Horologiographia, post priorem aeditionem per Sebast. Munsterum recognita, & plurimum aucta atque locupletata, adiectis multis nouis descriptionibus & figuris, in plano, concauo, conuexo, erecta superficie & c

발행: 1533년

분량: 397페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

181쪽

CVm horologium uolueris describere in

muro aut trunco, qui praecise oriente aut

occidentem rcspicit,sic operaberis. Pro/erea primo in muro aut alia plana superficie lineam iuxta eicuationem aequinoctialis hoc est, quae a septentrione sensim in meridiem ascendat, quo vh in tua regione aequatoris altitudinem obtine/at. Deinde fac circulum paruum in superiori eiusdem lineae parte,qui scilicet ab eadem linea in duo hemicyclia diuidatur. Rursus protrahe duas alias lineas, quae iam factae lineae sint parallelae, quae 3 ipsum circulum summis quod aiunt contingant labiis, de ob id contingentiae ueniunt notandae lineae. His factis,divide circulum in uigintiquatuor partes aequales, initiu capiendo ab intersectione lineae,quam primo secisti,& circuli. Deinde pone regulama d oentrum circuli 3c ad singulas eiusdem circuli diuisiones, 3c ubi contigerit lineam contingentiae fac punctum. Poteris etiam solum semicirculum diuidere in duodecim partes, dc unam duntaxat cum punctis signare lineam contingentiae,

182쪽

il Η Ο RO L O G IOGRAPH IAat eas notas deinde cum circino in alia transferre lineam contingentiae. Tandem copulabis cum lineis singula duo puncta e regione in lineis contingentiae posita, quae scilicet lineam primo facta ad angulos rcctos secent, di horarum futuri sint nunci j. Longitudo autem stili sit praecise tanta, quan ta est circuli semidiameter , figatur in centro circuli, summitate eius ubiet a circuserentia circuli aequaliter distante. Et nota qnod huius stili non integra umbra, sed duntaxat umbrae conus horaruinterualla demonstrat . Poteris N alium stilum huic adhiberehorologio,qui scilicet lineae horae sextae praecise immineat oc tantu ab ea ubio distet ,quanta est circuli semidiameter. Sequitur ligara horologh occidentalis, quando scilicet murus praecise Occi/ identem respicit. l

185쪽

Neq; inara orientalis nec3 occidentalis habere potest linea horae duodecimae cum huiusmodi muras praecise reserat lineam meridianam.

Descriptio diaborologi' orientalis caput ΣπHIl.

Distribe in plano rectam qnandam lineam

b d. 8c figura super ipsum semicirculum

b c d in centro a. Deinde separabis eundem semicirculum in duas quadrantes, erecta scilicet perpendiculari c a: &utrunt quadrantcnamore consueto subdiuide in nonaginta partes se quales. Consequenter numera loci tui potarem elenationem in quadrante e d incipiendo a punctod dc ubi numerus eleuationis tuae exit pinge notae,& trahe rectam a e . Rursum in altero quadrante , nempe b c, numera maximam solis declinationem scilicet gradus aue. 3c minuta 3o. incipiendo a puncto c dc procedendo uersus b. Et ad exitum huius numeri pone unum circini pedem immobilem,& cum altero fac circulum magnum uel paruus ta superficiei in qua horologium describere in/stituisti quantitatem. Deinde per centrum huius circuli duc rectam lineam, quae perpendiculariter

P 3 cadat

186쪽

cadat in lineam a e. Et haec quidem aequatoris re praesentat eleuationem . Signabis uero circuli intersectiones quae fiunt per hanc scilicet lineam:

literis g h , posita litera g insuperiori intersectione & h in inseriori . Divides etiam circulum ipsum inquatuor partes, linea ducta per centrum eius quae orthogona sit ad lineam eleuationis αυquatoris , signeturiliteris i k. Et haec horam laxtam denotabit. Per punctum i qui inseriorem intersectionis tenet locum, trahe lineam contingentae, & diuiso quadrante h i in sex aequales partes,per singulas ipsius quadrantis diuisiones occultas trahe lineas a centro usque ad lineam contingenuae porrectas: & ubi contingunt lineam contingentiae fac notas . Deinde facta alia linea contingentiae super puncto k, aut si mauis poteris illam facere longe extra circulum, dummodo perpendiculariter cadat superlincam a e, traduces officio circini notas illas in hanc lincam suo quidem ordine& iusta ol eruata distantia:&tandem singulas correspondentes notas contra he per lineas. quae omnes linc re i Κ, quae est horae sextae, parallelae erunt. Adscribes etiam horarum numcros. Nam quae mox sequitur post lineam ho

187쪽

SEBAS T. MVN STERI. iis rae sextae, dedicabitur horae septimae, altera horae Octaux&ita consequenter usi ad horam unde/cimam. Et cum aestiuis diebus sol oriatur ante horam sextam, transscres lineam horae septimae se pra sextam,& repraesentabit horam quintam. Sic linea horae octauae trans lata

inseruiet horae quartae. Porro stili logitudo fieri debet iuxta semidiametri quantit/tem,ut i praecedeti monuimus capite.

Sequitur figura horolog a orientalis.

189쪽

Haud aliter fabricabis horologium occidentale. pomeridianis acomodadum horis, nisi quod positionis 3c supputationis ordo uenit immutandus.

Nam quae desccipia sunt in quadrante b x, in horologio occidentali deser ibenda sunt in quadram te c d de econtra eo quod in superficie occidentali quadrans b c sit septentrionalis N e d au/stralis . Alioquin nihil est hic immutandum,nisi quod ipsis horariis lineis sui adaptandi sunt numeri. Potest & huic negotio satisfacere quadrans a .h c. Nam supputata aequatoris eleuatione inquadrante b c , a b uersus c dc producta ex cen/tro a linea recta ,ea rursum aequatoris sectionem cum superficie meridiani repr sentabit. In qua quidem linea si pro uoto tuo acceperis centrum describes circa ipsum circulum gi h K atque haud aliter operaberis quam praecedenti diximus capite. Quare autem in huiusmodi horologins or/mmnet occasum directe aspicientibus,hora meri

diei duodecima non inscribatur aut inscribi possit,haec est ratio, quod sole ad meridianum circulum perueniente, umbra stili cum utrao superficie ,orientali dc occidentali fit parallela, nec pose sunt radrj solares muri contingcre seperfici Ionec paululam ad occidentalem deflexerit partem in aut

190쪽

ssit in orientali adhac uagetar quadrante.

b Ic nihil nosti te docebo,cum eκ superioris

bus didiceris quo pacto describas hora ria in plano,in muro orientali,occidentali, meridiano δc insuperficie aequinoctiali. Solum id existimo tibi iam necessarium, ut aliquato dilucidius aperiam quomodo narios angulos seu superfi/cies in truncum inducas. Pro qua re contemplare diligenter instas gnatum circulum,quo uice riniscator a uti poteris in truncis regulandis. Ex hac figura praeter basim poteris nouem superficies signare in trunco aliquo, & totidem do, scribere in eo horaria. Primum insuperficie meridiana. Alicrum insuperficie polari,cuius descriptionem supra capite octauo posui.Tertiumin superficie plana, quae scilicet trunci arcem tenet .Qnanetum in superficie aequinoetiali, cuius descripti nem habes capite octauo &decimonono. Quinta in superficie septentrionali. quod quatuor duntaxat horas in nostra regione ostendit, ido in sum

SEARCH

MENU NAVIGATION