Responsio cardinalis Bellarmini ad tractatum septem theologorum Venetorum, super interdicto sanctissimi D.N. papae Pauli 5. nec non aliae einsdem cardinalis responsiones quarum priori F. Pauli ordininis Seruitarum posteriori, Ioannis Marsilii opposit

발행: 1607년

분량: 281페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

251쪽

ritas illa , aurisdictio, quam DR,. immediat Principi, qui titulum illum

ab hominibus accipit, conferti quod fatis probatum fuit animae rationalis ex emplo quod idem D. Cardinalis, concedere cogitur , nam pro Vero admi

tit , licet electio Pontificis sit abi minibus, nihilominus potestatem suam immediate a Di, accipere: ergo a pari:&c.J Respondeo me nunquam consudisse titulum cum potestate , sed semper diastinxisse, nam dixi: Principes potest tem habere titulis humanis,& inde collegi, quod illam habeant mediante conis

sensu humano . Praeterea si dicit, me

admittere , distinctum esse titulum a potestate , quomodo asserit me duo illa confunderes Verum ipse certe conis fundit conditionem sine qua non , cum vera reali dispositiones atque ostendit se terminos Philosophiae minime callere . Dico itaque Summum Pontificem habere potestatem suam ex titulo diuino,quandoquidem habc illam ex crdonatione, qui S. Petro,&in illo succes.soribusillius potestatem contulit gube nandi Ecelesiam. Principes vero culares habent potestatem tuam ex titulo humano , quia

252쪽

CONT. Io Ao. R I L. 339.btinent eam ex translatione, qua populi suam potestatem in Principes transtulerunt, quae in succe res per electionem, vel haereditariam successionem, vel alijs uti supradictu est modis, derivatur. Per git Marsilius.' Errat tertio in eo quod dicit haeresim esse , amrmare, potestatem temporalem non fuisse a DE subiectam spiritualiteum nullus extet sacri scripturi locus, nec ulla Ecclesiae definitio, quae doceat Principem uti Principem subiectum essest mo Pontifici, sed uti Christianum . Quo

tempore nullus erat in toto orbe Primceps Christianus,certum est neminem ratione Principatus, Summo Pontifici su

tectum fuisse,scd Responde, Marsilium sibi fingera

verba , quae in scriptis meis non extantr&deinde sibi etia fingere interpretatio nem,qualem nemo alicuius iudicii unquasemniasset, atq; hoc pacto errores fabrucare . Nusquam enim dixi Principem quatenus Principem subiectum esse summo Pontifici . Eo etiam si dixissem, posset nihilominus illa sententia optimo sensu exponi nimirum, Principem Christianum subiectum esse summo Pontifici . atque idcirco eius potestatem

summi

253쪽

a o Rηs v. CARD HELLAR. Summi Pontificis potestati subiectam enses cum possit Hebeat Summus Pontifex Principem dirigere in usu potest iis suae. Et in hoc sensu Princeps Christianus,quatenus Princeps, Summo Potufici subiectus est . Caeterum quod ratio

huiusmodi subiectionis Principum non sit ipse principatus , sed ut ita loquar

Christianismus,tam clarum est, Vt ne insans quidem ea de re ambigere possit nec

ego, nec quiuis alius,unquam dixit ratio nem subiectionis Principum esse Princia patum sicuti nemo Vnquam somniauit, rationem quae Medicum Christianusummo Pontifici subiicit,esse artem Mediciis nae,& tame verum est, Summum Potificε posse, ac debere dirigere Medicu Christianii,ut arte sua ita vibtur, que imodudecet Christianum, quod multi ex Sumis Potificibus fecere,qui medicis sub grauiabus poenis praescripserimi,quomodo erga infirmos se gerere debeant: caanssismita de

paenit. orem 1 Idem dici potest de Legum&Theologiae doctoribus Qv re hic aliique si miles no sunt errores meised vani tates ineptiae Ioanis Marsilii Sequitur. Errat quarto: quia cum auctor locutus fuerit tantum de potestate temporali, ille fingit, quasi locutus fuerit de spiritualir' dicens,haeresim esse, asserere negotia spi--- ritualia

254쪽

ritualia subiecta esse Laicae potestatici de

quo quis dubitat J

Respondeo,Syloannes Marsilius volebat ut de his meis erroribus ei fides adhiberetur, oportebat, textu ipsum scripti- qnis meae omitteret; unusquis' enim qui ea legat, imposturas illius facile animaduertet.In prima propositione sub initium cunihil adhuc Ioanes Marsili 'de potest, te teporali,aut spirituali dixisset: ait, Principem temporalem habere potestate immediate a Dii sine ulla cxceptione. Ego autem hanc propositionem examinans, Idistinxi sensus quos habere posset: dixi, si verba illa ine exceptio ae intelligantur de negotijs, haereticum esse cum negotia spiritualia secundum idem Christianam ad Laicos non pertineant. Quae est hic fictio qua ergo de re conqueritur Marsi

lius' Sequitur.

Errat quinto. Quia dicit, si Princeps aliquis interrogetur quo iure regnum posisideat non responsurus est, iure diuino: sed iure hqreditario aut iure belli Ex quo infert;ergo non habet potestatem tmrne diathi Deo.Ego vero dico, illum non eo pacto responsurum esse. Sed ei qui ab illo quaerat, quo potestatem, authoritatem subditis suis praecipiendi habeat; respondebit se immediath aDtio illam habere: Livero

255쪽

et Ras v. CARD. 2LLAR Ei vero qui interroget, a quo habeat itinium , sue inuestituram illius potestatis: respondebit, se ab hominibus habere. Non debent confundi duo haec inter se diuersistima, potestas scilicet 'itulus. Auctor enim, ut ex verbis illius patet, si loquitur de titulo, qui est mera quaedam cinditio, sed de potestate, de auctoritate, de iurishictione, quae esta DE, Et quis ignorat,quod si Rex Francis interrogetur ut exemplo D. Cardinalis insistam)cur 'reum supplicio afficiat, cur legesserat quq in conscientia obligent responsurusnor est, id se ex haereditate facere sed disti rus,se auctoritatem illud agedi a Deo immediate habere; quia haereditas non confert potestatem,sed tantum conditionem

quandam quae necessario inesse debet homini , ut Deus immediate illi tribuat a ctoritatem .d Respondeo Ioannem Marsiliu nescisse resiposionem meam ad propositam inter rogationem refellere ac confutare quavis dixerit: ego etiam dicam no ita Regem responsurum esse: sed mutauit interrogationem, atque hac ratione responsionem diuersam attulit iuxta Vfum Logices suae.

Veruntamen errore tantum numerare a

nimus est , quos paucis hisce in verbis,

256쪽

tommisit .Erratis quia Ut confutet respo-sionem mutat propositionem . Errat a.

quia dicit Principem immediate re opotestatem suam habere, cum euidentilia simum sit, non modo ex praedictis, sed etiam ex omnibus historijs, Principes potestatem accepisse ex consensu multitudinis, non raro etiam ex surpatione de violentia , quemadmodum Nemroth alij, quamuis postea per consensium populi, facti fuerint legitimi. Errat . cum dicit titulum esse meram conditionem, quod falsum est , imo est vera causa fundamentum potestatis. Errat . nam dicit se permanere Velle in exemplo Cardinalis: tamen adsert exemplum valde ab illo diuersum quia Cardinali satis tulerat exemplum de possessione Regni, interrogabatque, quo iure talis regnum possideret, respondet , Ipsum dicturum non esse possidere se illudi

re diuino , sed iure successionis aut iure belli, At Ioannes Marsilius exemplum adducit de usu potestatis , interrogatque cur rex Franciae reum supplicio assciat, Midcirco ad hoc responderi non poterat,propter haereditate, sed quia habet eam potestate. Errat s. quia dicit haereditate non coferre potestate, sed esse conditione quae necesiaria est, ut insit homini, Q ut De

257쪽

s Es P. CARD BELLAR. vii Aod immediatesilli tribuat pol statem. Errat, inquam , quia haereditas. non est conditio , sed ipsum Regnum,

quod ideo dicitur haereditarium . Errat praeterea, quia qui habet Regni haeredit tem non opus habet, ut Deus illi conferat potestatem, nam mox Vt est haeres Regni, est Rex, potestatem regiam ob. tinet Sed reuertamur ad errores ab ill

notatos. Sequitur.

Errat sexto quia dicit, Principem non habere sibi subditos omnes qui in ipsius domini sunt, immediate Deor Sed Summum Pontificem, subditos ibi

habere immediate omnes Christianos Ego autem credo , auctorem optima logica usum suis e,quamuis aliter D. Cardin iis existimet.Puto etiam illum probe scuuisse,correlativa csse simul natura. Qua

re si potestas praecipiendi est in Prticipe Laico immediate a Deo, obligatio etiam Subditorum ut Principi suo obtemporent, erit immediath a Deo. Nam quemadmodum nemo fit Princeps nisi perlim reditatem aut electionem es ita nemo fit Pontifex nisi prius a Cardinalibus eligatur : Quemadmodum igitur character baptismalis hominem in spiritualibus Summo Pontifici subiectum efficit, ita nasci, aut laetus aliquod perpetrare in

258쪽

dominio Veneto efficit, ut quis subditus sit Reipublicae Venetae. 4Respondeo, Ioannem Marsilium per

pera referre verba mea nunquam enim

dixi Principi subditos no esse omnes qui in illius sunt Dominio: sed Principi non esse subditos Ecclesiasticos existentes in illius Dominio. Quare frustra principiuillud Logices adducit, correlativa esse mmul natura, quia correlativa non sunt, Principes acclesii astici in dominio itistius commorantes.Probandum enim sum

rat Ecclesiasticum in dominio habitaniatem,esse subditum Principis eiusdem do . minii;quo probato recte inferretur,Priniscipem Ecclesiasticum ei subditum esse correlativa. Nec alicuius est momenti, tio illa, nimirurnis qui nascitur in aliquo dominio, aut flagitium aliquod in eo comittit, subditus est Principi illius domi. nii: quia haec ratio in illos tantum cocluis dit, qui non sunt exempti sed in eis qui exempti sunt, nihil concludit. Atque idcirco Ecclesiastici, quamuis in Dominio Veneto nati sint, aut flagitium aliquod

perpetrent, non sunt tamen subiccti Duci, aut aliis Venetorum Magistratibus, quia exempti sunt exempti autem a na foret, si propter natiuitatem aut flagitium perpetratum essent subditi cum

Omnes

259쪽

omnes Ecclesiastici nascantur in domLnio alicuius secularis Principis , Xcep tis illis qui in temporali Ecclesiae ditio ne nascuntur : idem etiam dici potest quoad delicta. Quod ad Summum Ponti ficem attinet, saepe iam dietium fuit, ele- lectionem Cardinalium non conferre potestatem, sed designare personam . Pergit Ioannes Marsilius. Errat septimo , quia tanquam emtum affirmat id quod inter Catholicos Doctores adhuc in dubio versatur , ni, mirum, an summi Pontificis potestas, eo mortu remaneat penes Ecclesiam , an Vero per mortem illius Ecclesia tali pol state priuetur cita ut illi qui Romanae sim opinionis ut cum Nauarro loqtiar dum velint potestatem Episcoporum a summo Pontifice derivatam esse , o tuo illo ad hoc argumentum respondere non possint, nimirum, ergo Episcopi

omnes sine aut1horitate tunc erant : sed huc illuc oberrant, existimantes tunc in Ecclesia mon manere Manere Dotestatem , asserentesque talia quae nulla ratione intelligi possunt . Quod autem Cardinalis pro certo teneat potestatem non manere 'inde manifestum fit, quia dicit, Principe mortuo auctoritatem manere penes communitatem suis

260쪽

tem in illis qui per electionem fundi

sed summo Pontifice moriente, auet ritatem Pontificiam , nec manere penes Cardinales qui cligunt, nec penes Eccl sam. Haec opinio quamuis a Caietano&a Romanis Theologis essendatur, attainien contraria, tum propter ratione paulo ante allatam, tum propter alias multas, defenditur a Parisiensibus, 4 celcherrumo Sorbonenii Collegio, speciatim a Ioiane Maiore, Iacobo Almaino, a Gersone, Vti Nauarrus reseri, cap. Novit. de rudia se, L3. qui auci ores Catholici sunt, quin

etiam ipse Nauam us, dubitare videtur duilla opinione, quam D. Cardinalis hoc in loco ut certam ponit , quamuis alijs in locis de eadem ipse Cardinalis ambigere videatur.JRespondeo Ioannem Marsilium , se declarare parum fidelem in verbis meis referendis: quia non modo non dixi quae

ipse refert, sed ne attigi quidem quaesti

nem illam, num Summo Pontifice moriente potestas penes Ecclesiam maneat, an non Cur igitur tam aperte falsumr

fert' Secundo falsi stimum est, argum e tum quod ipse contra Romanos Theologos opponit esse difficile &Romanos huc illucque oberrare, ac non intelligibilia dicere: quia illud argumentum nul-

SEARCH

MENU NAVIGATION