Tractatus de Jure Regularium ubi et de Religiosis Familiis

발행: 1857년

분량: 721페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

451쪽

nem emisit, monasterio acquirantur; ita ut jam non ipse monachus earum dominus sit, sed monasterium. Constat id eapite si qua mulier 38. tituli i5 de sanctissimis Episcopis, collationis s); capite illud quoque Ν, tituli b de monaehis, collationis l); lege si qua mulier tituli de me sanetis Melesiis, in eodiee); lege ingressi ejusdem tituli in codice , et lege nune autem tituli de Episeopis et elericis, in codice . 2' Non multo post Iustinianum, dispositionem illam imperialem invocabat sanctus Gregorius Magnus, ut probaret, ingressis monaSterium nullam remanere testandi facultatem. Sic enim habet libro P epistolarum, epistola T : Ouia ingredientibus monasterium eonvertendi gratia, ulterius nulla sit testandi licentia, sed res eorum ejusdem monasterii juris fiunt, aperta legis desinitione decretum est. Verba haec divi Gregorii efformant caput T quaestionis 3 causae is, apud Gratianum. In sine autem ejusdem epistolae sic habet Gregorius Magnus: Ilia igitur omnia, gum ea testamento praenominatoe Siricae detinentur, quippe quod nullum esse legali sanetisne permittitur, necesse est ut juri monasterii, fraternitatis vestrae sollicitudine meerdotali, per omnia studia reparentur. Quod ibi voeat divus Gregorius imis desinitionem et legalem sanetisnem, nihil aliud esse quam praefatam Jusliniani quoad monaSterium ingressos dispositionem, communiter existimant doctores, et ex contextu ipso satis innuitur.3' Utrumque memoratum factum historicum quod nempe Instinianus praedicto modo quoad monachos decreverit, et Gregorius Magnus imperialem illam sanctionem allegaverit)adducunt moderni quidam scriptores, ut opinionem suam obtrudant, non minus novam quam erroneam, qua sustinent, nonnisi vi saecularis legis induci posse in religiosis dominii incapacitatem, et bonorum ipsis obvenientium ad eorumdem 'imunitates devolutionem. Εam opinionem ut probabilem habet dominus Carridre, siquidem solemnia non eme in Galliis religiosorum vota, inde potissimum ut probabilius concludit, quod lex civilis Galliae nec dictam incapacitatem in rei, Distram by Cooste

452쪽

Osis professis, nec p satam translationem dominii adeommunitates agnoscat. a Votum paupertatis, inquit, qualea apud nos hodie emittitur, non videtur ea omnia includerea quae ex disciplina Ecclesiae requiruntur ut sit solemno: a illud probabilius pisci existimamus, tum ex dictis in opi-u nionum expositione lj, tum ex analogia cum votis monia-α lium. v De Iustitia et jure, ra. 224, circa finem. 4' Falsam esse opinionem illam satis evincunt deducta duobus superioribus capitibus, uhi posse religiosos, independent r a saeculari lege, incapaces dominii fieri, et transferri ad communitatem dominium bonorum iisdem religiosis professis obvenientium fuse probavimus. Quo tameu facilius perspiciatur quam absone soli principis specularis decreto tribuatur vis dictos effectus producendi, hic probabimus, leges civiles dictam incapacitatem et dominii translationem decernentes, nedum ad hos cssectus producendos necessariae sint, prorsus inanes ex seipsis et irritas fore. Quibus praenotatis, RitPROPOSITIO Ι . - Leae sincularis nequaquam potest religiosos incapaces dominii e cere. - Num bonorum divisio absolute

sit de jure naturali. inter doctores controvertitur. Dicimus absolute, id est, in quocunque generis humani statu, atque adeo etiam in statu naturae integrae. Pulant nempe thoologi multi, non suturam suisse necessariam bonorum division ira, si Adam non peccamet, et genus humanum in Statu naturae integrae permunsisset: in hac proinde hominum eonditione omnia sutura fuisse omnibus communia ; ita ut ejusmodi communismus, id est . bonorum communitas, potuisset licite perseverare, imo ut volunt aliqui) nec potuisset legitimo tolli.

At vero relative ad statum praesentem naturae lapsae, cessat fere opinionum diversitas. Est nempe communis doctorum Sententia, de jure naturali, posito ut nunc est humano genere

introduci debuisse bonorum divisionem seu jus proprietatis;

lj Expositio opinionis, quae ipsius thesi lavet, habetur n. 222; et i hi, ob legem ei vilem Galliae, incapacitatem dona inii in religiois non agnoseentem sie eoneluditur: Religiori istitur vere non abdisant dominium.

453쪽

PARS TERTIA.

ne alioquin, si inulta millia hominum, cupiditatibus sui nune sunt obnoxiorum, omnia in communi possidere debeant, iuperpetuas dissensiones, turbasque ac eaedes misere abripian ur, nec possint ullo civilis auctoritatis regimine satis emea. citer in pace contineri. Hinc, relative saltem ad praesentem generis humani statum, juri naturali accenseri potest bonorum divisio, et inde sequens uniuscujusque civis ad possidendum

capacitas.

Et tandem, etiamsi hoc non foret omnino certum, saltem certo esset de jure naturali, ut, posita bonorum divisione. nequeat saecularis potestas absque legitima causa civem Hi-

quem incapacem dominii decernere, quia hoc justitiae distributivae repugnaret, ut satis per se patet. Iam vero paupertatis votum a rieligioso emissum non est

causa legitima, ob quam valeat saecularis potestas religiosum illum incapacem dominii decernere. Nam causa legitima quoad potestatem saecularem imponendi gravissimam hane incapacitatis Poenam, nou p Set esse, nisi ingens aliquod delictum, vel forte pertimeseenda tranquillitatis publicae perturbatio, ob peculiarem alicujus civis conditionem, nisi acquirendi dominii facultate privaretur. Porro paupertatis votum non est delictum; et aliunde ex eo quod civis votum illud emittat et religiosum statum ingrediatur, nulla imminet reipublicae pediturbatio. Ergo saecularis potestas nequaquam valet religiosum incapacem dominii reddere. Ergo si incapacitatem illam quoad religiosos decernat saecularis potestas, ejusmodi decretum erit de se injustum, inane atque irritum; ex defectu nempe jurisdictionis in legislatore saeculari, quoad materiam de qua agitur. Ex quo liquet quam absone ameratur, non pOMe dictam religiosorum incapacitatem induci, nisi a potestate saeculari. Si non posset induci nisi a saeculari principatu, nunquam xstitisset et laret omnino impossibilis; quia incompetens es

ad eam induce udam saecularis Potestas. PBOPOSITIO IΙ . - Nequit soreularia potestas valide statuere, ut bona religioso professo obvenientia ad ipsius eommunitatem d Diqiliaco by Corale

454쪽

440 TRACTATUS DE IUBE REGULARIUM. volvantur. - Conclusi I haec ex praecedenti invicte sequitur.

Etenim si nequeat specularis potestas dominium ejusmodi honorum religioso eripere, non poterit dominium illud ad communitatem transferre. Atqui, ex probatis, nequit impedire quin religiosus ejusmodi bonorum dominium acquirat; ergo non potest de illo dominio in favorem communitatis dispo

nere.

Objicies. - Saltem poterit lex saecularis, inducta jam sive per pactum communitatem inter et religiosum initum, sive per Ecclesiae sanctionem) dicta incapacitatu, statuere de bonis religioso obvenientibus, utpote domino Vacantibus. - BeSpondeo bona ejusmodi, religioso jam professo et dominii incapaci obvenientia, nequaquam domino vacare. Nam, in pacto Suo cum communitate, religiosus ejusmodi bonis non renuntiavit, nisi in favorem communitatis et cum hac conditione quod jus suum in communitatem transiret. Et pariter Ecclesia incapacitatem dominii volo solemni paupertatis alligando, id non voluit nisi sub eadem conditione quod bona religiosi, sive praesentiu sive adventilia communitati devolverentur. Ergo non datur casus qui Supponitur, bonorum nempe derelictorum et ad neminem pertinentium, de quibus, tanquam domino

vacantibus, saecularis potestas disponere valeat. PROPOSITIO IIP. - Leae imperatoris Iustiniani, religiosos dominii incapaces decernens, et bona ipsorum Sive praesentia, Sive adventitia eorumdem communitatibus devolvens, de se invalida fuit atque irrita. - Sequitur ex duobus superioribus conclusionibus. Nimirum esse ad id incompetentem Saecularem Potestatem probavimus. Ergo nec ipse Iustinianus, vi sola imperialis Suae auctoritatis, potuit de hacce materia valide sin- tuere. Unde nisi ex auctoritate ecclesiastica hisce Justinianeis decretis valor accesserit, inania Omnino fuisse atque irrita.

PROPOSITIO IV . - Falsum est confroverti inter probatos doctores ea tholicos, num pro dictoe Iustiniani leges valorem eae seipsis habuerint; sed communi sententia tenent eas futuras fuisse invalidas, nisi suas fecisset Ecclesia. - Noto uotius est imperat

455쪽

rem Iustinianum, non in hac ro tantum, sed et in multis aliis thuribulo manum admovisse ; tum eo sensu quod de rebus ecclesiasticis, competentiam ipsius excedentibus, nova decreverti, tum etiam sorte eo sensu quod vigentia jam passim cx Ecclesiae auctoritate, suis legibus tanquam vi propria potestatis inseruerit. At nec minus constat, ejusmodi Iustiniani leges, et in specie leges contentas sub titulis supra descriptis, ubi monachos dominii incapaces decernit ot eorum bona ipsorum comminnitatibus attribuit, a doctoribus catholicis, communi sententia haberi tanquam invalidas, ex desectu potestatis in legislatore. De quo in testimonium adducemus Fagnanum et Lex princia pis laici, inquit, utcunque supremam in temporalibus ju-u risdictionem habentis, quae specialiter de ecclesiis aut e a clesiasticis personis, vel earum bonis loquitur, etiamsi

a respiciat earum commodum vel favorem, non valet ex et defectu potestatis . . . A qua conclusione nemo dissentit, nec

a dissentire potest, quoniam polestas statuendi a jurisdictionea dependet. In caput ecclesia S. Mariae 10, tituli 2 libri ldecretalium, n. 7.) α Unde etiam insertur ut omnes leges si ,

a quae habentur in titulis codicis, de saerosanctis ecclesiis, dea Episcopis et clericis, et in authentica de sanctissimis Episcopis, a cum similibus, non valeant ex defectu potestatis. v Ibidem, D. l7. JEsse id extra controversiam apud doctores catholicos testatur pariter Beissensiuel in hunc modum : a An leges juris ci- a vilis, et statuta saecularia, quae nominatim ac specisce dispo-a nunt de ecclesiis, personis, rebusque ecclesiasticis, vim a liabeant ipsas obligandi Bospondeo negative, nisi appro- a bentur ab Ecclesia. Ita AbbaS..., Felin US..., Menochius ..., a et communis aliorum. In litulum 2, libri 1 decretalium,n. 290 ὶ ο Infertur proinde, quod leges illae, quae habentura in codice Iustinianeo, titulis de sacrosanetis ecclesiis, de

1ὶ Nempe Iustiniani imperatoris.

456쪽

442 TRACTATUS DE IURE REGULARIUM.a Episcopis et elerieis, et in authenticis de Episcopis, ac hujusa modi, per Seipsas, nullam vim obligandi clericos habeant, u ex desectu scilicet potestatis legislativae ac jurisdictionis :u disponunt enim specialiter de ecclesiis, personis ecclesia -κ Sticis, earumque rebus, respectu quarum nulla saecularibuse jurisdictio competit. Abbas Panormitanus ..., IoanneS ΑΙ -

a Gallus ..., et alii communiter. Additur notanter in conclu- et Sione, nisi approbentur ab Ecclesia. Nam imprimis ejusmodia leges Bomanus Pontifex approbare, iisdemque auctoritatem a tribuere Potest ... Tunc Vero non obligabunt ex vi saecularisu potestatis, sed ecclesiasticae, a qua approbationem consima mationemque, sicque auctoritatem obligandi clericos acce-e perunt. Ibidem, n. 295 et 296.ὶ taeteros probatae doctrinae canonistas si adieris, reperies pariter de hac communi doctorum sententia testantes. Unde certum omnino est, non controverti, Sed communiter teneri a doctoribus catholicis, valore per seipsas caruimedustiniani leges, sub praelatis titulis contentas; ac proinde illas etiam, quae monachos dominii incapaces, et eorum bona ad monasterium devoluta decernuut, cum sub iisdem illis tiatulis jaceant , et circa res et personas ecclesiasticas Versentur. Ergo ex eo quod sanctus Gregorius Magnus praedictas Justiniani leges allogaverit, minime sequitur agnitum fuisse ab illo Pontifice hujusmodi legum ex sola principis saecularis pO- testate valorem; sed inferri duntaxat inde potest, fuisse eas

ab ipso approbatas, Seu canoniciatRS. PROPOsITIO V . - Leges Me lares Gallise, necnon quarumdam aliarum regionum, quibus olim statuebatur mors civilis religiosi professi, nullum valorem habere unquam potuerunt, nisi accedente sedis Apostolieos approbatione. - A decimo qRinto circiter Me-

eulo inductum in Gallia fuit, ut bona religioso professo, sive per teStamentum, Sive ab intestato obvenientia, neque ipsi neque ipsius communitati attribuerentur; sed devolverentur ad eos, ad quos pertinuissent, se religiosus jam obiisset. MDj iii od by Cooste

457쪽

ideo haec religiosi professi conditio mors civilis vocabatur. Quae civilis juris Galliae dispositio perduravit usque ad politicam anni 1793 perturbationem. qua et de medio sublati religiosi ordines, et omnia Ecclesiae jura, ab impia et frenetica hujus

temporis speculari potestate violata et conculcata fuere. In Belgio pariter olim statuta suit, regularium prosessorum civilis mors; prout testatur Billuari de contractibus, dissert. 2.ari. 3, S 6ὶ in hunc modum : a Omnia bona et jura, quae rea ligioso obvenire possunt, sive ex testamento, Sive Bb intea stato, sive legato, Sive donatione aut industria, non tamu ipsi quam ordini aut monasterio acquiruntur; et hujus in- a tuitu censetur haereditas delata monasterio. Verum huic et juri communi, quoad haereditatem Sive ex testamento, Sivea ab intestato, jure speciali Belgarum derogatum est, exu edicto Caroli V dato 2l februarii l 528. Similiter in multisu aliis provinciis, ut jam nota l. v Imo adhuc hodie, de faeto, plures Belgii communitates perinde se gerunt ac si vigere pergeret dispositio illa. Quando

nempo moniali professae obvenit aliqua haereditus, civilem renuntiationis actum exerit; ita ut ad eos haereditas illa adveniat, ad quos devolveretur, si mortua jam monialis foret. An et quomodo dicta mors civilis, in Gallia et aliis regionibus, assentiente auctoritale ecclesiastica inducta sit, non expendimus; asserimus duntaxat, nee justam eam, nec validam esse potuisse, absque dicto sedis Apostolicae assensu; quod sic probatur :Ejusmodi legis specularis Galliae dispositione, statuebatur religiosi incapacitas ad quodlibet acquirendum dominium.

Sed, ex modo probatis, nequit saecularis potestas hancce incapacitatem inducere quoad ullum civem, ex eo Solo quod paupertatem voveat: ergo ex hac parte valore caruisset prae sala dispositio, si fuisset auctoritatis ecclesiasticae adminiculo destituta. Praeterea de jure communi ecclesiastico, succedit communitas in locum religiosi professi, quoad ipsius bona, sive prae- Diqitigoo by Corale

458쪽

444 TRACTATUS DE IURE REGULARIUM.

Sentia, sive obventura. Et valere hujusmodi ecclesiasticam legem, independenter a qualibet saeculari potestate, supra etiam probatum est. Sed per sancitam a lege saeculari Galliae dictam religiosorum civilem mortem, hoc jure succedendi in locum religiosorum professorum fraudabantur communitates; ergo ex hac etiam parte civilis illa dispositio injusta fuit atque irrita, nisi ex sedis Apostolicae confirmatione valor ei acce

serit.

Existimo ego praelatam mortem civilem, qua religiosi ordines in Gallia, notabili bonorum, sibi de jure communi debitorum, copia fraudati sunt, initium aliquod suisse atque praeludium

ingentis illius subsecutae spoliationis, qua, non regulari tantum, sed et saeculari clero possessiones omnes Sacrilega invasione subreptae suerunt. Quod, an Verum Sit, rerum ecclesiasticarum Galliae historium scribentibus expendendum relinquo.

I CAPACITAS DOΜINII , AD VOTI PAUPERTATIA SOLEMNITATEM REQUISITA, STARE POTEST CUM IIS ACTIBUS DOMINII IΜPROPRIE DICTIS, QUI FIUNT EX FACULTATE PONTIFICIA, A RELIGIOSi S SOLEMNITER PROFESSIS.

Sub prima tractatus parte probavimus voti paupertatis solem uitatem esse institutionis mere ecclesiasticae, Seu, quod idem est, proxenire ex Ecclesiae dispositione; qua nempe Voto paupertatis in quibusdam religionibus rilo emisso, alligatam Ecclesia voluit perpetuam dominii incapacitatem. Ecclesia autem potuit illam dominii incapacitatem voto solemni pau- portatis alligare. eo sensu quod religiosus profesSu i, ea obtenta facultate Apostolia, posset varios dominii actus valide exerere,

non autem ea propria auctoritate aut eae superiorum suorum li-eentia.

Porro sub praesenti capite duo probare intendimus : i' Εcclesiam revera dicto sensu voli paupertatis solemnitatem in- Diqiliaco by Corale

459쪽

ARA TERTIA.

stituisse; id est, ita ut interveniente saeuitate Ponti scia posset religiosus professus actus dominii valide exorere : 2' id nequaquam impedire quin religiosus professus Vero Sensu remaneat dominii incapax, et haec incapacitas sussiciat ad voti

paupertatis solemnitatem. I. Ecclesia voti paupertatis solemnitatem ita instituit, ut religiosus posset ea facultate Pontificia uarios dominii actus merere.

- Constat ex praxi sedis Apostolicae; quod sic ostendi potest:

sedes Apostolica regularibus qui solemnia Vota emisere quandoque concedit, ut varios dominii actus exerant; et nihilomitius existimat solemne remauere istorum religiosorum votum :ergo cxistimat et vult sedes Apostolica, solemnia esse et remanere regularium vota, licet varios actus dominii exerere valeant, modo actus illos valide ponere nequeant ex propria auctoritate, sed solummodo ex lacullate Pontificia. Probatur autecedens : frequens est ut regulares, qui Solemnia vota emiserunt, a sede Apostolica facultatem postulent mutandi tegumentum, a Se ante professionem conditum, aliasue di positiones pariter ante prosessionem peractas; quam facultatem sedes Apostolica, justis intervenientibus causis, concedere solet. Hanc sedis Apostolicae praxim satis testabitur causa Toletana 7 mali 1718, Thesauri resolutionum, lom O l, pag. 53), in cujus relatione sic habetur : a Maria Teresia LopeZ, monia-a lis professa in monaSterio ... Calatravae, ordini A S. Beneu dicti, civitatis Malriti, Sunctissimo Domino Nostro supplia cavit pro facultate mulandi dispositionum a se lactam, dum et erat in novitiatu; et a Sanctitate Sua fuit supplex oratricisa libellus ad hanc Sacram Congregationem remissus. a Ut autem adaequatum de inflantia ferri valeat judicium,

a videtur esse necessarium primo loco exponere tenorema dispositionis a moniali factae, dum erat in noviliatu : seis a eundo loco reserre dispositionem, quam ipsa sacere media latur ; et tertio loco circumstantias enarrare quae in consia mili dispensatione concedenda vel neganda, ab hac Sacrae congregatione ponderari consueverunt. Nulla enim quoad Disiti Cooste

460쪽

a potestMem Pontiliciam esse valet di cultas; tum quia prohi-a bilio disponendi tam inter vivos, quam in ultima voluntatea quoad monachos et moniales, descendit u jure positivo, hoc

u cst, a textu in authuulica ingressi, codicis de saerosanctis a ecelestis, et a capite quia ingredientibus, de testamentis; quama prohibitionem) sua auctoritate summus Pontifex tollerea potest : tum quia, si ecclesiasticas historias transcriberea liceret, facile esset exempla asserre moua chorum etiam a Sanctorum, qui ante juris positivi prohibitionem de bonis

a suis in ultima voluntate disposuerunt. BBeseruntur postea dictae montulis dispositiones, cum mutationibus quas facere Volebat. Ista nempe monialis tres capellanias fundaverat, reServato certis personis et certo modo capellanos nominandi jure . Atque ut in his uoti nulla diverso modo statuere poMet facultatem postulabat. Quibus enarratis, sic pergit relatio: a Post haec nihil aliud superest, quam ci u cumstantias enarrare, in quibus Sacra haec Congregatio coma similes petitiones aliquando rejiciendus, et aliquundo censuita admittendus. v Ibi reseruntur plures causae in quibus concessio denegata est. Τum ita subjungitur: a E contra Saerau haec eadem Congregatio, in quadam causa Florentina die

u l3 julii lG86, indulsit fratri Camillo Laudo, ordinis S. Au-u gustini, ut, accedeute consenSu fratrum Sui conventus, re-u nuutiare posset juribus sibi competentibus super quadamu domo, favore sui fratris germani. Et in alia causa Lima ina 27 junii l699 , concessit cuidam moniali, ut de certa quanu litate disponeret, cujus dispositionem sibi reservaverat inu testamento quod fecerat aute prosessionem. DΤaudem posito dubio, an Oratricis precibus Sit annuendum,

Sacra Congregatio respondit astirmative, addita conditione ut praevio in id consentiret quidam, qui interesse habebat ut perstare ut priores monialis dispositiones. Item anno 1797, mense julio, summus Pontifex lacultatem concessit moniali Carmestanae de Suecouri, copiosam quae ipsi obtigerat succeMionem percipiendi, nec non mouasterium Disiti geo by Gooste

SEARCH

MENU NAVIGATION