장음표시 사용
351쪽
is: 8 nam, ac militaria studia negligere ; nullus ordo ; non parere ducibus ; summa omnium rerum despcratione ingens victoriae spes Commutata ; quamplures castra deserere ; duces, ut saluti consulerent, ab cxercitu di scedere 33 reliqui in castris morbo correpti nihil ad praesentem rerum statum, fortunamque suta
tisis νωιά. levandam moliri. Tandem Lautrechius curarum ingenti mole M pressus decubuit ; Cum undique circumstantia pericula Cerneret , seraque poenitentia actus, quod magis sibi ipsi sidere, quam aliis cressere voluisset . Igitur morbi vi intrepidam mentem , vividamque animi aciem consternante, neque quidquam agere, neque Consilia Capere valebat e reliqui duces nimia illius severitate deterriti cautius, ac segnius res gerebant . Ipse aliquantisper morbo levatus , nonnihilque pristini vigoris asi sumpto, lapsa restituere, reluctantes praeceptis milites poenis
Coercere, augere copias nitebatur 3 nonnullis Epirotarum e tu tum turmis Surrento Venetis militantibus evocatis ; Florenti. nos urgendo, ut duo millia peditum in supplementum exercitus mitterent. Verum nulla vi , nullo conatu impendenti jam sortunae obsisti poterat : quantum enim foederatis copiis Histisast I animorum ademptum , tantum hostibus auctum fuerat , qui quotidie moenibus egressi usque ad Gallorum Castra excurrebant f impedimenta, calones, & lixas abducendo, itinera in-sesta reddendo , regionem circumquaque vastando, ac ne a Listi, Dueu Veneta Classe aliquid in castra inveheretur, prohibendo. At I autrechius denuo multis laboribus, & solicitudinibus consectus , graviori morbo correptus xvij. kal. septembris e cessit . ,- -- In Salassiorum Marchionem ob illius obitum omnium rerum Mare M is pondus inclinabat . Is, reliquis ducibus in consilium vocatis, .s . l..., Castra moVere decreVit ; cum praecipue Capua in potestatemd L. Caesareanorum concessisset : qua ex re non parum incomm paren Cae- di exercitui accesserat, ac sese quoque recipiendi dissicultas addita fuerat. Itaque copiis tria in agmina distributis, silentio, salis um ut hostibus insequendi facultas eriperetur, iij. kal. septembris ,
sevi Oriente sole , iter Aversam arripuere . Neque vero Caesareanos m. . scederatorum discessus ita latere potuit, quin extremam aciem
adorti, quam Palislius, S Camillus Triuitius ductabant, magno Gallis detrunento fuerint ι quamplurimis fugatis , atque
352쪽
intersectis, ac paulo post peditatu Hispano aucti ulterius celer rime progressi, cum ad mediam pervenissent aciem, cui Navatarus praeerat, turbatis ordinibus, Captivum egere ducem . Salassianus, & Guido Rangonius, qui cum prima acie castris enierant , incolumes Aversam pervenere ; quos statim , Caesareanis insequentibus, obsessa urbe, & ad summum periculum redacta , sponte se victoribus Galli dedere, magno mortalium rerum vicissitudinis documento ; cum ingentes copiae numero militum , ac robore insignes , quae Hispanis exitium portendebant, brevi intervallo disjectae, & disipatae fuerint ; victoriaeque monumenta Gallorum extiterint sepulcra. Inde foederis existimationedum imminuta , verum etiam collapsa ; & Veneti, qui omni bellico apparatu instructam classem , copias quoque terrestres,& cives insignes in eam expeditionem contulerant , summo dolore perculsi , non modo ex intercepto tot laborum fructu , sed etiam , quod aegre oppida atque urbes in suam potestatem re Ceptas, deleto Gallorum exercitu, defendi posse animadverterent. His malis accessit, quod Genua pestilentia vexata , atque fere cunctis civibus mortis metu urbe egressis , Andreas Auria opportunitatem nactus, inopinato cum triremibus, favore populi subnixus. qui plausibili libertatis nomine captus fuerat, urbem ingressus , immutata Reipublicae forma, Genuenses in clientelam Caesaris se recipere coegit. Neque huic malo obviam ire Theodorus Triuitius potuit, militibus pestilentiae lue ad summam paucitatem redactis ri cumque aegre in arcem se recepisset, a foederatorum ducibus , qui in Gallia Cisalpina erant, subsidia mitti flagitabat . quibus amissam urbem denuo se occupaturum pollicebatur. Tria millia peditum Germanae, & Helvetiae gentis Genuam versus mittere decrevere, ex iis , qui Alexandriae Gallis in Italiam venientibus jungendi erant . Interea dum ea, quae diximus, Neapoli agerentur, Franciscus Borbonius Lutetia diccedens, Lugduni, quae in Italicam expeditionem necessaria erant, comparatac, atque a Senatu, ut quam celerrime Alpes transgrederetur , impellebatur, quo Antonii Levae vires, & conatus praecideret γ ac Franciscum Contarenum Legatum Eporediam in
Subalpinis, ut Comitem Sancti Pauli exciperet, & stipendii partem , quae Reipublicae obvenerat , quinque Germanorum millibus persolveret, miserat, Legatoque Μauro scribenti Geta
353쪽
manos pedites ducentos, qui hostibus militabant, ad nostros transire velle, hac in re Senatus sententiam exquirenti, injunctum, ut non modo istos, sed quotquot ad exercitum accedere vellent, exciperet. Adorant Reipublicae ea tempestate, novis delectibus
auctis copiis, in Gallia Cisalpina decem & septem peditum millia , partim in urbium subsidiis disposita , partim patentibus
campis ad praelium cum hostibus conserendum instructa . Bergo- mi, quod finibus hostium proximum erat, tria millia quingenta; Veronae duo millia ; totidem sere Brixiae; quatuor Italorum mitilia sub imperatoris signis continebantur , praeter Epirotas. Crema , Asolum , Ponisici, Vicetia , & aliae arces, atque oppida, quod ad siummam reliquum erat , absumebant: ad haec mille quingenti leviores equites, octingenti cataphracti; stipendia iis monstrua nonagintaquinque aureorum millia persolvebantur. At Brunsvicense Duce, ut diximus, in Germaniam profecto ; cum propediem Sancti Pauli Comes Alpes cum exercitu trajecturus esia et, universis colIectis copiis, ad Insubres penitus obtinendos , Hispanosque ex ea regione pellendos aditus patefieri videbatur ;Urbinate de totius belli aciministratione ita statuente, ut Laus opportuno loco sita , vel ad Mediolanum oppugnandum, vel ad Bergomum, & Cremam Reipublicae urbes propugnandas validioribus praesidiis firmaretur et ipse, cum primum Galli iter in Italiam arripuissent, Pado trajecto, Venetorum copiis Gallicis iunctis , hostes opprimere conaretur : quod ut quamprimum fieret, Galeatius Vicecomes a Rege orator Venetias millus fuerat , qui senatum ad copias cum Comitis Sancti Pauli exemcitu coniungendas hortaretur, atque ut subsidia quamprimum
Iam prope julii mensis finis aderat, cum Borbonius in pIana Cisalpinae Galliae descendit ; quinque peditum millia, qui
gentos cataphractos Gallicos, totidem leviores equites ductabat. Urbinas Senatus jussu, ut coram de communibus rebus cum illo verba faceret, Monticuluin oppidum ad ripam Padi positum se contulit. Ibi diversis sententiis actum t Urbinatis ea erat, collectis viribus, bello in Insubribus incumbendum , Antonio Leva Mediolano lecto, cuncta in Italia prospera futura e non enim hostes, unde copias supplerent , ex Germania evocatis militibus, habituros; neque facile ex aliis regioni-
354쪽
bus tantam Commeatuum copiam, quanta in dies ex uberri- 1328mo Insubriae solo exercitui suppeditabatur, adsuturam: hinc debilitatis , ac stactis hostium viribus, nihil magnum ausuros.
Comes Sancti Pauli contra, Neapolitanam expeditionem deseri e re communi non esse censebat, ne hoc metu soluti hostes An tonio Levae subsidia mitterent, quique nunc nostris ad obsistendum minime pares forent, novo aucti auxilio, atque suta nixi augerent spiritus, & aequo nobiscum certamine congredi auderent. Inter haec discrepantium Ducum consilia media quaedam inita est ratio, qua non prorsus Neapolitanae res destitui viderentur sed tota belli vis in Galliam Cisalpinam effunderetur . Itaque Apuliae urbes nomini Veneto addictas firmare copias instaurare ; novum aliquod facinus aggredi decrctum est; Senatusque Augustino Amulio legato, ut classem ad lit se. ra Apuliae appelleret, mandavit, instauratisque oppidorum, a que urbium, quae Gallo, & Veneto parebant, praesidiis, Brumdusii arces oppugnando adoriretur ; & Rentio Ceriti, Amal- phitanoque Principi, qui post captivitatem Gallis accesserat, in
eas oras ex Hetruria cum quinque peditum millibus, ac trecentis equitibus prosecturis , octo triremes, atque alia navigia trans- inissa, ut Anconae in Apuliam tuto trajicere possent. Classem augeri , atque instaurari jussum, tum ad hostes variis in locis dis- ω,ι,-., tinendos, tum ut validioribus viribus impetus in Neapolitanos misH- fieret. Gallorum Reg, ob Andreae Auriae ad partes Caesaris accelsonem, classem Gallicam numero, ac viribus augere cupienti, &a Senatu duodecim triremes petenti, quas Massiliae, ac Genuae
ad bellandum instrui in animo habebat, satis ultro factum est :& post Neapolitanum casum , ut quo acerbior sese fortunae facies , tot undique circumfluentibus malis, ostendisset, eo altius regium animum erigeret, inexa ustasque potentissimi Regni vires vehementiori nixu exerere niteretur, Senatus suadebat. Fl rentinos praeterea , ac Fcrrariensem , ne adversis humanae sortis
ictibus frangerentur ; sed, ut ad bellum in Apulia instaurandum,
quascumque possent opes conserrent, hortabatur. Qui nulla in republicis defuturos commodis praeseserebant; illi Hetruriam; iste Mutinam in omnem eventum novis militum delectibus firmaturus. Interim cum jam Gallorum copiis Venetae se adjunxissent, Mediolanum versus movere castra, & ad Landrianum perVe-T a nerei
355쪽
nere ; sed urbe exercitu, ac commeatu ab Antonio Leva firmata, oppugnationem in aliud tempus differre Duces decreverunt , Ticinumque aggredi statuunt, infirmo militum praesidio, quod pedites mille non excesserat, urbe se cito potiri posse rati. Igitur quamcelerrime, ne consilii hostes certiores facti aliquid in nostros molirentur, Ticino universis copiis Circumsepto, magno impetu moenia quatere tormentis Coepere, quae n
per e Venetorum oppidis huc, Urbinatis cura, adverso Ticini flumine invecta fuerant f brevique strata magna murorum parte, ingressum experiri in urbem statuunt. Ut priores Venetorum Copiae aditum aperirent, sorte obvenit; ac dum omnia ad dimia Cationem conserendam comparantur , Helvetii reluctari visi. Id cum ab Urbinate animadversum esset, dextra vulnere uni ex illorum ducibus inflicto, qui, se excepto, nemini parituros suos milites dixerat, atque eodem momento tormentis in illos verti jussis, insolentiam, ac temeritatem stegit . Itaque magno a dore animi, qua disturbata, soloque aequata moenia erant, Pugna coepta. Urbini Dux inter primas acies, turba suorum si plus, uDi hostes conferti majore nixu ab ingressu arcere nostros nitebantur, fortiter dimicans, summi ducis, strenuique militis laudem eo die tulit ; atque inter militum ductores non vulgaris Calaciae Comitis, & Antonii Tiphernatis virius emicuit. Ticinum captum , direptum , milites sere omnes praesidiarii caesi ; arce postmodum a Galeatio Birago, qui cum iis, qui caedi superfuerant, in illam se receperat, deditione recepta, vitae incolumitate pacta, Germanisque Mediolanum, Italis ad domos cuique suas commeatu permisso. Victoriam Patres Se natus literis Francisco Borbonio Gallorum Duci gratulati sunt, atque illi pro egregie navata opera gratiae actae . Ex illius sane urbis expugnatione foederatorum res spiritus donuo sumere, praesentique beneficio & apud cunctos opinione incrementa accepturae videbantur, cum Novaria, vicinaque oppida in nostrorum potestatem concessissent, eo majore nostium detrimento , quod ex iis locis quamplurima ad illos inopia sublevandos Mediolanum antea importarentur. Verum iis, quae felicibus adeo auspiciis coepta in Insubribus gerebantur, Genuensium res obstabant. Cum enim Franciscus
Rex ingentem ex urbis illius defectione animo molestiam percepi L
356쪽
set ; quippe qui ex ea, S loci situ, & maritima, qua plurimum Genuenses pollent, disciplina, haud exigua commoda in Italicis praesertim expeditionibus accepisset, nihil non mo liri decreverat , ut amissa civitas denuo in illius potestatem
concederet . Itaque Francisco Borbonio mandaverat, ceteris praetermissis, id unum curaret, ut detrectantes Genuenses, dicto regio obtemperantes redderet. Tria peditum millia antea,
ut diximus, quo Genuat rebus subveniret, missa fuerant r ii ob stipendia statutis temporibus minime persoluta, iter ingredi abnuerant : inde Theodorus Triuitius, qui arce detinebatur , multis undique dissicultatibus circumseptus diutius se sustinere non posse, deditionemque facturum, ni cito subsidia
acciperet, significabat. Borbonius totus in eo erat, ut Genuae quamprimum opem ferret, aspirantisque sortunae auram negligens , omnia de Mediolano expugnando Consilia abjecerat, atque ab Urbinate summopere flagitabat, ut, cum Venetorum copiis itinere arrepto, quo tutius res ad exitum perduceretur, codem contenderet e neque Vero quem ex Ticini expugnati
ne , ex incommodis hostium, & Mediolanensium desperatione, qui a Caesareanis omnia acerba, atque intoleranda patiebantur , fructum amitteret, dispiciebat. Sed haec Borbonii comsilia Senatui minime probabantur , tum quod victoriae spes, quae jam prae manibus habebatur, hac consiliorum immutatione desereretur; tum quod minime suis rebus conducere arbitraretur , universas sere Copias trans Apenninum mittere, Ber-
gomumque & Cremam in finibus hostium fatis haud dubiis pe
riculis objectare ; ac Francisco Ssortiar aviti recuperandi imperii opportunitatem, quae affulsisse videbatur, eripere. Ea de re ad Franciscum Borbonium Senatus scripserat, hortatus , ne seliciter coeptam Insubrum expeditionem desereret: Mediolano oo Cupato , cuncta prospere Cessura ; quacumque se foederati exemcitus Converterint, nullas obsistentium vires experturos. Adeo Borbonii fixa erat menti concepta semel de Genua tentanda sententia , ut Cum neque ratione, neque adhortationibus ab ea dimoveri posset, universis Gallorum copiis, trajecto ad po tum Stellam Pado, iter per Hetruriam Genuam versus facturus proficisceretur. Venetorum copiae ad Ticinum, tum ad hostes coercendos, tum ut Genuensiibus rebus quatenus ficti poster,
357쪽
saverent, substitere , cum ad novas oppidorum oppugnationes impares essent, vehementer imminuto numero militum, qui praeliorum, & certaminum spe , direptionum, & praedarum Cupiditate , sub signis continebantur. Huc accesserat, quod Complures spe illecti, Gallis juncti Genuam contenderant: quapropter novos delectus haberi, ac tria militum millia in supplementum reliquis copiis addi Senatus jussit. Hostes de Bor nil itinere certiores facti, Genuam valido militum praesidio firmaverant , omnibusque iis rebus, quae ad sustinendum hostium impetum necessaria essent, muniverant. Borbonius, qui jam cum copiis iter emensus haud longe ab urbe substiterat, cum vires aὰ facinus aggrediendum pares non haberet, spe illius p tiundae dejectus, regredi in Insubres statuit , stationem Alexandri, habiturus ; ac ibi duo Germanorum militum millia, qui Lugduno in Italiam iter habebant, praestolaturus: pecunia laboranti cum a Senatu octo aureorum millia commodari sibi petiisset, ultro missa sunt. Per eos dies Petrus Franciscus Pomtremoli ortus e Galliis cum pecunia supervenit s atque inde Bor-bonius animo confirmatus augere exercitum, ac decem peditum millium delectum habere decrevit; cum interim Urbinas, Ssortiae militibus ad praesidium Ticini relictis , cum reliquis copiis ad Ab- duae fluminis ripas consedisset, nihilque, quod ad augendum , atque instaurandum exercitum pertineret , praetetermitteret, quo denuo firmiori consilio duplici exercitu Mediolanum aDgredi possent et ita enim Francisciis Borbonius, atque Urbinas Venetarum copiarum imperator statuerant, cum, ut de omni re consulerent, ad divi NaZarii oppidum convenissent. Theodorus Triuitius de Borbonii discessu certior factus, omni subsidii spe destitutus, dedere arcem Genuensibus coactus fuit, quam populus furore correptus, ac nomine libertatis concitatus statim diruere , & disturbare coepit, donec solo penitus aequaretur. Eadem facilitate Savonae civitas in Genuensium potestatem concessit, insperataeque libertatis auctorem Andream Auriam summis extulere laudibus , publicisque monumentis aere, ac marmore incisis illius memoriam ob singulare beneficium celebrem ad posteros transmiserunt. Rempublicam dive sis civium factionibus laborantem ad meliorem sormam redigere s popularem libertatem, vel potius libidinem coercere co-
358쪽
nati ; id ut maturo consilio consequerentur, duodecim cives, quos Reipublicae Reformatores Vocarunt, Creavere; atque ut tum primum nascentem libertatem severent, ac firmarent, summo cunctos Principes studio, & observantia se prosequi vulgaverant ; neque his, neque illis favere I in neutram partem propendere. Ad Francistum Ssortiam Oratorem e Saulia familia Resormatorum nomine miserant, qui quo loco suae res essent; partam libertatem; quo animo in Principes futuri, nunciaret. decreveravis Venetias accedere; sed de Senatus mente ambigens literas publicas miserat et mox ridericus Grimal dius, ac Georgius Ventus , qui negotiorum Causa Venetiis degebant,
suae Reipublicae nomine, ut ad Collegium aditus illis pateret, petiere. Introducti, Arausionense Epistopo Regis legato praesente et eorum oratio demisia admodum , ossiciorum , atque o servantiae in Venetam Rempublicam plurimis argumentis resemta e partam Andreae Auriae ope libertatem ut conservarent, Senatum aequo animo ferret, rogarunt; a qua se minime avem
sum esse superioribus temporibus non obseure ostendisset 3 cum, urbe illorum obsessa, petentibus, ne a Veneta classe naVes, quae ad illius inopiam sublevandam frumenta invehebant, molestia assicerentur , Senatus decreto minime negatum fuerat τί Caesareanos, atque Antonium Adurnum illis faventem urbe ejecissent, atque se in libertatem vendicassent, nulla re defuturiun et id illorum mentibus insidere , atque haud exiguam si em concipere , libertati, ad quam adipiscendam cohortati fuerant, Rempublicam non adversam sere. Responsum a Senatu est et quae Genuae acciderint, summa animi molestia Rempublicam accepisse s immutatas temporum conditiones, ut ab indigna Caesareanorum servitute eriperentur enixam fuisse s m do cum in Regis clientela conquiescerent, atque illius patr
cinio fulti tutae libertatis fructus perciperent ; quid indignius inicere potuisse, quam Andream Auriam, qui nuper in Regem omnia hostilitatis signa ediderat, in urbem recipere ; Gallorum copias arcere; classi regiae damna inserre haec nisi aegre, ac summa cum indignatione intelligi non posse: jure magnanimi Rems arma in se ipsos lacessisse ; foederato, ac socio tam justa causa nulla in re Rempublicam defuturam. Audito Senatus d creto, nil ultra addidere, nisi se omni opera, & studio gra-
359쪽
318 tiam Regis, mentem illius mitigando, imploraturos. Adiectum a Patribus Collegii est, nulla id ratione, nisi praeclaris,
ac recentibus in Regem meritis assequuturos. Quod vero Geuuenses a rege se exemissent, Imperatorique accessissent, ut moleste Senatus serret, non una aderat cauta
traecipua vero, quod CiVitatem, e qua aditus ad Italiam pat at , satius Regi amico parere, quam Hispanis ducebat, nequam per tot annos terrestribus copiis amixerant provinciam, classe in Ligusticos portus, atque oras immissa, mari quoque
vexarent ; cum praesertim per omnium ora Vulgatum esset, Ca sarem ipsum in Italiam cito venturum. Itaque Veneti nonnumquam Genuenses hortari, ut Francisco potentissimo Regi denuo adhaererent, in quo vires ad suam tuendam libertatem experturos i nec propensam in ipsos voluntatem desideraturos assi marent e nonnunquam denuo Genuae oppugnationem instaura tam censebant , ut conceptas in Regis animo querelas delerent, quod suis copiis Theodoro Triuitio subsidia non misissent et Verum, neque anni tempus, cum media hyems esset,
nec copiarum imminutus numerus id patiebantur. Iisdem de causis nihil adversus Mediolanum moliri, licet urbs annonae inopia pressa , Antonii Levat aegritudo, hostium vires labefactatae mirum in modum allicere ad fortunae aleam subeundam vid centur , crebrisque literis Senatus Urbinatem hortaretur, ne bene gerendarum rerum occasionem labi pateretur. Verum ille parum viribus militum fidens, hyemis asperitatem veritus, nil tentari absque periculo posse arbitrabatur. Itaque foederatorum duces in hyberna deducere exercitus decrevere : Urbinas cum copiis Abduam trajecit, tutoque, & commodo loco castra posuit ; Galli Alexandriana petiere, ut redintegratis viribus , appetente Vere, Prout rerum eventus exposcerent, Coninsilia caperent . In Neapolitano regno, Lautrechio defuncto ;Salassiorum Marchione capto s. exercitu fere deleto, adhuc Apuliae urbes, Traulum, Monopolis, Pulinianum , atque alia oppida Reipublicie parebant, eaque omni studio retinere Senatus decreverat: Barulum sub Gallorum potestate erat ; ne urbs illa in manus hostium , rebus omnibus in praeceps ruensibus, concederet, Ioannis Viturii legati Veneti virtus, ac dilige, etia esiecerat ue qui cum in Mansredonia expugnanda niter
360쪽
tur, de iis, quae Neapoli acciderant, certior factus , triremi- auer 8bus magna militum manu imposita , subsidia ad loca mariti ma miserat s datis ad magistratus literis, quibus illos ad con stantiam hortabatur. Tranium Camillus Ursinus cum copiis, Manfledonia relicta , ingressus fuerat ; Monopolim Ioannes Corradus Ursinus, Iulius Montebellius, Horatius Carpenas et Rentius vero Ceres, cui Gallus vices suas obire mandaverat, Barulum praesidio tenebat , quo Simeon Romanus cum suis
levioribus equitibus accesserat. Verum cum parvas nostrorum copias in ea esse provincia, neque eo numero, ut defendere
urbes, hostibusque obsistere pollent, nuntium Ursinus Senatui misisset, qui praesentem rerum in Apulia statum significaret ,
atque ut Copiae augerentur, suaderet : a Senatu Viturio legato mandatum, ut copias Reipublicae ad tria peditum millia
augeret ; Camillus Ursinus omnium copiarum auctor est Crea- meopiar intus, mille aureis publicum stipendium auctum s ad eundem datae literae, ut Ceritem totius expeditionis principem, &Caput ipse cum aliis ducibus, & militibus observarent. In ean- jn Apuliadem sententiam Ioanni Viturio scriptum, adjectumque est, si '' aliquod aggredi facinus communibus viribus vellent, nunquam praesidia ex Reipublicae urbibus, aut tormenta , aut muniti nes amoveri sineret ; idque unum prae ceteris spectaret , ut easdem incolumes, & tutas praestaret. Decem peditum millia in ea provincia foederatorum erant ; tria millia Venetis militabant' quinque ex Hetruria Ceres advexerat ; duo millia Florentini, ac nobiles ex Ursina familia viri coegerant: equitatus septingentis constabat ; quadringenti Venetorum, trece ii Rentii erant. In Aprutianis Ioannes Iacobus Francus Α-- tricem, Camillus Ursinus Aquilam, regionis caput occupaVerant , Gallorumque vexilla erexerant , cunctorum populorum animis in Gallicum nomen mirifice propensis 3 quo fiebat, ut invisi illis ob imperii acerbitatem , intolerandasque eXactationes Caesareani serent ; quorum quingentos equites in iis regi nibus turmatim adorti contrucidaverant. Veneti majori spe rei bene gerendae erecti , quae ad tenendas urbes necessaria in Apulia essent, importari jussere : sexcentos pcdites ad praesidia urbium augenda e Dalmatia navi una longa , ac duabus ariremibus misere ι quae asperrima hyeme cum navigarent, Obo
