Josephi Weissenbach ... De eloquentia Patrum libri 13. in usum ecclesiasticorum. Volumen 1. 9. Volumen 7. operis librum 10. complectens

발행: 1775년

분량: 430페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

331쪽

Titulus XXXIV. De Parentibus m. Cap. I. 3a Inec dono accipere volunt. Si viderint illos pauperes, trillantur & suspirant; si autem viderint illos peccantes, nemo tristatur, ut Olteiluant, quia corporum sunt parentes non animarum. AUCTOR operis imperfecti in Maturorum, homilia 3 s. Haec est, & ella debet piorum conjugum intentio, ut regenerationi generatio praeparetur. S. AususT1Nus Libro IV coutra Iulianum cap. I. Non est laudandus, qui amat filios, sed detestandus qui non amat Pro magno enim laudaturus sum in homine, quod video in tigride. Idem alias homilia 38. ex SO. Sermone 38 S. Sed forte neglexit malus filius vel monita pa tris, vel objurgationem, vel severitatem y Tu imple personam tuam ἰ Deus de illo exiget suam.

Idem ad finem Enarrationis in 'almum 3 o. O spectaculuin formidandum i Amor in prolem Deique dilectio judicio contendunt. & judex ensifer initat Abrahamus, ac ense jus dicit, victoriam que Dei dilectioni tribuit. consignat sanguine, testemque victoriae sacrificium facit. BAs1LIus Seleuciensis oratione T. de Abraham. Bene omnes parentibus suis filii non magis in patrjmonia quam in vitia succedunt, nec magis fa- Cultates paternas sumunt, quam pravitates: ac si transeuntes semper in mores patrum ante eorum incipiunt nequitiam quam substantiam possidere. Et elt ratio, cur hoc sit. Bona enim parentum non nisi mortuis eis possident, viventibus adhuc & valentibus mores. Ac lic priusquam in dominio suo habere incipiant res paternas, habent in animis ipsos patres: & antequam habeant illa quae falso dicuntur bona, ante habent illa, quae Vere probantur mala. SAL v I ANus Libro I. ad Ecclesiam C tholicam. Quid ergo, cum haec ita sint, interdicere forinsan parentibus filiorum videar affectum Z minime.

332쪽

geta De Eloquentia Patrum LIBER X.

quid enim tam ferum, tam inhumanum, tam legiae mulum quam si non amandos dicamus filios, qui amandos fatemur inimicos : aut si allectum quem natura praeitat, prohibeamus, qui etiam eum, quem natura prohibet, impendimus: aut si charitatem menti extorqueamus quam habet, qui etiam illam ei conamur inserere, quam non habet 8 Non ita est ; non solum enim amandos dicimus filios, seu praecipue, ac super Omnia amandos, nec quidquam his omnino anteponendum, nisi Deum solum. J im & hoc est praecipue amare, illum filiis anteponere, quem non eXpediat Omnino postponere.

Quid est ergo aut quo modo amandos dicimus filios 3 quo absque dubio rufi quo Deus ipse constituit 3 neque enim ullus melior filiorum amor quam

uena ille docuit, qui ipsos filius dedit. Idem ibi.

Videtis quas parari opera parentibus filiis Deus

jubeat, non pecuniarios thesaurOS. nec graVes me tallo aureo saccos habentes quidem multum ponderis. sed plus tamen iniquitatis : non superbas &prae eminentes eX cellas arcibus domos, non supra humanos visus elata culmina, nec interia nubibus

aereo habitatore fastigia, non denique fundos interminabiles, & notitiam possessoris sui excedentes, qui consortes pati indignum aestimet, & vicinitatem injuriam putet. Non ergo haec Deus praecipit, nec in servilia terrenae procurationis ossicia curam paternae pietatis extendit. Pauca sunt quae

mandat, sed salutaria: expedita, sed sancta: praecepto parva, sed fructu grandia: scripto brevia, sed heatitudine sempiterna. Parentes enim, inquit, nolite ad indignationem provocare filios vestros, sed edu-tate illos in disciplina o correptione Domini, ut ponant scilicet, sicut Propheta dixit, ut ponant in Deo spem suam, ρο non obliviscantur operum Dei sui, ει mandata ejus exquirant. En quales vivitias Deus. A . . dili

333쪽

ntulas YYYIV De Parentibus M. Cav. II. 323,

diligit' en quas pignoribus recondi exigit opest , en quas parari imperat facultates, fidem scilicet, ac timorem Dei, modestiam, sanctimoniam, disciplin. nam non terrena, non Vitia, non pereuntia, non caduca. Praeclare utique. Cum enim Deus vivorum sit, non mortuorum, recte illa parari filiis iussit, per quae in aeternum ViVerent, non Per quae in aeternitate morerentur. Idam ibid. Quid ergo aeituas paterna pietas I Quid ad comquirenda terrena, & peritura distenderis nihil ma jus praestare filiis potes, quam si hoc bonum perte habeant, quod nunquam: penitus amittant. Idem ibidem. Oportet vos, mihi credite, etiam inter filios vestros lalutis, animarumque Vestrarum non oblia visci Ρropinqua enim vestra pignora esse vobis,& conjunctissima satis certum est; sed, mihi credite, nemo vobis propinquior, nemo Conjunctior, quam vos ipsi. Amate itaque, non obsistimus, amate filios vestros, sed tamen secundo a vobis gradu.Ita illos diligite, ne vos odisse videamini. inco sultus namque & stultus amor est alterius memor, di sui immemor. Idem ibidem.

Fontes. SBAsi Livs M. homiliis 8. F s. in Heraemeron.' Homilia 6. in divises. 'Homilia a I. quod rebus mundanis anserendum non stit. Prooemio Ethicorum de audisio Dei. Homilia lupposita in aliquot scripturae locos, d ctu in Lacietis. oratione tollectanea 24. ubi de ossiciis paren- . tum aeque ac liberorum.

334쪽

ι - . , .

sa De Eloquentia Patrum LIBER X.

S. GREGORIUS NAZIANZΕΝUS Oratione et . laudata, de parentibus Basilii. item Oratione 39. de parentibus suis. Carminibus etiam 49. ad Nicob Ium patrem: O. ad Nicobulum suum: FI . ad Vita Eanum. S. AMERosius Libro V. Herae meron capitibus I U 18. Libro item VI. ejusdem oneris capite 4 de parentum ossiciis naturalibus. Libro quoque II. de Mob, re vita beata estpite a. de affectu singulari erga aliquem ex liberis . S. JOANNBS CHRYSOSTo-s Libris a. V 3. comis

ora onumst rex vitor monastico .

Nomilia s9. in Gene , in fine, obiter ρο gem.

mmilia a. in Psalmum so. obiter, in matres non lactantes. Romilia de beato Abraham, de amore parentum in liberos. Homilia I. de Ama, in fine, de cura ne pervertantur.

Homitiis de M. Macchaboris, de amore Iiberorum naturali, & rationali. Homitia s. de poenitentia, nunc 3. in Maros causa liberorum. post medium. Romilia 6o. in Matthaeum multa huc supersunt. Homissa a. in 'foannem contra eos, qui filios ducunt ad spectacula, non ad conciones. Homilia . in ad Romanos de haereditate. Η milia et i . in ad Ephestor de Institutione. '. Homiliis s. re io. in I. ad Thessalonicenser, ubi in priore urget maturas liberorum nuptias; in altera in avaritiam liberorum obtentu invehitur.

Adde laudatam homiliam in illud: Vidua eliga- tur Tomo III. novo. Eclogam 27. Tomo AIL novo , re homiliam de inani gloria, G educandis o parentibur liberis. quam apud Mon

335쪽

Titulus XXXIV. De Parentibus Ue. Cap. LI. 32 s

h. fauconum frustra requiro. Germanam agnoscit Tillemontius, neque dissitetur Lab- heus. Legenda elt autem apud P. Franciscum Combeiis, qui cu in aliis quibusdam Opusculis i6 6. Parisiis primus eam publicavit. S. Hi ERONYMus Disolis pluribus, uti ad Getam

7. nunc iOT. ad Saminam 9. nunc 79. ad Gaudentium i 2. nunc Ia 8 obiter item in caput 6. ad Ephesios. S. AUGUSΤIN Us in Psalmum IO. Ioc. cit. Sermone I 3 . alias 94. de tempore. Libro de decem chordis docet amorem liberorum etiam in alteram vitam erga

jam defunctos extendendum. Maxime vero in L hetis Conse sonum, ubi multa de educatione sua. S. ISIDO Rus ΡELusIOTA Libro L epis. 3I6. S. CHRYsoLOGUs Sermone F . S. CYRILLUs ALCXANDRi Nus Libro Vra domoratione in spiritu ρο ver tale. EUsEBIUs GALLICANus Sermone . de Epiphania. - ubi de matribus praesertim, ut cum lacte instillent pietatem. SALvI ANUs Libro 4. de Gubernatione pulchre ab amore naturali parentum assurgit ad amorem Dei, ut cujus omnes liberi simus. idem Epipola 4. ad Hypatium, quietam. Ac Libro 3. ad Melisam Catholicam filios religiosos magis amandos a paremtibus, quam reliquos. Sed & alia in eo opere, quae praeclare huc faciant. . S. ENNODIUs Declamatione in novercam, Scoclamatione a I. in patrem, qui cum filium cap tum non redemisset. ab eo ali petebat.

S. GREGORIUs M. Libro III. Expositionis in Li-hrum I. Regium cap. 2.

S. BEaNARDus Di Iolis pluribus in parentes , qui liberos a Vocatione abstrahebant. MAPHIEus VEGIus de Liberorum educatione Uriarii moribus. in Bibliothecis Patrum.

Accain

336쪽

varum. , Electio status. Avaritia. Eleemosyna M. Nisi homo deliquisset, optimum solummodo

Deum nosset ex naturae proprietate; at nunc' etiam justum patitur ex causae suae necessitate. T men & hocmpso optimum, dum & justum. Et bono enim juvando & malo puniendo justitiam exhibens utramque sententiam bono praestat. hinc et vindicans illud, inde remunerans illud. TERTV Maruus Libro de Resurrectione carnis cap. I. - Omnes homines sub peccato nascimur; quorum ortus in vitio est; quia concupiscentiae voluptate concreti prius subimus contagia delictorum, quam vitalem de hoc aere spiritum ducamus. S. AMBRosius Libro I. de Panitentia cap. a. Res cie' autem aerem contagiosum V lethalem, eumque vitali: nosro b salubri opponit. Idem ad illud Psalmi 48. Iniquitas calcanei mei, eircumdabit me. Alia, inquit, est iniquitas nostra. alia calcanei nostri, in quo Adam dente serpentis est vulneratus, & obnoxiam haereditatem successionis humanae suo vulneri dereliquit; ut omnes illo vulnere claudicemus. Enarratione in eundem P a

Felix ruina, quae reparatur in melius. Idem in Psalmum 39. post medium. Deus creavit hominem rectum, naturarum a ctor, non utique ustiorum. Sed sponte depravatus, justeque damnatus depravatos, damnatosque

TITULUS XXXV.

De Peccato Originali. .

CAPUT I.

337쪽

Tit. 'in. De peccato originali. Caput L. Targeneravit. S. AususTiNυs Libro XUL de Ciuitate

Quando dicunt. & parvulos turbant: Si de peccatore peccatores nati fiant, quare non de hap-tigato jam fideli, cui renaissa sunt universa peccata, justi nascuntur Τ Cito respondete: ideo de baptiarato non justus nascitur, quia non eum generat, unde regeneratus est. sed unde generatus eit. Idem Sermone novo 2'έ. alias 14. de verbis Apostoli. In illius peccati poena quid inobedientiae nisi inobedientia retributa est8 Nam suae hominis est . alia miseria, nisi1 adversus eum ipsum inobedientia

ejus ipsius y ut quoniam noluit quod potuit, quod non potest velit. Idem Libro LIV. de Ciuitate

- Idem in Pelagianos, qui identidem oggerebant: Non peccat iste, qui nascitur; non peccat ille, qui genuit; non peccat iste, qui condidit. Per quas rimas inter tot praesidia innocentiae peccatum inmgr elium est 3 Hune in modum conclamat: Quid quaerit latentem rimam, cum habeat apertistimam januam 7 Per unum hominem, ait Apostollis, per unius delictum, ait Apollolus, per inobedientiam unius hominis, ait Apostulus. Quid quaerit amplius y quid quaerit apertius quid quaerit inculcatius ' Libro de Nuptiis. re Concupiscentia cap. 2 8. a justitia, si haeredes parentum peccati non sumus, patimur Τ Si vobis solis sequitas suppeditat naturalis, qua justiora sint judicia veltra quam Dei, inter nos & Deum residentes in superbiae solio j dicatet Idem, vel potius ductor HYPOGNosTICI LL

Infelix ego, qui in me venenatum inimicae arboris gustum nec crucis ligno diggessit Durat enim mihi illud per Adam virus paternum, quo uniVer statem generis sui pater praevaricatus insecit. S. PAUL INUs Di Iota 8. nunc 3 O. ad Severum.

338쪽

328 De Eloquetitia Patrum

Cum evenisset, ut ipsum generis nostri inmum morti, quae eX peccato extiterat, subjectum esset, necessario in nos ipsos quoque hoc malum pertransivit, & una cum radice germina quoque ex illa prodeuntia depastum est. S. CYRILI Us ALEXANDRINUA L. a. de adoraticine in spiritu F veritate, ad ,

Quos oculos non redigat in sontes. & fluenta

lacrimarum, quando unius lapsus extitit ruina cumctorum. & unius culpa omnium defluxit ad poenam , ac parentis Vitium universo generi exitium ferale praeparavit 7 S. CHRYSOLOGUS Sermone o I. O si tunc vel levis turbo arborem mortiferam dejecisseti . . . O si manus tangens inconcessa tre

muisseti o si peccati diem tenebrasset nox immissa,

ct lamenta mundi. & incrementa mortis & creatoris injuriam sustulisseti Idem Sermone 74.

Idem Sem. I 8. de muliere loquens: Hinc pe catum primum, hinc Origo mortis, hinc labor, hinc dolor, hinc gemitus, hinc amara nostrae con ditio servitutis. Namque homo ante Dominus Omnium in omnium dejectus est servitutem, & timet omnes qui timetur ab omnibus, & vix arte valet, qui potestate regnabat. Omnes homines in primo homine sine vitio .conditi sumus, .& omnes naturae nostrae incolumitatem ejusdem hominis praevaricatione perdidimus. Inde tracta mortalitas , inde multipleX corporis, animique corruptio, inde ignorantia, & difficultas, curae inutiles, illicitae cupiditates, sacrilegi errores, .

timor vanus, amor noxius, injusta gaudia, poenis tenda conlilia & non minor mileriarum multitudo, quam criminum. His ergo atque aliis malis in naturam humanam irruentibus fide perdita, . spe relicta, intelligentia obcoecata, voluntate captiva nemo in se unde repararetur, invenit. S. PROSPER. aut

339쪽

Liberum arbitrium, id est rei sibi placitae spontaneus appetitus, ubi usum bonorum, quae acceperat, fastidivit, & vilescentibus sibi felicitatis suae praesidiis inlanam cupiditatem ad experientiam prae

varicationis intendit, bibit omnium vitiorum venenum , & totam naturam hominis intemperantiae suae ebrietate madefecit. Verus Prosper Libro contra Collatorem cay. I9.

Quid peccato laesum est, si id laesiam non est, unde peccatum est Nisi forte dicatur in Adae polteros poenam transisse, non culpam. Quod omni modo falso dicitur, & ob hoc forte non dicitur. Nimis enim impium est hoc de Dei sentire justitia, quod a praevaricatione liberos cum reis Voluerit ecth damnatos. Patet ergo culpa, ubi non 'latet poena: & societas peccati convincitur de communione supplicii, ut quod est humanae miseriae non de in titutione Creatoris, sed de retributione sit Judicit. Idem eodem Libro, ac capite. aiauid aliud potuit, aut potest nasci ex servo nisi servus 3 neque enim cum estet liber Adam filios procreavit, sed postquam servus peccati factus est. Ideo sicut omnis ab illo est, ita & omnis homo servus peccati per ipsum est. PETRUS DIA CONUs Libro de Incarnatione F gratia Christ inuropera S. Fulgentii cap. 6. 3Misera mutatiot de quanto bono in quantum malum i S. Al CLMUs in Pro bologis cap. I. O nunquam punita satis transgressiol prolatam in reos parentes sententiam nullus evasit successo rum. IIujus inducias nemo vel annis vel sexu promeruit. In ea concipimur, puniendi etiam insepulchro. HILDEBERT Us CENOΜAMENfIS 'iso-

Attende mi serias hominis i intuere cineres ive 'ctigalia peccati sunt. Idem ibidem

' Liberum nempe arbitrium.

340쪽

33o De Eloquentia Patrum LIBER X. . Et originale quidem maximum illud delictum vocatur, quod a primo Adam contrahimus, in quo peccavimus omneS, pro quo morimur universi. Maximum plane quod sic totum non modo genus humanum, sed & quaelibet ipsius generis occupat, ut non sit qui evadat, non iit usque ad unum. Aprimu homine usque ad novissimum protenditur.& in singulis quoque a planta pedis usque ad verticem diffunditur hoc venenum. Sed & aliter nihilominus in universam dilatatur aetatem; ab ea scilicet die, qua sua quemque concipit usque ad eam, qua communiS eum recipit mater. S. BE NARDUs Sermone in feria ψ. hebdomadae fantia. Grave quidem omnino delictum illud origina-Ιe , quod non stilum personam infecit, sed & naturam. Idem ibidem, inferius.

CAPUT II.

Fontes.

Draeter eos. qui in Librum Genesis sunt commemtati, Videndus TERTu LLIANus Libro II. eontra Marcionem . pluri T. S GREGORIus NYsspsus homilia 6. in Aries seu, numero 4. praeclare ostendit, quantum boni perdide imus peccato originis. Idem facit oratione 3. de Beatitudinibus. . S. CHRYSOsTOrius homiIiis Io. II. Ia. I 3. in ad

S. HIRRONYΜus locis eo luribus, eosiectis a Cornelio Schultivo in Confessione Hieroni lana, quos ego, ne alienos in labores intrem, delibandos hic minime putavi. Habentur Tomo II. capitibus I. Us. item Tomo III my. 3. S. AuciusT1Nus Tractam de gratia Chrisi, Une

SEARCH

MENU NAVIGATION