Friderici Giannetti ... Cosmus philosophicus seu Aristotelicae philosophiae vniuersalis explanatio in commodum studiosae iuuentutis edita definitiones descriptionesque ... studio Francisci Cionaccii Tomus quartus, libros De ortu, & interitu, & De ani

발행: 1691년

분량: 353페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

211쪽

II ' De Anima

loco discursivae ponebat cognoscit,

vam residentem in cerebro , dc reliquas in locis nuper assignatis. Λ vermes de anima Comm. f. putavit dati in quolibet animali tres animas in eodem corpore penetra- scilicet, vegetativam , sensiti. vam , & cognoscitivam.

Iacobus, ct alii Syrorum duas in homine ponebant: animas , animalem unam, qua animetur corpus, spiritalem alteram , qua ratiocinetur. Manichaei duas rationales animas existimabanti inesin euilibet homini, alteram honam , de sine labe creatam a b o Deo; alteram malam, di vitiosam a malo Deo, sta Daemone productam. . Paulus Venetus in summa de an, a cap. 3. arbitratus in homine esse duas animus, stilicet intellectivam , dc sensitivam , plurimas vero vegetati vas, tot nimirum , quot sunt Urtes homitiis diversae , ita ut alia in carne , alia in ossibus, alia in

Henricus Gandavensis quodlibet. a. q. a dc 3.imodi. 4, q. I 3. & I .re Scotus in . dist. II. q. 3. docent unicam quidem esse in homine ani

212쪽

naam, & hanc rationalem, quae viris tute comineat vegetativam, & sensitivam a sed sentiunt reperiri ulterius aliam sormam substantialem in homine, per quam homo sit eorpus mixtum, quam proinde vocant A

mam corporeitatis.

Thomistarum quidam putant uni- eam quidem esse in homine animam, sed reperiti deinde simul cum anima plures formas substantiales partiales in diversis partibus, puta

aliam ossis , aliam carnis, aliam cerebri , aliam nervorum , dcc. In tanta sententiarum varietate pluribus conelusionibus rem ita diluebdare conabor, ut prius de anima lio. minis, postea de reliquis disserana.

Dico. I. In homine unica tam tum est anima rationalis, quae eadem vegetativa est, de sensitiva. Prob. 'I. ex PP. dc Conciliis. Patres quidem ita unanimiter hoe semiiunt onmes, ut de homine agentes clanius semper mentionem animae faciant; & ne a proposita brevitate discedam aliquorum dumtaxat verba hic reseram D. Gregor. Nyssen. de hominis opifieio cap. I . vera perfecta anima re ipsa unica quidem est,

213쪽

II 6 De Anima intelligens , nulla ex materia erasia con- sans , sed per seMus natura illi erassa fmixta , & cap. am cum unus , ct idem lhomo sit , qui corpore, O animo constas , lμηum esse, communeque tribuendum ei dicimus principium existendi. D. Basilius Seleuciensis orat. in Annuntiat. Dei-

Parae: Totum corpus nostrum infrumenti quodam modo vicem obtinet: neque enim

illud quidquam asemetipsofacit . Per in menim anima, veluti musicus quidam , alit virtutis sonos ferit, aut improbitatis strepitus edit. Ioannes Maxentius Dialogo a. cathol. Totam animam P in unoquoque- membro corporis sui eam esse eredo D. Ioannes Damascenus lib. a. orthodoxae fidei cap. I a. anima est viva, simplex, O

corpore vaeanssubstaηtia , corporeorum ocM-liorum sensum suapte natura fugiens M MO talis, rationis , O , intelligentia particeps , sfigura expers , organico corpore utens, . eique vitam , ιncrementum, sensum, O gignendi im tribuens ,σα Synodus octava Genleralis can . a. Apparet quosdam id tem- poris in tantum impietatis venio, ut hominem duas animas habere imprudenter dogmati arent. Talis igitur impietatis in-νextores , O similia sapientes, cum verus, novum Testamentum , Omnesque Ecclesiae' Patres unam animam ratio adem habere homi-

214쪽

Di p. I. IV. II

hominem asseruerint Sancta , O univers lis Synodus anathematiot. In Concilio

Lateranensi sub Innocentio III. cap. Firmiter de summa Trinitate dicitur Deus secisse hominem ex corpore, 6c spititu compositum. Consonant haec divinis scripturis , quae de homine loquentes nunquam mentionem faciunt nisi unius animae, sic Genesis a. Inspiravit in faciem eius spisracuti vitae, factus est homo in an mam viventem, ubi non dicitur, 'iracula, sed 'iraculum, neque animas, sed animam, Mathaei parirer sto. Nolite timere

eos, qui occidunt corpus, animam autem

non possunt occidere.

Prob. II. quia indubitatum est , quod animal praedicatur per se, dcessientialiter de homine : sed si pedi

aliam animam conititueretur in esse hominis, per aliam inesse animalis , &c. animal non praedicaretur per se de homine ; ergo non constituitur homo in esse hominis, animalis,dcc. niti per unam, dc eamdem animam rationalem. Min. probatur, quia neque praedicaretur animal de homine primo modo per se, neque secundo modo per se; ergo nullo modo per se. praedicaretur de homine. Ante

215쪽

cedens probatur; nam praedicari primo modo per se est predicatum identifieati cum essentia subjecti formaliter confiderati e. g. dum dico lsubstantia est res praedicatum ens dicitur in primo modo per se de substantia, quia ens est de essentia sub. . stantiae, ut substantia est: sed praedicatum non identificaretur cum essentia hominis sormaliter ut homo est, si homo per unam formam , puta rationalem , constitueretur homo, per aliam , puta sensitivam, constitueretur animal; ergo animal non

Praedicaretur de homine in primo modo per se: sed neque praedicaretur in secundo modo per se, quia ad hoc ut aliquid praedicetur in se- eundo modo per se, debet in definitione praedicati poni necessario su jqctum, ut cum dicitur homo est ri'

bilis , corpus est coloratum: nam in definitione risibilis ponitur homo , in definitione colorati ponitur corpus: sed in definitione animalis non pin initur homo, sed potius econtra ponitur animal in definitione hominisue 'ergo animal non praedicaretur de ho- lmine in secundo modo per se; ergo nullo modo per se praedicaretur de

216쪽

Li p. I. Ini homine , atque adeo praedicaretur. per accidens: sed hoc est salsum , ergo, dcc.

Prob. III. quia homo idemque valet de quolibet singulari vivente)est unum ens per se, & simpliciter: sed non esset hujusmodi, si auu haberet plures animas ,r ergo, &c. Min. Prob. quia unum ens per se, de simpliciter est, quod habet simpliciter.

unum esse: sed si haberet a M. plures animas, haberet actu plura esse; ergo, dce. Min. est manifesta, qtata animae illae non essent univeriales,

ut ideae Platonis, sed essept indi vi-

duce, ιχ singulares a & cum nullum sit individuum sub determinato genere, quod non sit etiam in de minata specie , tales animae essent in specie determinata sub genere v. g. vegetativae, & sensitivae ergo homo sub genere viventis esset aggregatum ex tribus speciebus, nempς talis Plan i. tialis bruti, hominis , ergo non .esset unum ens per se, & simpliciter. Confirmatur quia ideo homo albus, lives, &c. non est uniana eris simpli-riter, sed per acciden , quia per cli- persam formam constituitur in e Isea ominis, per diversam in esse albi,

217쪽

Iao Anima& divitis ; ergo similiter si per unam formam constitueretur in e sse hominis, per aliam in esse vegetativi, &sensitivi, non esset homo unum ens simpliciter, sed folum per accidens. Addite quod si in eadem materia Parte essent cum anima rationali aliae sormae substantiales, sola anima vegetativa esset forma substantialis, ceterae enim sormae, scilicet sensitiva, de rationalis advenirent materiar, suae per anima vegetativam esset ensin actu, & haberet primum esse, atque adeo reliquae solum per accidens illi a duenirenti hoc antem est salsum; ergo, dcc. Probatur denique ratione Theologica; nam si homo constitueretur exanimabus vegetativa , & sensitiva di- sinctis a rationali, etiam, Christus tales animas habuisset: sed Christus teles animas non habuit; ergo homo non constituitur ex eraedictis animabus . Maior est indubitata ex

principiis fidei docentis Christum

nabuisse veram naturam humanam.

Min. prob. nam si Christus eas animas habuisset, vel fuissent in ejus

morte corruptae, cum ex natura sua

sint corruptibiles, vel fuissent per

218쪽

Di p. I. uuast. IV. I 2Imiraculum conservatae: sed neutrum est verum : non primum , quia est axioma Theologorum christus quod femel assumpsit numquam dimisit, dimisisset autem eas animas , si fuissent Corruptae; ergo, &c. non secundum., quia apud Patres inauditum est tale miraculum, atque adeo sine ullo prorsus fundamento amrmaretur ;ergo non fuerunt in Christo tales animae; ergo neque sunt in cφteris hominibuS . , Dico II. In homine sidemque va-I et de quovis alio composito) datur unica forma substantialis totalis, 'atque adeo non esset admittenda 1orma corporeitatis. Prob. quia intellecta praecisε an, ma rationali unita materiae fidemque dico de aliis formis specificis in reliquis viventibus intelligitur , de habetur quidquid Adversarii salvare

volunt per formam corporeitatis, scilieet hominem esse corporeum 3 ergo superflua est quaevis alia forma corporeitatis distincta ab anima rationali. Antecedens probatur, nam intellecta praecisae anima rationali iam ita materiae, dat homini esse substantiale: iam peto, vel hoc esse sub-F stan-

219쪽

I22 De Anima

stantiale, quod tribuitur ab animata

rationali, est incorporeum, vel corporeum : non primum, alioquin esse hominis esset esse incorporeum 3 e go est esse substantiale corporeum :1ed hoc est, quod Adversarii salvare volunt per formam corporeitatis distinctam ab anima rationali ; ergo intellecta praecise anima rationali unita materiae, intelligitur, & habetur ,

quidquid Adversarii salvare volunt

per formam corporeitatis 3 ergo non datur talis sorma corporeitatis distincta ab anima rationavi in homineta; ergo datur unica forma substantialis totalis, nempe anima rationalis. fellitur etiam emeaciter forma corporeitatis per ea , quibus reiecimus superiori conclusione pluralitate animarum, quae possunt ad rem praesentem facile transferri .

Dico III. Neque dantur in eodem vivente plures sormae substantiales partiales in diversis partibus Organicis, ut in carne, ossibus, cerebro, hepate, nervis, &c. sed una, & e dem anima omnes informat 'Prob. quia si admitterentur formae substantiales partibus, singulae illς sormae constituerςnt substantiam in aliqua

220쪽

Di p. I. Quaest. IV. Ia i qua specie, essent enim sormae individuae , dc ita caro esset substantia unius speciei , ossa alterius speciei,& sic de caeteris r sed hoc pacto tales res non possent esse partes subnantiales hominis idemque valet de reliquis viventibus ut de facto

sunt; ergo non sunt admittendae praedictae sormae substantiales partiales. Min. pro, quia quod est in una specie substantiar, nequit constituere substantiam alterius speciei ; ergo caro, ossa, dc similia, quae essent in speeie substantiae diversae ab homine, non possent constituere rubstantiale esse nominis; ergo non possent esse partes substantiales hominis: sed hoc est falsum 3 ergo non sunt admittendae formae siubstantiales partia-Ies. Rursus nulla potest afferri repugnantia, ut patebit ex solutione objectionum , ptopter quam denegetur: animae rationali constituere esse substantiale carnis , ossis , nervOxum , dici ergo supervacaneae sunt

praedictae formae substantiales parti

. Ob. I. contra primam conelusionem. Apostolus i. ad Thessalonicenses s. ait: Ut integer spiritus xester, σF a anima

SEARCH

MENU NAVIGATION