장음표시 사용
161쪽
bientis , ct inde decidentis nimbos
Sub aestatis initium solet sere quotidie post meridiem cadete nimbus . a brevi transiens. Hoc ideo sit , quia ,
iunc superficies terrae, & aquae, dc aer infimae regionis propter reflexionem radii solaris vehementer in- .cadescunt, & sursum', maxime hora: meridiei, immittunt vapores in ma- .gna copia, qui vapores per 'edientes ad secundam aeris legionem , quae ladhuc frigore hyemali valde pollet, quia taec directo , nec reflexo r 4j.. isolis adhuc est tepefacta, subito, in-: frigidantur, & paulo post meridiem fcadant in nimbum. . Terram magis foecundant pluviae, quam aquae puteales , aut fontium, quia cum aer plenus sit partibus spiritosis omniu in rerum, qui dicuntur spiritus vegetabiles, pluviae decidenis tes deserunt secum plurimos ex illis spiritibus, quibus aquae puteorum s. re sontium non abundant , ac propterea aquis pluvialibus, dc fluvialibus terra magis Decundatur . .
. Grando fit, cum pluvia per aerem decidens , frigore magis constringi
162쪽
De Meteoris cap. VIIL 6 tur, accedente exhalatione sicca, quς humido aqueo misceatur.
Nix fit cum nubes flatuosa , idest
multum exhalationis terreae , & sp,
ritus aerei continens , accedente majori aliquo frigore , antequam resoLvatur in pluviam, conglaciatur, tunc enim in flosculos cadit.
Levitas ni vis procedit ab illa spiritus aerei admixtione , sicuti ex eadem oritur albedo ipsius: videmus enim , quod si aquae admisceatur, spiritus aereus, album praesesert colorem, . ut contingit in spuma terrea: exhalatio, quae in magna copia nivi admixta est, facit ut nix in aquam turbidam resolvatur, & quod bibentibus noxia valde sit talis aqua. Glacies fit, cum in accessione magna frigoris , miscentur aquae spiritus aerei,& terrestres exhalationes, cum
enim sicca, dc humida sint sibi invicem gluten, ut patet in farina, dum aquae miscetur, fit, ut dum aerei spiritus , dc terrestres exhalationes aqua subintrant, partes ipsius coagulent, Ac constipent, glaciemque essiciant. Hinc didicere homines etiam in summis aestatis caloribus aquam conglaciare , admiscendo salnitrum , ut quotidia-
163쪽
68 De inteoris cap. VIII. tidiana ostendit experientia . Ex tali terrestris exhalationis admixtione fit, ut in aquam turbidam resolvatur glacies, sicuti etiam ex ejusdem, & aerei spiritus levitate oritur , ut glacies aquae supernatet . Ex his redditur ratio, cur flante vento in summis hyeliis frigoribus non glacietur aqua , quia nimirum impedit ventus, ne sistant, sc incumbant aquae aerei spiritus, & exhalationes terreae, quς ad conglaciandam illam sunt necessariae , ipsas enim utpote levissimas dissipat flatus.
Quaeres, an sit vera quorundam recentiorum opinio putantium ν ,
qaod forma glaciei non sit densitas, sed raritas, ita ut glacies non sit aqua
corio elisara , sed rarefacta e Resp. Ad sensum patet aquam conglaciatam esse densiorem non glaciata, cum eius durities impediat, ne tam facile persoretur , dc per ipsam permeent alia corpora , sicuti permeant per aquam non glaciatam, iquae facillime perforatur, ac scinditur. Verum quidem est, quod aqua conglaciata occupat majus spatium, quam occupabat antea, hoc tamen non procedit ex rarefactione, sed ex
164쪽
De inteoris cap. VIII. laeo, quod commiscentur partibus imsus multae exhalationes, seu particulae terreae, & aerei spiritus, quae exhalationes, aerei spiritus, cum debeant occupare suum locum, imo& cavitates quasdam in ipsa glacie
causent, ratione utriusque huius rei, glacies occupat maiorem locum, dc sicuti, si naisceatur terra acervo tritici, talis acervus licet occupet maiorem locum, non dicitur propterea triticum rarefactum, ita in casu nostro, cum crescat moles ex utroque
adducto capite, non est dicenda glacies facta per rarefactionem: rarefactio enim est cum eadem manente materia , corpus occupat majorem Iocum, in nostro autem casu crescit materia, dum corpori aqueo duo alia Corpora, nempe terreum , dc aereum
admiscentur. Singulae igitur partes aquae utpote condensatae occupant minus spatium , quam antea, sed mul titudine exhalationum, & aerei spi xitus accedente , glacies majorem o cupat loeum . Si autem per hoc, quod rebus praeexistentibus admixto alio corpore, illae res simul eum cor pore se extendant ad majorem locum , dici possiet fieti rarefactio, ra
165쪽
ne Meteoris cap. VIII. refieret exercitus , dum nova admiscentur agmina praeexistentibuβ; rarefieret pecunia , dum piaeexistenti commiscetur nova , quae omnia sunt
absurda. γCensuerunt quidam cum Plinio eristallum esse glaciem; quae sentemtia nullo satis solido nititur fundamento , quia in primis coniectum in ignem non liquescit in aquam ut gla--cies, sed remanet ejusdem substantiae cristallinae, ut patet, dum in fornace liquatur ad vasa ex ipso sodi manda, de si nimio igne corrumpatur , . abit in cinerem. Rursus vidi ego gigni cristallum in locis, in quihus raro admodum solet etiam live- me fieri glacies, quod prosecto non sequeretur, si ex glacie conficeretur; quare concludendum est cristallum esse peculiare mixtum substantiale. Nebula est vapor in infima regione aeris consistens, qui propter desectum suffcientis frigoris non est adhuc proxime resolubilis in aquam . iDicta est ab Arist. exeremetum nubis quia saepe fit, ut aliquae nubis partes nondum coneepto frigore susti- eienti ad redeundum in aquam sCompelluntur ab aliis partibus d
166쪽
De Meteoris cap. VIII. Icidentibus in pluviam , & in, hac
infima regione adhaerescunt quare post pluvias nebulae in valli-hus , dc montium cacuminibus spectari solent. Si nebula dissipatur a sole , praenunciat futuram serenitatem: si vero attrahitur est signum pluviae, quia ubi vapor ille ad mediam aeris regionem pervenerit, ibi sum cienter in frigidabitur, & in aquam resolvetur. φ .
Caligo est idem vapor minus spis
satus, quare nebula, nubes, & caligo sunt eadem substantia, differuntque solum in accidentibus. Ros fit, cum vapor parum elevatus a terra propter solis occidentis debilem calorem concrescit, & a frigore Vespertino, & matutino reso, vitur , quare ros. cadit vel sub inbtium, vel sub finem noctis. Non e dit ros nubilo coelo, quia tune sol occidens vapores non elevat; cadit frequentius vere, & autumno, quia his temporibus sol vespertinus habet
vim elevandi vapores circa Ierram, cum econtra hyeme propter debis litatem nimiam non elevet, aestate Vero propter nimium calorem elevet altius. Non decidit ros stante vento
167쪽
a De Nereoris CV I III. vento Borea , decidit vero flantibus ventis auitialibus, quia Boreas, dc impedit elevari vapores, & eos, quos reperit elevatos, ita exsiccat, ut a, sumpta eorum humiditate reddat ineptos ad conversionem in rorem. Garres quomodo matutino tempore decidat rose Resp. Sol orienti appropinquans,
. raresaeit aerem nostro horizonti vieinum , quare eum talis aer rarefutius occupet majus spatium, nece Lie est, ut aer illi proximus condense. tur, ut ei locum cedat, ex illa condensatione, dc rarefactione cau satur lanis ille motus aeris ex parte Orientali , quem veluti ventum mitem experimur sub solis ortum quolibet .mane. Causatur etiam ex illa rarefactione , dc condensatione addensatio vaporum , qui sub vesperam non sunt resoluti in rorem, qui tunc sic condensati maius concipiunt frigus , & in rorem resolvuntur . Illi vapores sic addensati obscurant etiam aerem aliquanto plus quam antea, de ex hoc provenit, quod appropin quante Aurora per breve tempus au
Pruina nihil est aliud , quam ror
168쪽
De Meteoris cap. VIII. s congelatus, dum enim Vapor in rorem resolvitur in guttulas tenuissimas, quae herbis adhaerent,&terrae,
admiscentur illis guttis spiritus aerei, de sal nitrales , quibus eum accessio. ne frigoris coagulatur ros. Et quia tales spiritus sunt adustivi , dc concoctivi fit, ut floribus, Ac plantis delicati temperamenti noceat pruina, oleribus vero, brassicis, dr aliis,
s quae sunt crudiora , teneritudinem inducat, quia eorum eruditates concoquit .
Mel est succus florum, qui coli ctus ab apibus, & pectoris calore
concoctus in alvearia deportatur .
Esse succum florum, Sc non humo rem roridum, ut quidam seripsere, Patet ex eo , quod humor roridus deberet colligi mane, 6c vesperi , non vero meridie , quando aestitiam est exsiccatus: apes autem colligunt mel in ferventissima diei parte. Rursus humor roridus deberet 'cobligi non solum ex floribus, 'sed etiam ex aliis, quibus latet adhaerere, cum tamen, experientia constet apes colligere mel ex solis floribus , de si in aliqua.valle umbrosa radius solaris rorem non exsiccavit, apes illuc non D con-
169쪽
74 De Isreeoris cap. VIII. convolant ad rorem exsugendum . Denique mel eius est saporis, & qualitatis , cuius sunt flores , e quibus educitur 3 sic ex thymo mel redolens, ut in Sardinia, ex absinthio melamarum eruitur. Non fieri autem mel ab apibus, sed colligi, patet , quia si fugamus extremam norum partem , experimur inesse succum melleum. Secundo quia apes melle vivunt tempore hyemis, sed si conficerent mel transmittendo succum in stomachum , dc postea gerendo, esset mel reiectum ab ipsarum natura, ut excrementum inutile ad nutritionem, & ad vitam , ergo lignum est non fieri ab ipsis, sed colligi. Manna est humor roridus a melle. differens , quod sit magis. densus. Duplex est r aliud defluit ex aere,& eonglutinatur instar pruinae, COLligiturque ex frondibω , floribus , stipulis, de lapidibus : aliud ad modum gummi exsudat exornis, & se xinis mense Iuli0, 6c Augusto . COI. ligitur manna praecipue in Calabria , quare est valde veritimile , quo Imanna roridum fiap ex halitibus extractis vi solis a manna rerrestri, Ex
sudante ex praedictis arboribm , quil
170쪽
De Meteoris cap. IX. 7s halitus immixti vaporibus elevatis a sole occidemi, decidant postea in rorem simul eum vaporibus; id eo inagis mihi redditur probabile , quod etiam in agro Lunensi ubi conum,lium arborum multae virent , al, quod manna colligatur , quod non fit in locis , ubi non sunt orni, α fraxini. Ex his intelligite hoc manna , quo utuntur Medici ad flavam bilem purgandam, & ad alia genera curationum non esse Musdem. r
tionis cum illo, quod olim ad nutrimentum Haebreorum Deus in deserto immisit, ex hoc enim fiebant epylae , dc erat adinstar grani coriandri, dc frangebatur mola , quorum
nihil convenit huic , quod in Calabria colligitur.
V Entus sit per exhalationem, quae aeri impulsum imprimit. Hoc ex pluribus colligitur , sed praesertim ex eo , quod iis temporibus , quibus major exhalationum copiaeIevatur, venti frequentiores, diu hementiores fiunt, ut contingis vere,