장음표시 사용
651쪽
PARS QUARTA. 637monium contrahere. Ex quo patet falsitas sententiae, quae eis liberum facit ad saeculum redire et nubere. 5' 6 Sacri canones potuerunt nulli ter professum obligareu etiam in soro conscientiae ad ingrediendam aliquam ex re-u Iigionibus approbatis, utque in ca perpetuo perSe Vera u dum, quae dicitur oblistatio ad religionem in genere scapiteu non solum, et capite constitutionem, de regularibus, in si .u Ergo potuerunt etiam in foro conscientiae obligare nulli teru professum ad perseverandum in aliqua religione in specie ...u Et consequenter etiam decretum concilii scapite 19, sess. 25. u de res. , potuit obligare, etiam in foro poli, invalide pro- fessos ad perseverandum in religione elapso quinquennio. M Fagnanus, in cap. Si quis, de regul. . n. 43. Plures alias rationes adducit ibidem citatus auctor; et ad objectiones et argumenta contrariae sententiae susu respondet.
Adnotantur nonnulla quae veram esse Fagnani sententiam vehementer madent.
PROPOSITIO I'. - Potest quis ad remanendum in religione obligari aliter quam eae vi professionis suae. - lv Si nulli ter professus nequeat ad Saeculum redire absque stravi scandalo,
tenebitur in religione remancre : id concedunt oppositae etiam sententiae patroni; et non negant dari posse casum hunc. praesertim quando nulli ter professus non potuit nullitatem probare. Ergo tunc aderit vera obligatio remanendi in religione, aliunde proveniens quam ex professione valida. Oritur nempe tunc obligalio haec ex prinei pio Omnino certo, quod teneatur homo actus alias sibi licitos omittere, quando illos nequit absque scandalo excreere. 2' Si nequeat nulli ter professus ad Aceculum redire absque gravi detrimento religios rum ordinum et Ecclesiae, icii obitur pariter in religione remanere. Sequeretur aulem illud grave detrimentum, si nulli ter professis, qui nequeunt nulli latem probare, liceret ad Diuitigod by Corale
652쪽
638 TRACTATUs DE IURE REGULARIUΜ.
saeculum redire, prout infra ostendemus. Porro in hoc etiam casu obligatio remanendi in religione aliunde oritur quam ex valida professione : oritur nempe ex hoc principio certissimo, quod teneatur homo actus alias sibi licitos omittere, si nequeat eos exercere abSque gravi detrimento, praesertim religiones
et Ecclesiam ipsam assiciente. 3' Si Ecclesia nulli ter professis, vel etiam aliis, injungat in poenitentiam alicujus delicti, ut in monasterio degant et regularibus observantiis subjiciantur, tenebuntur et ii manere in religione : dubium enim non est quin Ecclesia possit, sicut aliis poenis, ita et hac in delicta animadvertere, dummodo ea sit delicti gravitas quae poenam hanc mereatur. Et tunc pariter obligatio manendi in religione aliunde repetenda erit quam ex professione valida. orietur nempe ex justo Ecclesiae decreto. Ergo revera potest quis ad remanendum in religione obligari aliter quam ex vi professionis suae religiosae. PROPOSITIO ΙΙ'. - Iustum est Tridentinum decretum, etiam quatenus obligans in conscientia nulliter professos ad remanendum in religione, sive quando non possunt nullitatem probare sive quando eam intra quinquennium non probarunt. --Εt lv quidem si de iis agatur qui intra quinquennium reclamant. et nullitatem probare non possunt, dissicile continget eos fugam arripere absque gravi scandalo, non pharisaeorum tantum, sed et pusillorum: cum enim tunc praesumptio stet pro valore proseSsionis, plerumque, ne dicam semper, pro xtro perdito
fugitivus ille habebitur. Quae publica existimatio in quantum cedat religionis dedecus et fidei etiam detrimentum, ob ipsam mei derelictae conditionis sanctitatem ac sublimitatem, nemo non videt. Sed, dato non concesso, Vituri aliquando posse istiusmodi scandalum, Semper verum remanebit, Summum sequi religionum et Ecclesiae damn im, si possint nulliter professi, quamvis nullitatem probare non Valentes, ad saeculum redire, et matrimonium contrahere. Aperta enim hac janua, ea uti Volent etiam alii, qui nequaquam certo scient invalidam suisse professionem suam, sed qui tentatione victi Diuili oti by Cooste
653쪽
causam eamdem mentientur, et tu ruinam suam praecipites ruent. Hoc, inquam, religionum et Ecclesiae damnum, inhaeret ipsi met principio, quod tuta conscientia aufugere et nubere valeant nulli ter professi, quamvis nullitat cm probarensu potuerint; quia Semel admisSa ejusmodi doctrina, prae soribus stat ingens illud detrimentum. Iam vero extra controversiam est, teneri quemque ad omittenda quae ipsi alias licita forent, si nequeat ea peragere absque. gravi aliorum detrimento, praesertim generali, et religiosos ordines atque Ecclesiam ipsam assiciente. Ergo nulli ter professi de quibus agitur, tenebuntur, non quidem vi professionis sude cum ex hypothesi revera irrita fueritin, sed ad vitandum grave illud damnum, abstinere a matrimonio, et in religione remanere. Ergo si fugiant et nubant, gravis peccati rei sunt. Ergo juste poluit concilium Tridentinum id eis prohibere, sub poeuis in apostatas latis. 2' Si agatur de iis qui per quinquennium non reclamarunt, adhuc justum est Tridentinum decretum, quamvis in conscientia obligans. Equidem sancivit eos, elapso quinquennio, nou fore audiendos, quamvis praesto sibi esse nullitatis probationes dicerent : sed dispositio haec intelligenda e t de reclamationibus per viam ordinariam. Non autum prohibuit synodus ne audiri adhuc possent per viam eaetraordinariam, id est oblinendo a sede Apostolica restitutionem in integrum. Et revera quoties allega ut alicujus momenti probationes, uoueis restitutio in integrum denegatur. Unde tamen nec ipsi jubentur in religione remanere, nisi quando in probanda proesessionis suae nulli tute desecerunt. Ergo de ipsis idem dicendum est ac de prioribus. 3' Casus autem in quo rigidior videri potest Tridentina illa dispositio, est illius qui ex metu professionem nulli ter emisisset, et eadem de causa per quinquennium non reclamasSet. Sed, ut diximus, ipsi patet adhuc via restitutionis in integrum. Unde si metum probare possit, liber dimittetur. Si vero in probando defecerit, erit in casu eorum qui a licitis Dihili do by Gorale
654쪽
640 TRAGATUS DE IURE HEGULARIUM.
abstinere tenentur, ad vitandum scandalum vel grave aliorum damnum. In quo debebit peculiare divinae providentide consilium agnoscere et adorare nec ipsi deerit abundans gratiae Dei auxilium, ut tali vocationi si deliter satisfaciat. Quoad caeleros, qui vel scle absque vi aut metu in professi sunt, volcum pleno consensu, nulli ter tamen ob aliud impedimentum, haud adeo grave videri debet, quod ex ratione vitandi scaudati et praefati generalis detrimenti, ad perseverandum adigantur. PnoposiTIO III . - Contrariae sententiae proreipuum argumentum talsa nititur hypothesi. - Supponitur nempe, non POMO adstringi hominem ad vitam religiosam, nisi ex professione Valida. Hoc autem omnino salsum est : polost siquidem adstringi ad perseverandum in religione ex ratione vitandi gravis religionum et Ecclesiae detrimenti. Sed, inquis, talis non erit religiosus, utpote nunquam valide professus. - ΗOe plane conceditur. Utique non erit religiosus, id est professus, sed tenebitur ad ea omnia ad quae religiosi tenentur. Ast alimenta non poterit legitime recipere, cum nonni Si novitiis et professis debeantur. - Ecclesia quae supremam habet
bonorum monasterii dispositionem, hoc ipso quod velit eum manere in monasterio, simul ipsi dat jus ad alimenta. Imo et caetera omnia aliorum religiosorum jura et privilegia ei hoc ipso Ecclesia impertitur.
PROPOSITIO IV . - Legis Getesiastiem obligatio restringenda non est ad forum externum, nisi in casu quo injusta loret, si obligaret etiam in conscientia. - Etenim per se, et nisi de contraria legislatoris mente constet, leges humanae in conscientia obligant. Nec censuram evaderet propositio qua generaliter diceretur, leges ecclesiasticas in foro externo obligare, non autem tu conscientia. Ab hoc autem generali principio, quod leges human re conscientiam ligent, Excipitur casuS quo lex injusta foret. Et ratio exceptionis est quia tunc legislator pinteStalem suam excedit. Conlingere autem potest ut aliqua lex, quae sorset injusta si ad conscientiam extenderetur, in-Disiligod by Cooste
655쪽
justa non sit quatenus pro soro externo tantum lata. Sit in exemplum lex quae sub excommunicationis poena praeciperet mulieri, ut viro suo adhaereret, quamvis ipsa certo sciret adesse impedimentum dirimens, quod probari nequit : ejusmodi praeceptum, quatenus larum externum reSpiciens, aequum omnino est; quia, cum de occultis Ecclesia judicare non pomit, merito in hoc casu praecipit, ut externe judicetur, perinde ac Si nullum impedimentum existeret. At vero idem praeceptum, quatenus obligans in conscientia, injustum foret. Cogeret enim mulierem illam ad patrandam somnicationem, cum ex hγpothesi nullum sit matrimonium. Ergo in hoc casu facile constat praeceptum illud adhaereudi viro suo mulierem hanc nou attingere, nisi quoad forum externum. Et quoties similiter constabit utiquam legem injustam lare, Si ad conscientiam extendatur, merito concludetur eam pro externo duntaxat foro fuisse latum. At vero si lex, etiam quoad conscientiam intellecla, nihil mali, nihil injusti involvat, absone valor ejus ad forum externum reStringeretur. Quia tunc restrictionis hujus nulla ratio est et urget principium generale, quod luges humatiae in conscientia obligent, nisi de ipsarum injustitia, aut eontraria
PROPOSITIO V . - praecedenti conclusime sequitur corruere aliud progestium sententire contrariae argumentum. - ΗujuS Sententipe patroni tanquam invictum argumentum ullegare Solent supra citatum exemplum mulieris, quae jubetur, etiam sub excommunicationiS Poena, adhaerere Firo Suo, si ante nullitate matrimonii, quam probare nequit. Certum est non teneri
mulierem hanc illi praecepto obedire ; imo teneri ad non Obediendum, id est ad denegandum debitum, et ad tolerandam humiliter excommunicationem. Ergo a pari, inquiunt, decretum Tridentinum, praecipiens nulli ter professis, nullitatem
probare non Valentibus, ut muneant tu religione, censendum est pro foro tantum externo latum. Negatur omnino paritaS : nam in priori casu constat legem l . M
656쪽
642 TRACTATUA DE IURE REGULARIUM. injustam fore, si ad conscientiam extenderetur. At vcro in posteriori casu. praeceptum, etiam quatenus conscientiam attingens, nihil pravi, nihil injusti involvit. Quod enim quis,
licet invalide professus, in monasterio remaneat, et regularibus observantiis sese subjiciat, nequaquam pravum est, Sed econtra opus de se valde persectum et summae utilitatis. Ergo in posteriori casu applicanda venit praecedens conclusio, quod nempe tunc priPceptum in conscientia Obligare censendum sit. Ergo paritas haec. quae multis fucum fecit, nullius momenti
Seholium. - Perpensis utriusque sententiae momentis, fu-teor me ad Fagnani opinionem vehementer impelli. Attamen communior est opposita: imo simpliciter communem eam multi voeant. Quapropter nihil absolute concludendum duxi.
AN PROFESSIO 'LLLITER EMISSA OBLIGET QUANDOQUE AD RUM AN ENDUM Idi RELIGIONE. ET VALEAT SALTEM TAd QUAM
O M sIMPLEx ΤCertum est Tridentinam A nodum, annullando prosessionem, ante expletos sexdecim annos aut nondum sinito probationis tempore emissam . simul decernere, ut prosessio sic nulli ter facta nullnm inducat obligationem Od quoscunque elyectus cap. 1 5,sem. 25, de regularibus). Item Clemens VIII, professiones quae fiunt extra conventus deSignatos, nullas et irritas esse ad quemcunque essectum decernit et declarat in docrcto Sanetissimus, 20 junii l 599J. An autem ex istis formulis sequatur, per prosemiones nulli ter omissas nunquam induci votorum simplicium obligationem, nunc expendendum est. De quo Sit
PnoposiTio I . - Professio nulla ex defectu consensus, seu flete emissa, per se neque ad remanendum in religione obligat, neque vim voti simplicis eastitatis inducit: si tamen ita professus fletiomem probare nequeat, ipsi non licet e reliyiona egredi si ad Duiligod by Cooste
657쪽
PARS QUARTA. . 643 saeculum redire. - Nam sicle profitens, nullum votum emittit;
proinde ex vi voti ad nihil lenetur. Aliunde tamen, ob scandala et animarum detrimenta quae conlingerent, si posset quis, fictionem in professione asserendo, ad saeculum redire censenda est Ecclesia permanentiam in religione praecipere donec fictio probetur; prout ut permanentiam in matrimonio praecipit ei qui defectum consensus probare nequit. Utrumque autem propositionis partem veram ostendunt verba haec, e Thesauro resolutionum in Astenci, 28 februarii 1743, tomo 9,
pag. 24, edit. Romae l743ὶ desumpta:
u Licet religiosus qui simulato animo professionem emisit, u illius vinculo minime obstringatur, juxta ex preMOs textus et in canone praesens, 20, q. 3; in canone quod interrogasti,st distinct. 27; in capite vidua, de regularibus , et tradunt ibia communiter canoniSlae; nequit ille lamen e religione egredi, α ac pristinam obtinere libertatem, nisi assertam fictionema et simulationem probationibus undequaque urgentibus α Ostendat, eamque etiam doceat ex justa ac honesta causa
α liter nota, coram Moliues, decisione 798, n. l6, tom. 3,κ partis 2. vo telas. - Αuctores non pauci posteriorem propositionis partem admittunt duntaxat cum hac limitatione, nisi aufugere possit absque scandalo. Secluso enim Scandalo, ei qui certo scit nullam suisse professionem suam licitum existimant clam uu- fugere, imo et nubere. De quo sic apud Ferraris verbo professio, n. 8l : a Nulliter professus certo se iens coram Deo et a in conscientia ex aliquo essentiale desectu suam prose a Sionem esse nullam, si nolit eam rati sicare, potest tuta a conscientia in occulto discedere, ac etiam nubere; dum-a modo tamen siue gravi scandalo, aut alio majori incommodo
u aut praejudicio abire possit Nuvarrus, Myman, Donatus, a Pirhing, Rei Mustu et . Si autem uult iter professus absque a scandalo aut alio majori incommodo, vel gravi praejudicio
658쪽
u religionis occulte discedere nequeat, nee in soro externon possit probare certam nullitatem suae professionis, debetu manere in religione donec commoda occasio sine sestndalon occulte sugiendi se offerat; et interim, absente scandaliu periculo. non tenetur ad vota et regulam ordinis. v Respondeo l'. - Opinio haec, in quantum extenderetur, non tantum ad pro sessiones nullas de jure naturali, id est, ex defectu consensus in vovendo. sed ad alias etiam ex jure ecclesiastico irritas, mihi omnino salsa et deserenda videtur ;quia, ut ex Subjiciendis auctoritatibus patebit, certum est dari posse proseSSiones nullas, quae profitentem voto simpliei castitutis obstrictum relinquant. Sed eum Ferraris loquatur de profeSSione nulla ea aliquo EMENTIALI defectu, bene ipsius verba interpretari possunt de sola profussione nulla ex defectu consensus, id est, ex eo quod prostens scie, vel absque
libertate voverit. Respondeo 2'. - Εtiam sic restricta Opinio Vera non videtur.
Etenim ratione boni publici potest Ecclesia cum qui sicle aut
absque libertate professus est, obligare ad remanendum in religione, ita ut, vi legis ecclesiasticae. eodem modo sit obstrictus, ac si validam emisisset professionem. Atqui revera ita velle et praecipere Ecclesia censenda est, casu quo nulli ter profeSSus nequeat consensus desectum probare; quia id postulat generale religionum totiusque christianitatis bonum. Et confirmatur exemplo matrimonii ex desectu consensus nulli ter contracti. Ob generale societatis christianae bonum, pars quae de sui Me consensum praetendit, ni Si id probare valeat, cogitur in matrimonio remanere. Unde qui sic te professus eSt, atque id probare non potest, non quidem vi voti, sed ex lego Ecclesiae religioni obstrictus remanebit. Quod autem Ecclosia revera obliget in eonscientia ad rema- nondum in religione, tum uos qui desectum consensus probare nequeunt, tum etiam eos qui probare nequeunt eae honestaeausa consensum de suisse, constat ex variis ipsius decretis et agendi ratione. Quod palam facit Fagnanus tu cap. si quis, Duiligod by Cooste
659쪽
regularibus, ii. 47), iii hunc modum : et Adducitur textusa in capite quod interrogasti 27 dist.), ubi semina, quae post K obitum mariti, suscepto velamine, sinxit se sanctimonialema esse, et postea ad nuptias rediit, Nicolaus Papa injungit ut α revertatur ad id quod spopondit, et in sacro ministerioa permaneat quod inchoavit. Concordat textus cupitis 2, 27.
v q. 1, ubi Gregorius idem rescribit de virginibus, quae simu-α laverant Semper in proposito permanere. Prosemio enimi dictarum mulierum nulla fuit in foro conscientiae, cum a fictio sit contraria veritati . . . Et propterea cum Superi a ribus annis quidam emisisset professionem in quodam monu- a sterio, non animo se obligaudi religioni, sed eo tantum sue a ut habitu regulari indutus lacilius posset suum inimicuma intersicere, Sacra Congregalio declaravit eumdem teneri in
a monasterio perpetuo perseverare, ue regulariter vi ere.
α Ergo si Ecclesia potuit obligare pNedictos ad pereeverana dum in religione et regulam observandam, non obstantea quod allegarent nullitatem professionis ex defectu con- a sensus, multo magis concilium Iridentivum) potest, elapso a quinquennio, ad id obligare prosessos in conventibus nona designatis, qui defectum consensus non allegant. MPROPOSITIO II - Professio nulla, eae eo quod facta sit in eo vaentibus non designtitis, vel eae eo quod faeta sit ante completum probationis annum, valet tanquam votum simplea. - Id declaravit S. congregatio Concilii, prout testatur Fagnanus in cap. si quis, de regularibus, D. 46 , in hunc modum: a Decretum a Clementis VIII, quamvis decernat nullas esse ad quemcuma que GDetum receptiones ad habitum et professiones emissasa in monasteriis non designatis ad recipiendos novitios, tamen a per ea verba non sustulit obligationem quae ex voto profi-α ciscitur . . .: quemadmodum decretum Concilii scapite ibe Scssionis 25, de regularibus , quamvis utatur verbis multost magis urgentibus, decernendo irritus professiones antea annum i 6, et non expleto anno probationis emissas, ad- si dendo, ut nullam indueant obligationem ad alicujus regulos Duiligod by Cooste
660쪽
848 TRACTANS DE IURE REGULARI .a vel religionis vel ordinis observationem, aut ad alios guo
u cunque esseetus ἰ nihilominus Sacra Congregatio a Cardinalia Bellarmino consulta declaravit, concilium nihil disposuissea de volo. Hinc Sixtus V. in constitutione contra illegitimosa et aere alieno gravatos, quia voluit tollere etiam obliga-a tionem ex voto provenientem, id disertis Verbis expressit; a quod non fecit Clemens VIII, in praedictis decretis. EBatio est quia potest Ecclesia non acceptare ut solemnem aliquam professionem, certis solemnitatibus jure positivo praescriptis destitutam; et simul eam acceptare quoad aliquos edictus. Dum ergo irritat professiouem ut solemnem, non decernens expresse aliorum ejus effectuum nullitatem, esseetus ejusmodi adhuc sequi censendi sunt; quia censenda est Ecclesia professionem acceptare quoad istos essectus.
PnoposiTIO ΙΙΙ . - Professio conjugati, nulliter emissa eae defeetu consensus eo ustis, non Obligat ad ingrediendum religionem mortua eonjuge; sed tamen vim habet voti perpetui eastitatis.
Id evincit sequens decretalis : a Quidam intravit monasterium
a invita uxore: qua ipsum repetente coactus est ad eam redire: a ea mortua, quaeris an ipse cogatur reverti ad monasterium,u an aliam possit ducere in uxorem ullationi tuae tali-α ter respondemus : quod votum non tenuit : unde rationeu voti ad monasterium non tenetur redire : ulterius veroa non poterit uxorem accipere; promisit enim se non exi.
u gere debitum, quod in ejus potestate erat; et ideo quoada hoc votum tenuit. v Cap. quidam 3, de conversione eonjug
PROPOSITIO IV . - Professio nulla eae eo capite quod emissa fuerit in religione non approbata, eΤretum habet voti simplicis, et obligat ad ingrediendam aliquam religionem ea approbatis. Monemus lectorem exstare hae de re inter doctores sat intricatam controvereiam. Proinde posita conclusio, etsi nobis vera videatur, non tamen de iis est quae tanquam certae communiter recipiuntur. De ipso statu coutroversiae sic adnotatur in Thosauro resolutionum in I neta votorum , 4 aprilis l742 Diuiligod by Cooste