Tractatus de Jure Regularium ubi et de Religiosis Familiis

발행: 1857년

분량: 721페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

671쪽

PARA QUARTA.

gregatione3 ineant, atque resciverit Episcopus, tenebitur quidem id praecavere, vi generalis curae, ad quam erga omnes suos subditos obligatur; at non ad id tenebitur vi positivae legis Tridentinae synodi. Proinde quando ipsi satis constabit minime timendum dictum inconveniens, bene poterit explorationem omittere. Ε contra, si agatur de monialibus stricte dictis, quantumvis sciat persectam relinqui monachandis libe tatem, non ipsi liberum est examen praetermittere, ob positivum hac de re prae eptum.

II. Relative ad dietas eongregati nes, potest Episcopus, si velit, erigere, ne puellae ad habitum et vota simplicia admittantur, ante factum a se eomen. - Cum enim, ex hypothesi, ejusmodi

congregationes ipsius jurisdictioni subdantur, et examen illud de se valde utile sit, nou est ratio cur id decernere, vi ordinariae suae jurisdictionis, nequeat Episcopus.

III. In disto eramine peragendo, non adstringitur Episcopus ad formam a Tridentino et Pio V determinatam, seu duntaxat ad prudentiam et sequitatem a jure naturali praescriptam. - i' Quod

non teneatur ad sormam determinatam in decreto S. Pu , patet ex eo quod lex ista positiva Episcopum non liget erga

praefatas congregationes, ut supra diximus. Quod tamen teneatur in hoc convenientiam et aequitatem naturalem servare, probatione non indiget. Illuc ubi de istis congregationibus agitur, conqueri non possent moniales, si Episcopus alias faceret interrogationes praeter assignatas a S. Pio V. Nihilominus cum ipsa mei sedes Apostolica dictam normam tanquam omnium optimam praescripserit, in exploranda v luntate puellarum quae religionem stricte dictam ingredi v lunt, merito etiam optima censeri debet, ubi agitur de ingressu in congregationem aliquam votis solemnibus carentem, saltem regulariter loquendo. Hinc optimo consilio in multis dice-cesibus praxis invaluit, ut puellae, dictas congregationes ingresSurde, eodem modo examinentur ac si solemnem postea professionem forent emissurae. Fit nempe examen ab Ordinario, vel vicario ipsius generali, tum ante habitus susceptionem,

672쪽

TRACTATUS DE IGRE REGULARIUΜ.

tum antequam emittantur vota. Et in modo interrogandi, sedivari solet sancti Pii V praescriptum. QuaesTiO V ΙΙΙ'. - quibus fieri possit dicta emploratio ' i' Cortum est posse fieri a vicario generali, si impeditus sit Episcopus. 2' Item seri potest a quocunque alio. modo ad id deputetur ab Episcopo vel a vicario generali. Constant duo haec ex ipso decreti Tridentini tenore, sub queeStione prima

transcripto.

QUOMODO IURE CAUTUM SIT, NE ADMiTTI POSSINT NOVAE MO-Nl ALES, ULTRA UMERUM PRO U OQUOQUE CONVENTU PILEFIGENDUM.

1' Iu unoquoque monasterio praefigendus est monialium numerus, qui ex redditibus vel consuetis eleemosynis commode sustentari valeat. Constat tum ex Tridentina synodo cap. 3, SeSS. 2b, de res.), tum pluribus Pontificiis constitutionibus. Vide apud Ferraris V. moniales, art. 2, n. l).2' In monasterio ubi numerus non est praesixus, nequitlieito fieri ulla, sive ad habitum, sive ad professionem admissio Ferraris, loco cit., n. l3ὶ. Imo invalida olim erat professio in tali monasterio lacta; sed jus illud abrogatum est: unde hodie valida foret talis prosessio Ferraris, ibid. , D. 5 . 3' Numerus monialium praesigeridus est etiam tu monasteriis bona immobilia non habentibus Ferraris, ibid. , n. 2ὶ.4' In monasteriis non exemptis numerus praefigendus est ab Episcopo: in exemptis autem et regularium praelatorum jurisdictioni subjectis, praefigendus est ab Episcopo, una cum dictis praelatis regularibus constitutione Deo sustris Gre

5' Quod numerus debeat esse saltem duodecim assirmat Ferraris loco cit . . n. 6 . Sed vide quae de hoc diximus supra parte 2, secl. 2, cu p. b, qudeS. 3 .

673쪽

PARS QUARTA. 6596' In praefixione numeri, distincte enuntiari debet numerus

velatarum seu choristarum . numerus conversarum, et numerus exterarum personarum, Servitio monasterii, atque eum

ipsius impensis, addicendarum Ferraris, ibid. n. 8 . 7' Semel praefixus numerus augeri nequit ab Ordinario, etiam si redditus notabiliter aucti fuerint. Hinc pro augendo numero recurrendum est ad S. Congregationem Episcoporum et regularium Ferraris, V. moniales, art. 2. n. 14ὶ.8' Possunt et solent, ex indulto dictae Sacrae Congregationis. recipi aliquot moniales supra praefixum numerum ; cum hac tamen lege, ut prima et Secunda quae recipiuntur solvant dolem duplicem; tertia vero triplicem, si numerus sit minor 90, secus duplicem tantum Ferraris, V. moniales, art. 2,

9' a Moniales supra numerariae non subrogantur in locum a monialium decedentium intra numerum, sed semper rea manent supranumerariae. In caeteris tamen ab aliis non disseu runt, sed illis per omnia Sunt aequales, ut decreto generalia declaravit S. Congregatio. . . u Ferraris, loco cit., D. 16.)l0' u Loca monialium intra numerum decedentium nona possunt concedi aut promitti cuiqvlim puellae, ante voca-a tionem, sub poena privationis vocis activae et passivae . .

Ferraris, ibid. , n. l7.ὶ Nota l' - Praedici te juris dispositiones haud attingere

censendae sunt congregationes illas, in quibus solemnia vota non emittuntur. Loquuulur enim de monialibus strictiori sensu intellectis, quarum nempe vota solemnia sunt. Cum autem ut talia non haberi a sede Apostolica hodiernarum Galliae monialium vota pluries S. Paenitentiam rescripserit, sequitur moniales illas , cujuscunque ordinis sint ac instituti, prae satis circa numerum legibus non subjici. Miu 2'. In iis quae ad monasteriorum sustentationem peditinent, ab antiqua dissert hodie rua multorum conventuum conditio: ut adeo minus opportunae, aut vix etiam applicabiles videri possint non uullae ex adductis circa praefigendum ui Diuili su by Coos e

674쪽

TRACTATUS DE IURE REGULARIUΜ.nialium numerum juris dispositionibus. Sed in praxi evane-geunt dissicultates; quia in nonnullis casibus satis excusat necessitas ; in aliis vero facile a sede Apostolica obtinentur opportuna indulta. In Galliis certe maximo detrimento fuisset quod proxime elapsis 60 annis novae monialium domus constitui non potuissent, nisi ubi duodecim ad minus degerent m niales, et certi forent Suffcientes ad sustentationem redditus. Imo norentissimae illae monialium congrcgationes, quas hodie in Gallia miramur. plerumque pauculis feminis, omni certo redditu certo ve eleemosynarum subsidio destitutis, sed ingenti in Deum amore et siducia divitibus, exordium sum

psere.

QUID LICEAT ET OBSERVARI DEBEAT CIRCA DOTEM EXIGENDAM.

u uomiue dotis, quae solet solvi marito, intelligitur id quod is datur a muliere proprio viro tu sustentationem sive illudu solvatur a patre mulieris, Sive ab extraneo)..; Sic nomine i dotis, qui e pro moniali professura solvi consuevit mona ii sterio, tu quo fit pro Ssio, intelligitur certa summa pecuniae, u luxuta a legitimo superiore, quae dari solet monasterio, iuu suste ululionem monialis in eo profitentis : unde jura decre-u verunt, patrem teneri conStituere congruam dotem, nouu solum filii e nubenti, sed etiam monasterium ingredienti; a Sicut communiter uolant canori istae. η Pelligarius, demsitalibus, pag. 34, editio uis non prohibitae, Romie 176 l. uu Tio ΙΙ . - An simoniacum sit aut aliquatenus illieitum dolem Gistere ab ingressuris in religionem, ae de ea metum inire pRespondendum negative, Si dos exigatur et promittatur vel titulo eleem Arnae, vel pro SuStentatione : secus si exigeretur aut promitteretur tanquam pretium status religiosi. it Adve u iendum est inquit Suaruae, de religione, tom. 3. l. b, cap. 9, Diqiti do by Gorale

675쪽

a n. 15), aliud esse aliquid in pretium religiosi status conferre. a aliud vero esse conferre aliquid ea oecasione, non quidemn in pretium, sed vel in eleemosynam, vel ob benevolentiam. st vel squod frequentius est alimentorum gratia. Hoc enimu posterius non susscit ad sinioniam, sed oportet ut ratiosi pretii interveniat. . . Unde si ut practice ac moraliter u loquendo raro hic ingressus sit illieitus titulo simoniae. u etiamsi largitio aliqua, Fel acceptatio alicujus lemporalisu commodi intercedat. Nam imprimis constat, ex communia usu Ecclesiae, in monasteriis monialium recipi aliquid inc congruam sustentationem religiosae, et quod dotis nominea solet signi sicari; de qua etiam solet pactum prete cedere ; in a quo non censetur esse simonia, quia it Iud non accipitur . tanquam pretium professionis aut religionis, sed causa. sustentationis. Atque ita intelligendus est textus in capiteu quoniam, de simonia; consuetudo enim est optima legum si interpres... Quomodo etiam intelligendum est caput de - regularibus Me simonia , et caput quam pio, t. q. 2...u Secluso autem vitio simoniae, posset haec actio esse repre-u hensibilis, vel ratione scandali, vel si eSSet nimia... ii

Iuxta hane doctrinam pluries respondit S. Congregatio Concilii. Verbi gratia, ad dubium : Cum in Belgio fueriι dubitatum,

an simoniacum sit recipere dotem solvendam pro victu, amictu, supellectili et aliis necessariis ad sustentationem puelloe volentis ingredi monasterium, supplicantur Eminentissimi Patres pro hujus. modi dubii resolutione: Besponsum est, non esse simoniacum.

Citatur haec declaratio in causa Bononiensi l4 aprilis l72b Thesaurus resol. , tom. 3, pag. lb4 et 155, edit. Urbini 1739ὶ . Atque in hac ipsa causa idem iterum decisum est. Hinc per se nec simoniaca, nec illicita foret donatio. quam novitius aut novitia de bonis Suis monasterio faceret ante Prosessionem, eleemosynae titulo. Sed ejusmodi donalio, et ex parte monasterii acceptatio, fuit a concilio Tridentino prohibita, ne ob eam minueretur in novilus exeundi ante prosessi nem libertaS. Di iii rod by Corale

676쪽

h62 TRACTATUA DE IURE REGULARIUM QUAESTIO III . - In monasteriis etiam ualde opulentis Ite

tum sit dolem recipere 7 - Etsi aliqua de hoc exstiterit inter doctores controversia, communi tamen sententia est posse etiam in hoc casu dotem recipi : u Neque obstat inquit Tama burinus, de jure abbatissarum, disput. 5, q. 3, n. a), Opu α lentia monasterii in solita monialium receptione cum doli-u hus consueti S. . . . cum dotes, ut dictum est, semper reei

u piendae sint pro monialium sustentatione. ω Item Pelii Zarius Me monialibus, pag. 34, editionis non prohibitae, Romaei 76 i), sustinet dotem posse recipi, et sive monasterium Situ opulentum, quod negant aliqui. Meu Tio IV . - An monialibus iterat postulantem absquδ te reeipere ' - Sie habet Ferraris V. moniales, art. 2 n. 18ὶ .u Moniales velatae absque dote non debent admitti : eonu versae vero aliquando possunt sine dote admitti, propieru necessitatem et indigentiam monasterii. Sacra Congregatiou Episcoporum, 20 martii i594. sId tamen salvo meliori judicio) non mihi videtur intelligendum de casu, quo monasterium eMet valde opulentum, et puella, calteroquin idonea, solvendae doti impar foret. Imo in hoc casu, non tantum posset, sed et deberet absque dote recipi; et nisi reciperetur, procul dubio excitaretur scanda lum. Cum nempe ex hypothesi, monasterium sit valde Opulentum, avaritiae tribueretur ejusmodi rejectio. Et revera quodnam allegari potest honestum talis rejectionis motivum 7 Puella. ex hypothesi, est instituto huic religioso valde apta :aliunde monasterii redditus plus quam susscientes supponun tur, non tantum ad hujus, sed et aliorum omnium monialium sustentationem. Utquid ergo dos tanquam conditio admisSio'nis exigeretur Z Αu ut coacervando divitias et superflua, m0

niales illae valeant piis operibus contribuere 7 Sed quodnam magis pium opus, quam status religiosi beneficio puellam huic statui aptissimam donare 3 Ergo vix aliud talis rejectio

uis motivum introspicio quam vesanam cupiditatem; aut certe haud absuturum scandalum existimo. Di iii od by Cooste

677쪽

PARS QUARTA.

Nota. - Ηρeo seripseram, cum incidi in sequentem locum Thesauri resolutionum tom. 3, pag. l54, edit. Urbini i739ὶ :u Communissima et recepta sententia esse videtur, quod verau committatur simonia, quando sit pactio dandi dotem mo-u nasterio, Sive divili, Sive pauperi, tanquam pretium in-u gressus in religionem, vel prosessionis. Sed quando st. pactio dandi dotem iii causam alimentorum ingredientis

u vel prostentis, tunc, 4i monasterium est opulentum, paetisti redolet speetem simonice et avarilioe : secus autem quandou monasterium est inops : tunc quippe paelio permissa est, u et a totius Ecclesiae cOuSuetudine approbata. v

Quod possit monasterium, etsi opulentum, dotes reciperosi sponte osserantur, mihi nou Videtur dubium. At vero quod eas possit Migere, haud admittendum puto. Et a fortiori haud

verum existimo, quod teneatur dotes exigere. Quaesio V' - Ad quem pertineat dotis taxatio ' - α i' Diu cenda est spectare ad superiorra ipsarum monialium. . .u Miranda notat, praelatos Superiores monialium, insciis imo

u et repugnantibus ipsis monialibus, simpliciter loquendo, si posse immutare taxam dotis. si adsit justa causa id faciendi. v quamvis regulariter loquendo id non expediat; imo potiusu consultum sit id facere de consevSu Saltem majoris ac sa-u nioris partis monialium monasterii. . . Quia taxatio dotis estu res maximi momenti, adeoque non videtur relinquenda. arbitrio femiuarum ... n2' a Quod si quaeras ad quem superiorem tu praesentiau spectat praefata luxatio dotis, etiam respectu monialium v exemptarum; respondeo : in praesentia id spectat ad Sacram a Congregationem Episcoporum et regularium. η Pelli rarius, de monialibus, pag. 34 et 35, n. 42 et 43, editionis nou

QUAESTIO FI'. - Quoenam sint proecipis alis juris dispositiones circa dotes monialium 8- i' Dotes debent solvi aere, non autem pro eis assignari possunt hona immobilia aut cen-8u8 Ferraris, V. moniales, art. 2, v. 19 . - 2' a Et nullate-Di iii rod by Corale

678쪽

864 TRACTANS DE IURE REGULARIUM.u nus apud monialium consanguineos sunt relinquendae; seda antequam puellae habitum suscipiant, penes mercatorem,s aut virum fide et facultatibus idoneum, actualiter sunt α deponendae subi non adsunt bauehi , qui ad omne moniau liuin mandatum absque aliqua exceptione Soluturum seu obliget. S. Congregatio EpiSc...u FerrariS, V. moniales,art. 2, n. l 9.)n Monialis novitiae professio potest differri, etiam

et ultra annum, si dotem competentem monasterium adhuc a non receperit. S. Congregatio Episcoporum . . . Potest tamenu admitti ad prosessionem, antequam solvatur dos : eadem x congregatio ...u Ferraris, ibid. n. 25.ὶ Non video quomodo inter se cohaereant haec Lucii Ferraris asserta : deponendas esse dotes apud virum fide dignum antequam puelloe habitum suscipiant; et posse disserri prosessionem si dotem monasterium non receperit: et seri posse professionem antequam solvatur dos. Sed, ut dicetur infra, multum in his locorum consuetudini tribuendum videtur; undo ab enucleanda illadiuscultato abstinemus. - 3' Non potest eos, ante fiecutam professionem, ipsi monasterio consignari, etiam titulo depinsiti Ferraris, voce novitius, n. 64 et 55). - 4' Decedente novitia, dos haeredibus restitui debet Ferraris, novitiua. n. 71 et 72j. - 5' Secuta professione, depositarius debet pecuniam monasterio tradere Ferraris, . moniales, art. 2,n. 24). - 6' Dotes supranumerariarum investiri debent dot veni sitre capitaliseesὶ : aliarum vero dotes expendi possunt, cum licentia superioris, in uSus communes monasterii Ferraris, V. moniales, uri. 2, n. 29, 38 et 38 Aota. - Praemissae tamen dispositiones, non ita rigo se intelligendae videntur, ut ex consuetudine legitime praescripta, moderationem quoad multa pati nequeant. Imo in hac materia plurimum ad regionum receptas consuetudines esse attendendum passim adnotant doctores.

QUAESTIO VΙl'. - an et quatenus proemissa circa dotem appli-eunda veniant monialium congregaιionibus, quin vota solemnia non

habret' - I' Etiam quoad ipsas verum est, Simoniacum Diuili co by Corale

679쪽

non esse dotes recipere et de iis pacisci, ut per se patet. 2' Item ipsis applicanda videntur, quae de monasteriis opulentis dicta sunt. 3' Dolis taxatio non censenda est quoad ipsas S. Congregalioni Episcoporum et regularium reservata; tum quia non constat de tali reservatione quae has improprie dictas moniales respiciat; tum quia in contrarium est generalis praxis. Per Se autem, et nisi aliter statutum sit in constitutionibus congregationis a sede Apostolica approbatis, ad Episeopum spectat, utpote harum monialium superiorem, dotes taxare. 4' Caetera, quae jure positivo circa dotes monialium disposita sunt, haud videntur ad dictas congregationes extendenda, utpote sancita quoad moniales stricte sumptas, de quarum numero non sunt eae de quibus loquimur. Unde indictis congregationibus. regulanda haec sunt Ordinarii auctoritate, habita ratione uniuscujusque instituti, necnon circumstantiarum et receptarum consuetudinum.

Nota. - Ηodie in Galliis et Belgio non stipulatur pro dote quia sub his terminis initi contractus valorem lex civilis non

agnosceret), sed pro sustentatione.

Id suffetenter probatur ex causa civitatis Castellanre a martii 1792 Thesaurus resol. , tom. 6l, pag. 27 et seq. . Ibi agebatur de conventu quodam monialium, in quo, an simplicia an solemnia forent vota in controversia erat. Cum autem duae sorores dilapeusationem a Votis suis Obtinuissent et ad saeculum rediissent, dotes suas sibi reddi postulabant. S. Congregatio declaravit, et vola per istas moniales emitti solita, esse simplicia; et dotes dictis duabus egresSis esse reddendas. In causae autem relatione, sic exponebatur jus, a duabus dictis monialibus egressis praeleusum, dotes suas repetendi. Diuili od by Coos e

680쪽

866 TRACTATUS DE Iung REGULARIUM

u Supposita enim simplicium votorum qualitate, omne idu reddendum contendunt egredientibus e religione, quod in

et eam intulerunt; ut non semel definivit Sacrum Botae audia torium, ac praesertim in nuperrimis decisione I 2, et deci, κ sione 248, tom. 5, partis l. BContrarium currit jus quando vota sunt solemnia; prout in eadem causa Sic adnotatur :u Ex jure irrevocabiliter transfertur per Solemnem profes-u sionem dominium dolis in monasterium sauthentica ingressi, a cod. de sacrosanctis ecclesiis; Cardinalis Petra, ad const. 16u Eugenii IV. Seet. unica, n. 5; Passerinus.., Cardinalis deu Luca, de regularibus, discursu l, n. 50 . Ideoque egrediensu a religiove, vel ad aliam transiens, nequit illam dotem a repetere, neque alimenta consequi valet; ut quoad primam a partem docet Petra, loco cit., n. 13 ; Bigautus ad reg. 23, u n. l 56: et quoad secundam, Surdus alimentis, tit. 9ὶ,- Petra ibid. , n. l Tin, Pignatellus scons. 432, n. io et Sm .,

NOta. - aequum tamen Videretur, ut conventus de illis restituendis dotibus retinere posset aliquam partem ; pro rata nempe expensarum quae factae sunt ad sustentandas egredientes moniales dum in conventu commoratae sunt.

QUAESTIO Ι . - Ouanam aetate puella reeipi possit ad habitum ' - Olim recipi poterat completo anno i 2. Sed, dio 23 maiit 659, emanavit decretum S. Congregationis Episcoporum et regularium, statuens ut nonnisi post expletum annum ibreciperetur. Unde hodie, ut possit puella vestiri antequam dictam aetatem annorum i 5 expleverit, obtinendum est indultum Apostolicum vide haec tradita apud Ferraris, V. moniaDF,

SEARCH

MENU NAVIGATION