Tractatus de Jure Regularium ubi et de Religiosis Familiis

발행: 1857년

분량: 669페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

111쪽

TRACTATUS DE IURE REGULARIUΜ. habere monachos suscipiendi in monasteriis suis εervos , aut inscriptitios, proeter voluntatem dominorum l . Qualido moderni auctores, ut probent monasteria primitus Ordinariorum jurisdictioni subjecta fuisse, ad priorum saeculorum canones provocant, intelligendi sunt de illo solo canone Chalcedonensi saeculi quinti. Non enim ullos alios, aut anteriores, aut proxime Secutos allegant. Jam vero canon ille haud evincit quod volunt, sed potius contrarium. Etenim,l' Dato, non conceSSO, per illam Phra Sim, eos vero qui per

singulas civitates atque provincias vitam solitariam agunt

μοναζοντες) subjici Episcopo, intelligendam esse etiam de monachis in monasterio Sub abbatis regimine viventibus, et non tantum de iis solitariis initio hujus tractatus descriptis, qui singulatim et absque superiore, in civitatibus et extra civitates ascuticam vitam profitebantur; dici potest, tunc primum subjecta ordinariis fuisse monaSteria, cum antea non Subjicere B-tur. Quam hypothesim multa probabilem laciunt. Primo, summis molestiis Chalcedonenses Patres assecorat Eutichelis archimandritae et ipsius monachorum pertinacia. Imo nonnisi dissicillime compelli potuerat haeresiarcha ille, ut e monasterio suo ad concilium citulus Se conferret; negabat quippe sublitis initium, posse se, etiam cecumenici concilii auctoritate. e claustro Suo abduci. Mirum non laret, ob talem abusum atque impudentiam. adductos fuiMe Chalcedonenses Patres, ad auferendum monasteriis, qua antea Semper potiti erant,

libertatem seu exemptionem. Secundo, non invocatur in hoc canone, Patrum aut anteriorum canonum auctoritas, prout

seri solet quando, non nova disciplina instituitur, sed antiqua

112쪽

et vigens urgetur. Atque id innuere videtur mutatam revera tune fuisse hac in re disciplinam. Tertio, constat aliunde, generalem antea suisse monasteriorum libertatem, prout mox ex supra citatis documentis deducemus. Unde canon ille Chalcedonensis ad summum probaret, eae tune de jure subjecta Ordinariis fuisse monasteria : quod autem antea et ab initio subjecta fuerint, non probat. 2' Dici potest in dicto canone agi de duplici monachorum specio : nempe primo de iis qui in monasteriis manebant, tum et de iis qui singulatim et solitarie per unamquamque eivitatem et regionem sparsi degebant. De monasteriis primum statuitur ne possint exstrui absque ordinarii licentia : postea, quasi per Oppositionem ad coenobitas, transit canon ad ascctas solitario viventes, ct de his solummodo statui videtur, ut Episcopis subjaceant : Τους δε καθ ἐκαστην mLν καὶ χωρο μονά-ύποeti αχθαi etω Em οπω. Multos exstitisse ejusmodi solitarios, sejunctim abSque superiore viventes, tum in civitatibus, tum prope civitates et pagos, et de hoc numero fuisse sanctum Antonium, autequam in eremum secederet, jam

diximus supra sparte i, feci. 4, cap. 2ὶ. Quod si admittenda videatur haec canonis interpretatio, jam ex illo colligi non potest monasteria ordinariorum jurisdictioni subjecta fuisse etiam per Chalcedonenses Patres; siquidem decreta ab ipsis subjeetio intelligenda laret duntaxat de ascetis sejunctim degentibus.

II. Chaleedonensis canori ne probat quidem a quinto saeculo viguisse diseiplinam, ut monasteria ordinariis subjicerentur.

Diximus per illum canonem haud probari monasteriorum subjectionem ante Chaleedonensem synodum. Sed neque per illum canonum subjectio haec inducta est. Noti cnim inducta est de jure, quia Chalcedonenses canones disciplinares a Bomana Ecclesia non fuerunt confirmati, ac proin deficiunt nratione legis universalis : neque inducta est de faeto, quia neque iii Asrica, neque in Gallia, neque etiam in Oriente disciplina haec recepta suit. De quo sic Bianchi : a Ad Chalcedo Diqiligod by Corale

113쪽

x nenses canones quod attinet, non fuerunt ii recepta ab et Ecclesia Bomana, quae confirmavit duntaxat id quod inu hoc synodo circa dogma definitum fuerat. Insuper, quamvisit Episcopi Occidentis multoties illos canones contra mona-κ chos in medium adduxerint, certum est africanam eccleu fiam nihil de iis curasse; siquidem exemptos a propriisu Ordinariis monachos voluit, et Primati immediate subjωα ctos. Ipsi quoque Episcopi Galliae in multis exempta forea monasteria, etiam conciliariter disposuere. Sed neque abu orientali ecclesia canones illi Chalcedonenses in praxima adducti sunt. s Bianchi, Potestὰ della Chissa, tom. 4, pag.

III. Antiquitatis monumenta evincere videntur, monaste ria ab

initio et postea generaliter per plura foecula, fuisse a jurisdictione Ordinariorum libera. - Nam 1' jam anno 390 videmus sanctum Epiphanium Salaminae Episcopum, haud vetitum sibi

reputasse monachum coenobii Bethlemitici in diaconum et postea in presbyterum ordinare, absque licentia Episcopi loci, id est, Ierosolymitani. Et cum is de hoc quereretur, recte factum sustinent S. Epiphanius et S. Hieronymus ex ea sola ratione, quod ordinatus sit monachus in monasterio, et non in parochia Ierosolymitano Episcopo subjecta. Et quamvis monachi Bethlemitici essent in dioecesi Ierosolymitana, nihilom nus, tanquam quid extra controversiam positum, sidenter Oppinnunt, factam fuisse ordinationem in monasterio fratrum qui nihil provineios dicti Episcopi deberent. Is argumentandi modus ne in mentem quidem sanctorum Epiphanii et Hieronymi venire potuisset, nisi in Oriente, sicut in Africa viguisset generalis disciplina, ut monasteria larent ab Ordinariorum jurisdictione libera; ita ut nempe nihil Ordinario deberent. et possent pro ordinandis suis monachis ad quemcunque vellent Episcopum

recurrere.

2' In Africa, noti tantum agnita fuit haec monasteriorum libertas, et clare determinatum est in quo consisteret, sed expresse a Patribus concilii Carthaginensis anni 5l7 declara-

114쪽

tur ita semper fuisse vide documenta, Auperiori paragrapho posita, n. 3ὶ.3' In Gallia pariter antiquius quod habetur hac de re documentum vide superiori paragrapho, n. 2ὶ, eamdem monasteriorum libertatem asserit: Misa omnis moriasterii congregatio ad solam ae liberam abbatis proprii, quem sibi ipsa elegerit, ordinationem dispositionemgue pertineat ... Neque eae ea εibi Dise

pus quidquam vindiret. Attributum duntaxat suit ordinario, ut ad ipsum solum pertineret, clericos, qui sacra iii monasterio ministrarent, ordinare : in Oriente autem et in Africa poterant monasteria quoad hoc quemcunque vellent Episcopum adire. Et forsan haec libertatis monasteriorum restrictio tunc primum in Galliis inducta est. Sed levissima est, ut patet. Caeterum ab illo concilio Arelatensi anni 455, non exemptum fuisse ab Ordinarii jurisdictione Lirinense monasterium, sed juxta jus commune ab antiquo vigens agnitam et declar tam eam exemptionem fuisse, fatetur ipsemet Τhomassinus: transeripto enim conciliari decreto, sic subjungit: u Rusmodiu erat, non privilegium, celeberrimae abbatiae ab Episcopisu concemum, Sed jus commune, quod tunc temporis in usuu erat. n Disciplina vetus et nova, parte i, libro 3 , capite 26, numero 16.)40 Item quando S. Gregorius Magnus in concilio Romano anni 601, monasteriorum exemptionem decernit, non tanquam quid novum id facere videtur, sed quasi ad tuendum jus commune ab antiquo vigens; unde et ipsismet Carthaginensium conciliorum verbis utitur.5' Ergo evincunt monumenta, monasteriorum exemptionem a remotissima antiquitate tanquam jus commune viguisse.

6' Aliunde nullum hucusque assurri potuit documentum quo demonstretur, ante jus illud commune exemptionis, Ordinariorum jurisdictioni subjecta suisse monasteria ; ita ut dictae monasteriorum libertatis nullum assignari valeat initium; nullum designari antecedens tempus, in quo libertas haec non

viguerit. Dissiligod by Corale

115쪽

TRACTATUS DE IUBE REGULARIUM.

Aliunde clamat Africa libertatem hanc monasteriorum sEMPEn exstitisse : et idem supponunt allata documenta quae Orientem et Gallias respiciunt. 8' Ergo revera dicta monasteriorum libertas, cum ipsismet monasteriis exordium Sumpsisse potius dicenda est l . Nec mirum ita se rem habuisse. Quod enim tanquam evidentem hujusce disciplinae rationem asserebant africana concilia, esse enim debent monachi in abbatum suorum potestate, cur aequum et peremptorium non visum fuisset a primis monasteriorum exordiis 7 Cum monachi, relicto saeculo, sese a negotiis omnibus et saecularium consortio Segregarent, Deo et persectioni acquirendae vacaturi, Sub eorum magisterio, qui Iongo exercitio in sancta ejusmodi arte periti evasissent, facile visum est eos esse sibi ipsis relinquendos; Episcoporum autem et clericorum in monasterii regimine immixtionem, plus turbaturam quam prosuturam. Unde nec etiam nimiae libertatis visum est, ut pro habendis presbyteris qui sacra in coenobio ministrarunt, quemcunque vellent Episcopum adire possent. Ex dictis autem Sequeretur, exemptionem in aliquo Sen Su minus recte privilegium vocari. Sonat enim privilegii vox aliquam a lege jam existente exemplionem. Quod si prior fuit exemptio quam non exemptio, et prius tanquam lex seu jus commune exemptiones viguerint, per ipsas legi non fuit derogatum. Eo tamen Sensu privilegium dici possunt exemptiones, quod nisi ab initio monasteriorum libertas ab Ecclesia statuta fuisset, hoc ipso remansissent monachi ordinariorum

jurisdictioni et spirituali regimini subjecti. Objicies. - Contraria est Τhomassini doctrina; siquidem capite 26 libri 3, partis I, vetus et nova diso.) totus est iu

adstruenda monachorum subjectione per priora quinque Me cula. - Lectorem moneo ne Τhomassini assertis hac in residat; sed adeat ipsa monumenta, necnon aliOS auctores,

116쪽

PARS QUINTA.

qui cum Thomassino eruditiove non cedant, purioris doctrinae sunt. Integro sere volumine opus laret ad confutanda omnia, quibus veritatem hac in re, meo quidem judicio, Thomassinus intricavit atque obtexit. Quam consulationem haud patiuntur hujusce tractatus limites. Unum adnotabo : totus est Thomassinus ut, exemptionum privilegia, monasteriis ab Apostolica sede concessa, perniciosam novitatem et ab ant, qua disciplina dessendum recessum fuisse lectoribus suis pedi suadeat. Quod Patriarcha Contantinopolitanus, quod Primas Africae sibi immediate subjecta habuerit aliarum dioeceseon monasteria, id non carpit, id ipsi abusus non est. Nec de iis est Thomassinus qui monumenta non noverit. ΑSt adductis quae Suae conclusioni adversantur, ita rem contorquet ut inter nubila veritas evanescat. Postquam, verbi gratia, in medium adduxit alaicana decreta monasteriorum libertatem adeo clare sirmantia, quid inde colligit 2 Primum stupet : a Miraria libet, inquit, tam amica concilia monachis monachorumque u libertatibus et privilegiis, quibus in arctum sane redigitur u spiritualis Episcoporum potestas. . . Privilegia quae hic mo-u nasteriis per Africam omnibus communicantur, et jam pri-u vilegia non sunt, sed libertates communi in Africa jureo confirmatae brevissimo gyro concludunt spiritualem omnem v lj piscopi in monachos jurisdictionem. v Vetus et nova disc., P. 1, l. 3, c. 3l, n. 9.ὶ Ιtem, capite 30, memorat stupendum in Hibernia privilegium, ubi Episcopi se omnes abbati subjecerant.

Quid autem post stuporem 2 Vult ca omnia nihil probare, quia consentientibus Episcopis sebant: a quoquomodo se resu habeat, Episcopi ipsi harum libertatum largitores et di u pensatores fuere. v Ibid, cap. 3l, n. 9.)Sed dicam ego :quoquomodo se res habuerit, evincunt docume illa haec monasteria ab ipsis suis exordiis et per priora Ecclesiae saecula fuisse ab Ordinariorum jurisdictione libera, ita ut pro jure communi, latente Τhomassino, id steterit. Evincunt, ab initio et per priora Ecclesiae saecula visum fuisse aequitati ct rei

catholicae utilitati prorsus consentaneum, ut monasteria Or-

117쪽

llo TRACTA A DE IUBE REGULARIUM.dinariorum potestati non subjicerentur. Eecur ergo perpetua haec ad antiquitatem provocatio, ut Romanis Pontificibus crimini vertatur, quod optimum ipsa haec antiquitas reputavii ΤSi bona sit disciplina haec quatenus a consentientibus ut praetenditurὶ Episcopis inducta, cur bona non erit ab ipso etiam Romano Pontifice promoto An deneganda Romano Pontifici potestas id peragendi, quod antiquitati perutile visum cst Sed salso asseritur ab Ordinariorum consensu dictae disciplinae firmitatem accessisse. Nisi id peractum fuisset Patria chae, vel Primatis, vel conciliorum auctoritate, cui subjecti fore ut Episcopi, potuisset quilibet ordinarius consensum a praedecessore suo datum retrahere, et jurisdictionem in dice-cesis Suae monasteria quando placuisset reassumere. Id autem ordinariis haud licuisse constat. Et Liberato Episcopo, qui aliquid ejusmodi moliebatur, concilium uisicanum obstitit. Fuit ergo monasteriorum libertas auctoritate Ordinariis superiori in jus commune stabilita. Iam vero quod potuit Primas Africae, vel Patriarcha Constantinopolitanus, vel concilium aliquod particulare, id non poterit Romanus Pontifex, cui a Christo Domino regenda universalis Ecclesia commissa est 2 Id certe qui negant, iiii aliud quam infensum suum in sedem

Romauam animum demonstrant.

De aequitate ae utilitata exemptionum a Romanis Pontificibua coneessarum.

Exemptionum aequilatem et utilitatem qui negant haud mihi videntur pacato animo rem perpendi Me. Alioquin enim vel ex ipsa monasteriorum et congregationum religiosarum natura facile perspexissent quam opportuna, imo quam necessaria sit exemptionum disciplina. Iustas ejusmodi exemptionum causas breviter describamuS.

PRiΜA E ΜPTIONUM IUSTA CAUSA. - Ne regularium congregationum unitas Uissolvatur. - Αute decimum Saeculum m

118쪽

PARS QDINTA. l l lnasteria plerumque nou erant in unum congredationis corpus, sub unico generali capite consociata; sed remanserant ab invicem independentia ac disjuncta. At cum anno 910 in Cluniacensi monasterio mirum in modum restoruisset monachalis status fervor ac sanctimonia, ex illo caenaculo novis ac novis profectis examinibus, hujusce reformationis monasteria quaquaversum constituta, remanserunt Cluniaciensi abbati subjecta ; sicque monachismus ad congregationis formam adactus est. Quod quanta cum utilitate inductum sit, experientia testata est. Hinc saeculo decimo tertio, suos mendicantium regulares ordines Franciscus et Dominicus sub eadem congregationis forma erexerunt; ita Dempe ut Singulorum unius regionis conventuum rectores totius provinciae superiori subjacerent; ipsi autem provinciales superiores a generali odidinis praeposito et capitulo dependerent. Simili norma et caeterae postmodum enatae regularium familiae dispositae sunt. Quae congregationis, seu unitatis socialis forma, monachismo quidem utiliter accessit; caeteris vero ad praedicationem et sacrum ministerium institutis ordinibus omnino necessaria censenda est. Hanc regularium superiorum hierarchiam solvas in Dominicanorum, Iesultarum similiumque ordinibus, et

statim corruent.

Iam vero nisi ab Ordinariorum jurisdictione exemptae fuissent religiosae congregationes, nec induci, nec permanere potuisset sociale illud vinculum. Hoc ipso e m quod unu quisque conventus Episcopo loci subjaceret, ipsius verus superior foret Episcopus, utpote cui ipse etiam conventus prior subderetur. Nec tantum Verus monasterii superior existeret Episcopus, sed et Supremus, utpote a quolibet alio Episeopo, et a sortiori a quolibet religiosae congregationis superiori generali independentem in sua dioecesi jurisdictionem exercens. inue tot extarent supremi et ab invicem iude pondentes superiores, quot forent Episcopi, aliquem in dioecesi sua comventum habentes. Id autem si semel induceretur, destructi

nem earum congregationum, quae Per totum muudum sub Diuitiaco by Corale

119쪽

unitatis regimine dissundendae institutae sunt, ipso facto secum

traheret. Ergo revera ne regularium congregationum unitas dissolvatur, seu ne congregationes illae depereant, non tantum

utilis, sed et omnino necessaria fuit ipsas ab Ordinariorum jurisdictione liberas constitui.

Objicies. - Extant plures congregationes, cum simplicibus duntaxat votis, et nullatenus exemptae, quae tamen a proViu-cialibus et generali super tori reguntur; neque liberum illud regimen singuli in dioecesibus suis Episcopi impediunt: ergo

pariter, creSante omni exemptione, adhuc permanere et convenienter sub unitatis regimine contineri possent religiosi ordines. - RcSpondeo, frequentes e contra exoriri, quoad ejusmodi congrcgaliones, conflictus. Plura citare pOSSem m

ni alium Galliae instituta, quae ex hoc capite haud parum exagitata atque impedita fuerunt. Cum nempe generalis Superiorissa in una dioecesi degat, regendi autem ab ipsa varii conventus in aliis dioecesibus existant, contingit facile, ut universalis, juxta instituti sui constitutiones, regiminis munere recte sungi nequeat; contendente scilicet unoquoque, quoad dioecesis suae conventum, Episcopo, ne possit quidquam praeter suam auctoritatem et voluntatem immutari ac disponi, ex iis quae ordinariae suae jurisdictioni subsunt. Ex quo sit, ut in transferendis de conventu ad conventum monialibus, aliisque similibus ad universale regimen necessariis dispositionibus, generalis superiorissa praepediatur. Quae dissicultates crescunt, si Episcopus loci in quo degit generalis Superiorissa, a se illam dcpendere contendat, non tantum quoad illius monasterii, sed etiam quoad totius congregationis regimen, prout et non semel in Gallia contigit. Hinc quaedam ejusmodi congregali nes Romam recurrerunt, ut sibi de Cardinali protectore aliove modo provideretur, quo ea saltem, quae ad generale

regimen pertinent, nullius Episcopi ordinariae jurisdictioni

subderentur. Adeo suapte Veluti natura, ejusmodi congregationes exemptionem expostulant.

Quod autem Episcopi, id probe intelligentes, jus suum

120쪽

PARS QUINTA

non urgeant, Sed liberam gubernationem generali superi rissae de sacto relinquant, sicque pacifice res procedant, id thesim potius probat quam infirmat; siquidem hoc modo, in praxi, et sin minus de jure, at saltem de facto existit et necessaria agnoscitur exemptio. SECUNDA EXEMPTIONUM IUSTA CAUSA. - Ut fortiori vinculo parti lares Ecelesiae, centro unitatis, sedi Apostolieae devinciantur. - Etenim ita vehementibus quandoque tempestatibus impetuntur catholici alicujus regionis populi, ita hujus saeculi potestates, vi ac fraudibus clerum simul et fideles in schisma et haeresim urgent, ut immineat periculum ne ipsae etiam ecclesiarum columnae Episcopi convellantur. Quod, eheul nimium monumenta testantur historica . Solent autem qui sapienter Israel opprimere aggrediuntur, in anteceMum Procurare, ut vacantibus Antistitum sedibus ii praeficiantur viri, quos in intentum finem sexibiles noverint. In his porro ac similibus rerum angustiis, si passim exstent in periclitante regione exemptorum regularium conventus, iis totidem veluti arcibus utetur Apostolica sedes ad propugnandum catholicam unitatem et fidem. Ex his nempe propugnaculis orietur ad fideles, a Bomano Pontisce indictus, de periculo clamor: magisque regularibus cum Bomano Pontifice perstantibus, quam caeteris in novitatem misere ruentibus, fidentes populi, artes fraudesque omnes deludent. Nec objicias, haud minori gelo atque animi sortitudine Episcopos e cathedra Petri profectam vocem obaudituros et transmissuros. De contraria enim loquimur h3pothesi; quam chimericam nullatenus esse haud necessarium existimamus historicis factis probare. Atque idem dicendum venit de illis erroneis opinionibus ac 33stematibus, quae citra ullum saecularis potestatis molimen quandoque exoriuntur, et Sanam doctrinam in discrimonadducunt. Pro illa frequentiori et magis intima exemptorum ordinum cum Apostolica sede relatione, statim e regularium castris procedent ad Domini praelia instructi, qui veritatis hostes strenue repellant atque prosternant.

SEARCH

MENU NAVIGATION