Brunonis Seidelii Liber, morborum incurabilium causas, mira brevitate, summa lectionis jucunditate exhibens ... cum praefatione ad J. Posthium & J. Obsopoeum ... Accessit Fabritii de Paduanis Tractatus de morbis, in quibus praesentaneis uti convenit

발행: 1664년

분량: 270페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

161쪽

DE MORBIs IN CURABILI Bus. Iqῖφνοι. Idem Io. meth. juxta finem, qui locus inspiciatur) minimus error in discitimis morbis mortem adferre solet, si sit ex eo genere, alιter noxas adfert insanabiles. Idem Gal. 6. Aph. sq. Quis ignorat calvitium assectionem esse insanabilem' Et 9. libr. de simpl. med. cap. de terra Samia in fine. εἰ 1sqδηλον ora Moνους τους ανια πις ἔχον ας ουκ ωφελησs, Lib. etiam 3. meth. I. cap. Primum es artis opus,

at intelligas sterare ne id quo tendis debeas,an secus. Et ibidem; a quibus experientia ct rei natura) procedens, non solum quod sanari non potest, prandebit,cte. Octavius Horatianus dixit , invisere medicum etiam is pe in curabiles aegros, ut ipsis solatio magis sit, quam restituat sanitatem , haec enim sunt ejus verba: Chronicos vero id est phthisicos plena sub de eratione, non jam ut medicorum medelis , sed magis ut amicorum solatio ν tamus. Paulo Minetae pruritus senum est insanabilis. Celsus scriptum reliquit: hi prudentis hominis eum qui semyuri non potest non attingere, ne pusticionem subeat ejus occis, quem sors ipsiu peremerit. Idem de suffusione loquens ait: Vitii ejus plures θecies sunt, quaedam sanabiles, quadam qua curationem non admittunt. Idem libr. 7 Idque in quibusdam nulla ope

as uvari potest, in quibusdam sanabile est , quod pri

mum discrimen nosse oportet, ut alteri succurratur, alteri manus non injiciatur. Rhares de paralysi sic statuit: Si evenerit ex percussione aut casu, ct acciderit subito, taliter permanebit, o nunquam sanabitur. Plura testimonia & exempla qui desiderat

162쪽

rq BRVNONIs SEIDELII LIBER ex superioribus petat. Huc pertinent exempla etiam praestantissimorum artificum , qui morbos nonnullos nunquam potuerunt ab astectis corporibus depellere. Galenus de se ipso fatetur circa finem 4. lib. de loc. aff. aliquot homines pulmonibus ulceratis actetos , & Antipatrum ipsum medicum non potuisse a se sanari. Hippocrates in fine 6. epidem . scribit de duabus mulieribus, quibus suppressi menses fuissent: Cum

Pero omnia,quae ad eorum provocationem nece saria effetu faceremus , non profluxerunt, sed non multo potempore virentes, mortua sunt amba. Arabs Aven-2oar, vir experientissimus, & gravis autor, in vincula conjectum se refert , quod morbum cujusdam hominis non curasset ; quam historiam integram recitabo, cum multa observatudignissima contineat. sic igitur scribit: Generastir quandoque insomacho verruca, sicut in aliis membris. Et ego quidem vidi hanc passionem, cum essem in carceribus de Hali, in uno de familia sua, ct ipse non digerebat cibum, ct febricitabat febre inordin ra , qua aliquando fortiter invalescebat, ct interdum debilitabatur. Et habebat solutionem non magnam, ct illa egestiones erant varii coloris, ct non bene cognoscere poteram causem sua aegritudinis. Cum tetigissem usum Hvi, inpeni ipsum inordinatum O non magnum, cognori ergo ex hoc, quod apostema erat in membro multorum nervorum , ct Ipecialiter, quia erat serotinus, ct debilitas virtutis patientis obr.

bat magnitudini ipsius pulsus. Quare ista manifesta-

163쪽

DE MORBI NCVRABILIBVS. I stant verrucam esse in ipso stomacho, O quia non erat νnulta velocitatis pulpus , signum erat manifestum , quod non erat de genere calidorum apostematum. Et paulatim quidem ejus caro diminuebatur quotidie, ct cum posuissem manum meam super fundum stomachi , inveni auriciem ibidem ad quantιtatem uniu3 pomi absque sensu alicujus dolaris, ct cum fortiter compres issem manum tunc sensit modicum ἰdο-loru, o quoties iterabam compresionem fortim dolebat. Cognovi ergo certissime, quod esset moriturus, quotidie tamen ipsum consertabam, faciendo ei ea , qua habent agritudinem mitigare, quamvis essem de ejus curatione desteratus, eo quod virtvi ipsin quotidie debilitabatur. Et quadam die cum asselasset , ris larit quiddam rotundum, quod habebat formam pomi cum radice una, ct erat solidum, ct quoties postea astellabat, egerebar sanguinem ιn magna quantitate , ct c perseveravit pluribus diebu3. Et cognoscebam certissime quod morιebatur, tamen verecundabar sibi dicere. Quadam autem nocte vocaPerunt me, ct inveni eum qua si mortuum , ct indignatus fuit contra me, credens quod ego, quia eram in carceribvi domini sui, non curassem de eo diligenter,

quam Vis sibi purissime ct Meliter serνivissem, Deus

novit. Sed debilitas virtutis eju4 Ur praritas, ct fortitudo agritudinis , obpiaverunt curationi sua , cum omnia in manibus Dei existant. Et quamvis de domo mea ct possessionibus meis me extraxisset, non sui culpabilis propter hoc , Deus norit. Unde do

164쪽

146 BRVNONIs SEIDELII LIBER quare conversu sum ad dominum, o dixi, sat volumias Dei. Et cum essem in Introitu janua caueris. dixi isti qui ducebat me, qui erat de majoribu3 civitatis, iste Dominus intendit me molestare absque causa , Deus novit, ct jam sunt plures dies, quod proposiveram ei

dicere veritatem, scilicet quod non poterat evadere ab aegritudine ista ullo modo, sed verecundabar contristare animam patremis. Nunc autem quia video quod intendit me pro nihilo aggravare, dico vobis quod non vivat ultra I 2. dies. Ira autem ct perturbatio animi quam habebam, me in tantum coegit quod dicta verba taliteν

dixi, quod infirmus me intellexit, ct seriose illud feci, ct scpo in sui in cncere. M septem diebus cecidit pistus ejiu manifestisime, ita quod mi sit pro uxore sita ct filiis, ct in nona die mortuus fuit. Et quod memo-' ratae pum de hoc casse non feri, nisi ut exemplum fit

vobis in aliis: tamen i virtus ejinfortis extitisset, non erat impossibilis cara ejus, ni forsan alias multaε verrucia instomacho habvisset. Haec Avengoar. Quisque etiam memoria repetat , quae ipse viderit exempla, inspiciat obitus tot regum & principum morbis sublatorum, quibus raro praesidia humana & naturalia desunt, perlegat consilia &opera practica optimorum, tam hac quam superiore aetate medicorum, & reperiet experientiam ipsam nobis clarissime adstipulari. Neque prie larisi. Reipubl. Venetae exemplum leve ducendum est, in quo cum tot expertissimi medici vivant , artemque selicissime exerceant, publico tamen sumtu extructum est' domi

165쪽

DE MORBIs INcvRABILIBVs. Issydomicilium pro iis , quorum valetudo deplorata est, &spes sanationis nulla reliqua: quod sua lingua appellant Hospital dest incurabili. Deinde eadem videtur esse proportio atque analogia actionis ad res agendas, quarest cognitionis ad cognoscendas, utque se habet intellectus speculativus ad cognoscendum, sic practicus se habere videtur ad agendum. Unus enim de idem est intellectus, & una est natura hominum , vitiata in omnibus potentiis in terioribus. Sed intellectus θεωρηπιδέ noster habet se ad res in natura etiam manifestissimas, veluti oculus vespertilionis ad lucem meridianam , teste Aristotele. Ergo idem accidit quoque τά πρακτική, ut scilicet aliquando caecutiat, aberret, nec per petuo finem vel scopum propositum assequatur , ac tanto quidem magis quam ille alter, quanto magis actio cognitionem sequitur. Quapropter

impersectum intellectum in speculando sequi necesse est imperfectionem quoque in praxi Magendo. Utque non omnes morbi perfecte ac semper cogiaoscuntur, ita non intellecti nulla es curatio morbi: quanquam incognitis etiam salus interdum desperatur, ob causas plures antea eX-plicatas. De hoc etiam diximus supra in capito de medico.

Id igitur si ubivis fieri contingit, non mirum est , si in curationibus idem accidat interdum , ut videlicet morbus aliquis inevitabile periculum adserat sua natura, aut si e medio infirmum non Κ α tollat,

166쪽

xq8 BRvNONIs SEIDALII LIBER tollat, ad mortem tamen usque inhaereat aut aliis quibuscunque causis sanitatem recuperari curando non permittat. non enim necesse est omnem incurabilem esse Θανατηφόρον. Ratio haec si cui minus sirma videatur, is experientiam in subsidium advocet, & fatebitur rem demonstratam. Praeterea verum est medicum sanare contingenter. Quare si contingit, ut aliquando non sanet, nullum absurdum aut impossibile committitur. Agit enim naturaliter, hoc est, adhibet remedia naturalia, & naturales actiones omnes sunt contingentes, quarum causae impediri possunt, licet rarius hoc fiat, & natura utplurimum suum finem consequatur. Quod si contingenter sanare medicum quis negare ausi, ille & totum artis medicae corpus atque systema, omniaque ejus principia ac theoremata evertet, &praeterea eidem necesse erit, ut necessario hoc facere medicum concedat: Si autem necessario,

etiam semper , quod manifestissime repugnat

experientiae. Hinc vero non sequitur ex nostra scilicet quam defendimus sententia medicum non esse, aut artis finem non assequi, qui semper morbos haud persanet Effectu quidem frustrari potest, effectus enim artis non etiam est finis artis, sed artificis, & praestare omnia quae faciunt, ad consecutionem sanitatis, etiamsi eam non assequatur. Haec si praestiterit, officio satisfecisse existimandus est, sicuti in bello Imperator optime &

167쪽

Dg MORE1s INCURABILI Bus. I Ppraeclarissime se gerere potest, tametsi victoriam non consequitur, & ipse etiam occumbit. A rtificem siquidem perfectum cum Aristotele dicimus : ἐαν ιι ν - --η τῶν ἐνδεχμων. Injustum vero & inhumanum est, postulare ut medicus omnium actionum suarum medicarum selicem eventum praestet semper. Ulterius: Ars imitatur naturam, & artifex minister naturae est, de quo omnes sani homines omnibus temporibus consenserunt. At natura, ut non semper perficit & ad finem deducit opera sua reliqua, ita quosdam etiam morbos nunquam sanare visa est. Quare nec ars semper valetudinem integram restituere poterit , praesertim ubi ductu exemploque praeeuntis naturae, & causis natur

libus remediisque idoneis,& modo agendi possibili destituitur. Adeo verum igitur est, quasdam

esse aegritudines immedicabiles, ut natura etiam ipsa a quibusdam excludatur, quas sanare non queat, ut vulnus cordis & sortem apoplex iam. Huc accedit, quod ars medica magna ex parte conjecturis etiam utitur, ex quibus necessarius effectus nec ratiocinando concludi , nec

agendo produci potest. Quemadmodum igitur

natura aliquando fine frustratur suo, & monstra parit: ita medicus minister atque imitator naturae quanquam secundum praecepta artis ossicio suo satistacit, morbum tamen, vel sua natura, vol aliis de causis contumacem, ignotum, malignum, supra modum auctum, superare semper non potest.

168쪽

tueo BRvNONIs SsIDpLII LIEsa Disputant autem nonnulli, artem aliquando naturam adjuvare, aliquando etiam superare, ex quo essici putant, si natura nequeat, artem tamen pos e morbos omnes curare. Quod saepe adjuvet certiminum est, impedita enim natura

plurimum juvari potest per artem, si aufei n-tur impedimenta Gal. q. meth. quod manifeste conspicitur in corporis plethora , cum exonerata natura per sectam venam longe facilius deinde quod superest expellit. Utruin vero superet, dubitari potest. Nisi enim naturam & facultates naturales in materia objecta praesuppositas vel praeexistentes sepe- riat, nunquam essiciet ars aliquid , non enim certe essiciet substantias, ut lignum nemo artificiosa sectione divideret , nisi esset natura τέκη pauic ετον, requiruntur enim naturae habilitates in patientibus. Naturam ars imitatur, non perfecte semper, sed quantum potest. Imitans autem quomodo superius defendemus eo, ad cujus praesscriptum & normam se accommodat Sic naturalis motus colporum animatorum longe est prie stantior, quam artificialis in αυΓμααις, & H o M E R v s Poeta excellentior, quia est, quam si tantum arte esset, quanquam Poetam esse ad artem pertinet. Exempla contraria quae adferuntur de fraetis aut luxatis membris, nihil probant. Natura quidem talia non reponit, ars reponit: at repotita membra ab artifice non sanantur propter repo sitionem

169쪽

Ds Monars INCvRABILIBUS. III sitionem, quae est sine qua non causa tantum, sed propter naturam ipsam nutrientem, agglutinantem, consolidantem. Praeterea ars ajunt nonnulli insculpit auro superiora natum viribus.

Respondeo, auri formae vel figurae sunt accidentariae, & substantiam auri natura secit. Iam quis nescit in collatione horum utri principatus superior ascribendusait, substantiae ne vel accidentibus , & quidem artificialibus λ Aurum tamen seipsum figuris ornare non potest λ Neque terra seipsam movere potest. Tu igitur inotum ipsi terrae substantiae praeserre ausis λ Atqui sic sic res habet. Deus quidem hominis ingenio ac voluntati, sive arti multa reliquit agenda, neque artium opera contemnenda sunt, aut extenuanda, siquidem Deus ipse monstravit fontes artium, easque rexit & provexit. Sed tamen in hac compara tione arti sunt suae metae, & naturae suae. Eificit ars multa, quae naturae viribus effici nequeunt, sed facta comparatione in genere eodem, quoad dignitatem & finem,in quo genere natura aliquid valeat, obtineri non poterit artis opera pia renda esse naturae operibus. Si itaque aurum non

figurat seipsum, nihil refert, cum non indigeat figuris externis ullis ad sui persectionem, quae si

respectu hominum utentium praestantiores &commodiores ad delectationem fiunt, quam figurae rudes insormis auri, is tamen finis est accidentarius, non a natura prascriptus.

Sed sortassis per superiora viribus naturae in-

S telligunt

170쪽

ARvNONI SEIDtLII LIis sit telligunt characteres quosdam insculptos certio

temporum atque constellationum momentis

quibus Chymistae nonnulli & Magi incredibules tribuere vires solent. Verum ista deliria tanquam superstitiosa ac impia nos plane rejicimus. Sicut ergo Deus agentia distinxit, ut aliud esset naturale, aliud voluntarium, horumque acti nes pariter diversas esse voluit, . ita nihil prohibet , quin in genere diverso ars nonnulla essiciat, quae natura non possit. At de u1 o eodemque hic genere agimus, de curandis videlicet morbis, ubi firmum manet hoc ora φύωες τῶν νου νἈτροὶ . artemque cum artifice medico esse naturae ministrum,illoque multo inseriorem in hominibus a morborum calamitate liberandis. Hoc etiam in consesso est, το προγνωΠκὶν si ve σπροοροετικὸν, ut quidam nominant,esse partem Medicinae. Frustra autem esset pars artis, somnes morbi sunt sanabiles, si quidem tum prognosticum unum perpetuum erit, servatum iri aegrotum cive enim longus, sive brevis si futurus

morbus,tandem tamen curabitur. Atqui non raro occurrunt talia, quae cogant praesagium Proserre de morte & insanabilitate, cui eventus quo que respondet. Nullus igitur esset usus prognostici, si eventus esset non anceps atq; contingens. Hippocrates vehementer extollit artis hanc

partem, qua docte, prudenter & perite utens medicus calumnia & dedecus effugere queat, si quando in lasanabiles aegros incidat. Vult igitur Prognoa

SEARCH

MENU NAVIGATION