Expositio in Exodum a principio ad primogenitorum Aegipti necem vsque, aliquot homilijs partita, ac concionibus tempore Aduentus Saluatoris accommoda. In calce libri, habetur de immaculata Conceptione Sacratissimae Virginis breuis concio, iuxta vicis

발행: 1579년

분량: 345페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

281쪽

nim originalis tantam membrorum eustodiebat harmoniam,vt praeter voluntatis imperium. nichil in corpore moueretur, nullusque ex ca nis nuditate oriebatur pudor. Interim prior Eua comedens lignum vetitum non cucurrit ad folia erubescens, nisi post viri peccatum, cuius verecundiae extitit socia, quae suae culpae partiacipem maritum fecerat. Malculus itaque agnus parabatur ad sacrificium , quia masculus d buit esse redemptor post quam.masculus D

rat transgressor, ut in eodem sexu non tamen

eodem homine, gratia peccatum superaret quo iusticia perierat. Christus sane masculus est, cuius iniquitas melior est , quam mulier benes ciens. Quia ille meliosi tametsi falsa hominum opinione,& erroneo iudicio, iniquus, peccator, seductor, & malefactor fuerit reputatus , reipia tamen innocens: & iustissimus est, & lon-gὸ quam mulier, imo quiuis hominum benefaciens. Nam Eua vidit lignum ad vescendum, rebatur benefacere comedens quod bonum iudicabat , sed non erat bonum. Iniosi

Dei paxam proposueris Christus longὁ ms 4 lior est. vel si mauis dicere. Melior est iniqui- 2.Cεr. stas viri quam mulier benefaciens, id est melior est Christus impeccabilis per naturam, qui pro nobis fecit peccatum. i. pro nobis suscepit carnem humanam quς peccatu dicitur similitudine

non difformitate conscientiet, quam Beata virgo impeccabilis per gratiam cum benefecerit.. nisu . Non temerE Christus agno anniculo figuratur, ut pote quem nichil latet,

282쪽

sed cui anni integri patent qualitates utrumque fortunam expertus. Legitur enim quod puer proficiebat sapientia, & aetate non acquisitione recentis doctrinae: sed quod ab aeterno in aeternitate cognouit, ex tempore experiebatur sensibus in humanitate. Cu super peccatorta poenitentiam gavdhret, fleretque aliorum miteriam, Iuc. 2. rect E annum complebat, sentiens aduersa hyemis in fletu & prospera estatis in gaudio. Hic est anniculus cuius figuram quolibet anno non sine sanguinis effusione offerebat. Hic est agnus anniculus qui in Esaya venit praedicaturus annuplacabile domino. Hic est agnus anniculus qui

nulla temporum & annorum diuersitate mutatur,& cuius anni non desciunt: cum idem per-Mat. i3. maneat ipse. Hic est agnus anniculus ut exacto praedicationis tempore perfectus sit: & omni genere virtutum instructus. Nam sic annu suuid est cui sum praedicationis impleuit, ut nec H

rodes tres anni sui dies impedire potuerit. Ecce dicebat) hodie & cras virtutes perficio: & tertia die consumor. Iuxta quem ritum:tolletis cm h dum. Ad hanc se lemnitatem nichil intererat, an agnus vel hoedus offerretur. Vtroq; enim Christus figurabatur ut luxa veritatem rei, simplex,& innocens. per agnum monstraretur, falso au-mbr. tem rumore, de perditorum hominum opinione

malus & peccator, perboedum ludicaretur. Quia eodem ritu.& eodem crucis sapplicio tanquam latro crucifigitur,& a patre coelestir pro sua reuerentia exauditur. Eodem ergo ritu agnus aut

lutidus indiscriminatim offerebatur. Quia fiat

283쪽

rum erat, ut ad idem sacrificium agnus accederet de hoedus, agnus ut Petrus, hedus ut Iudas, agnus ut Publicanus hoedus ut Pharisaeus, demuagnus vel hoedus offerebatur , ut monstretur Christi sacrificium prodesse innocentibus nec nocero peccatoribus d si poenitentia intercedat. Vide Christum ad crucem agnum factum ,&boedum. Agnum cum matrem suam & Ioannesolatur. Hoedum vero ut no temerὰ pro pecca- ιμ tis oblatum existimes. Nam latroni conuerso paradisum promisit. Considera fructum lioedi oblati. Nam sic efficaciter orauit ut multi reue rerentur percutientes pectora sua. Etsiemalitis eum usque ad quartamdecimam Lem mensis hui-. Tot diebus iubebantur segregare agnum ante immolationem, ut eius recordarentur facilius. balatuque eius frequenter audito, sese ad recesi sum disponerentiquasi ad tubae sonum. Desueti enim erant sacrificio,tadiu oneribus Agipti occupati . Ideo oportuit eos quada memoriae arte iuuari, ut superueniete die immolationis, nichil raptim fieret, sed totum honestἡ dc secundum ordinem. Multo magis debent matur E bac gra- i. c.

uitatem sequi, qui altaris sunt deputati sacrificio, & contecrandi corpus Christi munus susceperunt, ut non perfunctorie, quemadmoduplerisque sacrificis contigit, qui in immolatione agni non typici: sed veri magis videntur consuetudini quam religioni & pietati seruire. Cognosce quaeso quomodo veritas figuram impi uit,quado verus agnus per tot dies ante sui cor

poris immolationem seipsum segregauit id est

284쪽

apertilis solito manifestauit, quando de Galilaea regressus Iudaeam repetiit, & post tam stupen

dam resurrectionem LaZari, praeter morem, le-rusalem cum pompa ingressus est. Et insolentes templo deturbauit in quo non legitur quam tune feruentius praedicasse. Nec leguntur contra illum Pliarisaei acrius conspirasse. Ecce quomodo agnus de grege seipsum segregauit &apertius solito, seipsum demonstrauit . Quo docemur ut plus solito ad opera virtutum a cingamar, quanto nouerimus nos morti propinquiores, itaque usque ad quartamdecimam Iunam seruabatur agnus, quando nox tenebris non obscuratur. Quia tune Chlistus mensam suam i. sacramentum Eucharistiae instituit, qua-do luna perfecta noctem reddebat clariorem, ivt Wmbram fugaret veritas,& noctem lux elimi. naret. i. vi corpus suum Deo patri ad crucem offerens: figuram compleret, imo evacuaret,

quae dumtaxat agnum vel hoedum immolabat. Immolasitque eum multiiugo fliarum frael ad insperam. Cum eisin audis. Noli suspicari in tanta multitudine unicum agnum fuisse immolatum. Quia numerosa agnoru multitudo in tot familiis immolata, pro uno & eo de sumebatur quod unum, & Christum representaret. Nec dicitur unaqueque familia immolet. Sed dicitur uniuersa multitudo , non quidem eodem loco congregata. Sed eadem fide, de eodem titu & ijsdem ceremon ijs adunata. Quia & si immolantes multi, una tamen crat immolatio. Sicut quotidie in diuersis terrarum spatiis etiam umes

285쪽

sacerdotes sub diuersis panis , & vini speciebus

corpus & sanguinem Christi conficiunt: no tamen corpus Christi scindunt,nec sacramenti diuidunt unitatem scut ergo diuersis locis disperissae familiae, quasi congregata multitudo centetur. Ita diueris ubique terrarum Ecclesiae una& eadem Ecclesia est, quandiu ab eius unitate no recedunt. Alioqnin. Quomodo potest ei cu aliquo couenire, qui cu corpore ipsus Ecclesiae: opria.& cu uniuersa fraternitate non conuenit'Noue de sim-rint igitur cu uniuersa multitudine Ecclesiae noρlicitate immolare, qui nouum introducunt ritum, siue sicerdo. verborum formam mutant, siue sensum corumpant, vel qui loco corporis Christi. merum panem introducunt. Ora vleram. Quia oporte' cidi iabat Christum offerre circa vesperam diei ut ipsa dia 'hora sacrificii ostenderet vesperam & occasum

mundi. Vnde semper Ecclesia ad vesperam offert corpus Christi, etiam si nondum meridies Venerit. Quia nos sumus in quos fines seculi. deuenerunt. Sed qui se multitudine ecclesiae s pararunt. lactant in Christi gratiam fecisse qua

tenus eius puri verbi s ut loquuntur in inuiolati

vivant obseruatores. Ob id nolunt vestium d lectum obseruare nec reliqua, quae laudabili.& antiqua cosuetudine semper Ecclesia tenuit.

quod, inquit, de Christo nichil huiusmodi meminerit euangelium, sed haec duo vocabula vesteram. Iam non sibi constare ostendent. Quoniam hac in re nobiscum conueniunt , ut ante meridiem suas coenas ob lacenas porrisant, quibus sacramenti falsum nomen tribuut.

286쪽

Si tamen sui mentiri conuincuntur in in omnibus Christum ad amussim sequuntur. Cur ergo non porrigunt ad vesperam suum poculum, α suum panem asseclis suis P Quandoquidem po rigunt ante meridiem, quemadmodum & nos porrigimus nostris fidelibus verum & naturale corpus Christi, Nam ad vesperam hoc sacrame- tum Christus instituit. verum nec ante meridie scismaticum pane tribuunt, ut imitentur Ecclesiam nec ieiuni accedant,qui michi inter eos captiuo dixerunt se non erubescere, si oppipare pransi sua coenam sumant. Sed de hoc alias. Et . sument de sanguine ἡ- ac patrant si per utrumque po-

jupterea iussit Deus unumquenque sanguine fo-ι,, or ς' qu re non iussit Deus linire inu---Γυ, ζψ δ0guino, quia non eramus saluandi perlapides, sed per lignum. ncaute sanguis Christi m 'ν super utrumque postem, cum figura dominicae passionis frons signatur . Nam sicut ostium inter postes voluitur, sic fides quae ostium nostru. est, maxime nititur fidei confessio m. quae crucis signo fronti impresso constat. ' Tunc ergo G ἔρη- sanguis Christi utrumque postem tingit, cum 'non solum ore cordis hauritur per fidem: sed εν - g- etiam ore corporis per consessionem. In utroque enim sanguis Christi positus est, quando sacramentum passionis illius cum ore ad redemptionem sumitur, ad imitationem quoque in te ta mente eogitatur. Nam qui sic sanguinem redemptoris tui accipit, ut imitari passionem illius nec dum velitein uno poste sanguinem posuit.

287쪽

Qui etiam in superliminaribus domoru ponendus est. Liminare,ipsa mentis intentio est: quae praee minet actioni. Interim Deum deprecemur, ut intentionem cogitationis nostrae ad imitationem dominicae passionis dirigentes in superliminari domus , sanguine agni, id est Christi signemurr ut signo Dei vivi signati, nemo saluti

nostrae ossicere valeat. A men.

T egent carnes nocte in Q igni Cr a Iimor res cum lactucis agrestita. . Declaratis agni immolandi qualitate, eiusque im- .molatione. Nunc quomodo comedi debeat se peritur.& quando ut vera agni e sum non solum existimemus necessarium verum etiam & moduquia non solum qui non manducat, sed&qui indigne . iudicium sibi manducat: & bibit. Ideo in euangelio. Ille dicitur aula regia det ut bari. qui sine amictu culto ingredi praesumpserat. Nasi rite agnus typicus comedi debuerit, & debl M L

tus ordo seruandus erat, multo magis cum de corpore Christi agitur. Ait ergo dominus. Et sedent carnes nocte illa. ' In sacra scriptura, appella- ηtione lucis prosperitas, noctis autem nomine Gregor. huius mundi aduersitas designatur. Iubentur er- li. ms. go in nocte comedere. i. in profundo aduersi- rabum ratis,quando humana fragilitas omnia despera- caps I. ta rebatur. Exortum est in tenebris lume, rectis

id est populo Dei. Cum Deus occulta prouid tia.& medio sibi possibili, incognitoque hum nae fiagilitati, nouit afflictorum necessitati o

288쪽

sibi fuga consulerent. & AEgiptum relinquorem. Nichil enim magis est quod nos a mundi fuga remoretur: quam hypochriss . Nam nemo fugit mundum: nisi aurae popularis co temptu, quem summopere desiderat hypochrita. Quomodo Γ dicebat Christus Pharisaeis in

potestis credere , qui gloriam ab hominibus accipitis' Siquidem crcdere in Chcistum . Minundum fugere pro eodem habentur . Recto ergo Dei iudicio fit, ut haeretici qui sacramentum Eucharistiae sua coena cospurcarunt, non

solum panem pro corpore Christi, verum Apanem fermentatum . ut tali pane eorum hy-Do. s. pochrisis signetur . Interim explodenda est

Graecorum Insania, qui fermentatis utuntur obsententiam diui Ioannis ab hiis perperam intellectam, quae ita dicit. Ante diem festum Paschet.&c. Sic enim intelligunt ut ante diem azimorum , Christus agnum comederit. Sed nisi quis talpa coecior fiat, potest liquido cognoscere quam diuersum habeat sensum. Id ergo vult insinuare Euangelista, quod mors Christi non fuit illi improuisa, quoniam ante diem festum. Pasch sciens scilicet erat Iesus , ut transeat ex ' 'hoc mundo ad patrem. id est non latebat Christum Iudae proditio nec consilium Iudaeorum.

ut eum morti traderent . Quia ante diem Paschae, quo mortuus est , sciebat diem mortis suae. Sed quod ante diem festum Paschae Christus sacramentum Eucharistiae instituerit . nemo sane mentis Euangelist in dixeiit intellexisse. cum Laucis ursu ι . Lactucae

289쪽

agrestes nulla hominis arte r sed sola Dei voluntate prodeunt , quae cum amaritudinem habeant: praestant tamen refrigerium . Edendae ergo erant cum agno, nec agnus comedebatur sine illis, quia in sacro conuiuio in quo Christus sumitur,amaritudine opus est, non ea quae fuco humano conflatur: sed ea quae secundum Deum a. or. est, quia tunc recolitur memoria passionis, non sine animae refrigerio in quo in Esimpletur gratia,& futurae gloriae manducantibus pignus datur. Non comedem ex re crudum nec coctum aqua pedo assum rastum agni. ' Crudum quippe ex eo ma-s D, duc/re,est praeter spiritus sancti gratiam rede-- plorem uostrum: purum homine credere. Aqua , - vero coquitur, cum redemptoris ellentia: per humanam sapientiam, ventilatur. Iudaei ergo crudum comedunt,aqua coctum haeretici, quia

illi eius diuinitatem negant, isti perhumanam sapientiam,& diuinitatis & humanitatis eius sacramenta euacuant. Cur autem purum homine credens redemptorem,dicitur, crudum comederemon segniter inspiciendum est. Qui certEcaudam carnem comedit iniuriam cibo aut stomacho faciat necessum est, ut vel cibus indigestus evomatur aut stomachus nullo externo adiutus calore carnem digerere non possit, quaecuaegredi non valeat corpus: eidem adimit vitam.

Sic igitur agnum comedit crudum . qui solo ingenii captu,tanti cibi mysteria, sine fidei auxilio

vult metiri, aut consequens erit ut reiiciat &.ex. plodat, atri si comederit intereat in anima sicut patres Iudaeocum qui manducauerunt mannar

290쪽

na: & mortui sunt. Ille vero aqua coquit, qui earnis infirmitate offenditur. Ouandoquidem, Caro quae aqua coquitur profert spumas.Ob id

prohibetur ne agnus aqua coquatur, ut cum de veritate figurae agitur, nullum imperfectum in tanto Sacr mento consideretur. Sed assus igni comedatur . i. igne diuini amoris evacuetur,

quicquid nostris sensibus scandalo esse potest. Tata ergo indagine perscrutari, ut quod lumine

naturali capere non potes: erubescas credere, sane est coetiim aqua comedere, Queadmodum

hi j faciut qui in hoc Sacra meto corporis Christi grauitate causantur,ut illud existere in eodem Sacra meto libet ius negent, subsannatque quod

plurium locorum capax creditur, ut eorum i

dicio, si in coelo degati esse in terxis non possit. Itaque qui propter ignem carbone tangere non audet ut Damasceni utar smilitudineJ id est, qui

propter unionem qua corpus humanum ypostatice verbo diuino iungitur, vultum deprimit, nec audet aspicere, sed discutere veretur, & r tione metiri huius corporis naturam, siue qualitates siue accidentia spectes, quod deitatis consortio, retenta natura: integritate, ab hijs longEfit alienum quae caeteris corporibus secundu tinismitatem congruunt. Ne,inquam,audet tangere

carbonem propter ignem, qui verbi diuini gratia. in Christo minime scadalizatur propter humanitatem assumptam. Assumque igni comedit dum totum spiritui sancto tribuit, qui ignis est. cuius tamen effectus non est destruere vel co Grumpere. Sicut humana naturam non destruxit,

SEARCH

MENU NAVIGATION