unumquodque , quae dicta sunt.haec Philosephus .Quibus verbis aperte docemur, subdefinitione animae non comprehendi intellectum,&speculativam potentiam sed opinatiuum,quod superius dixerat intellectitium. Oportet igitur, ut de alio intellectu intelligat , quem exclusi ab hac tractatione de anima;& alium opinari illum esse, quem in ratio ne animae comprehendimus. Qualis autem si is aperiemus inferius: in praesentia,& Vt nostro proposito fauet alis sit, quod aliquem intellectum includimus in ratione animae,qui in nobis est principium intelligendi,ac opinandi, quique ratione ab aliis partibus animae distinguitur. Quod si omnis intellectus esset aeterna substantia ; non ratione, sed substantia,ab aliis animae facultatibus seiungeretur, nec vere dic

rentur facultates animae,nec ipsa anima esset tota, ac omnes essent animae partes, quia esset alia substantia nisi commentum Averr.admitteremus, ac fateremur animam esse unam secundum aggregationem ,& o dinem : quemadmodum Coelum, dc elementa unum mundum constituunt secundum ordinem, quasi unitas hominis esIet unitas ordinis,quoniam anima esset una secundum ordinem. Etenim unitas animati,un talem animae sequitur: & qua ratione anima una,eadem de unum eii compositum. Non igitur homo esset unum animal per se.

53쪽

IN Platonicos in Coelo sensias esse assi antes,

his verbis argumentatur Arist. si Coelum haberet sensum quod quidem ab omni labe immune*onimus aut esset propter melius animae, aut necessiarius esset corpori. Sed animae non esse necessarium,

hoc argumento persia adet; quonia senses intellemonem moratur, impedimentoque est, ad intelligendas intelligentiasqitin nec corpori utilis est: quonia nulla alia ob rationem natura animalibus sensus largita est, nisi ut cognitione haberent alimenti,ut vitae necessaria subministrarent. Eodem argumento ad aetemiis talem intellectus,& animae delendam instamus.Si anima est aeterna, igitur sensiis est illi obstaculo, quod auertat eam a cognitione fiat ipsius, & superiorum, sed experimur,& ad cognitionem,& ad corporis fimctiones sensibus opus esse,igitur anima nostra corruptioni obnoxia est. Si quidem innumera anteacta secula declarant,qualemcunque cognitionem,Vel no . hyisiimam, & summam,non alio pacto celeberrimos philomphos, quam per ipsos sensius consecutos esse Quare Averr. figmentum de adeptione,& felicitate, contemnendum est,dicendum l. de ea ut de republica Platonis,nam sicut in illa selus Plato habitavit,ita hanc faelicitarem , nemo praeter Averroem seria' sis adeptus est,neque adipiscetur. Quin parum eruditi mihi semper visi sinat,qui his nugis patrocinantur: at me ut huic nostro argumento satisfaciant,suspican- tur sensus, utiles esse ad cognitionem rerum materia Eum,dc corruptibiliti licet non conserant ad intelligentiarum speculationem. Hinc ergo manifeste intctgis, sensus obstare nobis ad cognitionem intellia

54쪽

gent; anim,& intellectus. Accedit,quod per haec materialia, quae nobis primo occurrunt,intellectus rationem intelligentiarum rimatur;& per ea sei psum comprehendit. Intelligit enim seipsum, sicut & alia,ut docuit Philosephus,lib. III de Anima. igo si,ut scientia Metaph. cuius proprium munus est prima princia pia cognoscere, ab Arist. nominetur postnaturalis; quoniam scilicet rerum sensbiliu scientiam primum adipiscimur, eiusque suffragiis intellectus mentes iulas ab omni labe immunes diligenter persequitur. Quapropter procul dubio censcndum est, a tum,ac sermam primam, ut propriam nostri intellectus, esse intelligibile materi ale: quoniam intellectus materi lis et . Sed scientia rerum sensibit tum parta facit ut postnaturales substantias intelligat. Atque me sane

Arist. verba ad hane sententiam probandam mouerunt lib. X. Ethic. quo loco referens eos, qui an rebant, nos cum simus mortales,mortalia curare debere nullum,nec curam, nec diligentia adhibere, ut immortalia contemplemur quoniam mortali mortalia curanda sitnt: hancque sententiam reiiciens,

inquit, & si mortales simus, tamen vivere secundum illud ,quod in nobis est, omni studio debemus. Nam ibi nobis non concessit substantiae aeternitate, sed tum, quod similes simus diis opere,& non substantia, ac immortaliores reddamur intellifendo; non tamen affirmauit,nos esse immortales. quod si anima nostra, uel intellectus esset aeternus facillime illis respondis

set nos esse aeternos; sed videtur illis aperte dare,nos mortales esse : verum per intellectum, qui nobis inest aliis longe praestare; quonia Diis per eius functiones asiimilamur,&aetionibus immortales evadimus.

Porro quod inde deducum Philosophus, di Latini .

55쪽

Si operatio diuina est,& seMrabilis,igitur substantis

est aeternaud non accedere 1d sententiam Arist.sup rius iam explicauimus. Verum quoniam Laec oper tio,nisi deo agente no exercetur. Ob id aliquod arte num in ea inspicitur. Quod autem intellictus potentia & i psum i ntelligere ab hominis nobiIissimo temperamento prosciscatur,lib. IIII. de Partib. animal Aristot. nos docuit,inquiens, solus enim animalium omnium homo erectus est quoniam eius substantia, alq.natura diuina est,ossicium autem diuini est intellisere,ac sapere.quod non facile esset, si vasta corporis moles assideret, pondus enim tardiorem reddit, &mentem, & sensum comunem, quamobrem concretione,& pondere grauiore Opprimente, corpora vem

gere in terram necesse est. Haec Philosephus: quibuα plane verbis innuit, naturam hominis,& substantiam esse intellectum potentia, quo intelligimus, de sapiamus ; illumque ex nobilitate temperamenti accedere , nam vi II. libro de Generatione dixit; quoniam homo habet sanguinem cordis purissim v, ob id temperamentum nobilissimum sortitus est, ita enim II. de Partib. Arist. causam ess cientem rectitudinis h minis reddens inquit: homo unus erectus est, quoniam cordis,& pulmonis locum calidissimum,& sanguinis reserti si imum habet.Igitur cuius caiisa finalis,eddita fuit lib. IIII. de Partib.eiusdem causam essicientem attulit,cordis,& pulmonis sanguinem purissimum,& multum. Itaque Vior argumento,quod Aristo t. insuperioribus vel bis significauit, huiusmodi rectitudinis figurae hominis causa est naturalis puta calor multus, & purissimus cordis: igitur propter sinem naturalem: sed sinis est intellectus, quae est substantia hominis diuina gitur & eius operatio intelli-

Sere

56쪽

DE MENTE HUMANA: s gere,erit ab eius natura, nulla certe ratione nodus iste dissolui potest. Nolo tamen ignores Aristotelem robus naturalibus, & caducis imposuisse nomen diuinum: sed hoc paulo inserius explicabimus,ubi vel ba Arist. interpretabimur lib. II. de Generat. animalib Habes igitur tria ex Arist.verbis,nempe,substantiam esse intellectum potentia, cum dicat,substantiam hominis diuinam deinde,optis diuinum esse intelligere quo Diis similes reddimur: Postremo a causa naturaliealore inquam cordis, hunc intellestum nobis connasci, cuius organum videntur est ' manus, Vt contra

Anaxagoram docuit Philosephus. Sed ut expeditius,& quietius ab homine hare sun tio, quae est intelligere, absblueretur;no addidit homini caudam, quod - sedendo maxime quiescamus.Optimo igitur consilio eum natura ad ipsum intelligere destinasset homine, 'cum omnibus,quae ad finem praescriptum consequeri dum conducebant liberalissime honestauit. Non est' igitur dubitandum,quin haec omnia duce natura nobis fuerint condonata ; quare non aliunde petenda, nec causis superioribus adscribenda sitnt.

HIs itaque sic constitutis, hominis animum stib-

stantiam es Ie , qua homo est homo, unam se- '. cu iactum essentiam, & multam virtutibus, ae 'facultatibus:Cui quidem propter innumeras facultates data sunt multa instrum eta,ad absoluenda opera, ut nutricationem & sensus: soli autem facultati inteIssendi nullum estorganum;& ob id separabilis dic l

57쪽

tur,& impassibilis,& aliquando incorruptibilis: quoniam iam dictis aduersantur ierba Aristot. lib. I. de Anima, illa expendenda sunt, quae hoc pacto se habent ; intellectus autem videtur aduenire, substantia quaedam existens, non corrumpi: maxime enim corrumperetur ab ea, quae est in senio debilitate;nunc au tem quemadmodum in sensoriis accidit. si enim accupiat senex oculum iuuenis,uidebit utique,Vt iuuenis qua propter senium non est, quia sustinuit anima aliquid, sed in quo, sicut in ebrietatibus;& in infirmitatibus , haec Philosephus. Deinde sequenti particula subdit. Ipsum igitur intelligere,i speculari marc scit,aliquo quodam interius corrupto; ipsum autem impassibile e st, cogitare autem, amare, odisse no stant illius pastiones: sed huius habentis illud, secundum quod illud habet. inare dc hoc corrupto,neque meminit, neque amat,non enim illius erat, sed comunis: quod quidem destructum est. Intellectus autem sertasse diuinum quid,&impasiibile. Haec verba,ut Philopono, dc aliis placuit,magnum habent mometum; ad aeternitatem intellectus construendam, sed priusquam progrediamur,scire licet literam non uno modo legi. nam, antiquissimus codex manu scriptus habet,ηinitatio ζοικυέη 'νεσθα, id est. Neque intellectus videtur innasci,substantia quaedam existens. Codex impressus ita, ut superius recitauimus,& manu scriptus verior videtur, hoc sensu, quod cum declarasset animam non moueri,nec alterari,videatur negare ipsam non inn asci,neque corrumpi,quasi secunda negatio,

liriorem supponat. Shd quoniam Themist. haec verba

egit,& impressa cireumferuntur, nos quoque illam verborum seriem sequemur. Porro hic omnia,quae in

praesenti particula ab Arist.dicuntur in dubium ver-

58쪽

DR MENTE HUMANA. 39tit, & primum sermonis continuationem cum sirps rioribus,nam cum animum non moueri demonstraxe instituisset,a proposito alienum fuit dicere, intellectum substantiam esse quandam intus aecedentem, nec desecturam: nullus de immortalitate animae hie disputandi locus erat, quoniam non erat,hic institutum,quaerere,an mortales essent animae partes, sed solum an mori contingat, huius autem dubitationis sislationem in alium locum distulit Themist. causam. que adfert, quod Arist. disputandi magis diligentia, quam ex sua sententia id ita protulerit. Philoponus

quoq. hanc eandem dubitationem Alexandrum mouisse refert, & hoc pacto diremisse. Quod cum in principio libri Arist.dixisset,quὁd si nullum opus est

animae proprium ; sed omnia sunt coniuncta, anima ipsa non separatur a corpore. Cumque intelligere se opus comune, dc anima ipsa adueniat intus de in Gruptibilis sit,quaerendu esse censuit quomodo ista simul cohaereant, intelligere esse opiis c5mune,& ma cescere,at intellectu non corrupi. Sed dicamus Arist.

cepisse intellectu in confuse, nec distinxisse eu qui est in actu,ab intellectu potentia, quonia non erat hic ibcus proprius.Sed clim vulgatus intellectus,dicatur intellectus actu, dixit illum esse. substantiam, & intus

accedere & non corrumpi intelligens corruptionem quae fit a cotrario, quae nullis partibus animae acciditi quin nec sensus hac corruptione corrumpitur, quoniam id maxime in infirmitate senectutis usia veniret, hoc tamen non videmus,quoniam si senex donaretur

oculo inuenis, videret ut inuenis. Arque hoc de intellectu multo magis dicendum est cum sit facultas nulli organo affixa. Accepit itaque Arist. corruptionem ςHebrem dc famosam, quae fit a contrario, & intelle-- Hii

59쪽

agente intelligi debet,cum nulla corruptione corrumpi, nec a contrario, neque a subiecto. caeterae autem animae facultates, utputa intellectus potentia,sensus, ct Vegetalis, corrumpuntur, quidem, sed non a contrario, cum nullum habeant per se contrarium rverum desinunt, aliquo interius corrupto, id est subiecto aliquo corrupto ut inferius explicabimas vel intellectu potentia ; ipse vero intellectus,qui est substantia actu impassibilis,& solus aeternus est. Addidit sertasse, quoniam adhuc non erat apertum, an omnis intellectus esset aeternus,sed discutiendum lib. III. Ex his ergo liquet, de intellectu potentia Ariastot.non disseruisse eo loco sed de intellectus signi fiacato famosori, vel confusiori,ut ex Themist. patet. . locus e liba. de Anima. Cap. xIII.

Hiloponus ad aeternitatem intellectus potentia demonstrandam,adfert Arist. verba ex lib. I. do, Anima; ubi habet ; dubitabit autem aliquis de ipsius partibus, quam potentiam habeat unaquaeque

in corpore. Si enim tota anima totum corpus contian et,conuenit unam quamque partium continere ali

quid corporis, hoc autem asi imitatur impossibili. quam enim partem, aut quomodo intellectus contianebit dissicile,est fingere. Haec Philosephus. Ait porro hunc locum Alexandrum praetermisisse conssilio, quod nullam haberet conuenientem suo instituto responsionem,sed si quis eum diligenter excutiat, nihil est sane de quo Alexander dubitare potuisset,separ ri enim duplici ratione facultatibus animae contingit: πno quidem modo, ut inter se inuicem conseruntur,

60쪽

put, intellectus cum facultate sentiendi, & vegetaniacti,& hac ratione non separantur secundum magnita dinem,& subiectu, t Plato asseruisse videtur,atq. hi verbis ratione stibdidit,quonia quam parte corporis, intellectus contineret, aut qua ratione, difficile esset fingere: si quidem nullam partem corporis forma nec illam sibi determinat, ac praescribi in qua sit, &per quam operetur. Igitur non distinguuntur secundum magnitudinem,sed secundum rationem, ut de-Barauimus superius ex verbis Plutos lib. II. de An ma, cum inquit, sensititio esse,& op malitio aliud, s- quidem,& sentire,aliud est ab ipse opinari. Similiter autem & aliorum unumquodque .sed intellectus, qui est in actu,& speculativa potentia videntur separari; sicut perpetuu a corruptibili ab aliis facultatibus animae,ut in serius explicabimus. De ista itaque separatione Platonem arguere voluit,& significauit sub typo, ac in confuse id, quod ΙΙ. de Anima, & tertio plarinius expressit. Alia est separatio ipsus intellectus isubiecto,& corpore, quae conuenit intellectui potentia,ut cum senia comparatur, quae quidem separatio dicitur ab organo & a corpore, quoniam non utitur organo, ut iam diximus: nec est calidus, nec frigidus, nec passibilis aut per se, aut ratione organi: atque ob id dicitur intellectus simplex, immixtus,& separatus: sed non artemus, ut audies. substantia enim ut voluit Arist. VII. Metaph. separabilis est ab accidentibus, quoniam accidentia quidem abesse Scadesse possitnt permanente substantia,neque corrupta; puta potest homo ab albo,ad nigritiem mutari,ipso permanente, sed passionibus desinentibus : nemo tamen. sanae mentis diceret,hominem propter hoc esse aetem. m. Est igitur homo separabilis, non tamen arte

SEARCH

MENU NAVIGATION