Friderici Giannetti ... Cosmus philosophicus seu Aristotelicae philosophiae vniuersalis explanatio in commodum studiosae iuuentutis edita definitiones descriptionesque ... studio Francisci Cionaccii Tomus quartus, libros De ortu, & interitu, & De ani

발행: 1691년

분량: 353페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

191쪽

IN TRES

ARISTOTELIS

LIBROS D E ANIMA DISPUTATIO U

Nimae eognitionem inter caetera praeelarissimam, de summis expetendam Votis censuit Aristoteles, eo quod animae notitia habita , ad omnem propemodum V llitatem aditnm patere, experimento eompertum est, ideoque his tex. a.

inquit: autem , O ad veritatem nem cognitio ipsius multum conferre rmaximὰ autem ad naturam , est enim tamquam principum animalium . Mirum

Propterea videri non debet, quod inhaere pertractanda tam stdulam im- penderit operam Philosophus, ut se ipso maior apparuerit, optime nam suc noverat fieri nequaquam possis ,

192쪽

I. I. ut homo, animae naturam, de dignitatem agnoscens , ad boni amorem, ac vitae honestatem non incitetur,

quae duo a philosopho praecipue qui

renda, dc amanda sunt.

Anima indignus est , qui animam

ex inere dubitet, cum enim nomine

anim' nihil aliud intelligatur, nisi

principium viralium operationum in Compossio naturali, quales sunt mo-yeri ab intrinsaco, Vegetare, sentire, intelligere, dic. dc hoc principium . inesse pateat ad sensum , dc oculis, Omnes aspiciant, nequit ab atomines ahae mentis tanta veritas in dubium revocari .

QVAESTIO I. .

sit Anima , R Nimam esse tenuissimum quos corpua magna praeditum activitate , quod unitum locatiter classiori eorpori organiuo, motum,& aIias operationes in ipso emciat , docuer i quidam Antiqui; inter quos Democritus,4 LeucippuS puta- irunt tale corpus esse ignem , seu atomos figurae rotundae, ratione cujus figurae, possim facile penetrare per totum

193쪽

Anaxagoras animam eredidit esse intellactum quendam omnibus animalibus cuiusvis speciei infusum. Empedoeles , & Plato animam esse ex elementis putarunt. Manichaeus inter alios suos errores hunc pariter fovet , scilicet quod nihil esse spirituale, atque adeo animam omnem esse corporalem asseruit . Aristoteles primo libro sere totus est in his refellendis opinionibus , quae animam eorpoream ponunt , dc initio secundi animam d finit . Dico prmo. Nulla anima est eorpus.

Prob. I. ratione Arist. hietex. 7a. Nullum corpus potest naturaliter penetrari , seu esse simul in eodem loco eum alio corpore , ut patet experientia : sed omnis anima penetratur, seu est simul in eodem loco cum eo pore , quod animat; ergo nulla anima est corpus. Minor est evidens experientia , videmus enim , quod in eodem loco , in quo est corpus animatum sunt etiam vitales operatio

nes , atque adeo ibidem est prinei- pium t

194쪽

Di p. I. I. 9 pium ipsarum , quod est anima ei ergo anima est simul in eodem loco cumeorpore animato .

Prob. II. Quia anima est id , quo

corpus vivit: sed id, quo corpus Vivit, non est corpus; ergo anima non

est corpus. Min. prob. quia id, quod convenit corpori non ut corpus est, sed ut est corpus tale , convenit ei per aliquid , quod non est corpus: Ied anima convenit corppri , quod animat, non ut corpus est , sed ut corpus tale; ergo anima non est corpus. Confirmatur quia corpus omne est tale corpus per formam, qua differt ab aliis corporibus p ergo D sorma corporis esset corpus, etiam. ipsa esset tale corpus, atque i adeo esset talis per formam, di sic dat tur forma formae in infinitum.

Dico II. Anima est actus primus comporis naturalis organici potentia vitam habentis ita Arist. lib. a. rex. s. & 6.

Prob. bonitas talis definitionis sic. Constat ea definitio proprio genere, dc propria differentia 3 ergo optima

est. Antecedens patet. nam, ut Ostem di superiori conclusione, genus ani- 'mae non est corpus , sed actus substantialis corporis 3 ergo dum defini. Ε tur

195쪽

' De Animatur actusprimus corporis, desinitur proprio genere . Rursus anima ordinatur proxime, ac immediate ad constituendum corpus animatum habens posse exercere tales operationes, de

in hoc primo differdia reliquis acti-hus, seu sormis substantialibus , ut propria differentia; ergo definitur anima per propriam differentiam; ergo allata definitio optima. Ex his intelligitur, quod ly primus in allata definitione non intelligitur

de prioritate temporis, aut execuintionis, quasi anima prius tempore, quam quilibet alius actus debeat informare corpus , sed intelligitur primus prioritate dignitatis , dc intemtionis , est enim anima actus. ille ,

qui principaliter , di primo intenditur a natura , & ad quem ordinam tur alia, quae incomposito reperiuntur, ut sunt accidentia , quae disponunti materiam ad recipiendam ani- imam, dc illa , quae animae jam intro- lductae in materiam famulantur. Dicitur corporis naturalis , qui ai corpus sanimatum non est corpus artificiale, nec mathematicum, scilice precise per etrinam dimensionem constitu - . tum, sed est naturale, videlicet con-

. si itu.

196쪽

Disp. I. Quast. I. si itutum per hoc, quod habeat ilia. se principium sui motus seniabilis.

Dicitur organici, quia eum anima multas,&diversas operationes exercere debeat , indiget etiam subjecto heterogeneo , habente scilicet varias partes, qualitates, & facultates, quae sunt organa, seu instrumenta ad varias illas operationes exercendas, ut sunt in arboribus medulla, lignum, Cortex, solia cum fila mentis, fibris,&e. in animalibus vero caro , Cerembrum, cor, hepar, Venae, Ossa,

Ex his intelligite duplicem in omni vivente dari vitam, substantialem scilicet, dc accidentalem. Substantialis est principium primum Operationum vitalium , dc de hac vita imquit Arist. a. de anima tex. 36. ων re viventibus est esse. Accidear talis, sunt ipsetem et operationes Vitales , ut vegetare, sentire, videre, intelligere,&e. Vita substantialis dicitur vita in actu primo : accidentalis Vocatur vita in a istu secundo; anima itaque est vita substantialis , de in actu primo, ideoque dicitur actus primus, qui ' habet in potentia Nitam in actu secundo , nempe vitales operationes , propterea in allata definitione. dic, . E a tur

197쪽

Ioo De Animatur potentia vitam habentis. De vita in actu secundo, seu accidentali loquitur Aristoteles lib. a. tex. 3. dicens: Niatam aatem dicimus, qiis per ipsam fit alitionem, augumentationem, in diminutionem.

Aliam animae definitionem affert Philosophus eodem libro tex. a . sic.

Anima autem id est quo vivimus , sentimus , movemur, O iatelligimus pri-mὸ. Putant aliqui cum Simplicio. a. de anima cap. a. fuisse hic ab Aristotele definitam solam animam rationalem, cui ea omnia copulative Competunt, ad quam definitionem respiciens D. Augustinus lib. de quantitate anima: cap. M. humanam animam definivit: Anima est substantia quaedam rationis particeps, regeἀdo corpori accomodata . Alii tamen communius,& melius affirmant, fuis&hic ab Aristoteledefinitam animam in communi, ita ut usurpans vocabula illa, vivimus, semimus, movemur , & intelligimus, disiunctive acceperit, ita. ut sit sensus, animam esse id , quo aliqua vivunt tantum , ut sunt Veg tabilia: aliqua vivunt, &sentiunt, ut sunt Eoophita : alia vivunt, sentiunt, di moventur, ut sunt bruta: alia denique vivunt, senti moventur, &

198쪽

Di p. I. aurit. I. Ioiintellisunt, ut sunt homines. Hanc fuisse Philosophi mentem clarum est ex iis , quae dixit ibidem tex. a 3.

Adhuc autem quibusdam animalium omnia infunt haec, quibusdam vero quadam horum , aliis autem unum solum.

Quaeres quid veniat in definitione

animae nomine eorporis naturalis organici , potentia vitam habentis 3 an scilicet sola materia cum dispositionibus proportionatis ad recipiendam

animam, sed adhuc earens animata: an vero totum compositum jam animat am , seu includens ipsam animam λResp. cum D. Thoma I, p. q. 76. art. 6. quod cum Aristoteles dicat, animam esse actum non corporis tantum , sed corporis naturalis o ganici potentia vitam habentis, α corpus cum non habeat potentia vitam , nisi cum actu est animatum , ideo nomine corporis naturalis o ganici , potentia vitam habentis, non venit sola materia cum debitis dispositionibus, sed venit totum

compositum vivens, seu ut non excludens animam , . eo modo , quo

dum dicitur calor est actus calidi, lumen est actus lucidi, non venit se-E 3 orsiam

199쪽

Ioa De Anima

orsim calidum sine calore, de luc, dum sine luce , sed calidum ut includens calorem , & lucidum ut includens lucem .

Ex his liquet , quod in allata definitione desinitur anima non per comparationem ad aliam compartem , scilicet materiam , cum qua consti- . tuit totum vivens, sed per compara

tionem ad ipsum totum, cujus ipsa est actus. Ob. I. contra primam conclusionem . Λnima cognoscit corpora: sed cognoscens debet esse simile cognito 3 emo anima est corpus. Resp. Distinguo minorem: cognoscens debet esse si mile comto iamilitudine reali nego, similitudine i

tentionali coneedo . Debet igitur e gnoscens assimilari cognito seeum dum speciem, seu imaginem cogniat, quae in ipsum cognoscens reeipiatur , non autem debet esse realiter tale, quale est cognitum, alioquin oculus videns lapidem deberet esse lapis , intellectus eognoscens co lum deberet esse coelum , quae Omnia sunt absurda . Ob. II. contra seeundam eonesu-sionem . Animae definitio convenit alteri

200쪽

Di p. I. I. . ιοῖ alteri, scilicet sormae embrionis, Scformae cadaveris; ergo non est bona . Antecedens probatur , nam etiam forma embrionis, & forma cadaveris sunt actus corporis naturalis organici , eadem enim organa , quae sunt in vivente, erant in embrione, dc remanent in cadavere; ergo &e.

- Resp. i Corpus , cujus sunt actus, forma embrionis, & forma cadaveris, est quidem organicum, sed non habet actu potentiam , icilieri principium vitalium operationum , ut requiritur in eo ore, ad cuius coinparationem definita est anima : cum ergo in definitione animae sermo sit, de corpore organteo , non quom documque, sed habente actu prine, pium vitae accidentalis, seu vitalium operationum , ideoque dicitur , ρο-

tentia vitam habentis, cujus ratio no reperitur in embrione, neque in cadavere , in quibus tale principium vitae accidentalis non datur actu.-propterea formis embrionis, si eada--Veris non competit animae definitio.

SEARCH

MENU NAVIGATION