Tractatus de Jure Regularium ubi et de Religiosis Familiis

발행: 1857년

분량: 721페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

421쪽

PARS TERTIA.

ullum civem incaparem dominii decernere, eae causa voti pavpertatis. - Ut bene intelligatur hujusce argumenti vis, advertat lector nos hic causam habere cum iis scriptoribus, qui pro certo habent dari posse in religiosis dominii incapacitatem et votorum solemnitatem; sed qui simul negant induci posse hanc incapacitatem aliter quam vi legis Saecularis, Seu per

saecularem potestatem. Dicunt nempe hanc incapacitatem dominii non existere, nisi lex specularis eam admittat. Si ergo probemus, hancce incapacitatem nequaquam induci posse a potestate saeculari, causa vincimus. Porro incompetentem omnino esse potestatem saecularem ad decernendam et inducendam ejusmodi incapacitatem sic facile probari potest :Saecularis princeps jus non habet incapacitatem dominii decernendi quoad aliquem civem, aut aliquam civium classem, nisi id postulet commune societatis temporalis bonum. Aperte enim violaretur justitia distributiva, si, nulla urgento publici

boni ratione, aliqui cives decernerentur ad dominium aequi. rendum inhabiles, dum caeteri omnes ea incapacitate non assicerentur. Iam vero commune societatis temporalis honum nullatenus exigit ut, qui paupertatem vovit, dominii incapacitatem incurrat. Nam ex eo quod civiis aliquis, post emissum paupertatis votum, bonorum suorum temporalium dominium conservet, et, sicut caeteri cives, valide adhuc possit donationes sibi factas acceptare, haereditates adire. Vsendere, emere, donare, aliosque ejusmodi contractus inire, nulla sequitur reipublicae perturbatio, insertur injuria nemini. Nee objiciatur, ad saecularis principis incium pertinere, ut subditos suosessicaciter inducat ad praestandum id, ad quod ex conscientia tenentur; eos autem qui paupertatem voverunt, teneri ad abdicandum dominium quodlibet; nam praeterquam quod mutue sunt conscientiae obligationes, quarum executionem urgere ad saecularem principem non pertinet, salsum est non posse Stare votum paupertatis, etiam in religiosis ordinibus, eum retentione domi uti. Etenim ad status religiosi essetitiam sussieit votum paupertatis, quo quis Deo promittat vultu re Diqiti do by Gorale

422쪽

uti independenter a Superiore, et tanquam propria; et nece saria non est dominii in ea pacitas, ut supra probatum est. lnde revera incapacitatem dominii quoad aliquem civem decernere. ex ea Sola ratione quod civis ille paupertatem voverit, est quid saecularis principis potestatem excedens. Praeterea incapacitas dominii, ex votis solemnibus exu gens, universalis eSt quoad loca. Certum nempe est religiosum, poSt emi Ma Solemnia Vola, esse omnino inhabilem ad aequirendum rei alicujus dominium, sive in Europa, sive in America, sive in alio quolibet mundi loco. Absurdum enim foret incapacem dominii vocare virum illum, qui dominium alicubi posset acquirere. Jam vero Saecularis cujuSque principis auctoritas intra ditionis suae sines concluditur, nec Sese ultra extendit. Nequit proinde princeps unius regni decreto suo facere, ut civis aliquis incapax Sit possidendi in alio regno. Ergo quantumvis incapacitatem decerneret quoad aliquem eivem, civis ille non incurreret incapacitalem illam absolutam seu quoad loca universalem, quae ex Votis Aolemnibus ex um t. Ergo incapacitas illa religiosorum, non potest provenire ex vi legis seu potestatis saecularis; sed ad eam inducendam neceSSaria eSi potestas, quae ad lotum mundum, quoad ejusmodi essectum producendum, sese extendat. Solius autem Ecclesiae potestas universalis est quoad loca. Nisi ergo ipsa valeat dictam religiosorum incapacitatem inducere, negandum erit posse unquam ejusmodi in ea pacitatem in aliquo homino existere. Potestque id illustrari ex mplo inhabilitatis ad matrimonium, quae ex voto solemni castitatis exurgit. In tolligenda est haec inhabilitas in sensu absoluto et universali, et non tantum relative ad alicujus regni territorium. Porro etiamsi concederetur quod tamen omnino salsum est) posse principem saecularem aliquos cives reddere ad matrimonium valido contrahendum inhabiles, id intelligi non posset nisi relative ad hujus principis territorium. Si enim civis, sic declaratus inhabilis, patria Sua exeat, et matrimonium contrahat in aliqua regione, in qua saecularis potestas contractum Di iii od by Cooste

423쪽

PARA TERTIA

hunc pro valido habet, nulla est ratio cur valide non contrahat. Unde ut quis fiat inhabilis ad matrimonium absolute et quoad totum orbem, prout sit religiosus castitatem solemniter proseSSus, necemaria est Potestas, quae: valeat incapacitatem hanc inducere univorsaliter et relative ad omnia mundi loca. Quae potestas nisi in Ecclesia agnoscatur, nulli bi prosecto agnoscenda erit. Unde tandem vel nullo modo existere potest dicta dominii in ea pacitas, vel existere potest quin proveniat a Iege Saeculari, cum incompetens sit saecularis potestas ad eam producendam: falsum prius, prout admittunt scriptores quos hic consutamus; ergo Verum posterius st). Nec mirum posse in hac maloria Ecclesiam, quod saecularis principis potestatem excedit. Nam sicut facile perspicitur, ad finem temporalis sociutatis proprium minime requiri, ut saecularis princeps possit religiosos dominii incapaces reddere, ita e contra ut hac potestate instruatur Ecclesia, proprius ipsius sinis suapte natura postulat. Ecclesia nempe ad id a Christo Deo fuit in terris instituta, ut fideles omnes, juxta singulorum necessitates et varios Status, ad sanctitatem et perfectionem spiritualem promoveat, aptisque mediis instruat. Consilia autem evangelica profitentibus valde est utile ut imcapaces eliam dominii ossiciantur : hoc quippe ligamine magis ab ipsis arcetur convertendi in res terrenas assectus periculum. Ergo nil plenam potestatem qua indiget Ecclesia ad assequendum finem suum proprium, et qua certe eam instruxit

Christus Dominus, pertinet etiam ut hoc medio inhabilitatis ad possidenda terrena dominia religiosos juvare possit. Ergo inducendae hujus incapacitatis potestatem habere censenda

ARGUMENTUM IV, eae Ecelesim praxi. - Nequit Ecclesia in universalem suam disciplinam et praxim quidquam injusti inducere, jus alienum violando, et sibi quae sua non sunt usur-

13 De eodem argumento iterum agimus infra, capite S ; ubi et de legibus Iustiniani imperatoris, dielam ineapaeitatem deeernentis.

424쪽

pando. Id probari solet in tractatu de Ecclesia, et hic omnino certum supponimus. Porro Ecclesia per plura Saecula tanquam dominii incapaces habuit religiosos professos variorum ordinum, quamvis interea saecularis potestas illam dominii incapacitatem in istis religiosis non agnosceret. Nam ex quo Ecclesia paupertatis votum solemni Savit, id est, cum pomi-dendi incapacitato alligatum agnovit quod quidam sexto ci citer saeculo factum existimant , perpetuo exstitere societatesci, iles, quarum leges et gubernia non magis quam hodierna nostra Gallia religiosos ut tales, aut eorum vota ut solemnia ac incapacitatem dominii inducentia, agnoveruiit. Ita procul dubio res so habent apud Sinenses, in Africa et Hispania sub Saracenorum ditionem redacta, in Perside, in .Egypto a Mahumetanis possessa, in Anglia aliisque multis ditionibus post Protestantismi invasionem, etc. Si ergo necessarius foret potestatis Saecularis assensus, ad inducendavi in religiosis dominii incapacitatem, religiosi ex his regionibus oriundi et notetur eos quolibet tempore exstitisse quam pluri mosὶ vere professi non sui SSent, nee per votum suum paupertatis inhabiles ad habendum domi uium evasissent. Imo nullus unquam in mundo rei giosus vere professus et dominii lucapax esse potuisset. Nullus enim toto hoc saeculorum tractu exstitit religiosus, qui absolute loquendo, non potuerit haeres fieri alicujus amici vel consanguinei, in aliqua e prδedictis regionibus commorantis, et illius regionis legibus subditi. Nec potuerunt impedire religiosi, sic haeredes essecli, ne leges Saeculares Draedictarum regionum, in quibus ipsis obtigit haereditas, eos habuerint tanquam veros bonorum, dicto modo ipSis obvenientium, dominos : siquidem leges illae, ex hypothesi, ad religiosi status conditionem. non attenderuui. Ergo nullus unquam exstitit religiosus, qui non fuerit domiuii capax ad terminos legis specularis alicujus regionis. Ergo si incapacitas dominii nequeat induet independenter a saeculari lege, nullum unquam exstitisse solemne votum paupertatis dicendum erit; quia nempe quolibet lempore quilibet religiosus capax fuit domi est juxta leges saee Diuitia le

425쪽

PARA TERTIA.

lares praedictarum regionum. Hoe autem semel admisso, timuicte sequitur errasse Ecclesiam, et in universali sua disciplina et praxi aliquid absoni induxisse. Nam i ' certum ost ab Ecclesia tauquam veros professos, dominii incapaces, per plura saecula habitos fuisse religiosos, o regionibus infidelium haer ticorumve oriundos, post rite emissam ab ipsis prosemionem, ilicet in dictis ipsorum regionibus a lege non agnosceretur eorum possidendi incapacitas. Atque id adeo inconeussum est, ut ne unum quidem reperire potuerim canonistam qui rem in quaestionem vocaverit, et de solemnitat . voti paupertatis in dicto casu dubitaverit; quamvis casus ille in proxime elapsis speculis perpetuo fuerit frequentissi inus. 2' Certum pariter est, pro solemni habitum fuisse ab Ecclesia votum paupertatis religiosae, quod emiserunt religiosi, o catholicis regio uibus oriuudi, in quibus Solemnitas luee agnoscebatur, quamvis simul coram legibus haereticalium regionum larent haereditatis capaces. Ergo, niisi Ecclesia incapacitatem dominii independuntur a saecularibus legibus inducere valeret, errasset pro solemnibus habundo vota quae Solemnia non suiment, et sibi tribuendo, qua caruisset. potestatem. Quod cum dicere nefas Sit, remanet ut existere possit quoad religiosos domi uti incapacitas, quantumvis eam lex saecularis hujus aut alterius

regionis non agnOScat.

Nota. - Casum non agnitae a potestate saeculari praefatae incapacitatis expendit dominus Carrid re quasi novus esset, et Galliae duntaxat religiosos respiceret. In quo certe prorSus fallitur. Nam, ut diximus. in retroactis Saaeulis perpetuo exstitero gubernia, quae dominii incapacitatem tu religiosis minime agnoscerent. Et tamen nunquam hucusque dubitatum est quin solemnia fuerint vota religiosorum, ex istis regionibus oriundorum. Cur ergo laudatus auctor conclusionem Suam ad ejusmodi praeteritorum temporum religiosos non extendit Cur non dixit probabilius errasse canonistas omnes atque Ecclesiam

ipSum, religiosorum illorum Iota pro solemnibus habendo eum, juxta ipsius opinionem, probabilius talia non fuerint, ob Diotiirco by Gorale

426쪽

legem saecularem suarum respective regionum incapacitatem dominii in religiosis non agnoscentem Praeterea cur conclusionem restrinxit ad religiosos ex Gallia oriundos Siquidsim lex Galliae non minus tanquam capaces dominii habet caeterarum regionum religiosos, ac Gallos ipsos. Profecto cum possit quis in Gallia haeredem instituero aliquem religiosum Italum, et lex Galliae in hoc casu non habeat religiosum illum tanquam haereditatis incapacem, dicere debet dominus Carrili re, ut

sibi constet, neque Italorum religiosorum Ola solemnia eme. ARGUMENT*I V, eae quamplurimis auctoritatibus. - I. Sic

Iogore est in diario rumi de la religion tomo i 06, n. 3329, pag. 463ὶ: et M 9 juillet 1837, la Congregation des Evoques

a fas eidem superiori cum reversus tuerit in monasterium de S a Iesme' admittendi ad sOLEMNEM professionem omnes illos quia eum ipso per quatuor annos viserunt Z - Νaera Congregatio a respondit a rmative pro his qui vota simplicia emiserunt, proma viis spiritualibus Mercitiis; et pro his actu in monasterio eae

a stentibus, qui decem et oeto menses in novitiatu expleverint, ara bitrio superioris cum suo capitulo. BInsuper, quod ad fratres conversos seu laicos attinet, sic habetur in litteris Apostolicis, quibus approbantur praefatorum Benedictinorum Solesmensium constitutiones : α Expletou biennio et dic, a publica Susceptione cappae, professionema emittent; sed eorum vota erunt tantum simplicia. nCum praefata S. Congregatio facultatem faciat, ut dicti So- immens s monachi, qui vota simplιcia jam emiserunt, solemnia emittant, profecto existimat solemnia esse posse ruligi orum Galliae vola, non obstante saeculari hujus regionis luge, quae incapacitatem dominii in religiosis non agnoscit. Unde prorsus Diuit Corale

427쪽

PARS TERTIA.

non intelligo, quomodo contrarium tanquam probabilius sustinere ausus sit dominus Carriere, qui hocce documentum bene noverat : illud siquidem memorat, in illa ipsa discept

tione, qua oppositam concluSionem suam conatur Obtrudere.

Qua quidem agendi ratione palam facit laudatus auctor, ad eos se accedere, qui nocci saciunt Bomanarum Congregationum auctoritatem. At pace ipsius dixerim non sapit hoc scriptoris catholici gravitatem et moderationum; eo vel magis quod nulla solida ratione meo quidem judicio) suam opinationem fulciat, ut infra ostendetur. H. Die 2 januarii l836 prodiit Sacrae Poenitentiariae responsum ad dubia quaedam, a Reverendissimo Bouvior Cenom nensi Episcopo proposita; quod doeumentum in diario 1'Amide la religion occurrit tomo 88, pagina 405. Sic nempe proposuerat laudatus Praesul : Cum ea pluries decisis, vota monialium in Gallia, uti simplieis a Sancta Sede aestimentur, sequentia nascuntur dubia : 1'. .. 4' An de votis virorum idem dicendum sit ae de votis monialium, ut videtur. Besponsum est in hunc modum : Sacra Poenitentiaria, perpensis diligenter propositis dubiis, tactaque praemissorum relatione Sanetissimo Domino Greystris Papae XVI, respondit, ad lφ . . . e ad 4' , decreta per Saeram nitentiariam alias edita, spectare solummodo ad moniales.

Ex hoc documento sic arguere Iicet: Putabat Cenom Densis Autistes Sacrae Poenitentiariae responsa, quibus declaratum fuerat monialium Galliae vota pro simplicibus a sede Apostolica haberi, esse et votis virorum applicanda. Id si verum existimasset S. Paenitentiaria, procul dubio ad sensum Praesulis respondisset. Cum ergo responderit, praefatas declarationes spectare solummodo ad moniales, aperte innuit, se de virorum votis aliter sentire : innuit Scilicet, vota illa pro solemnibus esse habenda. Quo responso simul evincitur, hodiernarum Galliae monialium vota, non ideo a solemnitate deficere, quod lex saecularis dominii incapacitatem non agnoscat, Sed alia de causa. Nam si ob istum legis saecularis Obicem Solemnia nou Sint mo Di ili co by Corale

428쪽

nialium vola, absurdum erat idem non dicere de virorum votis; cum praedicta lex specularis non aliter quoad viros quam quoad moniales decernat: id est, non magis in viris quam in monialibus dominii incapacitatem agnoscat.

III. Privilegio exemptionis a jurisdictione ordinariorum hodie gaudent regulares in Belgio. Conflat opistola Mochliniensis Archiepiscopi, ad clerum suum directa l5 januariit 836, in qua sic habetur lὶ: Sanctissimi Domini nostri voluntas est, ut regularium, quos in Belgio iterum congregari contigerit exemptio conservetur; cujus utilitas sunt ejus verba inreelesiasticis sanetionibus, longoque smulomum plurium e e-rientia, et vel ipso hinretieorum et incredulorum in illam odio

eo probata est Gournal hist. et liti. de Liege, 23' livraison,i mare l836, tomo 2, pag. 574ὶ . Non conservatam voluisset exemptionem summus Pontifex praefatis Belgii regularibus, si vola ipsorum solemnia esse desiissent : cum raro soleateoncedi exemptionis privilegium iis congregalionibus, in quibus simplicia duntqxat vola nuncupantur. Ergo etiamnum solemnia esse possunt in Belgio regularium vota. Sed votorum

solemnitas et dominii incapacitas non magis in Belgio, quam in Gallia, in legibus civilibus sancita aut agnita reperitur, prout notori et ut is est publicae ; ergo existere pol est votorum solemnitas et dominii incapacitas independenter a saeculari potestate, et ex sola Ecclesiis dispositione. IV. Certum omnino est a religiosis Carthusianis Gallide los Chartreux) seri vota solemnia. Id prorsus evincunt documenta duo, de quorum nuthentici late mihi plene constat, et cuilibet quando voluerit) constare potest; nempe ' Anno 185l capitulum generale Carthusianorum , in magna Carthusia la grande Chari reuso in dioecesi Gratianopolitana celebratum, inter alia Sancivit, ut in posterum solemnis professio non emitteretur nisi ab iis, qui per quatuor

Opumduin laret ut hoe Gregorii XVI breve juris publici tandem aliquando

fieret.

429쪽

PARS TERTIA.

annos in ordine versali fuissent cum τοιis simplicibus. De eretum autem illud eodem anno fuit a sede Apostolica approbatum. 2' Alterum documentum est rescriptum pro lacultate in saeculo remanendi, cuidam religioso Carthu Siano concessa, anno l855. Patria Gallus is erat, atque in Gallia, in magna nempe Carthusia solemnem professionem emiserat. Ipsi porro

conceditur facultas remanendi eatra elaustra quoad viserit, inhabitu elerstati: ita tamen ut substantialia votorum sum religiosae professionis, cum statu . . . compatibilia, observet; aliquid proprium regularis habitus interius deferat, atque obedientim et jurisdietioni Ordinarii, in cujus dioecesi vel territorio morabitur . omnimode subsit , IN VIM ETIAM SOLEMNIS OBEDIENTIAE VOTI . Haec

ultima verba palam omnino faetulit, et Sacrae Congregationi super disciplina regulari, et Romano Ponti si ei persuasum esse, a viris religiosis Galliae vere solemnia emitti vota. V. Item nonnullis religiosis societatis Iesu, e Gallia oriundis, et qui in Gallia solemnem proseMionem emiserunt, comeessa haud pridem saeuitas est remanendi in saeculo. Porro in ejusmodi facultatibus, quas dictae S letalis generalis praepositus, ex speciali sedis Apostolicae delegatione, impertiri solet, ponitur semper clausula haec, ut nempe si religiosi obedientiae et jurisdietioni Ordinariorum subjiciantur, IN VIM VOTI SOLEMNIS OBEDIENTIAE. Id mihi omnino compertum; et cuilibet scisci. tanti testabuntur dicti ordinis superiores. Notandum autem est, aliter sese rem habere, quando e Societato dimittuntur scholastici, qui simplicia duntaxat vota emiserunt. Eos nempe generalis Superior a votis solvit, et absque ulla conditione liberos facit. Ex qua praxi iterum patefit persuasio Romae vigens, vere solemnia emitti in Gulliis vota, non obstante legesaeeulari, dominii incapacitatem in religiosis haud agnoscente. Cum autem dictae facultates in saeculo remanendi non expediantur, nisi laeta relatione summo Pontisci, atque aec dente ipsius approbatione, dicta formula in vim solemnis voti ipsiusmet Bomani Pontiueis doctrinam exprimit. Proinde do Diuitiam by Go le

430쪽

trina est sedis Apostolicae, solemnia hodio emitti in Galliis vota. Cui auctoritati contradicere quam temerarium sit,

nemo non videt.

VI. Certum est, Pontificio brevi mensis julii 1797, cuidammoniali Gallide, Domine de Soγccouri, confrmatam suisse facultatem, tum haereditatem, quae sibi obligerat, percipiendi tum acquirendi Carmelitarum ecclesiam, Parisiis, via Vaugi-rardi Silam, Sub hac tamen clauSula : βrma substantia voti solemnis factum.illud, post domi uum Carrid re, retulit B. P. Gautrolet, Truite de ι etat religisuae, tomo 2, pag. 279, edit. l853ὶ. Porro ex praefato brevi legitime deducuntur duo

magni momenti consectaria :l' Stare simul possunt, et nullatenus sese mutuo excludunt, votorum solemnitas, et lux Saecularis hanc Solemnitatem nouagnoscens. Nam eo tempore quo dicta monialis de Soyocouri Pontificium illud breve obtinuit, jam nullam in religiosis agnoscebat lex saecularis Galliae votorum Solemnitatem, aut dominii incapacitatem. Nihilominus supponit Romanus Pontifex, solemnia remansi me hujus mouialis vota; estque id ipsi adeo indubitatum, ut etiam ex preme moneat, per facultatem, quam ei concedit, uullatenus tolli Solemnitalem hanc, sed Armam remanere. Ergo, judice Romano Pontifice, lex saecularis

votorum solem uitatem nou agnoMeDS, Dequaquam eam impedit, aut impedire valet. 2' Alterum ex eodem brevi consectarium eSt, poSse religi in sum professum, ex legitima sucultate et deputatione superiorum, personam domini coram saeculari potestate agere sid St, nomine Suo, coram eadem Saeculari potestate, haereditates acceptare, bona mobilia et immobilia emere, possidere, Veudere, etc. , quin tollatur votorum ipsius So Iemnitas, et dominii incapacitas. Nam praelatae moniali facultatem hanc conce sit Romanus Pontifex, ut tamen simul voluit flrmam remanere otorum ipsius solemnitatem; quae solemnitas ut bene notum est) secum infert incapacitatem dominii. Nee est ulla contradictio tu eo quod religiosus remaneat domiuii incapax, et la-Diuitia le

SEARCH

MENU NAVIGATION