장음표시 사용
171쪽
DE Mongis ΙNcvRABILI Rus. rs; prognosticis medicum bene ipstructum esse. Imo incurabiles per se affectiones arti medicae se iaciuntur, nulla alia nisi solius praesagii ratione, quod videlicet eas cognoscit ac dijudicat fore i immedicabiles: unde Hippocrates monuit des speratos esse solis prognosticis relinquendos. Ergo ars incurabiles etiam complectitur, sed non, nisi quoad de ipsis pronunciat, esse remediis omnibus superiores. Neque est valde hoc admirandum. Ars siquidem est univei salium, experientia & opus usus--que artis pertinet ad singularia, in quibus omnibus non potest idem eventus atque universalia
ter similis esse, cum singula individua aliquid dis.
par habeant, quod propriam indicationem praebeat, & communes ad sese contrahat specie quaridam & consideratione peculiari, unde dispares&actiones institui, & estectus dissi miles conse-
Tandem qui morbos occultos in substantia
tota ponunt, incurabiles etiam secundum artem, ut pcmant, si non in universum, attamen intemdum , necessarium videtur, quia substantiae nihil proprie est contrarium. Quare & Galenus I 3. . meth. 6. dixit: Eorum, qsta totis substantiis inter se sint contraria, non es methodum, sed omnia per experientiam solam inventa fuisse. Itaque novi Thesalii per similia curationes sura feri adyrmant. Nam y per contrarium ejusmodi morbi curantur , contrarium Ulud tonorari mnpoterit, cum in ustum adhi-
172쪽
beatur , cst constquens etiam morbi occulti non erunt: uno enιm cognito contrario alterum non facile
latere solet, praesertim A agendo ct patiendo inter se
concurrerint. Sed hic diverticulum quaerunt aliqui, dicentes a medicis minus anguste accipi contraria , quam ab Aristotele, & ipsa quae occultis viribus sanent , etiam contraria quodammodo morbis dici posse: stat tamen illud, quod Galenus assirmat methodum talium non esse, ac proinde si aliquando sanant, contingenter non minus quam alias, morbos ex usu eorum sanari, ac tape etiam fieri, ut non sanent, de quo even tus quotidiani nobis adstipulantur, praesertim in peste curanda: Quot enim sunt alexipharma cadi be Eoartica, quae mirificis laudibus extolluntur, tanquam a tota substantia hominibus auxilium serentia adversus venenatam corruptionem
istam, & tamen non ita tape multo minus seni per affectos periculo liberantiaλ .
EX HIs IGITvR, quae hactenus disputavimus, satis evidenter perspicitur, quantum a veritate recedant & aberrent, qui nullum ino bum incurabilem esse contendunt, ut jam impudentem admodum esse oporteat, & valde inscientem, qui temere omnium aegritudinum curationem cujuscunque corporis omni tempore promittat. Pugnante ratione cum experientia, huic potius adhaerendum esse, quam illi sapientissimi olim statuerunt: experientia autem hic a nostra stat parte, neque ulla certe ratio valida in. contra-
173쪽
DE MORAis INCuRABILIEVs. Isseontrarium occurrit. Consentiente itaque veritatis inquirendae utroque instrumento, quid tenendum sit nemo facile dubitabit. Conantur tamen nonnulli pro adversa sententia rationibus quibusdam pugnare,quarum quantum sit pondus postea videbimus. Prius enim duorum doctissimorum virorum loca considerabimus, in quibus ipsi quoque videntur diversam
sequi a nostra opinionem. Ac PRIMvM quidem HIERONYMus DARDANus commentario in I. prognost. Hippocratis, super haec verba: CvΜ v ERO
DEΜ v I MORBI, &c. sic scripsit: Manifestum est quod intendit Hippocrates omnes agros sanari posse, si tempestire medicia bonus adpocetur, o nisi divinum quid obstet. Item: Non obscurum s hic peiale Hippocratem omnes morbos ast initio posse curari: de allegat postea Hipp. verba ex libr. de arte: Nedicus quidem ulcerit ad cognoscendum, suscit quoque ad sanandum, F vero is, in quo morbus cognoscitur, superetur, ob idsane quod serius medicum accese
sit, aut ob morbi celer ιtatem, perιbit. Istum locum Cardanus perperam interpretatus esse mihi videtur, ego enim Hippocratem per semetipsum exponendum censeo, ne contrarius sibi tantus princeps nostrae artis statuatur. Ut igitur alia dicta, quae supra allegavi, hic praeter eam , idem Hipp. eodem lib. paulo ante hunc
locum clatissimis verbis dixit: Sed eri non pol ,
174쪽
ut omnes, qui aegrotant sanitatem consequantur, sathie locus ab aliis est conversiis. Quomodo igitur tanta esset oblivione, ut quod hic assirmavit, mox paucis interjectis lineis negaret Quod si quis opinabitur non negasse Hippocratem , quin ars medica 1anare possit aegros omnes, sed quasi indefinite dixisse fieri non posse, ut omnes aegri
sanitatem consequantur, cum non omnes arte
semper uti queant, aut medicorum copiam habere : huic repugnabit Graeca lectio, quae sic habet et e εαμ πιιεων αmαντας αι-ονται ἀδυνα- Γν , quia loquitur de medici agentis , & remedia admoventis actionibus, & postea addit: Id erum, id est sanare omnes vel sanare semper, praestantius multo esset , quam futura praedicere. Cum autemi sibilest omnes sanare, reflat haec enim nativa est & germana sententia Hippocratis aliud auxilium , quo Μedicus ho4prem is famam tueatur suam, prasciendo videlicet θ pradicendo futura. etenim fmoriturum agrum praedixerit, nemo culpam non servati ejus in ipsum postea rejiciet. Hunc proposuit ibi tertium usum praecognitionis, ipso etiam Galeno locupletissimo teste. Iam consideret eruditus lector, an non privato tantum arbitrio ta- Iis sententia Hippocrati attribuatur , quae cum
scopo proposito scriptionis Prognostici ex diametro plane pugnet Taceo quod Cardanus ipsemet, id quod divinum dicitur, obstare curationi aliquando assentitur. LOCO ALTER , ex Arte Hipp. non ita procul
175쪽
Dg MORBIs INCvRABILI Bus. I Ieul a fine ejus libri , citatus, nihilo magis contra nos facit,& Cardanus illius sensum non explicat, sed nude tantum verba sola recitat. Medicia sin
quit Hipp.) suscerit ad cognoscendum, susscit et
iam ad sanandum. Praeclare, prudenter ac rect e haec dicuntur. An vero cognosci morbos unia versos a medico posse affirmavit aut inde ne sequitur: ergo fieri potest . ut medicus omnes morbos & cognoscat, & sanet nequaquam. Perpendatur enim genuinus ejus loci sensus. R spondet Hippocrates vituperatoribus Medicinae, qui ideo eam veluti non artem reprehendebant, quod omnibus aeque morbis sanitatem non adferret. Concedit hoc Hippocrates, sed culpa,inquit, non omnis est in arte aut in medico. nam sepe desunt instrumenta& remedia opportuna, aut satis valentia, unde cum homo morbo afficiis tur, qui vehementior est, quam medicinae instrumenta, ne sperare quidem oportet,ut a medicina exsuperetur, quare in tali casu vim & magnitudianem assectionis accusare oportet.Deinde destinis guit etiam morbos, quorum alii sint ni antasti,alii in obscuro polit; ac latentes. Monifestos agnoscere ac curare non est res prorsus difficillima aut impossibilis, sed danda opera est,ut obscuri quoque cognoscantur ac superentur, quantum possibile est: ecce limitationem. possibile autem est,
quantum aegrorum naturae ad considerandum conserunt, & quantum eorum, qui perscrutatuis
ri sunt, naturae ad Perscrutandum aptae sint. AEgri
176쪽
138 BRv NON Is SEIDELII LIBER vero non aeque omnes commode ac perite pos furit causas, occasiones & dispositiones sensum que sui mali medicis narr*re, quare cum Medicus neque visu neque audiendo ad infallibilem
certitudinem pervenire rotest, alio id est, ad alia adjumenta & signa ipsum respicere necesse est. A tque ibi demum haec verba subjungit: Medicus quidem seu fecerit ad cognoscendum, sulficiet etiam ad sanandum: quae verba simpliciter intelligenda sunt ut sonant, quasi dicam: nunquam pus y et ad sanandum , qui morbum abitum ct internum
prius recte non cognorit. Quis enim illum sufficientem sive idoneum ad curandum existimet, qui morbi cognitionem nullam adhuc habeat , aut impersectam vel incertam , cum prima curandi indicatio a natura morbi suinenda sit 8 Sufficere
vero minime significat semper posse , nam diserte antea dixit: quantum psibile est, & paulo post impossibiles ac desperatos quosdam appellat. Quid multis λ Si per ο addit Hipp. is, in quo morbus cognoscitur, superetur , Sc. ibi aperte fatetur, quod superari homo a morbo possit, licet ille a medico jam sit cognitus. Unde falsum est, quod simplicem illa inter se conversionem habeant , morbum cognoscere & morbum curare, de immotae adhuc stant, cumque Hippocrate consentiunt nostrae causae supra traditae, propter quas fiat, ut morbi aliqui nunquam curentur, ne que possibiles curatu etiam tamen interdum non
sanentur, sive medicus serius vocetur, sive morbi
177쪽
DE MORBIs INCvRABILIBUS. I 9st nimia celeritas aut vehementia, sive aliae cau
Quapropter non parva me tenet admiratio , cur placuerit Cardano hoc uti testimonio, quod ad confirmationem sententiae suae non pertinere facile potuit intelligere. . Caeterum illud idem ratione quoque demonstrari posse scribit, quod scilicet morbi ab initio
omnes sint sanabiles, nequis excidisse fortuito hanc asseverationem ipsi suspicetur. Demonstrationem vero duplicem proponit, quarum PRIOR
Causa morbi sensim introducit morbum, sed ab initio si quis obstet validiore contrario illi cares no poterit illum confervare, ergo ager eradet. Assumit haec ratio aliquid tanquam unicum , quod tamen multiplex est, initium enim morbi sive principium non uno modo accipitur, ut docuit Galenis
I. de σι b. 9 I. . h. I a. ct circa principium primi lib. prorhet. quod ille hic non distinguit. Quod igitur causa morbi sensim morbum introducat soncedo, quia motus fit in tempore. Obstandum autem esse vult in initio motus, quod semper fieri non potest a medico, quare non semper aeger evadet, & per consequens non consistit demonstratio. Medicus enim, quod dici solet, artiis est sensatus, & raro aut Mi lassis nunquam primum insultum morbi agnoscit ex signis manifestis, atque ibi certe non suffciens in ad co- Enoscendum, quare nec ad curandum suificiens
178쪽
erit: quod in morbis acutissimis, quantum m menti habeat, non est obscurum , ubi principii tempus ad quartum diem non potest extendi, multo minus eo tempore, quod principium dicimeretur, valentia contraria adhiberi vel opponi possitnt. Imo quam multi subito exanimati 1unt, ac mortui conciderunt quale hic initium dabititur nobis tin quo causam repellamus & inhibeamus, ne morbum conservet Praeterea non leviter miror, cur in demonstratione, quam universaliter procedere oportebat , mentionem faciat contrarii, quo causae tantum morbi medicus obsistere debeat, curationem squam possibilem conatur demonstrare omnem ad causam reserat, quod tamen nullo modo est universale; nam multi sunt morbi, qui absque causa consistant , & propriam eamque potissimam indicationem de se praebeant, quorum nullam hic rationem haberi, plurimum, ut dicebam, mirari cogor. Quid tandem illis respondebit, qui morbos occultos in tota substantia consistentes producent , qui ab initio non facile nec semper cognoscuntur,donec tandem estectibus suis se prodant, ac proinde adhiberi ab initio justa remedia sive causae s ve morbo non admodum datur λ Manebunt igitur hac ratione & progredientur. Quid etiam illis, qui tota specie tua incurabiles mombos , aut a Deo immissas causas mortis morbificas opponent λ Namsi ipse coeliun choc enim
179쪽
DE MORBIs IN CURABILI avs. 16 Iper diluvium intelligit excepit, ni ulto magis Deus ipse nobis excipiendus erit.
pellat ipse, talis est. Morbus ille etiam sine auxilio , quodam temporis istacio introducitur. Ergo si causa in dimidio temporis oppofitum introducere psit, non
augebitur morbus, Ergo non morietur ager. Equidem ut verum, fatear obscura mihi verba haec videntur, & nili per auxilium intelligam remedium oppositum morbo incipienti adhibitumque corpori aegrotanti, per causam vero in minore propositione medicum ipsum vel causam sanantem S contrariam morbo: sensum alium nullum elicere posivin. Et si a sententia verborum aberravero , erudiri me lubens patiar. Hoc igitur autorem demonstrationis dicere voluisse arbitror Et si verisimile est morbum, cui sint opposita remedia vel auxilia contraria, tardius & longiore tempore introduci in corpus arietum: tamen etiam tunc cum nihil ei opponitur,nec quicquam
impedimenti objicitur illi, non nisi spacio quodam temporis introducitur & confirmatur. Cum enim causas habeat naturales,& perficiatur motu quodam physico, non potest in momento fieri. Ponamus ergo morbum aliquem introduci ac fieri sex diebus , si autem causa sanans vel medicus snam de medici adtionibus curativis nunc agitur, an semper initio morbum prostigare queant) in dimidio temporis, hoc est in triduo , possit in corpus patiens oppositum morbi L intro
180쪽
362 BRVNONIs SEIDELII LIBER introducere non augebitur, morbus,& aeger non
Primum libet quaerere, cur in hoc negocio dubitative loqui voluerit, vel οποθετ: sp st. Nam hoc evidens est, si non possit ut semper non potest) quod hoc ipso propositum Syllogismi evertatur. Ne autem in viri celeberrimi dicta nimis munute inquiram, alia quaedam, quae adferre poteram , volens praeteribo , & hoc unicum tantum quaeram, quomodo conclusio cum superioribus cohaereat Θ Non augebitur morbus, inquit, ergo aeger non morietur. Nemone moritur, nisi
aucto & procedente morbo an quaeso in principio morbi extinctus est nemo & Galenus causas hujus saepe non proposuit aut nullaene subitae mortes extitisse leguntur, vel hodie etiam animadvertuntur λ Ιmo Hippocrates eo ipso loco, in cujus interpretatione Cardanus haec disputat, ita dixit: alii intereunt vocato medico repente, alii intra primum diem. Verum intelligens Cardanus desectum opinionis defensae, mox talia adjungit , quae cum demonstrationibus suis adversantur, tum summopere nostram sententiam confirmant. Quia tamen sum iu in arte inquit in qua experimentum est judex recte & candide facit, quod experientiae mani estissimae cedit ideo soleo ego addere tres conditiones, I. quod ala non ο et minor annis quinque, ct major annis septuaginta. 2. ne morbo aliquo νalido ct continuo detentis