Gratiani Canones genuini ab apocryphis discreti, corrupti ad emendatiorum codicum fidem exacti, difficiliores commoda interpretatione illustrati opera et studio Caroli Sebastiani Berardi .. 2.1

발행: 1754년

분량: 533페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

xs Pan secunda. caput L

iamquam qui omnibus praeesse te 'noveris, s gulas prout potueris, iuua , ω M tot νε- leva, qui edi singulorum onus, ta sonicitudinem portas. Haec verba sunt, quae Petri

nomine retulit Gratianus in can. I 3. cau. 8. D. I.

c., .,y. Ex hac ipsa Petri oratione, dum Clementem ordinare fingitur, recitata, tris. 3o Oax. depromta fragmenta sunt apud Gratianum, Videlicet canones 29. 3o. , & 32. Cau. 11. qu. I., de quidem canones 29. , & 3 o. exhibent, quodnam futurum fuisset ' ' Clementis ossicium, ut scilicet ipse a cura negotiorum saecularium penitus abstineret, ne forte illorum caussa a praedicatione divini verbi abstinere cogeretur. Non est cur epistolae verba hoc in loco describam, cum eadem omnino sint apud Gratianum, dummodo jungantur Correctorum Romanorum notae ad illa verbae miseantes latet. Quod autem Petrus prohibere fertur Clementi, post nonnulla idipsum Presbyteris peragendum jubet. Ubi enim exponit, quamam esse debeant Presbyterorum ossicia ita subdit: Si qui ex fratribus negotia habem inter se, apud cognitores saeculi non judicentur, sed apud Presbterer Ecclesiae, quidquid illas est, dirimaturi

Legimus haec in dicto can. 32. cau. II. qu. r. Si congestas hasce sententias cum- recentiorum Episcoporum, Presbyterorumque moribus comparare quispiam volu rit , facile agnoscet, inversum fuisse rerum gerendarum ordinem, ut quod pr

prium Episcoporum esse dicebatur, id ipsi ut plurimum negligant, & Presbyteris pol illinum praestandum committant; viceversa, quod Presbyteris committendum voluit epistolae auctor, id Episcopi omnes sibi vindicaverint. Atque hanc distinctionem Episcoporum, & Presbyterorum, qualis in ipsa Clementis epistola habetur,

si Gratianus observasset, non sane adeo laborasset, ut eadem fragmenta explicaret, nec opus habuisset distinctione inter caussas civiles, & criminales, quemadmodum tradidit post dictum canonem 3 o. Illud etiam observare licet, Gratianum frustra cunonem 32. adtulisse , ut rem conficeret, quam Pertractabat. Cum enim ageret de judiciis Clericorum, monumentum retulit, in quo non de Clericis tantum , sed Nde Fidelibus omnibus, etiam Iaicis agebatur, ut indicant ea verba: Si quis eae st tribus, fratrum enim nomine Fideles omnes a Viris Apostolicis designabantur. Qui de Clericorum judiciis specialiter scire nonnulla desideret, legat constitutionem.

Leonis, & Anthemii in I. 33. cod. de Epist. & Cler. , Novellas Iustiniani 79.

Rursum in can. 11. cau. II. M. 3. fragmentum legitur orationis Petri Apostolita populum habitae, ut finxit Rufinus in ordinatione Clementis: Postquam enimo. i. Petrus proposuit populo fideli universo Clementem, quem in Antistitem susciperent, subdit: Ipsum ergo audite scientes, quia quieumque contristaverit Dossorem veritatis , pec eat in Christum, N Patrem omnium exacerbat Deum, propter quod P vita carebit . Haec verba retulit auctor epistolae t. Alexandri Papae ad omnes Orthodoxos per diversas provincias directae ibi: A praedeesoribus nostris inbibitum legimus , ut nemicontri et Doctores, neque accusationem adversus eos suscipiat. Ipse namque Apostolorum Princeps in ordinatione B. Clementis populum instruens, ait: quicumsue contrist-erit Doctorem veritatis, necat in Christum, tu Patrem omnium exacerbat Deum, propteν quod ει vita carebit. Can. s. De Canone I s. Cau. o. qu. 3. , nihil est, quod hic subjiciam specialiter, cum referendus sit ad canonem T. dist. y3., de quo su rius egimus. y Verba Canonis 16. eau. 32. qu. 7. leguntur in eadem priore epistolae parte, quam

Rufinus edidit, Iaducitur ibi Saactus Petrus in ordinatione Clementis ea Iradeus, quae

22쪽

De Camnibus Clementi adscriptis. 27

ad Presbyterorum attinent institutionem. In primis autem eosdem Presbyteros mo- can. 16.net, ne fornicationis labe polluantur, subditque: ta quid in omnibus peccatis adulte- eas. Ia. terio gravius' secundum namque in poenis obtinet locum, quoniam quidem primum illi habent, qW 7

qui aberrant a Deo, etiams sobrie vixerint. Qui epistolam 2. Pii Papae elucubravit idipsum prope modum edidit in illis verbis: Non ergo gravius peccatum est fornicatio, quam sacrilegium, sed sicut majus es peccatum, quod in D m committitur, quam quod in hominem, se gravius es sacrilegium agere, quam sornicari. Vide sis in hanc rem

Augustinum lib. 4. contra Cresconium cap. xo. Quum autem dicitur adulterium

habere secundum locum in poenis, ad ordinem illum auctor hujus epistolae respexit, qui in collectionibus Romanarum legum servatur; etenim in illis primo sermo fit de iis, qui majeitatis laesae crimine damnantur; deinde de adulteris; ex quo ad Paret epistolae hujus auctorem sacrilegii crimen voluisse significari etiam sub nomine criminis laesae majestatis, quasi sacrilegio divina majestas recta laedi videretur . Ceterum fragmentum hoc longe a Gratiani proposito abest, qui sibi proposuerat investigandum, an matrimonii vinculum per adulterium conjugis solutum intelligeretur; Quamobrem non video, cur Gratianus idem, Post dictum canonem 16. ita statim subjiciat: His auctoritatibus evidentissime monstratur, quod quicumque caussa sor

nicationis uxorem suam dimiserit, aliam ilia vivente ducere non poterit. Immo nec vis deo , cur Gratianus idem ita nonnullorum, quae superius adtulerat, Patrum fragmenta explicaverit, ut diceret: His ita respondetur: Hae auctoritates de eis loquuntur , quorum continentiam caritalis infirmitas non impedit, veἰ de his, qui praesantes caussam dissidii, aliorum conjunctione se reddiderunt indignos; quasi aliquando contingere Possit, ut per adulterium matrimonii vinculum dissolvatur. Verum agnosco , undenam Gratianus harum distinctionum rationes exceperit, scilicet praecipue ex canone 18.eadem caussa, & quaestione. Commodius propterea sermo de hac re instituendus erit, ubi idem canon I 8. explicabitur . Canon 24. de Uenit. dist. r. depromtus est ex epistola eadem in ea parte, quam cis, Isidorus adnexuit, ubi quasi ex Petri Apostoli praecepto ista Clemens tradere finga - i. i. tur: Homicidiorum vero tria genera esse dicebat, ei poenam eorum parilem esse doce, i t. R.

bat lie. Qui hoc epistolae istius fragmentum composuit, videtur aliqua excerpsisse ex cap. 3. epist. 1. Iohannis ibit omnis, qui odit fratrem suum, homicina est. Quod vero subjicitur, parilem esse triplicis, de quo agitur, homicidii poenam, nescio, an constare quoquo modo possit, sive in civilium, sive in Ecclesiasticarum Iegum

conspectu. ε

De epistola a. ad Iacobum Hierosolymorum Episcopum.

Quae nuper demonstrabant epistolam x. , quae Clementis dicitur, apocrypham esse, illa maxima in parte docent, idem judicium de secunda epistola ferendum esse . Etiam haec praecedenti ferme similem habet inscri ptionem his verbis: Clemens Romanae Eecissae Praesul Iacobo Hierosobmoram Episcopo; atque hinc facile eruitur , quam inepte epistolae auctor ad Apostolum scribendum voluit jamdiu vita functum, quemadmodum scripsimus , antequam Clemens in Pontificem Μaximum eligeretur. Priora epistolae verba haec sunt: Quoniam, Aut a B. 'Petra Apostolo accepimus omnium Apostolorum Patre, qui clames Remi caelestis accepit, qualiter renere debemus M Tm. II. C Sacra-

23쪽

18 Pin secunda. Caput I.

Sacramentis, quae gerantur in Sanctis, te ex ordine nos decet instruere. Non videbanis tur haec ad Apostolum ab ipsom et Chriito Servatore eruditum a Clemente scribenda, nec qui Petrum institutorem acceperat in divinis rebus, docere poterat Iacobum ea, quibus accipiendis & Petrus, & Iacobus simul eodem tempore interfuerant. Prosequitur auctor epistolae: Ad dominica autem ruseria tales eligantur, qui anteotainationem suam eo ues suas non noverint. Quod si pos ordinationem minis o est ris tantigerit proprium invadere cubila uxoris, sacrarii non intret limina, nec saerisneti portitor Isai, nee aliare contingat, nec ab osserentibus holocausti otiationem suscipiat, . nee ad dominici eorporis portationem accedat, nec aquam Sacerdotibus porrigat ad manus: ostia sorinsecus claudat, minora gerat oscia, urceum, sue calicem ad altare non sufforat. Quis non agnoscat haec a Praxi primi, aut secundi Ecclesiae saeculi aliena ΤNon memoro harbaras loquendi phrases, quae Clementis aetati minime conveniunt. Observatione potissimum dignum est, quod dicitur, eos, qui uxorem duxerunt , non alias ordinibus initiari posse, quam in matrimonio conjuges suas non noverint , quod a severiore etiam disciplina distat, juxta quam deinceps soli bigami, aut qui viduae juncti erant, a sacris ministeriis arcebantur. Immo di nuspiam in Ecclesia obtinuit eos, qui in minoribus ordinibus constituti sunt, conjugio interdici, quema modum heic interdicit Clemens. Satis hanc rem conficiunt, vel quae scripsit S crates in lib. r. historiae cap. Q. de Paphnutio AEgyptiorum Episcopo, qui i Nicaeno Concilio antii 32 s. nondum continentiae clericalis lagem probare scivit , vel quae decernuntur in can. 4. Concilii Gangrensis ibi: Isticumque discernis a I re-nsero, qui uκorem habuit, quod non oporteat, eo ministrante, de oblatione percipere , anathema st. Praeterea in hac eadem epistola usurpantur nonnulla verba Iacobi Apostoli, quae scilicet in ejus epistola catholica legimus cap. 4. ibi: Humiliamini in eo pestu Domini, exaltabit vos. Nolue detrahere alterutrum fratres, qui detrahit

fratri, aut qui judicat fratrem suum, detrahit legi, ta judicat legem. Si aurem judicas legem, non es saθον legis, sed judex. funus es legislator, est judex, qui potes

perdere, ta liberare. Tu autem quis es, qui judicas proximum Τ Haec omnia qui epistolam Clementis elucubravit, descripsit, quibus cundem Iacobum monere Clemens videtur. Cetera non memoro; exinde enim satis, superque liquere Poterit, quosnam esse debeat de hac epistola , quodque jam fuerit eruditissimorum virorum iudicium. Sunt, qui hujus epistolae autographum graecum fuisse dixerunt; verum nullibi illud adparet, & tantum ex loquendi formulis, quae graecam eloquutionem sonare videntur, id potat quispiam augurari; proptereaque non est, cur non potius Isidoro Μercatori eandem epistolam tribuamus, qui primus eandem edidisse adparet, praesertim cum ipse Mercator non adeo fuerit dicendi ratione perpolitus, ut Phrases aut obscuras, aut barbaras non adhibuerit in scribendo. Ex hac epistola depromtus est canon 4. dist. 23. in quo tamen nullum aliud vistium est, quam quod in ea legatur epistola, quae deceptoris cujusdam manu sit ei Dborata .

Canon p. cau. a. qu. 7. ita erit ex integra epistola supplendus . Ωuriis autem condemnatio, ta qualis smminet maIedictio his, qui in Patres peceant, divina nos docet Scriptura . Si enim Cham filius Noe , eum vidisset nudum Dum I atrem, quoniam non estoperuit Patνis eorporalis nuditatem, sed egressus nuntiavit eam fratribus, ta illi ve-simento eum cooperuer 't, ipse quidem Cham , eae illi, qui ex eo nati sunt, sub male- dido facti sunt; qui assem cstoperuerunt, magnam bese ai-m me erum, multo magiI

24쪽

De caminibus Clamenti asscriptis. 296si majore , M ampliore condemnatione digni sunt, qui Patribus obviare , aut eontra eos insurgere moliuntur; quoniam qui eis revit, Deo res it, est qui eis injuriam, vel contumeliam facit, Deo , cujus legatione funguntur , facit. Quoties integram hanc sententiam velit quispiam considerare, agnoscet non de accusationibus, quae legis ordine servato fiant, sed potius de injuriis, & contumeliis non inserendis sermonem sui steibidem inllitutum; proptereaque hoc fragmentum ad Gratiani propossitum minime Pertinere, qui de accusationibus agebat. Non dubito tamen, quin cum Gratiano plurimum convenerit Isidori Μοrcatoris mens, qui nihil antiquius habuit, quam suadere Dequentissime singulis , ne ad Praelatorum suorum accusationes uspia deveniant; quod vel ille satis abunde percipit, qui percurrit causis septimae quaestionem secundam, resertam omni ex parte istiusmodi monumentis Isidorianis, Pontificibus Μaximis vetustissimis Evaristo, Ilarcellino, Iulio, Eusebio, Fabiano, SyI- vestro, Zephirino, Anacteto, Alexandro, & aliis nonnullis adscriptis, peculiariter Vero contemplatur canonem 12. eadem caussa , & quaestione. Qui vero ejusdem Canonis s. sententiam ad meliores auctores redigere voluerit, conferat verba Iustiniani Imperatoris in confessione adversus tria capitula ita scribentis: Puriis autem . est condemnatio, est qualis imminet malasaeis eis, qui in Patres peccant, docet nos GDivina Seriptura: si enim Cham filius Noe, eum vidisset nudum suum Patrem, quoniam non costperuit Patris corporalem nuditatem, sed egressus nuntiaruit eam fratribus, est Gl vestimento eam cooperuerunt, ipse quidem Cham , ω ilii, qui ex ipso nati sunt, sub ma-ιedictione facti sunt, qui astem eooperuerunt, magnam braedictionem merserunt, multo magis isti majore, M ampliore condemnatione digni sunt, qui ad Ssnodum minime pertinenιem infamiam sestinant per impietatem epistolae, ta Theodori, eidem Sandrae 3snodo applicare. Porro cum in his verbis integer fere Gratianeus canon exhibeatur, is ipse ad Iustinianum potius, quam ad Anactetum reserendus videretur. Nulla ratione primo, aut secundo Ecclesiae saeculo convenire potest, quod ex Con. 18.

hac eadem Clementis epistola refertur in can. 28. cau. 26. qu. 7. , & in Can. 23. Nu- 16.

de cons dist. r. eisdem omnino verbis . Agitur ibi de Ecclesiis per loca congrua, ς' 7 er& utilia aedificandis, quae divinis precibus dedicentur, & Sacerdotum cum tradantur. Teons. At praeterquamquod apud veteres disciplinae christianae historicos nulla adpareat Ec- nis. i. clesiarum dedicatio tempore Constamini Imperatoris antiquior, Ethnicorum diutissimae, ac frequentes vexationes hujusmodi Ecclesiis gravissimo erant impedimento. Apud Gratianum olim fragmenta haec ita exhibebantur. Eecissas per congrua, eae lilia facite loca, quas cita in can. 28. , sed in can. 13. Iegebatur: qua divinis precibus Drari ha in can. k8. , sed in canone r3. legebatur: consecrari oportet, eunco a quoquam gravari. Μelius recentes editiones habent post correctionem Romanam : etenim ita habent integra epistolae ipsius exemplaria: Eecissas per congrua , , utilia Deite loca , quae divinis precibus sacrare oportet, M. in Ingulis Sacerdotes divinis orationibus Deo dicatos poni , quos ab omnibus venerari oportet, non a quoquam

Consonat eum vulgatis epistolae exemplaribus canon F. Cau. 17. qu. q. x dum .i . modo pro voce illa subtractum legamus 'btracta : parum autem interest alterutri eati. ir poliuq scriptioni adhaerere, cum una semper habeatur, eademque sententia. Μoneo P

nonnulla his similia legi in Concilio Turonens a. can. 2s., & in Concilio Bracarensi s. can. 3. ibi: sa hac quoque damnationis sententia ta illi obnoxii tenebuntur ,

25쪽

xo Pars secunda. Caput L

qui Ereces ast ea ornamenta, vela, veι qualibet alia indumenta, atque etiam utensilia , j ei Mo iis usus suos transtulerint, vel αι is vendeno, vel donanda crediderint.

Canon 39. de cons diae a. legitur eisdem verbis in hac ipsa epistola, in qua ὰλ . . tamen levis varietas scripturae adnotanda est; si quidem ubi Gratianus legit eathe-dis. i. dra legunt. alii: cathedrae; 'alii canthara viri eruditi existimant venire hoc nomine non cathedras, in quibus Epistopi sedebant, nec suggestus, de quibus Episcopi orabant, sed potius pulpita , quae super altario Ponebantur, ut liber Evangeliorum in illis ad legentis Episcopi commodum collocaretur, quemadmodum hodie illa sunt, in quibus missatis liber apponitur.

. o. Polt verba laudati canonis sy. , statim in epistola sequuntur verba canonis 4o. de 'cons. dist. a. , quae inte8ra hoc in loco referre juvabit, cum nondum absoluta ca- ' nonis hujus emendatio fuerit. Nemo per u rantiam Clericus palla mortuum credat obuoliendum , aut Diaconus scapulas operire velit, quae fuit in altari, aut certe quae data est in mensam Domini. Qui hinc secerit, vel leviter, quas nihil, ta negligenter habuerit diuina uesteria, Diaconus triennio, sexque mensibus a dominico alientis erit aItari , gradii percubus anathemate . Quod s clericum presbter non commonuerit, decem anias, ου quinque meoibus excommunicatss st: proptereaquod de dominicis Sacramentis subjecta Mi non commaηueris ministeria, edi postea cum grandi humilitate matri reconcilietur Ecelsae . Pallas vero, ta vela, quae in Sanctuarii sordidata fuerint miniferio . Dioconi cum humilibus ministris juxta sacrarium latent; hon ejicientes foras a Dcrario melamina dominiex mense, ne sorte pulsi, dominici corporis male decidat a Sindone Ioris abluta; EP erit haec operanti peccatum; idcirco intra sacrarium ministris praecipimus haec sancta eum diligentia custodire. Sane pestis nova comparetur, est praeter hoc nihil aliud tangat. Sed nec ipsa pelvis veIis apponatur laetandis, ns quae ad Dominici altaris cusetum pertinent. I aliae aliaris stlx in ea laventur, ει in alia, vela januarum. De ve- Iis autem januarum eura si ostiariis ex admonitione majorum , ne quis negligens, aut ' ignarus ad veIum januae domus Domini monus incondite tergat; sed satim coercitus discat omnis homo, quia velum atrii domus Domini.sanctum est. Haec omnia a Mercatore depromta videntur, partim ex Concilio Arvernensi cap. 3. & f., ex Concilio Antissiodorensi cap. ia. & 13. , partim ex Gregorii Μagni Sacramentario titulo de ordinatione Subdiaconi. Verba Gregorii Magni in Sacramentario haec sunt: Oblationes , quae veniunt in altare paneι propytionis appellantur. De ius oblationibus tantum debet in altari poni, quantum populo sufficere, ne aliquid sumidum in sacrario remaneat. Fallae vero, quae sunt. in substratorio, in aIio vase debent lavari, in alio corporales paI- ω. Ubi pallae corporales Iavatae fuerunt, nullum linteamen ibidem aliud debet Iazari, ipsa aqua in baptisterio debet mergi. In Concilio Arvernensi anni s3 s. sub Rege Theodeberto celebrato, cui Episcopi quindecim subscripserunt, nonnulla relatae sententiae simillima habentur in can. 3. his verbis': obsimandum, ne pallis, ves minis riis diminis defunctorum torpora obvolvantur . Gn.13. Canon a 3. de cons. dist. a. legitur fere in principio ejusdem epistolae usque adde c s. illa verba custodire debent: post quae ita Iegendum est: ne qua putredo in sacrario inqui veniat υν, ne cum negligenter agitur pontoni corporis Domini gravis inferatur injuria . Communio enim eo oris Domini nostri Jesu Chrisi s negligenteν erogetur , tapreibter minora non curet admonere osseis , graui aWathemate, ta digna humiliationis plaga seriatur. Certe laueta is altario holocausta osserantur e c. quae descripsit Gratianus usque ad illa verba: eqstodienda sum Sacramenta. Post qua sequuntur ea ,

quae

26쪽

De canonibus Clamenti adscriptis. Ex ruae legi diximus in can. 3 . de cons dist. i. , deinde ea, quae in can. 4o. de concisi. r. retulimus; ac tandem statim subjicitur. Praecipimus etiam, ne excommunis

to Gelasia, Me lateo de fragmentis oblationum Domini ponatur ad mensam, unde scis es, qui passim sacrarii panes indignis impendis; unde nosti s a mulieribus mundi sune hi, quibus impendist Hine , David tae. Rursum haec legimus apud Gratianum ii

dicto canone 23. de consecrat. dist. a. a vers. Praecipimus etiam, usque in finem. Eo autem argumento, quo ex facto Davidis panes propositiones accepturi usus est Μercator , usus quoque est Isidorus Hispalensis in lib. r. cap. 18. de ossiciis ibi: Relegamus libros regnorum, edi inseniemus Sacerdotem Abimelech de panibus propositionis noluisse prius dare David, ta pueris ejus, nis ante eos interrogaret, utrum mundi essem pueri a miateribus, non utique ab alienis, sed a propriis conjugitara, Mnis eos audisset ab heri, EP nudiustertius vacasse ab opere conjugali, nunquam paηer , quos prius negaverat, concessit. Tantum interes inter propostionis panes, edi Corpus Chrisi, quantum dissere inter corpus, ει umbram , snter imaginem, ta veritatem, inteν exemplaria futurorum, Mea ipsa, quae per Memplaria forabantur. Muapropter eligendi sunt aliqui dies, quibus prius homo continentius vivat, quo ad tantum bacramentum dignius accedere post. Unum adhuc observatione dignum est, videlicet quam parum

deceat ea verba Clementi ad Iacobum scribenti adtribuere: unde scia tu, qui pasim sacrarii panes indignis impendis Me. quasi Iacobus Apostolus passim indignis Eucharistia Sacramentum administrasset, quod eidem Apostolo injurium maxime, & non

ferendae contumeliae argumentum videtur.

De epistola a. ad omnes Episcopos .

Quae tertia Clementis epistola dicitur, hanc habet inscriptionem: Clemens urbis Romae Episcopus, omnibus Coepiscopis, Presbteris, Diaconis, ac reliquis Clericis, tacunctis Principibus majoribus, minoribusve, omnibusve generaliter fidelibus benedictio , claritas, edi gloria; in gratia Dei, quae data es nobis in Christo Iesu Domino nos . Sunt qui putant ex nonnullorum vetustorum codicum fide hanc esse de Graeco in latinum idioma conversam a Rufino Aqui triensi, a quo editam diximus epistoIam Clementis nomine primam. Verum id maxime incertum est, & verosimilius est Isidorum Mercatorem ejusdem auctorem esse; atque ideo Rufino aliquid tribui . quod haec epistola quamplurima fragmenta contineat excerpta ex libris recognitionum ipsius CIementis, quos latine Rufinus se edidisse testatur. Iamdiu agnovit haec Iohannes Sichardus, qui in tertiae epistolae praefatione ita scribit : Admonensus es

Dare, ea, qsae hic leguntur puIcherrime commixta, tamquam cumulo, haec eadem im

cognitionum libris sparsm Iegi, ut verismile fideatur mihi, hanc a studioso aliquo Cl mentis conscriptam potius, quam ab ipso Clamente. Verum enim vero sive a Rufini. sive a Μercatoris codicibus hanc epistolam primum hauserimus, par erit auctoritas , nec alter utrius fides apud nos praevalebit, utpote in aliis monumentis recensendis minus probata. Ipsemet nuper memoratae epistolae inscriptio nonne eandem spuriam prorsus, M a Clemente abjudicandam perspicue demonstrat i Quinam enim esse potuerunt Clementis aetate euncti illi Principes maiores, minoresque , ad quos

epistola ipsa diripitur' Si nomine Principum intelligendos velis Ecclesiarum duces, di Pastores, Parum apta erit interpretatio, cum Coepiscopo/, Presbyteror, Diacem

27쪽

sta Pars seeunda . Caput Lae reliques clericos speciali nomine jam auctor epistoIae prauignasset, de frustra post

istos memoraret majores, minoresve Principes. At si nomine Principum laicos nobiliores , & publica jurisdictione pollentes significatos arbitreris, facile in dissicubtatem incides ex eo subortam, quod magistratus Rempublicam Clementis tempore administrantes, Ecclesiam potius odissent, diris vexationibus insequerentur, nec hujusmodi esse possent, ad quos una cum fideIibus omnibus epistola encyclica dirigeretur . Sed de id clarius dignoscetur, si integram epistolam percurramus, simulque Gratiani fragmenta integrae epistolae accommodemus; non enim solum sententias misveniemus tempori illi vetustissimo parum conformes, sed etiam nonnullas agnoscemus congestas lacinias ex variis apocryphis monumentis, & praesertim ex libris recognitionum Clementi adscriptis a quodam deceptore inordinate congestas. Exorditur auctor epistola: Sacerdotes admonens, ut populos doceant, admonensir que populos, ut Episcopis suis, quasi Deo obtemperent; ac subdit: Si autem v su. i. bis Episcopis non obe tierint omnes Presbteri, Diaconi, ae Subdiaconι, ει reliqui ta rici, omnesque Principes tam majoris ordinis, quam inferioris, atque reliqui populi, trι-bus, ta linguae non obtemperaverint, non solum infames, sed LP eκtorres a regno Dei , di consortio fidelium , ae a liminibus sanctae Dei Eceis e alieni erunt. Ex his supplere

juvabit canonem D. cau. xx. M. 3. atque en in eodem fragmento rursum factam

mentionem de Principibus m joris ordinis, & inferioris, quam sane Clementis aetati minime convenire posse adnotabam . Quomodo vero Clemens infamiae pinnam tunc irrogare potuerit, nemo facile explicabit, cum primo, & secundo Ecclesiae nascentis saeculo infame potius vulgo haberetur Christo nomen dare, ac viris Ecclesiasticis indulgere. Retulit eadem fere verba nonnullis omissis Concilium

Triburiense anni 8s s. can. 8. ibi: νemo contemnat, neque transgrediatur bannum se

scopis superpositum . Sciat, s abhorreat in epistola B. Clementis dictum contra se scriptum . Si vobis Episcopis non obedierint omnes tam majoris, quam est inferioris ordinis , atque reliqui populi, tribus, ta linguae, non solum infames , sed etiam extorres a regno Dei, ω consortio Iidelium a liminibus nisae Dei Ecclesiae alieni erunt. n. Post haec prosequitur epistolae auctor obedientiae virtutis laudes, quam unusqui D

s ys que Episcopis suis exhibere debet, nonnulIa adjiciens Episcopi uniuscujusque Ma

tia , quem Dei vice populos regere scribit, ita concludens: Audire ergo eum attentius oportet, ta ab ipso suseipree doctrinam fidei, monita autem vitae a presbyteris i quirere , a Diaconis vero ordinem disciplinae. Hic est canon a. dist. F., atque ea dem verba depromta videntur ex lib. s. recognitionum falso Clementi tributarum

ad Iacobum Fratrem Domini, ubi proponitur Petrum Apostolum in ordinatione , Zachaei Episcopi ita dixisse: Zachaeum hunc vilis ordinavi Episcopum, sciens eum e morem Dei habere . . . . Aut lite ergo eum adrentius, ta ab ipso subes te doctrinam fisi,

monita autem vitae a Presbyteris, a Diaconibus viro ordinem disciplinae.

- 4- Postquam vero edocuerit Clemens ad Episcopum pertinere curam fidei, ac pro si ιδ inde ad Episcopum accedere debere, quicumque fidei nomen dare, ac bλPIismum suscipere cupit, haec ait: Nullus enim propter opprobrium senectutis, aut juventutis, vel nobiIitatem generis a parvuID, ω minus eruditis, squid forte est utilitatis, aut salutis inquirere negligat; tac. quae legimus in canone 16. distinct. 38. , quem Graiianus de Episcopis perperam intellexit, ac scripsit, cum tamen ad eos pertineat , qui ad Christi fidem venturi essent, & Sacramentum baptismatis suscepturi; hi enim monendi erant, ut minime recussirent a Sacerdotibus, aut doctrina minus excultis .

28쪽

De Canonibus tamenti adscriptis. 23

aut aetate minus provectis instrui in fide, atque edoceri. Haec etiam sententia d promta videtur ex lib. recognitionum Clementis, ubi Gamaliel inducitur, ita universum Israelitarum populum alloquens: Si ego Gamaliel neque eruditionis meae , neque senectutis opprobrium duco discere aliquid a parvulis, ta ab imperitis , siquid forte es utilitatis, aut salutis adquirere, qui enim rationabiliter vivit, scit, quia nihiI sanima precisus quo J9 non omnibus hoc amabile est, cunaqque exoptatum, ut quae ignorat, discar, quae didicerit, doceat rHinc auctor epistolae occasionem arripuit quamplurima tradendi, quibus ad obe' e..dientiam fideles omnes excitaret, post quae ita prosequitur: Quapropter cungo M eou. 16.ιibus, est summopere omnibus Presbyteris, ta Diaconis, ta reliquis Clericis attenden- qu. I. dum es. ως. quae legimus in can. 41. Cau. 16. qu. 1., in quo ad evincendam epistola hujus falsitatem, Iuculentissimum habemus argumentum; etenim mentio fit

de Parochiis Presbyterorum , quasi iam Clementis aetate jam institutae Parochiae fuissent , quod nemo in rebus Ecclesiasticis vel leviter eruditus dixerit . Ceterum similia nonnulla constituta legimus in Concilio Triburiensi anni 89 s. can. 32., ibi: In epistola Beati Papae Clementis legitur: Attendendum summopere est omnitas Presbteris, ta reliquis Clericis, ut nihil absque Episcopi proprii licentia agant; non utique missas Me ejus jussu quisquam Presbterorum in sua Parochia agat . Similitis est reliqui populi, majores scilicet, P minores pre ejus licentiam, quidquid vendum est,

gant. Animae vero eorum ei creduae sunt: ideo omnia ejus consito agere debent, edi eo monsulto nihil. Verba Gratiani postrema in dicto can. 4 x. haec alia statim excipiunt: Similiter Can. st. ει reliqui populi, majores scilicet, ac minores per ejus licentiam quidquid agendum est, ris pl--ane, nec ine ejus permissu a Parachio abscedant, ves in ea adventames morari prae- .sumant. Animae vero eorum ei creditae sunt: ideo omnia ejus coninio agere debent, Meo inconsulto nihil. 2uicumque enim obediunt Episcopis suis, videntur aliquid gratiae conferre Deo. Vui autem eis non obedium, indubitanter rei, ω reprobi existunt. Haec cum nonnullis sequentibus retulit Gratianus in can. s. dist. 93., cujus scriptura cum integris epistolae exemplaribus penitus consonat, praesertim postquam Romani Correctores inscriptionem fragmenti emendarunt; etenim olim tribuebatur Concilio Parisiensi, quemadmodum canon 8. eadem dist. 93.; interea vero juvabit adn tare minus aptam illam loquendi formulam, qua populi in m ores, ac minores dis

stribuuntur, quae fidelium partitio ignota est toti vetustati, ne dixerim cuique investigare volenti, quid per eam significetur. Adnotare praeterea juvabit sententiam hanc decerptam misse ex lib. a. recognitionum Sancto Clementi tributarum ; Cum enim ibi referatur disputatio illa famigerata inter Simonem cognomento Μagum , ει Petrum Apostolum, ita loquens Petrus inducitur: Pax vobis si omnibur, qui parati estis dare dexteras veritati sic judices disputationi aures praebentes Petrus ob testabatur quicumque enim obedium ei, videntur quidem aliquid gratiae referre Deo ;porro autem iis ab eo donum summi muneris consequuntur justitiae ejus semitis incedentes' propter quod primum est omnium iustitiam Dei, regnumque ejus inquirere. Atque vel ex hoc facile constat, quam longe distet auctor epistolae in memorato stamento ab archetypo suo, quem sibi sequendum proposuerat: Quod enim auctor recogniti num de illis tradidi z, qui veritati morem gerunt, auctor epistolae illis accommodat,

qui in singulis Dioecesibus Episcopis suis obtemperant.

Post

29쪽

st 4 Pars secunda. Caput T.

c...i . Post pauca auctor epistolae suadet, ut obedientiam Episcopis servemus, να de cons. praesertim ratione, ne alibi sacra fiant, nisi in locis ab Episcopo consecratis, quasios. 3, jam Clementis aetate solemnes templorum dedicationes in usu esse coepissent. Notandum tamen est in nonnullos Gratiani codices recentiores mendum irrepsime, qui principio haec exhibent: Hic ergo, idest in praesenti vita, sporret non agnoscere fi c. cum vetusti Gratiani codices, & integra epistolae ipsius exemplaria potius habeante Hieergo, ides in praesenti vita oportet nos agnoscere tac. Sed & hic Isidorus Mercator abusus est nonnullis verbis, quae Sancto Petro adversus Simonem Magum, ut diximus , disputaturo affinxit auctor recognitionum Clementis in lib. a. ibi: Hic em, go, hoc est in praesenti vita pstos, oportet vos agnoscere voluntatem Dei, ubi ta agenis di Deus es: Ex quo magis magisque constat epistolam hanc ex variis rerum apo crypharum laciniis inordinate fuisse congestam. Non est tamen dubitandum, disciplinam hanc in laudato canone traditam fuisse quarto saeculo jam receptam, quemadmodum constat ex canone penultimo Concilii Laodiceni, ibi: quod non oporteat in domibus oblationes celebrari ab Episcopis, veι Preabieris. cavi x. In vetustis Gratiani exemplaribus Origeni adscribitur can. a. dist. 43., cujus ver-43. ba leguntur prope finem hujus epistolae Clementi adscriptae, ex qua Romani Correctores inscriptionem ejusdem canonis emendatam voluerunt. Qui epistolam hancessinxit, ita disserit de iis , qui inobedientes Episcopis fuerint, ut ex evangelico Praecepto nulla illorum habenda sit ratio. Et s iterum in mandatis habemus tac. Ita legenda sunt priora canonis verba; quemadmodum posteriora hoc modo: non inte ligentia proposti nostri. Quoniam vero eadem Omnino leguntur in lib. a. recognitionum Clementis in principio, verosimile mihi videtur, Gratianum voluisse a ctorem recognitionum laudare, dum canoni suo Origenis nomen inscripsit, ex eo

forte, quod habuerit codicem Rufini Aquilejensis, in quo & scripta Origenis, Selibri isti recognitionum continerentur; Etenim Rufinus e Graeco idiomate non tam libros recognitionum, ut ipse ait, sed & plura Origenis, cui plurimum adhaerebat. scripta in latinum transtulit. Itaque si Gratiani canon ex libro memorato recognitionum est repetendus, adnotandum est in principio libri a. reserri factum Petri cum Simone, quem Magum appellant, disputaturi; antequam enim Petrus cum Simo ne congrederetur, fingitur nonnulla de Simonis ejusdem indese & moribus cum Clemente ita disseruisse . opportunum mihi nunc, li necessarium videtur de his, qs imminent, aliqua discutere, ides de Simone. Scire enim velim, quibus si moribur, quibus actibus . Quod mihi, squis scit, inἐicare non cesset, refert enim ista praenoscere . Nam I in mandatis habemus , ut venientes ad civitatem tac., quae integra habentur apud Gratianum in dicto ean. a. eisdem omnino verbis, ex quibus liquido constat haec ipsa minime pertinere ad Gratiani propositum: Quod enim de Simonis .Μagi moribus Petrus cum Simone disputaturus fingitur investigasse, id illi accommodatur, qui est investigaturus consecrandi Episcopi indolem, & mores; quae duo longe omnino distant, & toto cavo. De

30쪽

De Canonibus Crementi ad riptis.

De epistola s. Clementis

Quarta omissa epistola ex iis, quae Clementi tributae sunt, quod ex ea nihil

de pronaserit Gratianus, ad quintam statim progredior, quae hunc exhibet titulum: Dilectissimis fratribus , U' consiscipulis Hiere1υθmis cum ebario mo fratre Iacobo Coepiscopo habitantibus Clemens Epi)copus. Haec autem inscriptio jam sufficit, ut opinor, ad redarguendum epiliolae hujus auctorem falsi conicium; Praeterquam quod enim fingitur, Clementis Romani tempore adhuc Iacobum Apollolum Hierosolymitanam Ecclesiam rexisse, quod ab hiltoricorum fide longe aberrat, quemadmodum superius diximus; aliena etiam sunt a veterum, & primi, vel secundi saeculi disciplina , quae ibidem de communi Clericorum vita afferuntur. Quis enim credat jam tum erecta suime Ecclesiasticorum virorum collegia, nisi simul arbitretur talem fuisse veterum Antillitum imprudentiam, ut Clericorum omnium caelum optimam christiani gregis partem Ethnicorum furori uno propemodum ictu mactandum, & perdendum objicerent' Immo quis credat adeo communis vitae bonum Clementi placuisse, ut eam tamquam unicuique fideli necessariam praedicasset, & bonorum divisionem ab ipso fere mundi exordio factam per iniquitatem originem habuisse , uti in ejusdem epistolae initio legimus ' Pudendum autem est, & nonnisi homine perditisIimo dignum, quod dicitur, adeo singulas res unicuique esse debere communes, ut etiam promiscuus conjugum usus sit: in omnibus autem cita epistolae auctor sunt I ne dubio ει conques: Et sicut non potest dimidi aer, neque splendor solis ,

ita nec reliqua, qux communiteν in hoc mundo omnibus data sunt ad habendum dimidi

debere, sed habenda esse communia. Oh praeclara sane effata, & Clemente viro sanctissimo, & Pontifice Maximo dignat Nihil ad hanc rem addendum post ista videretur , ut hujusmodi sententias a Clemente a udicaremus; verum adhuc nonnulla sunt, quae in falsitatis suspicionem vehementius etiam inducunt. Siquidem. narratur factum Ananiae, & Sapphirae, de quo agitur in cap. s. Actuum Apostolicorum , quodque fingitur ipse Clemens cognovisse, & vidisse, cum tamen Anania N Sapphira suprema poena affecti divino singulari judicio fuerint, antequam Petrus Romam venisset, tuorumque laborum socium Clementem sibi adjunxisset. Quoties de epistolae hujus auctore quaeratur, nolim tale, tantumque crimen in Isidorum Mercatorem inferre, licet primum ex ejusdem collectione emersisse eadem videatur. Corrupit, scio, Μercator nonnulla disciplinae Ecclesiasticae capita, verum quae ad fidem, & mores pertinent, etiam coma pisse illum non ausim asis rere . Potius generalis illa vitae communio, S promiscuus conjugum usus indicabit auctorem hujus epistolae fuisse quemdam ex haeresi Nicolaitarum jamdudum ab Ecclesia damnatorum . Quidquid vero sit de hac re, minime dubitandum erit , quin fragmenta hujus epistolae inter decreta canonum non fuissent a Collectore se.

dulo collocanda. ι

Et quidem si ad unum eanonem 34. dist. 37. redigeretur oratio, nihil forte improbandum reperiretur, nihil enim aliud ibidem statutum adparet . quam Clericos universos sacris doctrinis potistimum incumbere debere. Unum observatu dignum adparet, eadem sere verba legi Petro Apostolo tributa in libro io. recognitionum

Clementis, quae imitari voluit auctor epistolae, ut facilius legentibus illuderct. Tom. II. D Verum

Can. 4.

SEARCH

MENU NAVIGATION