Josephi Eyerel Commentaria in Maximiliani Stollii Aphorismos de cognoscendis et curandis febribus

발행: 1788년

분량: 403페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

ψs dos singulare bechium erat oleum seminis lini

cum pari quantitate olei amygdalarum dulcium , cum salis prunellae modico , granis aliquot campliorae, & oximellis. Hoc ecleg. mate, quantumVis injucundo, aegri libenter utebantur, quippe qui ab eo sensibile levamentum percipiebant. In quibusdam pletho-rieis febribus vigebat adeo perennis cum universali aestuatione , & phrenitidis periculo,

ut praeter eupositam remediorum normam,

quinto, vel etiam sexto morbi die non dubitaverim saphenae sectionem praecipere, Veliterandam, ubi peracta jam antea fuisset; tametsi praenotatum sit, perniciosam phlebotomiam fuisse in hac pleuritidis specie; distin-

quenda enim sunt morbi tempora, in quibus scilicet humorum statio sit, vel motus. In morbi initio, cum biliosus humor, nulla adhuc parata ad ejus estcretionem via, vel nullo inducto opportunis auxiliis freno, in secretoriis ductibus haeret, vel turget, tune iterata phlebotomia nocere solet, quia bilis concesso in sanguineis vastis spatio, & adaueto per acutam febrim motu in circulum, vel exotica rapitur, partemque jam assectam, Vel eaput invadit cum immillente stagnationis perieulo. Si vero biliosa colluvies, ct pravi-- tas partim imminuta medicamentis, partim

emen

52쪽

emendata fuerit ; interisii vem phlogistiens sanguinis status , ejusque citatior motus cohi' bendi sulit, tune prosecto venae sectio prodesse plurimum potest. Ρorro hac methodo constanter servata Iiumorum irruptiones sedabantur, motusque inordinati componebantur ; meque agendum mihi aliud supererat, quam Victils rationem dirigere, & continuato diluentium usu vias di sponere ad blandum catharticum opportune exhibendum, quod curationem absolveret. a)

Varia depositionum biliosarum exempla, unde diversi externa facie morbi biliosorum nomine insigniuntur, apud Observatores medicos passim leguntur.

Seu medendi methodum, seu prognosin respicias, magni certe momenti haec divisio habenda est; ut enim in meraca febre Dei lior sanationis spes assulget, ita in complieati

53쪽

ta subre biliosa veittite medentis ingenium requiritur, ut oppositis non raro indicationibus satisfiat. Frequens autem est biliota febris cum inflammatoria febre connubium, unde magna curandi dissicultas subnascitur, ne scilicet ala tiphlogisticam methodum ultra quam par est, adhibeamus. Haec complicatio tune praecipue observatur, cum anniversaria febris phlogi

stica sensim satiscit, in subsequam bilios, utransitura. Febris haec ex inflammatoria Abiliosa indole composita in initio solet febris

continuae modo incedere, atque post aliquot demum dies manifestis exacerbationibus distinquitur. Grantius quoque observavit in febribus annuis biliosis, mense Augusto atque prima Septembris medietate, tempestate adhuc calida perdurante, etiam in hominibus plethoricis raro Venae seetionem requiri, quinimmo nocere saepius; cum autem nocturna tempora sensim elongantur, flante praesertim borea, majorem continuo secandae venae necessitatem ingruere, imo etiam esse iterandum hoc praesidit genus, donec omnis phio gosis abstersa sit, atque tunc maxime, si seca veli*mensque tussis urgeat. H

54쪽

48 Sed etiam pituito in febri jungitur bilio

se, atque febrem atrabitariam Grantii constituit, sero sci licet autumno, biliosa corporum dispositione nondum exstincta. snbindebitaria febris phlogosin simul junctam habet. si nempe atrabitariae constitutioni nondum' emortuae inflammatoria febris accedit. Celebris inter practicos medicos lis orta est de natura febris puerperarum. Non est hic locus has lites componere, cum peculiari capite de hac aegritudine agemus. Id tantum hie notasse liceat, morbum hunc persaepe in epidemici transire, atque biliosa febre dominante medicinam solventem , evacuantemque puerperis debere adhiberi. Idem etiam de variolis & morbillis valet, quorum morborum cum febre biliosa complicatorum historias StolliusΠdescripsit. ain

Exitus in mortem. Prima, atque frequentior fatalis exitus species est, cum bilisorinis humor ad partem quandam uobilem, ad encephalon seilicet,

55쪽

aut in thoracis cavitatem repente irruit, ut iectionibus cadaverum hac febre perempto rum constat. Tale exemplum Guideti

cti epidemica febris perniciosa, tertianae duplicis morem servans, una cum comite pleu'ritide jam plurimos homines morte confecerant. Haec profecto eodem symptomatum comitatu stipabantur, ut ante descripta hye-

malis anni 17os, sed aegritudinis progressu

lumbricorum copia per alvinas vias prodibat, ita, ut quidam medicus verminosam esse fe brim, & vagos lateris dolores symptomaticos esse a vermibus censebat; quam ob rem iri probari coepit methodus celebris medici Gu-hebneeti, qui longa edoctus experientia inflammatorium esse morbum animadvertens, amittendi sanguinis scopo recedere piaculum esse arbitrabatur; imo peracuti morbi celeritate adductus, totam sanguinis quantitatem, quam aegrotantium vires serendo pares videbantur, repetitis incisionibus emitti ante diem quartum jubebat, minime omittens reliqua remedia apto tempore administratida. Attamen vir iste ceteroquin doctus, & experiens, tot, tantisque evacuationibus morbi seritatem infringere, aut cohibere minus po- Dou Com. T. III. D tuit .

56쪽

tuit: aegroti pene omnes intra septimum diem interibant. Quapropter illius loci cnrili , res morbi caussam stilliue latentem in aliquo cadavere inquirendam esse statuerunt. Ad hunc itaque finem alii in consilium vocati

fuerunt medici, nempe aetate, scientia, experientiaque Conspieuus, , qui magna cum laude artem exercebat, fimul Ego ipse. Apertum fuit cadaver hominis annorum circiter triginta epidemica peripneumo

nix interempti, quem scilicet liberalis & frequens phlebotomia in vivis servare haud lus.

quam potuerat. Sublata anteriore thoracis parte per D. celeberrimum nostri tem,poris inter Ρedemontanos chirurgum, pulmones ambos spectabamus crocea, & crustola, ut alibi memoravimus, bile obduetos, totumque mediastinum, totam pleuram , Vasorum tunieas, diaphragma, peri cardium,& cor fulvo inquinamento polluta, cum serieflusione in utroque pectoris cavo. Disse. ecto abdomine jecur invenimus in naturali habitudine , sed felleam cystim inanem, cysti cum, & heparicos ductus biliarios omnino flaetidos. An desecerit in hepate secretio, ideoque bilis per cavam venam ad cor, inde ad pulmones irruperit; an vero eadem per

venam Portat ad hepar haud traducta suerit

57쪽

iecretione, dubium videtur; aliter enim bilis in acutis febribus a secretionis loco abduci& aberrare' potest, aliter in mitioribus aut absente febre, ut in variis teteri speciebus

observare licet ; at siquidem certiores esse noupos uinus, quomodo in naturali oeconomia internae functiones peragantur, nihil mirum si in praeternaturali statu modum, quo illae sub- Vertuntur . ignoramus. Porro lienem obstructum, valdeque adauctum invenimus, quae tamen splenis assectio longo jam tempore, opinor, acutum morbum praecessorat. Deniisque in intestinis palmarium lumbricorum eo piam reperimus, quorum generationi favore potuit surrepta de propriis ductibus bilis, alioque translata. Sed illud profecto admi. mirati sumus, ex incisis pulmonibus, & corde vix tantum residui sanguinis prodiisse, quod effuso in thorace iaro inficiendo lassiceret.

Alter funellus hujus morbi exitus ab

erysipelate interno, mox in gangraenam trans eunte, quod praecipue ab acriori bile ad nobiliora viscera deposita fieri solet; quod maxi, me in corporibus, quibus malus habitus, ina. iique humores sunt, fieri amat. Inopinanter

58쪽

homines a tali erysipelate intranea oecupante

pereunt.

Tertius seque funestus biliosarum febrium exitus carbunculus internarum partium est; hunc graphipe descripsit Lommius a) Locus primum prurit, deinde rubore picis, aut bituminis more splendescente essiorescit, & maximo dolore urgetur: pustula tum protinus vel una, vel multa oritur, flagrantissima, non nimium eminens, estque nigra est, & interdum livida vel pallida. Hae rupta uleua cum crusta gignitur, qualis inuri ferro candente solet . eademque inflammatione cingitur, atque Vi ardoris eXtorretur. Itaque cutis eo loco sic inseriori carni adstricta, affixaque est, ut inde diduci ea dividique non pot- sit: quae in proximo sunt partes, caloris do. lorisque incommodum consensu quodam omnes parcipant: praeter haec, horrore subinde homo concutitur, ac febre perturbatur, cui multa aecedit nausea, ct somni cupiditas, &cordis tremor; ipse vero tumor nunquam suppurat, sed excidente tandem, corruptae propter exustionem carnis particula , cavum accipit, & sordidum ulcus. Id genus mali acutum, & ex toto mortiferum est, magis' que si febrim excitavit, si non longe a praescipuis abiistit visceribus, in axillia scilicet,

59쪽

inquinibus. Metus enim est, facile id intro reversurum: quod ubi incidit. in certo vitae periculo homo versetur, maximeque si plura etiam signa comitantur non bona. Saepe etiam, cum id vitium circa stomachum saucesque ortum est, subito spiritum elidit. Si in externis partibus tanta vastatio ab anthra cibus, letalem utique viscerum internorum destructionem a tanta carbunculorum acredine produci, facile patet.

I. Lommii observation. L. II.

uartus denique modus, qno sebris biliosa frequenter occidit, transitus est in febrem putridam, cum nempe vires vitae, seu ob ipsum morbi genium & aegri peculiarem conditionem, seu ob perversam medendi methodum ita corruunt, ut natura separant e& eliminandae materiae febrili impar sit.

Diversis etiam modis febres bilios se insanitatem tendunt , pro varia scilicet hum0ris biliosi copia & acrimonia.

60쪽

si nempe sanguis neque nimium ab hoc humore repletur, neque etiam is humor nimia acritudine pollet, omnis materia morbo se copioso potu aquoso, acescente, sepona ceo facile diluitur, & ex corpore sponte sensim sine sensu eliminatur. At non ita facile res succedit, si bilis nimia copia redundans atque acrior sanguini admixta est ; tune enim magnae turbae Oriun. tur, priusquam morbosus humor a sanguine separatur, & una cum aliis humoribus per varia corporis colatoria exit. Maxime solemnis est evacuatio materiae vel solia naturae viribus, vel arte ad exitum Paratae, vomitu aut alvi fluxu; qnod sub ex. scerbationis febrilis declinatione plerumque eontingit. Alter modus despumationis sudoribus &urinis, quales supra diximus, peragitur; hae autem evacuationes tune solum juvant, cum systema gastrieum a sordibus liberatum est; quamdiu enim impurum est corpus, nil cri. tici habeat aut sudor, aut urina. Rarius accidit, ut febris biliosa san. guinis fluxu, aut per nares, aut haemorrhoides, & menstruam purgationem judicetur. Monendum hoc est, ne haemorrhagias hasce

sanguinis dissolutioni adscribamus, atque me

SEARCH

MENU NAVIGATION