Tractatus de Jure Regularium ubi et de Religiosis Familiis

발행: 1857년

분량: 669페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

171쪽

u siasticas aliaque juris remedia procedere contra Episcopos, a aliosque judices ipsorum ossicium impedientes ... Deducitura clare ex capite quia pontificali 2, de ostiem delegati, in 6

4 ibi : Ut eum a judicibus vel eonservatoribus a sede Apostolicas deputatis contra eos ad coactiones aliquas sive poenas fuerit m a cedendum, gradus et modestia in hujusmodi processu ferretur; i quihus verbis manifeste Supponitur, conservetores agere et a procedere posse, etiam contra Episcopos : et ex Clementina a unica de eaeessibus praelatorum, ubi inter alios excessuse etiam iste enumeratur, ibi : Processus juste tactos, seu sena tentias juste latas a delegatis sedis Apostolicae, vel a conserva -κ toribus pro . Gemptis, publieari seu Greutioni mandari a suisa subditis non perimittunt; ubi glossa expresse dicit: Per Meu possunt a delegatis vel conservatoribus, cum illorum jurisdiu etionem impediant; de osticio delegati, eapite l. Licet autem a conservatores regularium ex adductis juribus facultatema habeant proeedendi per censuras ecclesiasticas etiam contrau Episcopos ..., tamen quia in his coactionibus et poenis pontia fieali dignitati plurimum deserendum est cap. sane it, a cap. pastoralis 27, de Obpeio delegati; capite gula pontimu eali 2, eodem. in 6; et cap. periculosum 4, de sentent. σω. , a in 6ὶ, aequum est ut conservatores non de facili et praecia pitanter contra Episcopos sententiam excommunicationisu proferant; sed Si contingat conserVatores procedere contra a ipsos, ac contra eos serre censuram, debent modestiam otu reverentiam debitam adhibere, et servare ordinem prae-u scriptum in dicto capite quia pontificuli; quod scilicet

a primo, a conservatoribus interdicatur Episcopis ingressusu in ecclesiam, vel sacerdotale ossicium : secuncio, ut suspenu dantur ab ossicio : tertio, contra eos ecclesiastica censura a aggravetur, nisi forte aliud seri suaserit nimiae contumaciae

a protervitas; ut patet ex praecisis verbis dicti capitis quiau pontifieali, ibi : Ouia ponti irati dignitati praeditis, ob reve-u rentiam meri olpeii quod Gerretur, plurimum deferre convenit,a et eos plus aliis honorari decet; ut cum a judicibus, vel eonsem Diuitigod by Cooste

172쪽

PABS QUINTA. Isba vatoribus a sede Apostolica contra eos ad eoaetiones aliquas seu u poenas fuerit procedendum, gradus et modestia in hujusmodia processu servetur : ita quod mis condigna quiadam reverentiau supportatis ingres&us primo ipsis ecclesiae, vel sacerdotale in-u terdiuatur ministerium; ae deinde ab Ostieis suspendantur; a subsequenter aggravetur censura ecclesiastica contra eos. v Ferraris, Oce conservatores, art. 2, D. 15.

XVI. st In dubiis de jurisdictione inter Episcopos et consediu vatores suSpendendus cSt processus, et non potest ultra a procedi in causa, sed eligendi sunt arbitri, qui controve a stam decidant. Ο Ferraris, loco cit., n. 18. in Constat para- grapho I 0 supra transcriptae constitutionis Gregorii XI. XVII. Item si conservator recusetur ut suspectus, debent arbitri eligi, et de justitia vel injustitia suspicionis pronuntiare.

XVIII. Quod possint conservatores regularium Subdelegare

sustinet Ferraris voce conservatores, art. 2, u. 23.

DE CARDITALIBUS PROTECTORI S RELIGIOSORUM ORDI UM.

QUAESTIO P. - Ouid sint cardinales protectores, et quomodo a conservatoribus distberant '- l' Eo protectorum nomine dicuntur Cardinales, qui a summo Politisice singulis ordinibus assignantur, ut iis praesidiu sint. 2' Α judicibus conservatoribus disserunt multipliciter: primo, conservatores a regularibus libere eliguntur; at Cardinalis protector a Papa ordini religioso assignatur et constituitur. S cundo, conservator post quinquennium a regularibus removeri et mutari potest : secus autem Cardinalis protector, qui non nisi arbitrio summi Pontificis amovi bilis est. Tertio, consedi atoris potestas intra fines dioecesis in qua electus fuit coimcluditur : at potestas Cardinalis protectoris totum ordinem Diuitiam by Cooste

173쪽

reSpicit. Quarto, conservatoris potestas jurisdictionalis est, seu est vera et proprie dicta sori externi jurisdictio, licci ceditis limitibus conclusa : potestas autem Cardinalis protectoris, per se seu vi nudae deputationis in protectorem, proprie dictam jurisdictionem non includit, ut infra ostendemus ; ita ut Cardinalis protector nec proprie dictus judex, nec proprie dictus religionis praelatus censendus sit. Diximus per se; quia potest Papa, Cardinalem in protectorem deputans, ei simul certam aliquam jurisdictionem delegare : quo casu eam habebit jurisdictionem, quam Papa expresserit. Item fieri potest ut alicujus ordinis religiosi institutum, a sede Apostolica consirma tum, certam aliquam jurisdictiouem Cardiuali protectori attribuat : et tunc, vi solius deputationis in protectorem hujus ordinis, acquiritur ipsi jurisdictio illa ejusdem . ordinis comstitutionibus determinata ; quod etiam ex modo dicendis patebit. Hinc palum sit valde disserre Cardinalium protectorum institutionem ab institutione conservatorum judicum. Id tamen utrique commune, quod ad religiosarum familiarum tuitionem et juvamen pariter tendant.

QUAESTIO II'. - Ouo tempore inducta sit Cardinalium protectorum institutio 8 - Bespondeo 1 ' : Si agatur de generali praxi aliquem constituendi protectorem seu defensorem monasteriis ac conventibus, haud dubium quin a remotissima antiquitate repetenda sit. si Quam conducat ait Card. Petra, si tona. 4, pag. l62, n. 2, edit Venet. l74l , atque consultum ii sit ecclesiasticis, potissime religiosae vitae sectatoribus, hu-u jusmodi protectionibus se committere, unum in se mille u involvens testimoniaὶ sit satis in medium assurre, quod sci-u licet olim nulla dedicabatur ecclesia, nec monaSteria Susci-u tabantur, quin a prima erectione sua addicerentur et comati mendarentur advocato, protectori aut defensori, testeo Mugero ..., Thomamino. . . Et optimo quidem jure : etenimu si quid mundi hujus ad turbandam religiosam quietem ini-u micus homo intra religiosa Septa superseminaret, non ideo u mouaSticae vitae proseSSores retrahere utur a caelestibus ; sud

174쪽

PARS QUINTA. 167u dum in contemplationibus sacris imperturbati vivunt, et u spiritualibus vacant, haberent qui pro ipsis curam vigilemu gererent. DBespondeo 2': Si agatur de forma illa, qua jam ab aliquot saeculis solet Apostolica sedes religiosis familiis Cardinales in

protectores deputare, num ante inStitutum Franciscanorum ordinem in usu aliquatenus fuerit, eruditis enucleandum relinquo. Ast in ipso Seraphici Francisci instituto, certum habemus hujusce praxis documentum. Sic enim in regula, fratribus a se tradita, sanctus ille patriarcha praecepit: Per obedientiam ad hine injungo ministris, ut petant a Domino Papa unum de sanetoe Ecclesiae Cardinalibus, qui sit gubernator, protector et eorrector istius fraternitatis ς ut semper subditi peditas ejusdem sanctae Romanoe Ecclesiae, stabiles in fide catholica, paupertatem et humilitatem et sanetum Evangelium Domini nostri Iesu Christi, quod sirmiter promittimus, observemus. In id autem consilii ex caelesti visione impulsum seraphicum institutorem, narrat Mad ingus Annales ninorum, anno 1217, n. 2ὶ in hunc modum :Vidit in somnis gallinum pullos plurimos sub alis congregare, a

supervolitantibus milvis defendere volentem, nec tamen Omnes pintuisse, pluresque proinde patuisse ruinoe y ma re vero alterius v lucris sub alis pericula subterfugisse. Expergefactus autem vir sanetus, dum somnii interpretationem peteret a Domino, eam ita

accepit, ut intelleaerit se, per gallinam; diScipulos, per pullos ;et cardinalem in protectorem assumexulum per volucrem magnarum alarum demonstrari.

QUAESTIO ΙΙ . - Oum fuerit Cardinalium protectomum potestas usque ad Inmeentium XII 8 - Ex citata S. Francisci regula manifestum est, initio seraphici ordinis, Cardinales ejus protectores veram habuisse, et quidem amplissimam jurisdictionem. Qui enim gubernator protector et eorrector totius ali-σijus ordinis constituitur, pro Vero hujus ordinis praelato, imo et primario, procul dubio habendus est. Item per quamdam Sixti IV bullam citatam a Polliggario, manuale reg., tractatu 8, cap. 8, n. l6 l) Carmelitarum protectoribus Cardinalibus coni-

175쪽

168 TRACTATUA DE IURE REGULARIUΜ. mittitur ut, in quibuscunque causis per eos nempe Carmelitas movendis quacunque ratione vel causa quin eoeevitari posset, eis

ministrent justitiae complementum. Quae verba fori externi jurisdictionem profecto exprimunt. Aliis similibus documentis constat stetisse aliquando penes Cardinales protectores proprie dictam atque amplum jurisdictionem. Sed pro naturae humanae, in abusus facile labilis, fragilitate successu temporis contigit, ut Cardinales protectores hujus suae potestatis simbrias nimium extenderent, adeo ut sunt verba Cardinalis Petrain non protegendi, sed dominandi Occasiones eu- starent ; sicque de die in diem trahebant ad noaeam, quod per di- Dum Franciscum provisum eastitit ad salutem in constitutionem 4, Gregorii XI, n. 3, t. 4. p. 162, edit. Venet. l74 l).Ηine ad limitandas et declarandas Cardinalium protectorum facultates, editae sunt constitutiones a Gregorio XI, Sixto IV, Iulio II, Gregorio XIII et Paulo V vide Cardinalem Petra loco cit. D. 5J. Et tandem Iuno centius XII, die 17 februarii 1694, non solum quoad Franciscanam familiam, sed et quoad

omnes generatim regularium ordines, rem totam determinavit, constitutione sua Christi βdelium. Hanc nos constitutionem pro norma sumimus, ad determinandum commune de Cardinalium protectorum munere, juribus ac potestate. QuaesΤIO IV . - 4n constitutio Christi fidelium Innocentii XII pro norma juris communis hodiedum vigentis habenda sit 8

Respondeo assirmative. Nulla enim. quod sciam, recentior lex ecclesiastica huic derogavit. Loquor de legibus universalibus, quae jus commune constituere valeant. Quod enim identidem alicui Cardinali tu protectorem deputato nonnihil potestatis a sede Apostolica concedatur, praeter vel contra praesutam constitutionem, idque in mandato deputationis ipsi dato inseratur, ad jus liarticulare et exceptionale referendum est. Dubium enim non est, quin possit Pontifex quam voluerit potestalem alicui Cardinali protectori delegare. Sed quaestio est, quam nam potestatem habere censendus sit cardinalis si deputetur sim Illiciter in protectorem, et nihil de lacultatibus Diqiligod by Corale

176쪽

ipsi concessis exprimatur. Tunc nempe dicimus dimetiendam esse hanc potestatem ex jure communi ; et jus illud ex dicta constitutione Innocentii esse desumendum. Nam bulla haec, quando edita est, jus commune procul dubio constituit: aliunde autem prout supponimus) lex illa ecclesiastica nec sublata, nec mutata est : ergo jus commune per illam inductum, ho-

dicdum permanet. Quo in antecesSum praenotato, expendendum nunc per partes, quid dicta constitutio statuerit. QuAESTIO '. - Ouid possint vel non possint Cardinales protectores, vi juris communis, seu vi constitutionis Innocentii XII 8-l' i Ne in aliquibus negotiis, causis, seu rebus quae univeru sum Ordinem seu totum corpus religionis non concernunqu sese ingerant, v ipsis interdicitur. S 6. In particulari autem, v Nequit Cardinalis protector ullo modo conrigere aut immutare statuta capituli generalis, vel provincialis, vel conventualis, nisi In casu quo per haec statuta totus ordo deviaret aside catholica, aut ab obedientia S. Ilomanae Ecclesiae debita vide textum constitutionis, quam invenies in bullario romano, edit. Mainardi, Romae l734, tom. 9, pag. 3qέὶ.3' Nequit ullum superiorem ossicialemve instituere aut destituere.

4' Nequit religiosum ullum promovere ad ullos gradus, aut

ab eis eum remoVere.

5' Neque religiosorum quemquam de loco ad locum mittere, sive licentiam dare alio migrandi. 6' Neque ullum religiosum punire, aut a poena ipsi imposita liberare. γ' Neque ulli religioso concedere usum alicujuS camerae,

aut libri aut rei cujuslibet. 8' Beligiosi impetrantes a Cardinali protectore aliquid ex iis quae eidem protectori sunt prohibita, necnon licentiis sic impetratis utentes, tanquam de gravi culpa puniendi sunt. 9' Etiamsi aliquot religiosi deviarent a side catholica, modo

error non sit totius ordinis, ad Cardinalem protectorem non pertinet remedium adhibere, nec querelas ut recursus a reli-

177쪽

170 TRACTANS DE IURE REGULARIUM.giosis ad ipsum directos audire, aut de his quidquam decer

nere.

100 Quando, vel ex jure communi, vel ex proprio suo instituto, religiosi possunt appellationem vel recursum interibcere, quamvis ante constitutionem Innocentii XII, possunt Cardinales protectores sive ex conSuetudine, Sive ex particularibus ordinis constitutionibus) de iis appellationibus et recurSibus cognoScere, poSt dictam constitutionem jam id non possunt. Sed Innocentius XII ejusmodi recursus et appellationes in quocunque gradu reservavit S. Congregatioui ΕΡi- Scoporum et regularium S 7 constitutionis .li' Item facultatem quam alias haberet Cardinalis protector, vi constitutionum religiosi ordinis) aliquid gerendi mandandi seu or nandi, transtulit Inuocentius XII ad Sacras Congregationes respective, pro negotiorum qualitate S 8, constitutionis Christi fidelium).12' Quando in causis regularium, ad Sacras Congregationes perlatis, exquirenda est informatio Seu Votum Super expositis, ejusmodi informatio et votum non dari debet a Cardinali protectore, nisi in Solo casu, quo negotium respiceret totum ordinem religiosum. In aliis vero casibus exquiri debet insormatio seu votum, Vel a Superiore generali ordinis, vel ab ejus procuratore generali ibid. S l0 . 13' Cardinalis protector interesse potest electionibus praelatorum ordinis. Id aperte supponit constitutio Innocentii XII, paragraphis it et 12.14' In iis electionibus habet votum, si quod et eo modo quod

juoeta cujuscunque ordinis regulas, statuta, vel alia, ipsi com

15' Nec Cardinalis protector, nec quivis aliuS, imo nec ipsae S. Congregationes romanae possunt, in dictis electionibus, absentium vota supplere. Neque item possunt alios religiosos, loco absentium vocalium, subrogare Seu deputare. Sed tunc totum jus eligendi consolidatur in religiosis vocalibus, ad normam cujusque instituti legitime cougregatis S l2ὶ.

178쪽

16' Ex praemissis aperte sequitur Cardinali protectori, de jure communi, non competere ullam proprie dictam jurisdictionem, excepto caSu sere chimerico : Si nempe causa totum ordinem concerneret, ut Si totus ordo a fide aberraret. De jure communi, inquam, Seu ex nuda vi muneris Sui, juxta normam Innocentianae constitutionis intellecti. Et ita rem intelligit, tuter alios, Cardinalis de Luca de regularibus, discursu 23, n. 4) : Nullibi, inquit, in jure Meo assistentia seu jurisdictio attributa legitur Cardinali protectori; cui commissa Solum esι protectio, quoede sui natura jurisdictionem non importat, ut firmatur per Rotam meoisione M , n. 5, parte si recentiorum, tom. 2ὶ.17' Hinc cum jure communi, juxta dictam Innocentii XII constitutionem intellecto, jam non plene concordat sormula deputationis antea adhiberi solita; cujus duplex exemplar resert Pelliggarius manuale regularium, tract. 8, cap. 8, ii. i50 . Priorem ex istis formulis subjicimus :Volumus autem, ac tibi in virtute sanetoe obedientioe per proesentes easdem injungimus et mandamus, ut superiorum dicti ordinis auctoritatem, quantum fieri poterit, conservars cures; et prinpterea cum ipsi superiores eorum ollicio debite satisfecerint, ac gubernio subditorum suspicienter in buerint, tunc negotiis eorumdem fratrum te non immisceas. Ouando autem ab ipsis fueris regu situs, ut in eisdem negotiis auctoritatem interponas, vel necesse fore o noveris ut eamdem auctoritatem tuam in ejusdem negotiis Merceas, tunc id libere facere possis; sed quoad potueris, per teipsum hoc lacere cures, adhibito ad scribendum . . , loco notarii,

aliquo eae fratribus dicti ordinis. Ibi procul dubio aliqua proprie dicta jurisdictio Cardinali prolectori tribuitur; imo ut quam p0sset absolute delegare. 18' Ex eo vero quod Cardinalis protector jurisdictionaliter

religiosorum causis et negotiis Sese ingerere nequeat, non Sequitur non posse eum in iis sese immiscere quatenus pr tector, id est, adjutor, amicus et advocalus. Imo hoc ipsius ossicium est, praesertim ubi tutandi sunt religiosi ab injuriis et oppressionibus. Agit autem ut protector qui requisitus juvamen

179쪽

praestat. Quod si Cardinalis protector, non requirentibus aut invitis religionis praelatis, dirimenda negotia sibi arroget, non protegit sed eorumdem praelatorum jurisdictionem invadit, ac eas inducit perturbationes, quas sublatas voluit Inuocentius XII.

QUAESTIO VI'. - An, non obstante jure communi eae sito, eontingere possit ut Cardinalis protector jurisdietionem aliquam

habeat' - 1' Id contingere potest ex speciali delegatione jurisdictionis ipsi a summo Pontifice facta. Si nempe Pontifex non tantum eum in protectorem alicui ordini deputet, sed insuper expresse jurisdictionem aliquam in hunc ordinem exercendam tribuat, dubium non est quin hac jurisdictione polleat. 2' Id etiam contingere posse videtur absque dicta expressa delegatione jurisdictionis, si nempe alicujus ordinis constitutiones, a sede Apostolica post bullam Iunocentii XII approbatae, in certis casibus Cardinali protectori jurisdictionem tribuant. Approbando enim ejusmodi constitutiones, implicito disponit Ponti sex ut cardinalis protector jurisdictionem, prout in iis determinatur, habeat; et consequenter contrariae Inu eentii XII dispositioni derogat.

QuasTIO VIP. - An standum sit attestationi cardinalis protectoris, asserentis sibi a Papa vivae vocis Oraculo concessam fuisse

aliquam jurisdietionem seu saeuitalam' - Dissicultatem facit decretum Urbani VIII, abrogans omnia vivae vocis oracula, etiam a Cardinalibus subscripta. Sed adnotant nonnulli cano-nistae, abrogationem hanc sese extendere duntaxat ad vivos vocis oracula eontinentia gratias, facultates, licentias ore privilegia, ante concessa Pelli ZZarius, loco cit., n. 164. Vide etiam Cardinalem Petra, loco citato, n. 9 .

Nota. Quod tu praesenti capite diximus de Cardinali protectore religiosorum, intelligeuda veniunt et de Cardinalibus

protectoribus moui alium. Constitutio enim Innocentii XII utrosque complectitur. Pro coronide haec Cardinalis Petra verba subjiciemus :Duiligod by Corale

180쪽

PARS QUINTA.

α optimi autem regularium protectoris partes Sunt, ordinem at sibi commendatum in quieto et pacifico statu conservare et et augere, ab impugnantibus et molestantibus protegere et u tueri, ac etiam invigilare eum regulis prudentialibus potiusu quam jurisdictionalibus, ne subditi a superioribus opprimanu tur. η Tom. 4. p. 162, n. 7, edit. Venet. 174l.)

SEARCH

MENU NAVIGATION