Josephi Weissenbach ... De eloquentia Patrum libri 13. in usum ecclesiasticorum. Volumen 1. 9. Volumen 7. operis librum 10. complectens

발행: 1775년

분량: 430페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

301쪽

hanc mundi machinarii, coelestesque cursus Deus propter nos potissimum fabricatus est. Non ullo pacto potest humanis opinationibus substantia Naturae comprehendi, quam nemo noVit, nisi ipse solus, qui fecit. S. ZENO Sermone a. da

Artifici optimo pro his quae sapienter & industrie peracta sunt gloriam demus, & ex pulchritudine

eorum quae Videntur eum qui omnem pulchritud, inem superat mente concipiamus: & ex magnitudine sensibilium horum & circumscriptorum comporum illum qui infinitus est & immensus, quique omnem prie potentiae suae multitudine Cogitatio nem exsuperat, intelligamus. Etsi enim eorum quae facta sunt naturam ignoramus: at certe quid' quid omni ex parte sub nostros sensus cadit tantum prae se fert admirationis, ut vel acutissima mens impar esse comperiatur quae aut minimum quid eorum quae in mundo sunt pro rei dignitate explicet, aut dubiam laudem rependat Creatori, cui omnis gloria honor, & imperium in iacula seculorum ι

Mundus vere est ut appellatur & incompar bilis pulchritudo, nec aliquod unquam opus quod quidem materia constet, illustrius, aut magnificen tius excogitari potest. S. GREGORI Us ΝAZIA

2 Us Oratione I a.

S. Anabrosius vel de solo aspectu imae portionis mundi in admirationem datus : Quid enim inquit

pleno agro pulchrius, cum seges fluctuat, cum Poma irrutilant, vel cum uvarum serta dependent, aut baccis onusta olea curvescit, vel viridanti gra- mine montium vertices, vallium humilia vestiuntur 3 Libro de Ibaac, V anima cap. 7. Praestanti pine CHRYsosΤΟΜ Us homilia IO. ad yctis pulum: Praeterea mente ' mihi prata percurre, ho T a tos,

302쪽

aoa ne Eloquentia Patrum IIBER QU

tos, florum genera, herbas omnes, & earum usus, suaveolentiam, figuras, situm, nomina tantum arbores fructuosias & infructuosas, metallorum nat ram , animalium terrestrium, marinorum, natati lium, per aerem meantium : montes, saltDS, luco

inferius pratum, superius pratum est enim in terra pratum. & in coelo pratum siderum varii flores. inferius rosiae, superius iris. Vis & in avibus tibi pratum demonstrem 7 Consi lera pavonis corpus varium, & Omnem excedens tincturam: purpura tesque aviculas. Cogita mihi coeli pulchritudinem, quantum tem8Oris agit nec offuscatum est. sed velut hodie fabricatum ita est nitens & sple didum; terrae uterus tantum tempus pariens quis modo non hebetavit virtutem suam. Cogita mihi fontes quomodo scaturiunt, & non defecerunt, ex quo facti sunt jugiter manantes diebus & noctis bus. Cogita mare, quot flumina suspiciens me suram non excessiti Sed quousque incomprehem sibilia sectemur 3 in memoratorum singulis dicere

par est: Quam mogni cata sunt opera tua, Domine fomnia in bapientia fecisi

Considerate lilia agri. quomodo crescunt, non laborant, neque nent. Dico autem vobis Doniam

nee Salomon in omni gloria sua coopertus est, scutunum ex sis: Et revera quod sericum, quae regum purpura, quae pictura textricum potest floribus comparari Τ Quid ita rubet ut rosa y quid ita candet ut lilium t Violae vero purpuram nullo superari murice OCulorum magis quam sermonis judicium est. S. HIERONYMus in cap. 6. Matthaei. Mundus ipse ordinatissima sua mutabilitate &mobilitate & visibilium omnium pulcherrima specie quodammodo tacitus & factum se essie, & non nisi a Deo inestabit iter atque invisibiliter magno α

ineffabiliter & invisibiliter pulchro fieri se potuisse

303쪽

Titulas xn. De mundo. Appendis. 293 Proclamat. S. AususTINus Libro M. de civitate

dam cetera pulchritudo quam & utilitas creaturae, quae homini licet in istos labores miseriasque Projecto atque damnato spectanda, atque sumenda divina largitate concessi est, quo sermone potest terminarii in coeli & terrae, & maris multimoda& varia pulchritudine, in ipsius lucis tanta copia, tamque mirabili specie, in sole ac luna, & sideris

huS, in opacitatibus nemorum, in coloribus &odoribus florum, in diversitate ac multitudine Vinlucrum garrularum atque pictarum multiformi specie tot tantorumque animantium, quorum illa Plus habent admirationis. quae molis minimum plus enim formicularum ,& apicularum opera stin Pemus, quam immensa corpora balaenarum in ip quoque maris tam grandi spectaculo, cum seis divertis coloribus induit velut veltibus S aliquando viride, atque hoc multis modis. aliquando pudipureum, aliquando caeruleum est 3 Quam porro delectabiliter spectatur etiam quandocunque turbatur, & fit inde major suavitas, cum sic demulcet intuentem, ut non jactet & quatiat navigantem. Quid ciborum usquequaque copia contra famem' Quid saporum diversitas contra fastidium naturae diffusa divinitus, non cocorum arte ac labore quae sita 8 quanta in tam multis rebus tuendae, ac recu- .perandae lalutis auxilia' quam grata vicissitudo diei alternantis, & noctis, aurarumque blanda temperies' In fruticibus, & pecoribui, indumentorum conficiendorum quanta materies 3 Omnia coinmemorare quis possit 8 Haec autem sola, quae a me elut in quemdam aggerem stant coarctata si vel- Iem velut colligata involucra solvere, atque dissi

tere, quanta mihi mora eisset in singulis quibus plu-

rima continentur Et haec omnia miserorum sunt, damnatorumque solatia, non praemia beatorum.

304쪽

αq4 De Moquentis Patrum LIBER . X.

Quae igitur illa sunt, si tot ac talia, & tanta sintilia Z quid dabit eis, quos praedeliinavit ad vitam , qui haec dedit etiam eis, quos praedestinavit ad mortem Idem Augustinus Libro XXII. de Cibita is

Cum sit mundus innumerabilibus miraculis plenus, procul dubio majus est & excellentius etiam ipse mundus miraculum. Idem ejusdem operis Liabro xxI. cap. 7. V Si ipsis quoque oculis bene, & utiliter uti volumus, per illos etiam in futurum cupiditate magna xx parte raptamur; si admirationem quam ex mundi contemplatione capimus; retorqueamus in ip tum

tantae machinae auctorem. S. EucΗEuius Parane si ad Valerianum, in medio. . Per creaturam ad creaturae Dominum ascend .mus. Deus namque cum reS creatas. in morem scalae adaptaverit,. per eas sui amantibus ascensum ad se extruXit. BASi LIuS SELEUCiENSIS Orat. I. a Plura qui volet, adeat ATHENAGORAM in Leg tione pro chrisianis. TERTuLLIANuri contra Hermogenem. Lia

PHiLoNEM de mundi opscio: Quod mundus sit rincorruptibilis. Item in adscripto ipsi libro de mundo. EusggiuΜ Coesariensem Libro II. de vita Consantini cap. ST. . , S. ATHANASIum oratione contra gentes.

S. GRRGORIuM NAZIANELNuri oratione a. de Theologia, & Carmine arcano . de munia. S. GREGORIuM NYssΕNuΜ de titulis malmorum cap. 3. de harmonia, & concentu universi: Et ora tione de iis, qui vi emature abripiuntur, a pulchritudine mundi assurgendum ad pulchritudine conditoris. .

S. CHRYsosToMuΜ Libro ad scandalum minor:

305쪽

Timius XXXI. De mundo. Appendis. 29 sS. Au GusT1Nuri Expositione in 'almum I 48. Libris M. V XII. de civitate, atque sermone a I.

alias I 3. de tempore. S. EucuER1uΜ in Paris ne si ad Valerianum, ei ea medium, de obedientia & amore, quam docet aspectus mundi. THEODORETuΜ Libro a. F 4. adversus Gentiles, item Orationibus pluribus de, prouidentia. ΝΕΜEsi uΜ Libro de natura hominis cap. I. ZACAPIRIAM MITILCNauri Dialogo de mundi

opiscio contra Philosophorum disputationem. S. JOANNEM DAMAscExuri Libro II. de fide orthodoxaέ capitibus I. a. I. 6. Item Libro I. ejusdem

operis cap. 3.MOsEN BARcgpΗΑΜ de Paradito. FRANCONEM AFFUGiNENS ΕΜ Libro II. de gratia Dei. DIONYsIUM CARTHusIΑNuri de Venusate mum di ρο pulchritudine diei. His accedunt, quotquot in opus sex dierum scripserunt, scilicet: S. EusTATΗius ANTIOCHENUS, si tamen ipse est auctor S. BAsi Lius M. S. GRE

Adde huic Titulo alios quosdam de Deo, de Providentia, de Homine, de Miraculis &c. .

TITULUS

306쪽

. - .

TITULUS XXXII.

De Occasionibus peccandi, propinquis& proximis. .

CAPUT I.

Loei.

. emo diu tutus est periculo proximus, nec evadere diabolum servus Dei poterit, qui se diaboli laqueis implicavit. Intercedendum est cito - talibus ut separentur, dum adhuc separari inno centes possunt; quia dividi postmodum nostra intercessione non poterunt, posteaquam conscientia gravissima cohaeserint. S. CYPRIANus Epistola sa. ad Pomponium. Metuite quantum potestis ejusmodi casus exi- tia, & in ista subversione labentium vos exper, menta perterreant. Nimium praeceps est qui tra . sire contendit, ubi alium conlpexerit cecidiisse, &Vehementer infraenis est, cui non incutitur timor alio pereunte. AucTOR Libri de singularitate Osericorum, apud eundem Cyprianum. . In hac parte expedit plus timere, quam male fidere, & utilius est infirmum se homo cognoscat, ut sortis existat, quam sortis videri velit, & infirmus emergat. Idem ibid. Si inter sesta sancta potest communis conventio scandalizari, ubi tentator ipse diabolus tremit, quis illic stabilem se esse promittit, ubi tentator audacter occurrit' & si illie periclitamur, ubi Dei Pr cepta nos congregant . Nuid agimus, ubi Dei usta nos separant Τ & si turbamur illic, ubi Oelorum Voluntate munimur, quanto magis, ubi non . diabolum, sed etiam Dominum habemus adversumyIdem ibid.

307쪽

Tii. YYYIL. De Occasionibuspectandi. Cap. I. 297 Confundantur assertores dilectionis hujuscemodi, quos judicant illi, qui pro communibus commodis etiam consanguineam deserunt charitatem. In omni mundo pene totum junctum est genus hu- manum, & ubique cognatio naturalis alterna per grinatione discernitur. possunt parentes, possunt

filii. possunt fratres, possunt & ipsi quod plus est

conjuges a Deo concessa sibi naturae vincula disrumpere: & Clerici Deo non concedente insuper prohibente mulierum neXibuq ancillatam non valent recusare charitatem l Idem ibid. Audemus dicere, a Deo Patre missus est Filius . de sinu Patris, & regno ab lens esse duravit, ut si clesiam iaceret innocentem: Et Clericus mulieris latus deserere non potest, ne Chrilli Ecclesiam reddat infamem y Idem ibid. Accipimus quidem fortitudinem spiritalem, per quam substantiae nostrae fragilitas roboretur; sed ita nobis spiritalis fortitudo collata est, ut provis dos, non ut praecipites tueatur, ut illos muniat, qui renuntiant importunitatibus delictorum, non eos, qui se magis importunis delictis immergunt.

Idem ibid. Si quis dicat, se ex frequenti cum mulieribus

colloquio, atque consuetudine nequaquam laedi, is aut particeps non est masculae naturae, aut res est

quaedam portentosissima, in utriusque sexus confi- . nio posita, quales dicunt eos, qui eunuchi nati sunt si tamen hoc illis etiam demus, quod nullo modo foeminae libidine assiciantur, aut commoveantur . concupiscentia enim spadonis devirginare juveneu- am inquit sapiens aut si expers non est, cum totus libidinibus immersus sit, insciens ebrios, &phreneticos imitatur, qui gravissimis morbis affecti existimant esse se a morbo immunes. Agedum quod rationi haud consentaneum est, id inter disceptandum concedamus, esse quempiam, qui nullo

308쪽

: Demasculo affectu exstimuletur. Verum tametsi nihil sentit, . tamen se nihil lenti re vix teteris etiam per suadere poterit. Porro quod quis ni illa ubi prs polita virtute multis offensioni α hoc diri, stlusum estis arbitror. Deinde vero aliud etiam ἡ Merandum est duod etiamsinuisi usto perni Afferant cogitationes, it non item de muliere quὸ

saepe debiti ratione praedita sit, irrepatque eam libido, ex eo qui in ipilu8 collo tu in te venit, detrimenti aliquid accipit. Et seliq0sdζm non lauciatur; sed non raro, licet nesciens sauciavit. S. BAs rLius M. Constitutionum monasticarum cas. 3. alias a. E. i

S. GRYSOSTorius minuist *rer adversutem , qui opud se habent Virgine bintroductas i Jam vero si quis nos intemperantiae ob haec verba con- mnet 3 Sane stion uos illos Hros, ct cum nautiet, b bit lates , qui nihil grave patiantur . beat's quidem dico qui tales fuit, & vellem etiam ipse 'c.robore donari: & ipse: quid ducor ut credam, posse hujusmodi viros reperiri ve hemem qui nos re Oendunt pollis hoc nobiν persua-3lere, quod adole cens ferven Nore pyellaeque tirgini cohabitans & ad latera rius assi ens, & simu coenans, & per diem totum consabRhns . . ni ait hil ali id apponam intempestivos risus; S essui' cachinnos, & mollia verba. atque alias quae disto inhooeliab Ied in eadem inquam habit/ns .d q, eidemque communicans nienis uls. anui .est bert verbosum . & ultro cixtoque accipi Vt'ymulta , dantusquζ , 'ulla.hum atrum assessionum capiatur, sed purus a naabscentia permaneat. Vellem in ρ abi his qui nos a guunt doceri ytae. Sed neu ue ps , volunt doceri,S nobis ad baec delantionem aiserentibus. reclδ

309쪽

Tit. XXVII. De Occasionibus peccandi. CV. L. 299mant quasi impudentibus, eodem quo ipsi morbo

correptiS, propriamque tegentibus malitiam. Et iterum, cum ostendis et summam vel apud Sanctos continentiae disscultatem: IIt tu dicis, quod licet '. videas cohabitantem virgini, & deliciantem, & animam potiuS amittentem, quam cohabitatricem

paratumque Omnia & facere & pati potius quam leparari a dilecta : ne suspiceris aliquid mali, ne putes concuplicentiae negotium, sed pietatis potius. Admirande viri is affectus est iis qui lapidibus co- habitant, non hominibus. Et tu quidem forte non

credis Ob magnam tuam continentiam: ego autem

audivi quos in dicentes, quod etiam multi erga lapides & statuas nonnihil affecti sunt. Quod si

tantum valuit artificium 1 olum. ubi aspera & dura effigies, quantam operabitur in aniam in emgie pulchra tenerum corpus. Quomodo non credentur magis verisina ilia dicere qui VOS acculant, quam Vos qui defenditis ' Idem Aidem. Et rursum: Uesensiore caret, ait Virgo, neque virum habet, neque tutorem, saepe item neque patrem nec fratrem. indiget aliquo qui ei manum praebeat, & solitariae moerorem consoletur & ubique se pro ea opponat adversariis, & ipsam in s Curitate & portu constituat. Quam tu mihi securitatem quae io, quem portum narraS 3 portus enim Propugnaculum video, non arcenS fluctus, sed excitans : & portum non comprimentem tempeltates, sed graVes, quae non aderant moventem procellas. Non confundimini, non vultus Vestros Obtegitis dum hanc defensionem affertis Et altero, quod consequitur, opusculo: quod re-' gulam formina viris cohabitare non debent: Quare ipsum habes domi 3 quam causam justam, & ratio- nabilem nobis dices 3 nupta enim nuptias dicet; scortum libidinem; tu autem virgo qualem nobis causam narrabis dignam quae proferatur, & justam Z

310쪽

3oo De Eloquentia Patrum LIBER X.

Et iterum: Jam autem si te rogavero causam hujus contubernii, num aliquam dicere potes infirma sum, inquit, mulier, neque sola valeo Ineo usui lusticere. Enimvero cum haec cohabitatoribus vestris objicimus, ab eis contraria audimus; nem

pe quod propter illum minitterium vos teneant. Quomodo igitur quae ex abundanti viris etiam so-ilatio esse potestis, vobis mulieribus subsidio esse non potestis, sed aliis indigetis Τ nam sicut vir viro, ita mulier mulieri comodius & rectius utique cohabitavit. Quaodo autem & viris ad ministerium commodiores estis. multo magis vobis ipsis. Ad. quid enim quaeso necessaria & utilis viri societas gaut quale ille mulieri exhibebit ministerium; quod non possit mulieri mulier 3 num telam tecum texere vel tramam nere cum flamine ille magis pote rit quam mulier 3 an non contra se res habet 3 ille enim etiamsi Vellet, non utique sciret; nisi sorte nune id ipsos docueritis; quippe mulieris solius hoc opus est. Sed vestem lavare, ignem accendere, & ollam fervefacere 3 etiam haec non minus sed melius quam vir mulier efficere potest. Quomodo igitur utilis vir dic quaelo Τ an quando vendere &emere oportet 3 Sed neque hic mulier valet minusquam vir; Sc testabitur utique forum & omnes quotquot vestimenta emere volunt, a mulieribus plerumque emunt. Quod si turpe virginibus in foro stare in commerciis sicut & turpe est quando magis cohabitare Viro turpius. Verumtamen& hoc minus quam illud effugere potest. Nam haec vel puellae quae ministrat, vel vetulis quae ad hoc idoneae sunt, rectius commiserim. Unde palam est, haec praetextus & effugia esse ac tegumenta infirmitatiS. Et infra: Quid enim tibi O mi sera. tantum pro desse potest frigida haec cohabitatio cum tanto the- sauro te privet 8 Vide quaesol deducit te e coelis,

SEARCH

MENU NAVIGATION