Tractatus de Jure Regularium ubi et de Religiosis Familiis

발행: 1857년

분량: 721페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

501쪽

PAM TERTIA.

quae cum votis simplicibus duntaxat erectae sunt; quam Vis in eis non desit status religiosi essentia. Unde in bullis, quae hujusmodi congregationes erigunt in ordines cum votis solemnibus, dicitur eas erigi in religionem formalem. Vel ergo dominus Carrilire locutionem hanc ordines vere et promis religiosos intellexit in hoc strictiori sensu, vel non. Si prius, absonumquid protulit; nempe posse Papam essicere, ut ordo vota solemnia habeat, quamvis habeat solummodo vota simplicia. Si posterius, id est, si veros ordines religiosos vocet eos, qui substantiam quidem status religiosi habent, sed cum votis simplicibus, falsum aliquid supponit: dicendo nempe posset Papa eos agnoscere, si opportunum judicaret, supponit eos jam ut tales non agnosci. Porro hoe ipso quod sedes Apostolica congregationem aliquam approbaverit cum perpetuis tribus simplicibus votis, rite emi, tendis, eam agnoscit ut congregationem Status religiosi esseu-tiam habentem; quia revera eam essentiam habet. Unde semel

posita ejusmodi instituti approbatio unc; jam non pendet a Papa ut non sit, in hoc inferiori sensu, ordo religiosus.

ADNOTATIO IV . - istimat religiosos, quotquot eastiterunιe remonibus Mereticis vel infidelibus, per professionem suam non faetos fuisse dominii in pares. - Ad hanc eum novitatem adegit

falsum suum de religiosis Galliae 33stema. Cum nempe sustineret hodiernorum Galliae religiosorum vota dominii incapacit tem nou Inducere, ob contrariam Iegis saecularis dispositi nem, ac proinde Solemula non esse, ipse objecta est iugeus illa religiosorum turma, qui e regiouibus haereticis infidelibusve oriundi, quoad regionis suae Saecularem legem in pari prorsu conditione versati gunt; quiu tamen ideo votorum ab ipsis

emissorum Solemnitas fuerit unquam, toto hoc saeculorum tractu, in dubium rex ocata. Ex qua certe objectione optui ouis suae falsitas facile prodebatur. At ne excogitatum a se, et doctrinae suae favens 83stema deserere cogeretur, maluit ad hos etiam religiosos illud extendere. Sustinet nempe ueque istos per pros sionem Suam amisi Me capacitatem dominii; ita ut ab ipsis emissum paupertatis votum, vel nullatenus solemne Diuili oti by Cooste

502쪽

TRACTATUS DE IUBE REGuLABIUM

uerit. vel fuerit solemne cum retenta dominii capacitate, ex nescio qua e rena vel impliciιa sedis Apostolicae dispositione, quam divinans praesumit. En ipsius verba: α Posset gummus a Pontifex) vel l ' agnoscere ut solemne votum paupertatis. α etiam retento dominio, et abdicato usu juris tantum; velu 2' stante simplici tantum paupertatis voto, alia duo, castitatisa et obedientiae pro solemnibus habere; veΙ 3' essicere ut etiama cum tribus votis simplicibus stet vera et proprie dicta res, a gio. Et reipsa praesumendum est tale aliquid metum fuisse eaea presse vel implieite guoad regimes, principibus haereticis aula insidelibus subjectas, in quibus agniti Rupponuntur veri reli-α giosi. De justitia, n. 224.ὶ Porro erroneam prorsus esse illam domini Carridre doctrinam sic paucis ostendi potest: i' Nequaquam praesumendum est paupertatis Votum, a praefatis religiosis emissum, fuisse golemne absque incapacitate dominii, ex aliqua speciali sedis Apostolicae dispositione. Nam praesumi nequit a sede Apostolica factum, quod est impossibile: atqui impossibile est, et pugnat in terminis, Votum paupertatis esse solemne cum retentione dominii, prout supra cum Suaresio probavimus. Caeterum quod proprie dicta voti paupertatis Solemnitas, priecise ex hujus incapacitatis essecto recte aestimetur, est unanimis doctorum sententia. Etsi enim varii sint dum expendunt in quo praecise reponenda sit solemnitatis essentia, Plane tamen consentiunt esse intrinseee seu essentialiter solemne votum paupertatis, quando incapacitatem dominii indueit; osse autem intrincege Reu essentialiter simplex, hoc ipso quod essectum hunc non produeat. Ex quo palam sit adactum fuisse dominum Carrin re, ut falsum suum systema tueretur, ad Subvertendam ipsam mei de solemnitate et simplicitate voti paupertatis notionem. Praeterea praesumi nequit a sede Apostolica lactum id, de quo nullum omnino vestigium reperitur, quamvis si revera contigisset) quamplurimis deberet Inouumentis innotescere. Porro si tot religiosi haereticarum et infidelium regionum, professionem emittendo capacitatem dominii retinuissent, et nihilo-Diuili od by Coos e

503쪽

minus ex speciali sedis Apostoli eae dispositione pro veris solemnium votorum religiosis haberi debuissent, exstare debe rent de hoc sedis Apostolicae extraordinario statuto quamphDrima indieis. Reperirentur nempe apud canonistas hac de re disceptationes. Pariter, in causis ad romanas congregationes de valore professionum toto hoc saeculorum tractu perlatis, de hae peculiari religiosorum e regionibus haereticis aut insidelibus oriundorum conditione crebra mentio occurreret. Item in religiosorum ordinum constitutionibus et earumdem commentariis, accurate praefatorum religiosorum exceptionalis conditio describeretur. Porro ejusmodi monumentorum n

dum diequentia, no vestigium quidam adduci potest.2' Nec praesumendum est votum paupertatis, quod praelati religiosi emiserunt, ex speciali sedis Apostolicae dispositione,

fuisse simplex. Nam religiosos illos, non Seeus ae eaeteros, perplura saecula professionem suam juxta propriam regulam et constitutiones eodem modo quo alii, emisisse omnino eo lat. Porro religiosorum ordinum, de quibus loquimur, instituta, expresse dispouunt faciendam esse professionem per tria s Ismnia vota, et aliter factam non valere. Instituta aulem illa cum hoc tenore fuerunt a sede Apostolica approbata. Unde

ut quis potuerit, post ejusmodi approbationem, membrum ordinis fieri absque tribus solemnibus votis, necessaria fuit expressa sedis Apostoli eae dispositio, qua ordinis religiosi institutum seu regula ex hac parte immutaretur. Nec praesumi potest haec sedis Apostolicae dispositio; quia quandiu do ea non constat, pergit institutum religiosum vim habere cum eo tenore, cum quo approbatum suit. Absurdum nempe est immutatas a sede Apostolica praesumere religiosorum ordimum constitutiones, quandiu iisdem ordinibus nulla innotuit de hacee immutatione authentica declaratio. Cum ergo nulla unquam intervenerit expressa sedis Apostoli eae dispositio, qua statuatur, ut Dominicani verbi gratia) e regionibus haereti eis vel infidelibus oriundi, valeant cum simpliei paupertatis voto

professionem emittere, certum est eos non nisi per tria so- Diqiij eo by Corale

504쪽

490 TRACTATUS DE IUBE REGULARIUM.lomnia vota, ad terminos instituti sui. posse aut unquam potuisse Dominicariae familiae membra fieri. Unde contraria domini Carriere pressumptio omni pronus fundamento caret, Estque ad gratuitas hypotheses et inania somnia prorsus a

legandB. ADNOTATIO V . - istimat vota religiosorum Gallis, habenda esse ut simplicia, donee sedes Apostolica declaraverit se ea tanquam solemnia agnoseere. - Ita docet in tractatu de justitia, n. 224

pag. 35, edit. 1839ὶ. Porro contrarium omnino dicere debuisset : habenda nempe esse illa Vota tanquam solemnia, donec sedes Apostolica expresse disposuerit ea fore simplicia. Nam religiosi Galliae de quibus agitur qui scilicet ad eos o dines pertinent, tu quibus ex instituto solemnia vota emitti debent , professionem faciunt juxta suum quisque iustitutum. Ad tenorem autum ejusmodi institutorum vota illa solemnia intelliguntur, non simplicia duillaxat. Aliunde sedes Apostolica instituta ejusmodi approbando, hoc ipso per professionem

rite emissa tanquam solemnia approbavit. Ergo donec approbationem hanc sedes Apostolica retraxerit, perseverare Votorum solemnitas censenda est, saltem in quantum pelidet ab

ejusdem Sedis voluuinte. Neque hic objiciatur, cessasse in Gallia hanc solemnitatem ob legis civilis, incapacitatem domi uti non aguoscentiS, ObSt eulum : etenim nequaquam impediri in religiosis Galliae dominii incapacitatem, ex legis civilis dispositionibus fuse jam probatum est. Et praeterea pro solemuibus iii Galliis habendaeve religiosorum vota, variis modis declaravit sedes Apost lica, prout supra etiam ostendimus.

ADIOTATIO VI . - Vota religiosorum in Gallia non esse 5 lemnia probubilius Mistimat, Ob analogiam cum votis monialium.

- 4 Illud probabilius ossici existimamus, tuquit, tum ex dictis

a tu opinionum expositiove, tum ex analogia cum votis monia-a lium. v me justitia, D. 224, circa sinem. Porro nulla ipsius opinioni accedit probabilitas, ex prae te usa illa cum votis monialium analogia. Diqitigod by Corale

505쪽

Etenim vota monialium simplicia reputat dominus Carrid re vel ob legem civilem Galliae, vel ob sedis Apostolicae voluntatem. Nimirum si praesens status Galliae ex natura gua non impediat solemnitatem votorum a monialibus in professione rite emissorum, remanet ut solemnitas illa impediatur duntaxat per sedis Apostolicae, illa vota ut solemnia agnoseere recusantis. voluntatem. Porro in neutra hypothesi valet a votis simplicibus monialium ad vota simplicia virorum illatio. I. Non valet argumentum analogiae, si vola monialium

supponantur simplicia vi legis civilis Galliae. Nam in hac hypothesi fatemur quidem idem fore dicendum de votis virorumae de votis monialium; siquidem Iex civilis non magis quoad viros quam quoad moniales incapacitatem dominii agnoscit. At negamus ipsa minet hypothesim ; scilicet ideo simplicia esse monialium vota, quod eorum solemnitatem impediat legie civilis dispositio. Prorsus erroneam esse illam hypothesim fuse supra probavimus. Unde si dominus Carridre argumentum suum ex analogia intelligat juxta hanc formulam : Vota monialium sunt simplicia eae vi legis civilis; ergo a pari simplieis sunt virorum vota; negatur antecedens, id est totius ratiocinii fundamentum. II. Nec valet argumentum analogiae, si vota monialium simplicia sint ex mera voluntate sedis Apostolicae, ea ut solemnia acceptare recusantis. Ideo enim in hac hypothesi a votis simplicibus monialium ad vota simplicia virorum legitime fieret illatio, quia sedes Apostolica non posset velle priora esSe Simplicia, quin simul idem vellet quoad posteriora; vel saltem

quia ex variis indiciis praesumendum foret, hanc sedis Apostolicae voluntatem extendi etiam 3d virorum votu . Atqui l ' Potuit velle sedes Apostolica monialium vota non acceptare ut solemnia, quin idem Voluerit quoad religiosos virorum ordines. In hoc enim nulla est repugnantia. Sicut nempe alias religiosas familias approbat sedes Apostolica cum votis Solem nibus, et alias cum votis euutaxat simplicibus, prout oppo tunum ipsi videtur; ita potuit, ob varias sibi notas rationes, Disiti geo by Gooste

506쪽

hodiernarum Galliae monialium vota simplicia essicere, declarando ea non acceptari a se ut solemnia, et simul abstinere a simili quoad viros declaratione, ipsorum Votis relinquendo w- Iemnitatem, quam ex approbato instituto sortiuntur. Unde ex eo quod sedes Apostolica declaraverit vota monialium non haberi a se ut solemnia, nequaquam concludi potest similis quoad viros dispositio; sed ut paris conditionis censeri possint virorum vota, requiritur expressa quoad ipsos declaratio. 2' Neo tandem ex variis indiciis praesumenda est Sedes Apostolica praedictam dispositionem ad vota virorum extendisso. Nam in hacce materia mera indicia jus non mutant. Cum nempe instituta virorum, de quibus agimus, approbata fuerint cum votis solemnibus, vi hujus authenticae voluntatis 8edis Apostolicae, certo solemnia erunt vota in iis institutis rite emima, quandiu expresse priorem voluntatem Sedes eadem non retraxerit. Mera autem indicia non sunt expressa et authentica immutatae prioris voluntatis declaratio. Praeterea, nedum exstent indicia quae suadeant, de votis etiam virorum intelligendas esse declarationes Apostolicas, monialium Galliae vota respicientes, expresse respondit Sacra Poenitentiaria, hasce declarationes ad moniales duntaxat spectare. Cum enim Cenomanensis Episcopus praelatae S. Poen tentiariae proposuisset varia dubia in hunc modum : Cum ea

pluries derisis, vota monialium in Gallia uti simplieis a saneta Sede oestimentur, sequentia nascuntur dubia io... 4' An de votis virorum idem dicendum sit ac de votis monialium, ut videturpResponsum est: ... Ad quortum, decreta per Saeram Poenitenti riam alias edita spectare solummodo ad moniales. Vix intelligo

quomodo post ejusmodi sibi notum responsum urgere pedirexerit dominus Carriore suum ex analogia argumentum. Certe hanc analogiam urgebat Cenomanensis Episcopus, siquidem postulando num idem de votis virorum dicendum esset ac de votis monialium, addebati ut videtur. Et ipsi responSum est, datas decisiones spectare solummodo ad moniales. Tandem positivis documentis constat pro solemnibus Romae Diuitia le

507쪽

PARS TERTIA

haberi vota Benedictinorum Solesmensium, et carthusianorum, prout supra patefecimus. Unde nulla stare potest praesumptio, quod simplicia sint virorum vota in Galliis. Et quoad praelatos Benedictinos rem fatetur ipsemet Carrihre, in suo eompendio de justitia spag. 58, edit. 1854ὶ: a Di a cimus, inquit, ex epistola D. Gueranger, abbatis Sole a mensis, vota a Benedictinis illius abbatiae emissa, a Sana cta Congregatione Episcoporum et regularium, et ab ipso a S. Pontisce, agnosci ut solemnia, haneque novam familiam

a Deum tenere veterum congregationum Cluniacensis, SS. Vt tonia et Hidulphi, ac S. Mauri, et eorumdem privilegiorum particia pem et hinredem eaestituram. B Dum haec in citato compendio fatetur neverendus dominus Carriore, nequaquam deserit absonum suum systema, quo tenet tanquam probabilius solemnia non esse in Galliis religiosorum vota, ob legis civilis, incapacitatem dominii non agnoscentis, obstaculum; sed nihil cunctando, pertinaciter adhuc illud propugnat, et iisdem fere terminis, quibus in suo anteriori opere usus fuerat, obtrudit. Hanc ego Beverendi domini Carrilire opinionem, necnon alteram, qua saeculari principi dirimentia matrimonii impodimenta constituendi potestatem tribuit, cum haud paucis aliis, ex ipsius operibus expuncta cuperem I utpote sanae, et a probatis auctoribus catholicis traditae doctrinae, haudqua

De eonditione monialium Galliae quoad status religiosi

essentiam et votorum solemnitatem. Ad triplicem classem reserri possunt hodiernae Galliarum sanctimoniales : earum nempe quae profitentur institutum a Diuili od by Coos e

508쪽

494 TRACTATus DE IURE REGULARIUM.sede Apostolica cum votis solemnibus approbatum, prout sunt Carmelitae, Visitandinae, Benedictinae et similes : earum quae nomen dederunt alicui congregationi, in qua juxta regulam simplicia duntaxat, perpetua tamen, Vota emittuntur : et earum quae vel nulla, vel temporaria tantum vota nuncupaui. De singulis sub triplici sequenti capite.

DE HODIERNIS MONIALIBUS GALLIAE, QUAE EX INSTITUTO SUO, A SEDE APOSTOLICA APPROBATO, SOLEMNi A VOTA EMITTERE DEBERENT.

Ad recte solvendam quaestionem, an re era solemnia sint ipSarum vota, et an Status religiosi saltem essentiam habeant, multa Sunt attendenda, praenoscenda multa. Quare instituenda visa est sequens para graphorum Series.

Diei nequii solemnitate carere eiusmodi monialium vola, ex eo quod ipsarum eon ventus anticanoniee erecti suerint.

In secunda hujus tractatus parte, canonicam descripsimus normam novos erigendi conventus. Vidimus nempe requiri licentiam Ordinarii. Obtinendam etiam esse lacultatem a sede Apostolica, etsi neget Fagnanus, tenet communius recepta se utentia, prout ibidem Ostendimus. Miunde autem sparte tertia, sectione 2), de reguluribus dispersis agendo, probavimus eos nulla nova licentia indigere ut conventualcm vitam denuo instaurent, iis in locis, in quibus anto dispersionem conventum legitime erectum habebant. Quibus praenotatis, videntur tanquam certa haec Statui posse.

I. metanum monialium conventus pro canonice eonstitutis habendi forent, etiamsi nulla intervenisset sedis Apostolietie, aut Diuili od by Coos e

509쪽

etiam ordinarii lirentia. - Εtenim ejusmodi eonventus instaurati sunt a monialibus e dispersione remeantibus, atque in iisdem civitatibus aut pagis, in quibus 8uum antea conventum habebant. De quo in exemplum adducemus moniales Carmelitanas, quae Parisiis, Via sancti Iacobi, olim degebant. Ex eo conventu superstites post dispersionem moniales, pedes sibi, non tantum in eadem civitate, sed in eodem ferme loco sibi compararunt, atque ibi propriam instituti sui vitam aeformam instaurarunt. Porro, ex Rupra statutis principiis, id absque nova licentia peragere potuerunt moniales post disperisionem superstites. Conventus proinde, sic ab antiquis monialibus instaurati, pro canonice institutis habendi forent, etiamsi absque nova ulla licentia ejusmodi instauratio peracta

fuisset. II. Dieti eonventus cum assensu Ordinariorum constituti sunt. - Ιd documentis probare necesse non est. Ordinarii consensum quoad singulos qui nunc exstant in Gallia monialium conventus, vel illud solum satis testatur, quod statim ab uniuscujusque exordiis, deputatus ab Episcopo fuerit presbyter, qui ibi sacrum faceret et sacramenta monialibus ministraret. Unde anti eanonice constitutos fuisse hoseo Galliae conventus, nequaquam ex hoc capite deduci potest, quod defuerit a sacro Tridentino Concilio requisita Episcopi

licentia. III. Liret in eonstituendis hodiernis Galliae eonventibus non obtenis fuerit istentia sedis Apostolieae, non sequitur conventus illos fuisse anticanonice constitutos - Nam, ex hypothesi.

conventus illi constituti sunt in iisdem civitatibus aut pagis, in quibus ejusdem ordinis monasterium cxstiterat. Sed in hoc casu, ut supra diximus, potuerunt moniales, absque nova obtenta licentia, ibi conventualem Suam vitam iustaurare;

eo quod nempe jus ibi conventu aliter degendi, per expulsionem , dispersionemque, ac monasterii sui destructionem et alienationem nullatenus ipsis perierit. Ergo ex desectu licentiae Apostolicae anticanonice fundati dici nequeunt praefati m Diuili su by Coos e

510쪽

496 TRACTATBs DE IURE REGULARIUM.nialium Galliae conventus. Unde, etiam si nullus ex dictis conventibus cum licentia Romani Pontificis constitutus fuerit, et falsam insuper supponendo Fagnani opinionem squa nempe sustinet sufficere ordinarii licentiam, nec requiri Apost licam in erigendis monialium conventibu , nequaquam pro anticanonice erectis illi conventus habendi sunt.

IV. Me anti nonire constituti habendi sunt disti e ventus eae eo quod servatae non fueTint caeterm pro novis monialium eonventibus erigendis e ditiones. - Equidem praeter Ordinarii lieentiam, in erigendo novo monialium conventu requiritur ut sussiciens adsit religiosarum numerus, et sussiciens pro earumdem sustentatione redditus, etc. Ast ejusmodi praescriptiones locum non habent quoad regulares quibus jam acquisitum est jus conventualiter existendi in aliqua civitate. Porro dietis Galliae monialibus jus non perierat conventualiter degendi in civitatibus, in quibus exstabant ipgarum monasteria. Unde potuerunt in iis civitalibus sibi aedes comparare et eo ventualiter iterum degere, absque dictis sormali latibus :interveniente praesertim ordinarii lieentia, quae de facto nulli bi defuit. Unde tandem, quod solemnia non sint hodie monialium GaIliae vota, salso tribueretur juris defectibus, qui in erigendis seu

instaurandis ipsarum conventibus intervenisse supponeremur. Confirmatur ex modo agendi sedis Apostolicae. Si enim ex nulla alia causa, quam ob non servatas in iis instaurandis con. ventibus canonicas formalitates, a solemnitate deficerent moni lium vota, eos juris defectus Supplesset et sanasset Apost lica sedes; praesertim postquam, largiente Deo, ad eam quam videmus prosperitatem, tum quoad monialium numerum, tum quoad disciplinae sanctimoniam, tum quoad rei etiam temporalis copiam, ii conventus devenere. Cum ergo Romanae Comgregationes, ad dubium, an solemnia sint dictarum Galliaemonialium vota, negativo responso contentae fuerint, nec praedictos juris defectus sanaverint, et illud solemnitatis impedimentum non removerint. Signum est, non ob ejusmodi so Diuitia le

SEARCH

MENU NAVIGATION