Friderici Giannetti ... Cosmus philosophicus seu Aristotelicae philosophiae vniuersalis explanatio in commodum studiosae iuuentutis edita definitiones descriptionesque ... studio Francisci Cionaccii Tomus quartus, libros De ortu, & interitu, & De ani

발행: 1691년

분량: 353페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

231쪽

I 4 De Alamaest evidens organum corporeum 'esi

se divisibile. Res p. ergo quod dum Iupus imaginatur ovem , haec est nanima lupi non secundum se, sed per speciem sui: species autem com gruit potentiae , in qua recipitur 3 Cum ergo tam phantasia bruti , quam hominis , sit materialis , etiam spe, cies materialis est , & consequenter divisibilis. Recipitur autem indivisibiliter in organo animato, ut animatum est, nempe non secundum unam sui partem in materia , & secundum aliam in anima , sed tota sp 'cies recipitur in totum V. g. Oculum, phantasiam, &e. de sicut Th mistae dicunt accidentia v. g. albedinem recipi non partim in materia

partim in sorma pomi, sed indivisibiliter in toto pomo, & nihilom, nus albedo , dc alia similia accidentia indivisibilia non sunt , ita licet species recipiatur indivisibiliter in

totum organum animatum , non

propterea dicenda est indivisibilis. QVAE.

232쪽

Vtrim sanguis , O alia partes fluida

sint animata.

P Artium viventis naturalis aliae

sunt essentiales , aliae. integraleS. Dicuntur essentiales materia , &so ma, quia his permanentibus, licet deficiant caeterae; salyatur Sc permanet essentia viventis naturalis. Integiales dicuntur, quae ad integrandum, perficiendum ipsum vivens spectant, ita ut ipsis recisis remaneat vivens in suo esse , sed mutilatum e. g. pes, manus, &e. Ex partibus viventis naturalis aliae sunt fluidae, ut sanguis, pituita, & bilis; aliae solidae, ut caro, ossa, nerVi, &e. Praedictarum partium aliquae pertinent ad constitutionem viventis, suntque ipsa ne cessariae , ut offa , carnes, &c. aliae non pertinent ad constitutibilem, sed tamen necessariae sunt, ut reliquae totum compositum constituant, ut sanguis, & reliqui humores, quibus deficientibus animal perit et aliae neque constituunt, neque necessariae sunt, sed ad commodum, ornatum viventis pertinent, ut pili, capilli, ungues, dcc. Di-

233쪽

Dleo sanguinem , & alias partes fluidas corporis non esse animataS. Prob. quia anima est actus subje- organici: sed sanguis, & reliquae partes fluidae non sunt organicae, e go non actuantur ab anima. Minor Probatur, quia unumquodque Comui tuitur , est organicum per heterosetiestatem : sed nec sanguis, nec reliquae partes fluidae habent heterogeneitatem , sedi sunt homog heae , ut patet ad sensum; ergo non sunt organicae. Confirmatur I. quia sanguis, & aliae partes fluidae non habent propriam , dc determinatam 1, guram , sed figurantur figura venurum , quibus continentur , eo modo, quo figuratur aqua figura vasis, quo inesuditur, nec partes sahguinis, re aliorum humorum habent certum inter se ordinem , cum sint invicem consulidibiles , imo semper coniundantur : sed haec omnia repugnant organizationi , cum haec requirat determinatam figuratri , di ordinem partium cum heterogeneitate; ergo, dcc. Confirmatur a. quia vivere albquid colligitur ex operatione vitali . sed nulla in sanguine, dc aliis fluidis apparet operatio vitalis , cum nec

234쪽

Dio. I. UI. - 13 7 sentiant , nec nutriantur ab intrinseco , sed crescant per additionem partis ad partem , ut crescit aqua in vase, ut patebit ex infra dicendis de fornaatione sanguinis , dc reliquorum humorum; ergo, dcc. Confirmatur denique , quia , ut eum Aristotele docent communiter Mediet , sanguis in animalibus est proximum alimentum ; ergo non est vivens. Consequentia patet , nam alimentum ex . natura sua debet converti in substantiam nutriti, scilicet animalis: sed si sanguis esset animatus , jam ex natura sua non converteretur in substantiam animalis, sed esset talis substantiae per se; ergo, &e.. ob. I. eum Toleto, Arriaga, Hur-tado, dc aliis. Sanguis movetur in omnem partem, sed moveri est proprium viventis; ergo sanguis vivit.

Confirmatur quia sanguis est pars principalior in vivente , quam sint pili, capilli, dc similes: sed hae sunt

animatae; ergo multo magis sanguis . . Resp. sanguinem moveri in omnem partem a principio extrinseco, scilicet a partibus animatis impellentibus ipsum per venas in omnem corporis partem, non vero a princi

235쪽

I38 De Anima pio intrinseco, ut requiritur ad hoc, ut aliquid sit animatum. Ad confidimationem , dico sanguinem esse Pa rem principaliorem ordine necessitatis, non autem ordine organi Zationis , quam pili, capilli , dcc. ad hoc autem ut quid probetur animatum , non debet attendi necessitas ipsius, sed organigatio, anima enim non definitur actus partium necessariarum, sed subjecti , & partium organicarum, ideoque cum non reperiatur in sanguine organizatio, quae reperitur in pilis, capillis, dc similibus, licet sanguis sit magis necessarius, non bene concluditur esse ani

matus.

Ob. II. Verbum Divinum assumpsit sanguinem , & alios humores,

ergo sunt animati. Consequentia probatur, quia si non essent animati , assumpsist et cum natura animata etiam naturam inanimatam , quod videtur absurdum. Confirmatur quia scriptura Levitici 17. dicit 3 anima camnis est in sanguine; & Arist. a. de hist.

animal. c. I p. ait ; quandii. vita servatur , sangliis unus animatur , fervet.& a. de pari. animal. c. a. ait 3 est roboris sic actor sanguis , qui crassior,

236쪽

calidior est 3 vim autem sentiendi , intellia gendique obtinet pleniorem , qui tenuior , atque frigidior est Resp. Verbum Divinum assumpsisse naturam humanam omnino imtegram non modo integritate primuria , sed etiam secundaria; de quia ad secundariam naturae integritatem pertinet sanguis , propterea etiam i sanguinem , ut partem secundariam l assumpsit; quare in toto rigore lo-i quendi nequit dici Verbum assum-s psisse naturam inanimatam, sed par-j tem inanimatam naturae animatae .s Ad locum scripturae distinguo: ani- ma carnis est in sanguine instrumentaliter , di alimentative concedo , principaliter, dc insormati nego et dicitur esse in sanguine , quatenus hic est proximum, di i cedarium alimentum carnis, sane quo carnem, seu corpus anima non informaret, non autem est in sanguine , ipsum

actuando; idem sentit loco citato Phi

losophu3. . '

237쪽

ANima vegetativa principium est

: nutritionis, augumentationis, S g erationis. Haec est animarum infima , tresque habet praecipuas facultates, seu potentias operationibus illis correspondentes, scilicet Potentiam nutritivam, augumentati Vam, S generativam. Per primam Conservat corpus vivens, per secundam auget ipsius molem secundum omnem dimensionem, pcr tertiam pro

pagat ipsumis producendo individua

QVAESTIO I.

Quid si , O quomodo fat nutritio

DIco primo. Nutritio est repara

tio partium deperditarum corporis viventis per introsusceptionem alimenti. Ad intelligendam hu)ub modi definitionem advertite primo, quod corpus vivens ab initio suae animationis est valde pusillum, nec alio Pacto posse persectiorem obtiner ita

238쪽

natum , quim beneficio nutritionis i Rursus. advertendum est, quod cum mixta constent ex elementis . quodlibet corpus vivens est simul calidum, re frigidum, humidum, & siccum ,

ita tamen ut calidum, tu humidumi praevaleant. Humidi duplex est ge - nus in corpore animato : aliud; esti numidum. fluens , . ut sanguis, &hui mores pituitosi, aliique, quibus cor i Pora gravari solent; aliud est humi ldum solidum , dc consistens et, quod quia congenitum est viventi, appelit a tur humidum radicate, de ex hoci omnia membra constant, dc partes illae, ac corpora , quae tali humido.

i abundant, molliora sunt, ut carnes . . Ex partibus porto corporis viventis aliae sunt magis , aliae minus calidae , daturqtie inter qualitates, quce diver-ὸ sarum partium temperamenta combstituunt, quaedam perpetua actio, S i reactio, quae intercedit praecipue ims ter calorem nativum , dc humidum s radicate; hoe enim ae calore nativo is adjunctis etia in causis externis. ita l attenuatur , dc resolvitur paulatim , s ut brevi interiret vivens , nisi pers nutritionem repararetur continuo Jactura humidi. His positis, nutritionem

239쪽

x a De Anima nem in homine explicabimus , ut ereo ad ipsam in caeteris viventibus intelligendam fiat transitus . Ad eibum transmutandum in substantiam viventis natura os construxit 3o. Vel 32. dentibus praeditum, quorum quatuor anteriores tam insuperiori, quam in inferiori maxilla positi, acuti, de lati , ad incidendum inserviunt, de incisores vocantur. Qui proxime sequuntur acuti, de fortes sunt ad perforandum dati, de canini appellantur : reliqui ad comminuendum facti , molares dicuntur. Cibus igitur in ore praeparatus per ossietum dentium, demittitur per aesophagum ad ventriculum , qui ipsum excipiens , statim arcte ad prinfundam sui partem compellit , ne fimetuet. Ibi vi facultatis concoctivae concoquitur cibus, transmutaturque in liquidum quendam succum, seu cremorem, qui vocatur ehylus, qui retinet colorem ciborum, ex quibus consectus est. Ubi chylus sic est pedifectus, defluit in intestina motu peristallico, nempe undulatim, instar lumbrici se moventis: haec contrahuntur sensim per partes, supernes ideorsim, dc per varios anfractus, ac

240쪽

meandros, chylum cum excremenitis ad inseriora promovent. Dum ischylus sic ad inferiora traducitur, i partium ipsius purissimarum aliquael exsuguntur a venis mesenterii, quaes tanquam hirudines apertis orificiis, i ad intestina illas excipiunt: aliquaei Vero per Venas lacteas nuper Obseri vatas ab Asellio numerosissimas, dei ad jecur omnes praedictae chyli pari res traducuntur, partes vero siccio, res , dc saeculentae per longos ilei an- fractus defluunt , donec aperta insii gni valvula in caecum intestinum, dei ex eo in colon detrudantur . In hei Pate conformatur sanguis, , qui r purgatur ab atra bile , quae per ve- nas splenicas ad lienen desertur. Ex hepate transit sanguis ad cor , & inde per venas ad universas corporis partes transmittitur, ubi magis , . ac magis concoctus ad instar roris su bit poros partium nutriendarum , in quibus effectus erassior vocatur cam-bium ; deinde magis adhaerescens predictis partibus, dicitur gluten; denique in substantiam viventis transit.

Ex his haberis , quod in negoti O nu tritionis triplex fit substantialis mutatio , scilicet, cibi in chylum , chy.li in

SEARCH

MENU NAVIGATION