Josephi Eyerel Commentaria in Maximiliani Stollii Aphorismos de cognoscendis et curandis febribus

발행: 1788년

분량: 403페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

81쪽

ineatum. Mala est methodus, quae Vomitum copiosa aqua tepida epota movere tentat, cum finis saepe non obtineatur. 2 Purgans vomitorio substitui non debet, neque idem habetnr essectus. Saepe tamen purgans in saburra ventriculi fit emeticum , & emeticum vice versa sepe in purgans aut emeto cathardensia abit, in suburra inte,

stinorum.

3) Ρ0st emesin plures sunt, qui parego'

ricum aegris propinant, eo scilicet fine, ut turbae ab emetico concitatae sopiantur. Νlin. quam , aut Vix unquam hane praxim sequebatur solitius, cum videret, excussa saburra, alvo mota, motisque sudoribus, aegrum in blandum plerumque somnum delabi, & refici in. de. Torbae non facile, nisi ab inepte dato emetico excitantur; nisi forte in irritabilissimo homine nimia emesis, vel diarrhaea, vel anxietas oriretur, ut opus esset hos tumultus opto inhibere. O Vomitu peracto sednio curandum est, ut alvus quoque aperta maneat . atque reli quas per sudorem & urinam excretiones libere procedant. uodsi itaque alvus morosior sit, eam repetito enemate ex decocto herbae malvae, vel florum chamomillae parato, cui

82쪽

76 cui unciae f-iij oxymellis simplicis adduntur,

sollicitare oportet. Utilitas dati emetiei non ex eopia materiae vomitu rejectae, sed ex levamine 'subsequo aestimanda est. Juvat nunc signa quaedam decepeoria ex ponese, seli talia, quibus praesentibus saburram biliosam & adesse, & etiam turgere medici minus experti arbitrantur. Inflammatio primo loco est commemoranda, maxime lepatis, atque interioris ejus substantiae, item aliorum quoque viscerum abdominalium major minorve inflammatio. Post hepatis tamen in

flammationem , renum, ureterumque inflammatio maxime vomitum biliosum, .rugino. sum sibi junsium habet. Vidimus ejusmodi vomitum ab haemorrhoidibus vessicae atque urethrae. Vidimus quoque hepatitides habitas pro febre biliosa, & emetico tentatas: item inflammationem duodeni. Alterum signum decipiens est, depravatus gustus. qui a multis caussis oriri potest, scilicet a vitio oris &saucium, a vitio pulmonum, a vitio humoris salivalis, i liniversiim plus minusve omni . febνicitantibus gustusest depravatus. uan. ii momenti sit haec resin dignoscenda & curanda

febre biliosa Idustris Frank exponit. a

H De larvis febr. biliosar. In delectu opustulorum. V. I.

83쪽

Certe ab arthi itica materia ad ventriculi parietes retrogressa & pertinaciter hae rente, Vel ab acri quocunque viscus hoc erodente & inflammante, enormes vomitus emetico nequaquam auscuhantes, sed quamplurismum exasperandi. Toties observatum est, ct ipsemet novi, ex longa ad regionem epi- gastricam oppressione , appetitu dejecto, nausea, vomituritione fere perpetua, ad emeti- ea, uti ad saeram anchoram confugisse medi- eos; cum interea malum a vasorum ventriculi sanguineorum turgescentia, & a crassi atrique sanguinis in iisdem stragnatione pro-Veniens, in funestos cruoris vomitus ab emetico converteretur, & arti maculam inureret; circa quod me ly a monebat Omnes, ne vasorum ventriculi obstructionem cruditati bus adseriberent. Ipse ego ardore laborans ventriculi perpetuo, & appetitu depravato, repetito ingessi emeticum, bilem sat copiosam quidem ejiciens ; sed malum ab acido ortum duxerat, in quod nullae emeticorum vi. res esse poterant, & cui debellando absorbentium optimorum usus vi A non erat impar. Communis litteratorum ferme omnium morbus est stomachi debilitas, viscerumque digestioni inservientium in actio : sub has quotidiana fere ad ciendum vomitum nasceretur indica- , UO;

84쪽

7Stio ; a quo tamen remedii genere malum quam

plurimum eXasperabitur. Commutata vitae ra. tione , & moderatis animi contentionibus redit sua iterum ventriculo virtus. & quod ca pili nimis assiuxerat vitalium virium, hoc digestionis operi impensum, omnia mOX incommoda aufert, a nullo emetico auferenda: quamvis non ita raro ab accumulatis his sordibus vera vomitionis artificialis nascatur indieatio, suasque tunc utilitates habeat experientia comprobatas

In ventriculi, intestinorumque oeculistis inflammationibus, ubi toties pulsuum sum ma est fallacia, quam plurimos novi leto tra ditos, cum eX nausea, UOmituritionibus, op. pressione stomachi, quin & ex Oris amaritu. dine & linguae viscositate ad bilis turgescet 1 tiam concluderent incauti. Cluantas vero strages ederet medietas, qui in cholera morbo non demulcentibus magis & antispasmο- dicis remediis aegro subvuniret . quam bilem moventibus medicamentis , cujus motus jam tanti sunt, tamque sepe a bile ipsa origi nem non trahunt, ut quodcumque aere iis .

dein producendis par sit, & in specie quidem diversam , in genere vero consopientem ner-

85쪽

7ia Vorumque tumultus nimios moderAntem medelam requirat. Vereor, ne in dysenteriis malignis ob nimias in hoc morbo emetieo rum laudes, saepissime peccetur: cum a solo intestinorum dolore, nervorumque Ventriculi consensu, & nausea & vomituritio facillime producantur, inflammatio vero jamjam intestinatem tubum occupans, omnem certe, nisi haec abacta fuerit, emeticorum usum in tercludatiis In periculosissimis peripneumoniis ,

summe inflammatoriis, a solo consensu non raro vomituritionem Observari est, quem &vomitus insequitur, & hunc oris amaror. At qui exitialis erit in symptomatico hoc vomitu emeticorum actio: a quorum usu juniores medicos recte absterret eL VogeL ab uodsi in herniis incarceratis, praesente jam validiori intestini prolapsi inflammatione profuerit ali quando vomitorium remedium, id quidem sub certis circumstantiis non omnino negave rini; ast in malo, cujus exitus in ileum tam frequens est, quod ve tam immanes semper vomitus habet comites, nisi omnis inflammatio jam cesset, & regressus impedimenta sublata sint, emeticorum usum maxime dubium ego quidem habuerim, donec non per unius, sed plurimornm experimentorum fidem con-

86쪽

8Gui ctus fuero. Hepatis, renum, uteri x veri sicae inflammationes bilioso persepe stipantur vomitu, & funeste illos decipiunt, qui systematis biliosi auctoritate capti, symptoma a morbo ipso non separant, illique medendo, caussam istius exasperant.

uemadmodum vero incerta saepenumero sunt turgescentis bilis indicia; ita morbi dan tur revera biliosae indolis, in quibus materia turgere non videtur, summa tamen est emeticorum mox a principio porrectorum utilitas. Perdissicilis est in hisce morbis diagnosis; nisi epidemicus eorum character, & nota anni constitutio lucem asserat, & ad bilis excretionem, antequam diarrhaeam ulterius pro gresso morbo, asserat taediosissinam, moveat.

Sic in biliosa pleuritide venae sectio dolorem

haud leniebat, quamvis morbus fuisset ex rheumatico inflammatorius, signa jam non amplius aderant, nec nausea, nec Vomituritio; cum interim morbi genius epidemicus mihi ex multis aliis aegris jam notus fuerat, cum genae ruberent intense, circa labiorum oris commissuram vero ex livido palescerent, aegra.

que a ,rimis morbi diebus vomitum passa suise

87쪽

fuisset spontaneum ; praesente respirationa perdissicili, & dolore lateris atroci, dedi sexta morbi die, qua primum vocatus eram, eme to . catliarticum, a quo bilis multa ore &al. vo rejecta est. Siluit abhinc dolor lateris se re omnis, aegraque somnum recuperata est, eousque amissum, & transpirationem maxime proficuam, moderatam , quin non minima eme licorum in corpus humanum virtus est. Inter potiora diagnostica redundantis inter prae

cordia bilis reposuit & Illus; . Stoli o) hune

ruborem genarum, quasi minio affrictum, dum ad oris labiorum commissuram & narium piunas procurrit, ruborem pallor excipit ex flavo virescens, & praecipue dum splendor quidam oculorum, quasi lacrymis innatantium accedat. Similes meis, quae copiosae sunt, observationes adduxit vir hic egregius, ubi nee niinimo bilis tutgescentis praesente signo, eandem tamen adesse, felici omine conclude

Etsi in genuina febre biliosa, materiabiliosa multo potu ae scente & saponaceo so hluta, omnia Cura plerumque emeto-catharsisbsolvatur I frequenter tamen praevia corpo-

88쪽

ris ad hanc ipsam eVacuationem subeundam praeparatio requiritur. Atque omnium primo gravis hie quaestio oritur, an & quando in febribus biliosis vel am secare opporteat 3 Certum utique est. ipnguinem eX vena detrahere, in febre biliosa , si naturam hujus morbi perspectam habeamus, hancque febrim ab omni alia aegri eo ditione divulsam spectemus, adeo non juvare, ut etiam maxime nociva habenda sit; viribus enim vitae per sanguinis missionem dejediis, separatio humoris bili sormis ex sanguinis massa, ejusque per colatoria evacuatio impeditur. Nihil enim magis ad firmiorem curationem conducit, quam si firmae fuerint aegri vires: illae ergo Omni ope servandae sunt, quo plus enim Vim aegri, quae reliqua est limitas, debilitabis, eo magis prae dominabunt uires morbi. Hine a methodo antiphlogisti-

ea in febre biliosa praeter rationem instituta frequens transitus in febrem putridam, varii materiae alienae ad viseera nobiliora, & nervos decnbitus. Addit illustr. Tisse a rationem febris biliose non esse opus unitis horae; congeruntur sensim sordes, obstruuntur viscera, languent gastri et systematis functiones; impersecta remanet digestio, imperiecta ergo & nutritio; nec eadem inde

89쪽

sanguinis quantitas conficitur, nec idem ille elaboratur sanguis, solus fere inflammari capax. Illo ergo momento, quo aliquis bilio sa febre corripitur, jam plethoricus ae pan- creativus esse plerumque desiit.

Juvat ergo exacte nosse circumstantias, quae in febribus biliosis sanguitiem detrahere permittunt, aut etiam postulant, qua de re ipsum Mollium audiamus.

o De sanguinis missione in morbis bilio. sis instituenda, saepius a viris doctis quaesitum est, an & quousque & quem in finem mitti hisce in morbis sanguis possiti Ent quam ego

legem ea in re sim secutus. Morbo bilioso venae sectionem nunquam per se convenire mecum statueram, cum quod extracto sanguine,bilis domitore,morbus acrius insurgat, materia intra sanguinis stationem liberius irruente, tum quod , quae emetico &purgante feliciter auferuntur, & cito sanqui nis detractione saltem non indigeant. Observatio numorosa, medendi princeps magi stra , me hunc do sanguinis missione canonem edocuit.

90쪽

Verum si humor biliosus magnam par tem per corpus diffundatur, & plet horae spe.

cies , vasorumque turgOrtum a bonis succis, cum a praVis intra sanguiliis alveum receptis, itideque & sebris valida, & humorum circumis euntium ob nimiam eorundem copiam qllaedam quasi strangulatio immineat, sanguinem mitto , sed avara manu, & ad uncias paucas, ut me nunquam paenitere largius effusii sanguinis possit, educturum denuo paucum quid, si necduma obtinuero, quae proposueram. Expertus assero non una vice, plus no euille sanguinem, ubi non oportuerat, mi Dium, quam non missum, ubi Oportuerat. ιγ

is sistit medendi ratio T. II. p. 9 .

Convenit ita lue sanguinis missio , Ad uni versim antiphlogistica methodus, si febris biliosa in hominem florentis aetatis, robu1tum.& plethora laborantem inciderit. Laxatis enim solidis, atque humorum movendorum mole imminuta, ibiventia & diluentia remedia fia. ei lius sanguini miscentur, neque humor biliosus vehementiori circuitu in nobiliorem aliquam partem impingitur, & non raro sau-guinis copia imminuta, sponte salutaris eme. tO-catarsis sequitur, Hins

SEARCH

MENU NAVIGATION