Tractatus de Jure Regularium ubi et de Religiosis Familiis

발행: 1857년

분량: 721페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

361쪽

DARA TERTIA.

a quibus adhue adstricti remanent; sed solum eis permittitura vivere in saeculo, et in habitu clerici saecularis, sub ob et dientia ordinarii; ex iis quae, caeteris relatis, habentura apud Donatum, Rerum regularium tomo i, tractatu 8, q. 30, a u. 2, et q. 48. v Frustra ergo ejusmodi regulares dispersi votorum suorum solemnium dispensationem ab Episcopo loci postularent. Atque hanc si Episcopus concederet, nulla prorsus foret atque irrita concessio ; prout in citato brevi docet etiam Pius VI: a Hinc facile intelliges, inquit, nos minimo iis assentiri, quia dispensationem a votis solemnibus postulant... Cave igitura ne dispensatio hujusmodi, qua decor ot pulchritudo domus u Dei pollueretur, audiri contingat in Ecclesia. Neque tua potes jure ordinario concedere, ut recte cogitas, neque nose tibi ejus tribuendae jus vel potestatem delegamus. v

PnoposiTio II'. - Nequit Episcopus dispersos dioecesis suo regulares in statu et conditione presbyterorum saecularium ita constituere, ut mimantur ab instituti sui obligationibus et obsedivantiis, cum statu dispersionis compatibilibus. - Nam obligationes issae sequuntur, ex religiosa eorum professione, quae in suo robore manet. Unde et in statu dispersionis illa constringuntur religiosi, nisi excuset moralis impossibilitas, id est notabilis dissicultas. Et sicut ante dispersionem non potuisset Episcopus institutum alicujus monasterii a sede Apostoli ea approbatum mutare, religiosos eximendo ab instituli hujus obligationibus, ita neque id potest superveniente dispersione :sed, ut dictum, ex sola morali dissicultate, vel auctoritate Pontificia, exemptio haec provenire poteSt. Atque id satis clare innuit Pius VI, in supra citato brexi ad Brunensium Episcopum. Hic nempe dioecesis suae Carthusianos, ad dispersionum adactos, a statutis suis liberos declaraverat, et clero suo saeculari ad censuerat. De quo eum reprehendit Pius VI in hunc modum : α Nimis properasse te adiu bitramur ea declaratione, quae monachos Carthusianosi tua et in dioecesi, statim a propriis legibus statutisque liberos solu- Diqiliaco by Corale

362쪽

348 TRACTA A DE IURE REGULARIUM.a tosque renuntiat, ut conditionem statumque presbyterorum a saecularium illico inire valeant. Generalis haec namque de-α claratio, quae inscia promus Apostolica sede, tibi, venera-a bilis frater, opportuna malis xisa est, nobis cum intemPe- et stiva, tum periculi plena videtur . nPROPOSITIO IΙΙφ. - Regulares dispersi voto solemni pauper- 'tatis ita obstringuntur, ut nullius rei verum dominium aequirere valeant. - Etenim, ex dictis votum Solemne paupertatis, non

obstante dispersione, in suo robore permanet. Sed de essentia hujus voti est ut religiosum cujuslibet dominii incapacem reddat: ergo nequeunt religiosi, quantumvis dispersi et tem porum iniquitate exagitati, rei ullius verum dominium sibi acquirere. Et confirmatur exemplo suppressorum religiosorum ordinum. Nam, ut propositione l' dictum est, et horum professi remanent Solemni voto paupertatis obstricti. Quod si hoc verum sit de suppressis, a fortiori de dispersis. In confirmationem etiam adduci potest roligiosi ad Episcopatum erecti conditio; de qua sic adnotat Zum boni sparte 3, voce regularis, S i5ὶ: a Beligiosus ad Episcopatum promotus,

a juxta receptiorem sententiam remanet Obstrictus Voto pau- a pertatis, et proprium habere non potest. v Firmanam, Ben.

l7 julii l723, S 5.) u Paternam haereditatem sibi vindicarea potest tanquam haeres; sed sibi vindicare potest quoada uSum, non autem quoad proprietatem et dominium, quuma haec ad suam Ecclesiam deferri debeat. v Ibidem S 5 et 6.)De quo vide etiam I amburinum, tomo 3, pag. 28, edit. Coloniae Agrip. 1691. Et pariter Professi decli e religione, manent voto paupertatis obstricti; nec ullius rei dominium acquirere possunt, prout suo loco dicetur.

PROPOsITIO IV . - Volum solemne paupertatis non impedit quin regulares dispersi, licite et valide possint res sibi utiles aut necessarias comparare, pecunias apud Se habere, et varios emptionis, venditionis, et donationis contractus inire. Nam qui-

363쪽

PAM TERTIA.

libet religiosus, ex praelatorum licentia et deputatione, haec omnia licite et valide agere potest. Et cujuslibet monasterii peconomus seu procurator id quotidie agit. In casu autem necessitatis, idem religioso licet, ex legitime praesumpta haelicentia ac deputatione. Porro in dispersione constituti regu- . lares merito licentiam hanc atque deputationem praesumunt. Unde tunc unusquisque ipso facto deputatur quasi in sui ipsius aeconomum ; et quandiu ei providere nequit ipsius su- portor, religiosus ipse sibi providet eodem jure, quo arcon mus legitime deputatus totiuS monasterii rem temporalem curat atque admini Strat, necnon ad id necessarios atque opportunos actus, Domine con Ventus, exerit. PROPosiTIO V . - Requit religiosus, in pro dicto disper ue eommunitatis sum easu, res sibi comparare Statui suo religioso non conomas, et, relative ad circumStantias in quibus versatur, superstuas. - Etenim, ex dictis, res Sibi necessarias et Opportunas nequit acquirere per veros actus dominii, cujus semper ine pax remanet; sed duntaxat ex superiorum facultate, vi cujus tanquam sui ipsius seconomus, res illas nomine communitatis

acquirere potest, et iisdem licite uti. Porro facultas haec legitime nequit praesumi data, ad comparanda superflua et statui religioso repugnantia. Hinc dubium non est quin peccent religiosi, non obstante disperitonis circumStantia, si in victu, vestitu. domicilio et hujusmodi, ingentes Sumptus, absque rationabili causa consumant. Nec eos excusaret quod abunde ipsis a parentibus aliisve subveniatur ; quia haec ipsis oblata, non sibi, sed communitati sui sequenti propositione statuitur)aequirunt ; ita ut ipsis tantummodo concedatur usus; m deratus utique, et qui religiosum Statum deceat. Quem proinde sufficie utem, Pro circumStautiarum ratione, usum, Si excedant, illicite procul dubio agunt.

Pnovosimo VΙ . - uando in perturbatione politieu annii 793 suppressos declaravit retiyiosos ordines saecularis Galli epotestas, potuerunt religiosi ac moniales in dispersione versantes, tum eae superiorum e ressa licentia, tum etiam eae legitime proe-Di iii rod by Corale

364쪽

350 TRACTATUs DE IURE REGULARIUΜ. sumpta, Mereditates sibi obvenientes civiliter aequirere, et alios opportunos dominii actus civiliter exercere, salva in eis stante d minii incapacitate et voti solemnitate. - Constabit hujus cou-

clusionis veritas, si probentur sequentia : i' ex tunc revia viscere coepit quoad illos regulares jus commune, vi cujus quod acquirit monachus acquiritur monasterio; et extinctum est jus particulare Galliae, mortis civilis nomine designatum, vicujus hameditates et legata religioso obvenientia, non ad ipsius communitatem pertinebant, Sed ad eos qui jus habuissent, si ante prosemionem suam religiosus obiisset : 2' stante dicto jure communi, humeditates praelatis regularibus obvenientes, de jure ad ipsorum respective conventum seu congregationem pertinuerunt: 3' dicti regulares potuerunt se eiviliter gerere tanquam dominos illarum haereditatum, et tamen nullum verum dominium in eas acquirere : 4' item potuerunt eiviliter vendere, emere, donare aliosque Similes contractus Peragere, quin propterea ullum veri dominii actum complesse censendi sint. Haec, inquam, Si probentur, conclud cudum erit cum dictis civilibus dominii actibus, integram in ipsis remansisse dominii incapacitatem et voti paupertatis solemuitatem.

Atqui

t ' Ex tunc extinctum fuit jus particulare Galliae, mortis civilis Domine deSignari solitum. Etenim cum jus illud foret exceptionale, id est, universalibus Ecclesiae legibus contrarium, non potuerat Vim habere, nisi ex Ecclesiae illud acceptantis consensu; ac proinde nisi ex inita quoad hoc Gubernium inter et EccIesiam concordia. Consequenter jus illud duraturum

non erat, nisi quandiu Saecularis Galliae poleStas pactum Servaret. Suppressos autem declarando regulares, ac eos expellendo, pactum violavit. Ergo ex tunc ad jus commune factus est reditus. Coeperunt proinde ex tunc haereditates regularibus Galliae obvenientes, ad ipsorum reSpective communitatem, quantumvis di Spersam, et ad ipsorum congregationem seu ordinem pertiuere, et de numero bonorum ecclesiaStic rum sieri. Diqiliaco by Corale

365쪽

2o Equidem superveniens saecularis legis dispositio ipsismet regularibus, quatenus meris civibus, haereditates adscripsit. Sed ea dispositio non potuit legem Ecclesiae enervare, qua statuitur, haereditates religioso obvenientes ipsius communitati acquiri. Etenim, ut infra probamus, potest Ecclesia, independenter a potestate civili, hona omnia quae religioso obvenissent, Si professionem non emi Simet, ejus monasterio attribuere. Atque item non potuit lex saecularis incapacitatem dominii a religiosis professis tollere ; nec prolude facere ut haereditatum illarum veri domini evadere ut. Ergo quantumvis saecularis lex haereditates reΙigiosis ipsis tribuerit, in re haereditates illae ad respectivas eorum communitates pertinuerunt. 3' Potuerunt dicti regulares sese tanquam haereditatum illarum domi uos civiliter gerere, integra tu ipsis remanente dominii incapacitate et voti solemnitate. Nam, ex dictis, haereditates illae, nou ad ipsos, sed ad ipsorum respective congregationem pertinebant. Ergo haereditates illas colligendo, et civiles ad hoc formalitates explendo, non potuerunt in eas verum dominium acquirere; siquidem dominium illud, ex hypothesi, erat jam ipsorum communitali aequisitum. Ipsis tamen licuit dictos actus civiles ex data expresse, vel legitime praesumpta Superiorum facultate peragere. Etenim potest religiosus professus, ex legitima deputatione, bonorum ad communitatem pertinentium possessionem capere, et varios circa eadem contractus inire, nomine communitatis. Neque id impedit incapacitas dominii, quam contraxit; quia tune agit tanquam communitatis aeconomus Seu procurator ; neque actus illi sunt actus dominii, sed merie administrationis bon rum comm uuitatis. Ergo, si dicti religiosi dispersi hancce deputationem et facultatem habuerunt, licite potuerunt haered, talum de quibus agitur, nomine communitatis, possessionem capere. Porro ejusmodi facultas expresse ipsis quandoque data est, ut infra ex variis factis patebit : et quando facilis non fuit ad superiores recursus, legitime potuerunt illam praesumere : eteiam dubia esse non poterat Superiorum mens, Duiligod by Cooste

366쪽

352 TRACTATus DE IUBE REGULARIUM.

de colligendis ejusmodi haereditatibus, ad communitatem

pertinentibus, quibus tantopore tunc temporis ordines religiosi egebant: imo nec potuit legitime contraria mens supponi. Unde, non tantum potuerunt, Sed debuerunt illi regulares, dictam lacullatem et deputationem praesumere, et illas haereditates nomine communitalis colligere. Neque objiciatur in actibus civilibus, eos, non communitatis. sed suo nomine egisse; proinde intervenisse mendacium, quod nunquam licitum esse potest. Nam notorietatis erat publicae ipsos esse religiosoS ; ac proinde actus civiles quibus subscripserunt intelligendos e Sse eo Sensu, quo poterant a religiosis peragi: non poterant autem intelligi eo sensu quod larent veri domini earum haereditatum : ergo suo nomine coram lege civili haer

ditates colligendo neminem decipiebant. Sed de hoc fusius

infra.

4' Idem dicendum de caeteris civilibus dominii actibus. In re nullum verum actum dominii exercere valide aut licite potuerunt. Quatenus autem expressam vel legitime praesumptam deputationem habentes, potuerunt licite, imo et debuerunt, civiliter actus dominii peragere, bono communitatis utiles. Et sic patet quomodo, integra in uis remanente dominii incapacitate, ac proinde voti paupertatis solemnitate, potuerint nihilominus regulares Galliae, in praedictis circumstantiis versantes, Sese quoad ista, externe et civiliter Sese gerere, quasi meri cives. Sed et adhuc id eos posse, et ita quoad Status Unitos Americae statutum sedis Apostolicae auctoritate suisse,

infra ostendemuS. PROposiTio VII . - Ouod aequirunt religiosi dispersi, non sibi, sed eommunitati seu constregationi acquirunt. - De iis religiosis semper agimus, qui Solemne paupertatiS Volum emisere. Porro hujusce voti essentialis essectus est, ut religiosum dominii incapacem reddat. Repugnat proinde religiosos dispersos posse rei alicujus dominium sibi acquirere. Aliundo ero jure communi statutum est, ut quod aequirit monachus acquirat monasterium: ergo res Omnes, quarum liberam dipos Diuitia le

367쪽

PARS TERTIA. 353tionem religiosi dispersi habent, censendae sunt, quoad dominium, ad communitatem pertinere. Bine nequeunt res illas per testame utum, alium e proprie metum dominii actum, consanguiuibus suis, aliisve donare. Possunt tamen donationes valide ac Iicite exequi, ex Superiorum legitime praesumpta, et a sortiori expressa facultate :quia tunc agunt tanquam communitatis oeconomi; et comm nitas ipsa dominium transfert. PnoposiΤio VIII . - Religiosi dispersi, legitimis suis prinlatis remanent quoad obedientiae debitum subjecti; et solet eis pro dispersionis tempore, in legitimum proelatum a Romano Pontifice assignari ordinarius loci in quo versantur Episcopus. - Quod remaneant superioribus suis, in vim solemnis voti obedientiae subjecti, sequitur ex dictis propositione 1'; tria uempe vota solemnia nequaquam per disperatonem Solvi, sed in suo robore permanere. Cum vero tutio dissicilis plerumque essiciatur siugulorum regularium sic dispersorum, cum suis superioribus regularibus communicatio, ne auctoritate, quae eos interim regat et adjuvet, destituantur, solet Romanus Pontifex, religiosorum omnium ordinum primarius ac Supremus Superior, eis in praelatum constituere ordinarium loci, in quo pro tempore existunt, Epi Scopum. Quam praxim, praeter alia documenta, testatur etiam supra citatum breve Pii II ad Brunei

sium Episcopum Collection des bress de Pie VI, par Guillou, tome 2, pag. 544ὶ; in quo sic statuitur : u Obedientiam

a quoque praestent Episcopo, et sub veste signum aliquod a gerant regularis profe8Sionis. v De voto solemni castitatis nihiΙ adnotamus; quia patet nihil omnino quoad ipsum, ex dispersionis circumstantia immutari. Haec de praecipuis dubiis quae oriri possent, circa disperiorum regularium obligationes. Nunc de corumdem juribus nonnihil

368쪽

s II.

De religiosorum dispersorum larihus. durante dispersione

PROPOsITIO D. - facto ipso violent in emulsionis et dispersionis, non censendi sunt quiquam amisisse de juribus ae privilegiis suis. - Patet hujus propositionis veritas ex primariis juris naturalis notionibus. Nemo scilicet jus suum amittit ex eo quod ipsi vis inferatur. Si quis, verbi gratia, domum meam violenter invadat, aut pecuniam meam furetur, non ideo perimitur jus meum in domum et pecuniam meam. Item ex eo quod Episcopus extra dioecesim suam injuste expellatur et exulare cogatur, non ideo quidquam de juribus suis episcopalihus amittit. Id probatione non indiget. Aliter se res haberet, si regulares isti fuissent legitima auctoritate suppressi: at hic non agimus de Ruppressis, sed de oppressis. Hi porro ex

sola facto violentiae quam passi sunt, nihil omnino de juribus suis ac privilegiis amisisse censendi 8unt; sed ipsis applicanda venit regula juris 64 in 6 : et Quae contra jus fiunt, debent et utique pro inlaetis haberi. a Insuper, jura et privilegia quae a Romano Pontifice alieni

instituto religioso conceduntur, eensenda sunt concessa personae morali, ex membris hujus religiosae societatis coalescenti. Conceduntur quippe his membris, non tanquam privatis et individuis, sed quatenus aliquod morale corpus, collegium nempe seu societatem constantibus. Ergo quandiu existit moralis illa persona seu societas, jura illa et privilegia retinet. Porro societas nequaquam per dispersionem et cohabitationis interruptionem destruitur. Quamvis enim membra sint ab invicem loco separata, remanet in toto fluo robore vinculum quo mutuo colligantur: auctoritas nempe superioris, et eaeterorum omnium ipsi parendi, et juxta praescriptam communis sui instituti normam vivendi obligatio. Ergo regulares alicujus conventus aut etiam totius alicujus ordinis aut cou-

369쪽

gregationis, quantum is dispersi, vere adhuc ac proprie re livent essentialia societatis, conventus et ordinis . Adhuc

nempe conssant illam personam moralem, cui jura et privilegia competunt. Ergo ex sacto dispersionis, jura haec deperdidisse

nequaquam cenSendi sunt. Estque hoc commune omnibus hominum collectionibus, quae tanquam perSonae morales, seu

tauquam collegia aut societates, jus aliquod potestatemve possident. Ex eo quod, Verbi gratia, canonici eathedratis huc illuc dispergantur, non ideo desinunt cathedrale capitulumeonstituere; neque huic capitulo, ex facto illius dispersionis quidquam juris perimitur. Unde statim ac iterum capitulariter canonici illi coeunt, eodem quo prius jure potiri merito exi

stimantur.

Caeterum, eme doctrinam expositam a catholicis doctoribus communiter receptam, a fortiori concludeudum venit ex eo

quod dispersis regularibus jus tribuant, monasteria sua ab haereticis occupata, vel etiam in bello diruta, reassumendi et reaedificandi, absque formalitalibus pro novi convenιus erectione requisitis ; prout infra ostendetur, et videri potest apud Lauretum de Franchis Montroversias inter Episeopos et regulares, cum additionibus Pasqualigi, pag. i5b, edit. Romae

Objicies. - Supponendum est hanc eMe meutem sedis Ap stolicae, dum ordinem aliquem religiosum approbat, eique varia jura et privilegia concedit, ut, contingente dispersione, regulares illi hisce omnibus praerogativis spolientur, et ipso facto in saecularisationem cadant. - Respondeo, id missima supponendum et admittendum esse, nisi exprimatur. Cum enim aliquid datur, absolute dari censetur, nisi contrarium caveatur. Porro Sedes APOStolica religiosos ordines approbando, et varia eis jura tribuendo, nullam ejusmodi restricti nem apponit. Praeterea nedum regulares dispersos pro saeo larigatis habeat, et sublata eorum jura existimet, coutrarium testatur ejus praxis, prout ex iusta citandis documentis satis constabit. Prieterea quam noxius foret hic religiosas familias

370쪽

356 TRACTATUS DE FURE REGULARIUM.

approbandi modus, tum ipsis mei regularibus, tum rei catholicae, nemo non videt. Unde prorsus repugnat dicta hypothesis. PnoPosiaeio ΙD. - In religiosis dispersis permanet potestas

ordinem seu congregationem Suam perpetuandi, cum omnibus suis

juribus et privilestiis. - Perpetuandi ordinis potestas in eo consistit, ut religiosi illi, qui ad terminos approbati instituti, valebant novitios recipere ac eosdem ad prosessionem admittere, et novos conventus servatis ex jure servandi erigere, potestatem hanc. ob supervenientem dispersionem, non amittant; sed adhuc possint haec omnia valide peragere; ita

ut, sedata tempestate, minime necesse sit novam eis a Sede

Apostolica potestatem ad id tribui, sed sussciat potestas quam habebant, et quae per dilapersionem nullatenus ablata est. Hanc porro potestatem in religiosis quantumvis dispersis integram permanere dicimus. PROBATUR i' eo quod nulla regularium jura eae solo facto dispersionis perimantur. - In praecedenti nempe propositione ostendimus, omnia generaliter jura et privilegia, non obstante injusta expulsione ac dispersione, integra permanere. Sed potestas ordinem praedicto modo perpetuandi, est primarium ac substantiale jus cujuslibet religiosi instituti, quod ideo semper simul cum ipsa instituti approbatione consertur: ergo et potestas haec in religiosis, qui ante dispersionem ea potiebantur, durante etiam dispersione permanere censenda

est.

PROBATun 2' eae capitulo generali Dominicanorum, anni 1656. - Haud parvae auctoritatis est, in quaestionibus praesertim regularium jura respicientibus, Patrum ordinis sancti Dominici sententia. Quam multi enim exstiterint hujus praeclari simi instituti, in re theologica et canonica viri percelebres, nescit nemo. Fuit autem Patribus Dominicanis omnino pe suasum, pome Permanere totam aliquam sui ordinis provinciam, cum sua forma et jure, ac proinde cum potestate perpetuandae familiae, quamvis religiosi omnes hujus provinciae in exilio et dispersione versarentur. Etenim de confratribus pro-Di iii rod by Corale

SEARCH

MENU NAVIGATION