Expositio in Exodum a principio ad primogenitorum Aegipti necem vsque, aliquot homilijs partita, ac concionibus tempore Aduentus Saluatoris accommoda. In calce libri, habetur de immaculata Conceptione Sacratissimae Virginis breuis concio, iuxta vicis

발행: 1579년

분량: 345페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

311쪽

lumniam. Maiore enim potestate Christos donauit ecclesiam qnam olim Sinagogam. Nam ludaei tanquam pueri habebantur. Christiani ve.' Io tanquam viri: & adulti. Et quemadmodum aliter Pater familias praecipit pueris, aliter aduu, tis. Ouoniam si contingat quidpiam faciendum

imperare puero. praefigit prius modum etiam in rc bus minutissimis. Si vero adulto imperet, sa- . tis erit si rem faciendam declaret, nec opus ut sic faciendum dicat. Quando ergo dominus praecipit Iudaeis agnum manducare, non hoc so- tum fecit, sed praefixit modum, tempus, nempe ut ad vesperum manducent , stantes, baculis muniti, calceati . festinantes , &c. Quando v

ro Christus iussit Apostolis manducare , &consecrare corpus suum, nec modum nec lo- eum , nec tempus, nec horam praefixit sed simpliciter hoc facite in meum commemorationem , horum arbitrio modum relinquens quom s. quod iusserat , facerent. Illis enim loquebat ut quos non iam seruos, sed amicos rebatur, quibus nota fecerat: quae a patre audierat. Cessent igitur & obmutescant haeretici nostri remporis. Nec obtentu Christi, Ecclesiae formam immutent aut in uertant. Si enim omnino venirent obseruanda similia hijs quae Christus in

hoc Sacramento gessisse scribitur , sane mal ris transgressionis conuincerentur. Quandoquidem nec pedes lauant eorum quibus suam coetum obscoenam porrigunt , nec ad vesperam. Insuper extendunt mantile quod nec legitur Christus fecisse sicut nec unxisse Aposto

312쪽

los externa unctione . nec vestibus peculiatibus induisse. Si igitur dicant Ecclesiam nostram praeter Christi institutum multa temere agere. Iure & eis pleraque alia exprobremus . Satis eis sit si Ecclesia nostra materiam, & formam sacramenti non mutet . Nam tempus, locus& modus nacta occasione Ecclesiae iudicio mutari possunt. Cultus quidem sempiternus est. diuersa temporis ratio diuersum modum aetemporalem reddit. Ad haec. Si mysterium diligentius scrutemur. Cultus sempiternus huius

sacrificij. non solum huius mundi periodum spectat, sed aeternum regnum quo beati sempiternam requie habituri cultu sempiterno Chri- stum sacrificant gratiarum actione, & laude dicentes. Dignus es domine accipere libru & soluere signacula eius, accipere librum linquam id est, promissum soluendum & eius reuelatio- .nem. Quonia occisus es & redemisti nos Deo. Nam & si mors Christi mortua sit, mortis tamen precium inaeternum stat & sacrificium corporis perseuerat . Valeant igitur Iudaei cum agno brutati, valeant haeretici cum sua coena.

Nobis vero Christi vera, corporalis & verus eius sanguis in cibum & potum tandiu dantur, donec nouo modo manducemus & bibamus in regno Dei. Nichil operis facietis in ei. exceptis hyi rue 1 Lquae ad cibum pertinent. Non ociositatis causa quae εὶ lfrequenter multam docet maliciam sed libertaris, ut omni seculariu negotiorum excusso studio,erigatur anim' ad interna quae exterius desi- gnantur. Quia quadiu versamur in rebus secuti Hieroni.

313쪽

. & anima nostra possessione ac reddituum de-- siderio deuincta est, de Deo libere cogitare non possumus Tametsi subtiliore intelligentia , nomine operis peccatu veniat intelligendu quod summopere diebus solemnibus cauendum est, opus verb quod ad cibum pertinet id est ad sa- si lutem.vsum semper habet & ad honorem Dei, quod autem ad cibum non pertinet non temera peccatum censetur, quia stipendia peccati mors est. Qui ergo sic mores componit ut honor. - Dei obliuione & ingratitudine non sepeliatur

quae ad cibum pertinent, qui non perit, Operatur vita vivet. & non morietur in pernum .

mmilia XXVII. de Natiu. Saluatoris.

Aum Est autem in noctu medio. percusiit,

tomimω omne primogenitu in terra . cegipti

eius, que adprimetenitio captiuae qua erat in carcere, CV omne primogenitum iumentorum. Cum de latere

Adami Euam uxorem producere disponeret dominus Deus. tulit unain de costis , & repleuit carnem pro ea non sine grandi suae clementiae Galat. 2 mysterio. Nam verus Adam sibi spontam nostra assumens naturam. in nostrae salutis adiutorium de latere suo costam sustulit. & repleuit carnem pro ea, quando adueniente temporis plenitudine, suam seueritatem benignitate commutauit. Siquide costa rigida & dura est, caro vero mol-

lis. Hoc fuit ergo commutatio dexteret eius, ut a nobis auferret cor lapideum id est durum &rebelle, & daret cor carneum id est ad obedien-

314쪽

rram aptum. Nam eo fine Deus ultionum factus est Deus misericordiarum, & Deus totius consolationis, ut sublato omni ultionis animo nos minuicem ira diligamus: ut charitas nostra usque ad inimicos extendatur. Cum suam ad nos unque extenderit, quos cum inimici essemus reconciliauit per mortem filii sui cui propter nos s. non pepercit, ut nobis utique parceret. Cuius Rom. 8.gratia tantam ab hominibus exegit poenam, videlicet ut iuste punirentur: qui in filium suum peccauerant . Quemadmodum contigit Pharaoni & AEgiptiis, qui occidentes masculos modo quodam Christum persequebantur, qui utique in illis expectabatur occidendus a Satana, qui tam immane homicidium suggessit. Nam sicut Iudaei dicuntur Christum tentasse qui de misericordia Dei dissi si sunt Sic & ,e-giptii Christum persecuti sunt masculos Hebraeorum necantes, & populi, de quo Christus venturus erat, excidium quaerentes. Ob

id plagis, quibus hactenus affecti sunt. Tandem obstmatione intercedente, & malicia in Christum grauids seviente, dum sacrificium

impedire nituntur quod Christi veri sacrifi-ch typus erat i primogenitorum suorum senserint interitum , quia Primogeniti Dei interitum quesierant, qui populus Istaei erat, imo Christus ipse, qui primogenitus est in

multis fratribus . Et quae malicia exceccauit corda eorum ideo in noctis medio , quae sep noctis tenebrarum eorum signum erat, percussit dominus omne primogenitum in terra

315쪽

AEgipti. Quia per quae quis peccat: per haec Setorquetur. Quae enim maior nox quam Deum

ignorare ρ Dominum s dicit Pharao in nescio.

ideo manum domini in nocte sentit ut docer tur sine lege puniri: qui sine lege peccauerat id est ut in Dei ignorantia pateretur,quem l fingens ignorare J offenderat. Sane equum erat

ut qui iram Dei iamdudum thesaurizauerant, &im penitentia corda ostenderant,non solum penam exoluerent: verum & improuisam. Sicut

contigit in diebus Noe ut sicut populus Israel vitam pacificam ut solebat in existimant agere.

Surrexit nouus Pharao qui nec Israel nouerat, ut caute & sapienter eum opprimeret. Ita factum est ut dum quietum silentium contin rent omnia & nox in suo cursu medium iter haberet, omnipotens sermo Dei exiliens de coelo a regalibus sedibus venit durus debeti tor , in mediam exterminii terram prosiliuit gladius acutus insimulatum Dei imperium portans , & stans repleuit omnia morte . . c Primagenito Pharaonis. me. Nec magnitudo Regia remorari potest manum Dei , nec eius flectere ius ieiam maliciosa paupertas. Interim nemo miretur iumenta hanc ultionem sensisse. quoniam non potest homo de peccatis condisgnam poenam dare. Alioquin quomodo sustineret' ob id opportuit bruta partem experiri. vltionis r &iusticiae r quae excidere non potest. sed hodie facta est mutatio dexterae excelsi.

Quia qui olim percussit primogenitos , hodie

316쪽

dedit primogenitum suum , de pro costa carnem, id est, pro rigore misericordiam, ut qui s credit in primogenitum non pereat sed habens potestarem ut filius Dei fiat: habeat vitam aeternam. Nec sine mysterio dicitur plaga Dei dese- uisse a Regis primogenito usque ad primogenitum captiuae quae erat in carcere. Quia hodie primogenitus non Pharaonis sed Dei qui Rex est super omnes Deos tanquam sponsus primogenito naturae humanae quae captiua erat) iun-lius processit Deus & homo , de thalamo suo, id est, de virginali utero. Siquidem Christus &psel. it.

Dei di sacratissimae virginis censetur primogenitus , Dei quidem ab aeterno genitus, virginis vero ex tempore natus. Et quidem nocte media, ut noctis vltricis horror pelleretur, & nox admiserorum solatium sicut dies illuminaretur. Itaque sicut cum in AEgipto omnia quieta crederentur subito venit mors. & interitus. Nunc cum omnia existimarentur desperata, & cum plerique Christum minime expectarent maxi- mὸ cum promitteretur de domo David quae per Haerodem videbatur succisa. Insuper expectabatur olim de virgine nasciturus. Quis ergo existi

masset eius matrem fore Mariam i Quandoquidem iam nupserat. Quis enim de nuptijs virginitatis conseruation m expectassetρ Sed diuinum propositum adeo humanam existimationem superat, ut interdum per ea compleatur , quae eidem videntur aduersari ut omne os ob- 'struatur. Nam per Christu diuini cultus erat futura reparatio. Et quis unqua ita diuinu cultum

317쪽

auersatus est quam Reges, & Imperatores. Si Reges lsrael spectes, ne unus quidem idolol tria mundus est inuentus. De regibus Iuda, nemo si tres excipias. Si de imperatoribus fiat m tio. Comperies eorum bonam partem sibi diuia nitatem vendicasse. Nichilominus de Imperatore Ethnico diuina prouidentia sumpsit occasio nem ut propositum , quod Satanas semper fuitauersatus impleret. Tantum enim abest ut consilio potentum , & Regum superborum, intereat diuinum consilium, quin potius vel illis inuitis vel insciis , adimpletur quod diuina voluntas decreuerit. Ouis tunc temporis sacram scripturam credidisset implendam ut Christus in Bethleem nasceretur cum in Nazareth mater eius morareturi Sed vide occasionem: Ecce Cesar qui nil minus quIm de Christo in B

thleem nascituro cogitabat edictum proposuit, ut describeretur uniuersus orbis , non quidem uniuersus orbis si totam spectes terram, sed uniuersus orbis eui imperabat: unusquisque ciui-

ratem in qua erat oriundus repeterer,rationem

reddendi gratia omnium quae possidebat. quod

non modicum gravamen toti populo inserebatur, ita ut prope modu fieret ab Imperatore defectio,ad hanc prouocantibus multis, maxime

Iuda Galilaro, sicuti Ieroboa separauit populua Roboa, quod plus aequo populus grauaretur. Christus ergo tali tempore natus est quo populus grauabatur, & ad defectione parabatur , ut nos mandatorum lenitate subleuaret,& facilitate adimplendi ad obedientiam prouocaret.

318쪽

quemadmodum, D. Venite ad me qui laboratis& onerati estis: & ego reficiam vos. Cesar populi damno proprijs lucris studebat. Et Christ'

hoc tempore natus est, ut totum quod erat & Mat.iti habebat saluti hominum consulens erogaret, agenus propter nos factus ut nos diuites fac ret. Edictum Cesaris non sine sanguine impletur, Christus autem proprij sanguinis effusione edictum patris compleuit,factus obediens usq; ad mortem. Non est ergo a ratione alienum, si Euangelista recenseat tempus quo natus est Christus. Quia rei familiaris,& personarnm descriptio,& professio, eo dumtaxat videntur natiuitati congruere in mysterium. Si quidem. Du Phili. a.

Imperator terrenus rerum secularium curat fieri dominator, ille tunc nascitur nedum Romani orbis: sed totius mundi Imperator,ut spiritualis impleretur professio,non homini sed Deo dediscanda. Nam ad maiestatem Christi pertinet, ut oes manifestetur ante tribunal suum, & referat γunusquisque quod gessit in corpore siue bonu siue malu . Hac ilesicriptis prima facta est a Praesid. 'μ 'atria Cirim. Iudaea tunc sub Sirya laqua pars eius continetur. Et ideo, non modicum confert i ctioni Euangelicae scire, quis nam fecerit hanc primam descriptionem, ut cum audierimus Iudaeos accitos ad descriptionem & professionem per Cirinum gentilem hoc mysterio nouerimus futurum ut iacui Iudaei amisso regno ad prima Christi aduentum euocantur ad descriptionem

per Gentilem: Ira amissis diu fide & vero Dei cultu , tandem praeconio verbi Dei Iudaeorum

319쪽

reliquiae saluae fient & ad secundum Christi a

uentum albo fideliu ascribentur. Et cum audis Iudaeos vocatos ad primam descriptionem, ii ueris etiam & Christum prius Iudaeos ad Euangelium vocasse. Et ad tempus Apostolis praecepisse ut extra Iudaeam praedicatione verbi Dei

Mης io teperarent, nec irent in viam gentiu nec Samaritanotum ciuitates intraret, sed potius ad oves

quae perierant domus Israel, quibus primum o-Macis. portebar praedicari regnum Dei. sed quoniam repulerunt illuduranssatum est ad gentes.Et omnes ibant vi profiterentur singub in ciuitatem suani. Graue Cesaris edictum. bed edicti grauitas non remoratur subditos ab obedientia. Nichilomi-ῆ nu, & si Christi mandata grauia non snt, nemo tamen fere illi paret, nemo aspicit cum quotidie nostrae salutis manus extendat adiutrices. Sed omnes quae sua sunt quaerunt. Interim tamen Ethnico obeditur, etiam molesto. Malumr.Da s. erat omem, quod omnes Iudaei si paucos rebelles excipias ibant, cum Christus nuper natus,eo destituebatur subsidio, ut in diuersorio: nullum quiescendi locum haberet. Quia futurum erat ut Christo despecto & ad crucem doris . r. siderato. Solus Cesar pro Rege Iudaeorum haberetur . Sed vana est obedientia quae hypochri si carere non potest quam solius potestatis timor fouet. Quandoquidem nec legitim Ecensetur obedire, qui voluntatem Principis ramore Dei non complet. Ea fuit Iudetorum erga

Cesarem obedientia qui postquam Christum

elucifixerunt i Cesarem auersi sunt. Parem

320쪽

NO MILIA xxviI i sσdum quidem est regibus siue eorum ducibus a sed propter Deum. Non satis erat ut profite-tentur: sed in sua ciuitate. Ciuitas nostra Ecclesia est quq ut Ierusalem aedificatur, in cuius visceribus concepti , & sacramentis nutriti sumus. Ad hanc igitur properemus,maximε cum .ω. 2.

a praesidibus, id est, praesulibus & pastoribus

scissimur non solum nomen verum & nosipsos daturi,& vilicationis nostrae rationem redditu'ps iii ri.exomologesim nostrorum erratuum facientes, corde interius credentes, & ore exterius profitentes. Et saltem' non minus quae Dei sunt quam quae Cesaris reddentes , probemus etiam nosipsos vide pane sacra metali digne edamus. rue.

Tune erimus Bethleem id est domus panis. Tunc per fidem Christus in nobis concipietur. Tunc per confessionem & externam actionem

ex nobis nascetur.Tunc erimus mater eius cum

sui ipsemet testatur in voluntatem patris flac mi 11 rimus . incendit autem Ioseph. Adeo urgebat edictum Cesaris, ut nemini parceretur, nequidem praegnanti tenerrimae. Et cum in hac descriptione non veniat melior existimandus

Cesar quam David. Quis dubitat Cesarem a Sarana incitatum fuisse, ut hanc descriptionemr.M. in fieri iuberet, ut beatissima virgo quam humilimam nouerat , longitudine , & asperitate itineris grauaretur. & fructus pateretur interitum , quem ex insueta conceptione

filium Dei subdubitabat ρ Sed vafriciem Satanae . diuina lusit prouidentia. Nam iussio Caesaris medium fuit quo diuinum ben

SEARCH

MENU NAVIGATION