장음표시 사용
221쪽
ra m Antad , mima, ct corpus sine quereti in adventum Domini nostri Iesu Cristi servetur: sed
hic Apostolus distinguit inter spiritum, & animam: ergo significat dari in homine plures animas. Rursus idem Apostolus dieit: Caro concupiscit adversus spiritum, spiritus' adversus carnem : sed una , dc eadem animata, non potest habere appetitus simul ad contraria; ergo sunt plures animae. Res p. cum S. Thoma super eumdem locvi , quod Apostolus utroque vocabulo significat unam , 5c eandem animam, sed vocat ipsam Diria, quatenus est praedita intellectu ,
qui ut dieemus , noti est. actus corporis 3 ammam Vero . appellat quatenus informat corpus. Ad secundum respondeo nullam esse repugnantiam , quod una , & eadem anima secundum diversas potentias ,& in ordine ad idiversas rationes obsectorum , ' habeat diversas in-elinationes , praesertim: cum potentiar sensitivae sint immersae corpori , rationales vero a corpore non pendeant a
Ob. II. Si per unicam animam constitueretur homo , non esset sormaliter vivens , dc sensitivus; ergo, M.
222쪽
Disp. I. In Ias Antecedens probatur, quia non haberet homo animam nisi rationalem: sed haec non est formaliter vegetativa, ct sensitiva ; ergo , &c. Min. Fatet, nam anima, quae est formaliter vegetativa, vel sensitiva, non est formaliter rationalis , alioquin omne vegetativum, & sensitivum esset ru
Resp. Duplici modo potessi aliquid
dici vegetativum, aut sensitivum .
Primo abstrahendo simpliciter a perfectiori gradu , in quo sensu Vegetativum eli, quod potest habere operationes vegetativas , praescindendo an etiam habere possit sensitivas , dc intellectivas , vel non , sicuti sensitivum est, quod potest habete ope . rationes sensitivas, praescindendo an possit etiam habere intellectivas, vel . non . Secundo modo dici potest vegetativum cum negatione ulterioris gradus, ita ut vegetativum dicatur,
quod potest habere. tantum φperati'-nes Vegetativas, sensativum , quod potest habere tantum sensitivas. Primo modo anima rationalis est formaliter vegetativa, de sensitiva. Secundo modo anima rationalis nonia est vegetativa , dc sensitiva , nisi vir-F 3 i xua
223쪽
tualiter, & eminenter, quia perfectiori modo confert homini , quod
conseri plantae anima vegetativa tam
tum , si bruto anima sensativa tam tum . Ex his patet solutio ad argumentum .
Ob. III. contra secundam conelu sionem cum Henrico,&Scoto . An,
ma rationalis est indivisibilis , dc inextensa a ergo nequit dare formaliter esse corporeum, quod est divisibile i& extensum. Secundo omnia cadavera humana antequam in cineres resolvantur sunt ejusdem specieir sed nequeunt esse talia per sormam de novo productam, cum a tam dive sis causis corrumpentibus non possit eadem specie . sorma produci; moritur enim unus homo in igne , alter in aqua , alter ex abundantia humidi, alter ex abundantia caloris, dcc. ergo sunt talia per unam , dc eandem specie formam corporestatis, quam habebant ante mortem simul cum anima , dc quae remanet post mortem. Tertio quia Corpus Chrini suit idem numero mortuum, ac erat vivum; ergo retinuit eandem numero formam corporis post mortem , quam habebat ante mortem,
224쪽
Dii p. I. a . IV. Ia si enim mutasset formam , suisset non solum diversum numero , sed specie. Resp. Ad primum c oncessis antecedenti , distinguo consequens: anima rationalis nequit dare esse corporeum praecise per se, & ratione sui,
concedo , ratione materiae , quam informat, nego consequentiam. Α
gumetum Adversariorum laborat in supposito: supponit enim, quod adaequata corporis ratio habeatur a fodima, quod est omnino falsum , nam cum illud corporeum sit, quod ex materia physica constat, ratio Corporis primo, & principaliter desumitur a materia . quae propterea in tali constitutione, seu denominatione corporis dici potest forma denominans, quare licet ad constituendum corpus requiratur etiam so nia, quia corpus est quid concretum , tamen forma requiritur ut Complet ivum materiae , seu ut id ,
quod trahendo ad se materiam, simul cum illa faciat totum , quod quia materiam includ i , corporeum est 3 sicuti ergo laboraret in supposito qui diceret, forma non est totum, non est composita &c. ergo nequit
225쪽
dare esse toti , seu composito , ita procedit in casu allato. Ad secundum dico, quod cum sorma cadaverica sit impersectissima , dc proxime
disponens ad elementa, in quae tandem cadaver resolvitur, potest eadem specie produci a diversis causis corrumpentibus , nempe ab elementis praed 'minantibus, quia ut produca-rur talis sorma , satis est si introducatur dispositio, seu qualitas destru- ctiva temperamenti organici, dc quia haec aeque introducitur ab igne , aCab aqua, propterea sive quis ex pr dominio unius, sive alterius moriatur , aeque disponitur ad illam formam. Ad tertium dico , quod ad hoc ut solvatur quomodo Corpus Christi suerit idem in sepulcro , ac erat vivum, satis est, si dieatur, fuisse idem identitate materiae , de identitate iupposati, quatenus idem suppositum, seu persona Verbi, quae
Vivo erat unita, remansit etiam unita mortuo ; licet non fuerit idem identitate formae substantialis. Ob. IV. contra tertiam conclusio nem. Diversitas operationum Viventis e. g. auditio , visio, &c. nequit
provenire nisi a principiis substantiblibus
226쪽
Disp. L 129. libus diverus: sed nequeunt hujusmodi principia constitui nisi 'per diversas formas substantiales , ergo damur in diversis partibus . viventis dAtersae formae substantiales partiales. Confirmatur, quia ubi videmus accidentia notabiliter diversa , recte arguimus dari diversitatem substantiae: sed in oculo , aure , cerebro , Corde , &c. videmus accidentia notabiliter diversa ; ergo datur in ipsis diversitas substantiae; sed haec nequit haberi, nisi ponantur ibi diversae so mae substantiales eartiales 3 ergo, dcc.
Resp. Nego majorem , nam eadem omnino manus hominis scribit calamo, pingit pennicillo, secat gladio, quae sunt operationes. di versis: idem intellectus affirmat, & negat, opinatur, & scit: sic eadem omnino anima, utpote sorma excellens, dc non determinata ad unum, sed valens
iuxta plures sui persectiones, plura
objecta per diversos modos attingete satis est ad varias operationes producendas , ut dive sis comprincipiis, seu instrumentis utatur. Ad
confirmationem distinguo, ubi videmus accidentia diversa in diversis suppositis arguimus diversitatem sub
227쪽
Igo De Anima stantiae, eoneedo: in eodem supposito , nego: in eodem enim supposito cum partes non faciant unum per aggregationem , sed unum per stta , non possunt argui esse diversae suh- 'stantiae, quia sunt diversorum accidentium , sed dicendum est , quod cum illud suppositum propter suam excellentiam ponat diversas operationes , requirit propterea diversas dispositiones, dc instrumenta .
Vtrum omnes anima sint indis biles . 'VT eerta ab incertis separemus,
sciendum est , convenire modo Philosophos omnes , animam rationalem esse indivisibilem , quamvis Cleantes, & Chrysippus olim sentirent opposatum . Conveniunt pariter in asserendo animas pure vegetati-Vas , quales reperiuntur in herbis, plantis, & similibus, esse divisibiles, cum pateat experientia , vivere ramos arborum, & augeri, etiam 1eparatos ab arboribus, idemque valet de caeteris vegetabilibus. De brutis
ergo superest dissicultas, de quia haec sunt in duplici classe, perselia scit,
228쪽
Di p. I. V. 13 Icet, ut canes, leones, equi, &α &im persecta, ut serpentes, vermeS, &similia, quae dicuntur insecta , propterea Thom istae dicunt, animas iniectorum esse divisibiles in partes non actuales, sed potentiales; animas Vero persectorum esse indivisibiles.
Dico omnes animae brutorum Detiam persectorum sunt divisibiles. Prob. Omnis anima sensitiva brutorum educitur de potentia materiae, ipsique commensuratur; ergo est divisibilis. Major est certa, nam cum operari sequatur ad esse, qualis est operatio tale est esse : sed operatio animae brutorum est omnino materialis, & pendens a materia; ergo,& esse animae brutorum est omnino
materiale , ac pendenS a materia .
Consequentia probatur, quia quod
commensuratur materiae, participat de divisibilitate, quae competit materiae , alioquin non commensuraretur; ergo anima sensitiva brutorum
participat de divisibilitate, ac proinde est divisibilis . Confirmatur, quia nullum est positivum fundamentum dicendi animas brutorum esse indivisibiles ; ergo non sunt indivisibiles. Antecedens patebit ex .objectionum solutione. Ob. I.
229쪽
Ob. I. Si anima brutorum esset divisibilis, & constaret partibus, non posset explicari, an tales partes essent homogeneae , an heterogeneae ; ergo non est divisibilis in partes. Ant cedens probatur, nam nequit dici esse homogeneas, quia pars animae bruti, quae est in capite phantasiatur, quae vero est in pede non pham
lassatur; ergo sunt dissimiles, , heterogeneae 3 neque dici potest esse
heterogeneas, nam, ut superiori questione dictum est de anima praesertim rationali, sufficit idem principium substantiale eum diversis accidentibus in diversas partibus corporis ad diversas functiones exercendasa ergo una, dc eadem anima , licet constans partibus homogeneis, Poterit cum sola diversatate accidentium operari diversimode in diversis partibus subiecti, quod informat; ergo nequit dici partes anime effeheterogeneas.
Resp. partes animae brutorum esse homogeneas, cum nulla urgeat necessitas ponendi in ipsis heterogeneitatem; quare si pars illa animae, quae est in pede poneretur in oculo, aeque constitueret eum ipso principium
230쪽
facto alia pars , di sic de caeteris: non phantasiatur autem pars animae, quae est in pede , quia pes non est organum proportionatum ad pham lauandum, caeterum sa applicetur odigano phantasiandi, phantasiabitur. Instabis. Midquid recipitur per modum recipientis reeipitur .s sed quando brutum phantasiatur , obsectum reeipitur indivisibiliter in ejus phantasia; ergo phantasia bruti est: indivisibilis. Min. probatur , namsdum lupus imaginatur OVem, non est intelligibile, quod ovis imaginata sit quoad caput ini una parte, quo-i ad pectus in alia parte potentiae imaginativae lupi, cum hoc neque admittatur in oculo, in quo ita est totum objectum , ut non distribuatur secundum plures sui partes, in plures partes oculi; sed totum , dc singulae sui partes simul ab oculo attingantur .
Resp. Si quid probaret argumentum, probaret etiam, quod organum corporeum esset indivisibile, nam intra organum , v. g. Oculum Canis
non ponitur lepus , ita ut in alia Parte sit caput, in alia pes, dc tamen