Andreae Mauroceni, senatoris, Historia Veneta ab anno 1521 usque ad annum 1615, in tres tomos tributa

발행: 1719년

분량: 710페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

331쪽

261 HISTORIAE VENETAE

as18 ac, si se occasio obtulerit, nulso ne otio via populorum re a nos propensione, vel minime munitis urbibus, υes copiis nostris ea insidentibus, in nostrum sinum casura sint ; aut si spes aBqua pacis affulserit, inquiores , ac bonestiores condulones habisuri simus. Cur igitur ustra urbes Agas reddendas vobis suadent , ex quibus besso, pace tot commoda sunt futura ξ Neque -- re minora Pontifex consequetur, qui si probe a ma ertisset, prudentiumque virorum mentem exquisivisset, non ea de camsa opontinum Archiepiscopum Venetias misisset ; neque ita hementer a Senatu ista sibi reddi petissere, quae non minus Reipublicae damni, quam sibi detrimenti essent algatura; cum milue, pecunia, atque omnibus rebus destitutus sit , quae adsitis tuendas maxime essem necessaria , ut satim receptae in potestatem Hispanorum concessurae videantur. Atque iis si s mes potiti fuerint, quibus viribus, ac copiis ex uentur ξ Umdique Getesiae ditiones ab hostibus vexantur, crudele , atqud intolerandum imperium in populos exercent , urbibus prae Mimponunt. Quia interest, his adsteriis , an intra Romanae a cis maemia Yontificem detineant , an unaeque circum Eatatavus disione, orsito includunt Hoc igitur Pontificia dignitas ; hoc salus continetur tot M a superioribus annis fuere , ut Reipublicae impensis infensae urbes , tutatae provinciae non Pontifici arceaeant, sed hosti cedant e Reipubiscae pietas , relDgio, vetera, ac recentia in Apostolicam Sedem merita , promia Caesareanorum sint ὸ quasi vero labores a vibis suscepti , copiae terrestres, maritimae classes ad sublevandam Pontificiam majestatem instruriae non exietuo hoc praemio dignae sint moccupatae Venetorum armis Rawnna , ac Cervia fuere , -- strum imperium per suos Oratores urbes implorarunt si papias expetiverunt; Clementis Nuntius postulavit. Quod si animos vestros cupido totius Flaminiae potiunae occisa flet, an dubium

es, quin statim singulis oppidis , atque urbius consentientibus, finibus Reipublicae 1uisset ad ecta ξ Testes ForoisDienses, qui ut

in vestram clientelam reciperentur , obnixe rogarunt ; testes

Bretinorenses, qui aliquando vestris sub oetibus floruere ; trstes denique Ravennates ipsi, ac Cermenses , qui Pontifici rum Praefectorum pertaesi ad υos supplices confugerunt , ut in suas urbes Veneti magistratus mitterentur, flagitarunt. Sed

332쪽

MAURO CENI LIB. III. 263

vos honestatem, ac justitiam commodis vestris antetulistis , O iue: gistius provinciae ruinas vestrorum miluum , 9 Ducum Urtute,

ac viribus fulsistis. Quod Priminia, Θ Picenum stetere, id

totum vestrum es; coeptis institerimus, si nostris prim iis urbes nudab/mus, ne omnia labantur, atque in praeceps ruant, pertimescendum videtur. At quas urbes petimus , nisitatis, quae supra centum annos, nullo reclamante, uniυersis

sentientibus Principibus, vestri juris fuere, quae ab iis , qui tunc potiebantur; ex testamento Senatui rei, Re fuere in o Posentanus Ravennae , Sigismundus Malalem Cerviae hoer dem Rempublicam instituere ; musta onera adjecere , quibus publico aere perso nis bodie quoque obstricti estis et staυemnam antiquam, ac praeclaram ursem muris, ac propugnaculis

ingenti sumptu inserinistis . An haec omnia a volis omittenda sunt, ut populi desperatione adacti se Caesareanis dedant; vel ab iis, qui inexplebis siti imperii augenae leuentur , miseramis servitute premantur Qui singula haec aequa lance aestim hunt, non dominandi libid is , non injustitiae arguent ; sed prudentium quamplurimarum rerum usi confirmatam lauddus prosequontur. At Galsae, atque Anglia Reges Senatusconfustum de non restituentau ursibus reprehendent ; immo , ut ego eissimo, si quibus ad id statuen um adducti estis rationibus, accuritae perpendere υ fuerint , Reipublicae factum probaturos

non ambigo, atque aliquam rationem cum Clemente inituros ,

qua ea , quae per tot annos optimo jure possedistis, retinere possitis. Sin Ierus fiat, acci fas omnes spes Maero, nullam υos ex tot sumptisus, Ducibus , copiis, quas in tuenda Flaminia assumpsistis, fructum percepturos ri ac dum inane, 9 speciosum gloriolae nomen aucupumini, verae, 9 solidae prudentiae viram rem omnem amissuros. In magnis rebus saepe cunctatione opus est ue musta sepe accidere solent, quae aesciabmis tu rebus agem dis maximo usuὰ fuere 3 e uiuum humanorum haud exiguam partem fortuna possidet s id vis tot benorum varii exitus docuere . Extremum omnium istud est, despondere animum, atque ingruentium malorum timore praesentia bona deserere.. Hunc in modum verba habuisse Mocenicum fertur , qui cum referendae ad Senatum sententiae jus ex magistratu haberet , ita decernendum statuebat: Rempublicam , ut commuis hin

333쪽

164 HISTORIAE VENETAE

13:8 bus foederatorum rebus confuseret, in tam Rawnnae, ac moiae urbibus praesidia imposuisse s inde non mori Flaminium ;ac Picenum, sed Bononiam fmgue , atque eam , quae trara

enninum est, E aeitionem se aram esse et modo si postulatis annuat, id summo cessurum omnium detrimento ; cum praecipue oppiaea, atque arces Apostolicae Sedis in Caesarean rum potestatem WI ω, Des taeduione rein sint et quocirca de

iis restituendis nihiI certi Tenatum statuere posse , ni meisor fortuna Pontifici, ac foederatis accedat. Quis vero ad Antiastites nominandos spectat, petere Rempublicam, ne idy a

mente ea denegentur, quae regiquis Christianis Principibus com cessa sunt, penes quos constat priscum hunc morem adbuc υλgere et eo saepius maximis incommo is , quae si Antistitum ab-Jentiam accidere solent, obviam itum i per multas successionestem'rum apud Tenatum utaminandorum Antistitum jus fuisse, qui a Pontifice Maximo populorum pastores postusurretur , aequitati consentaneum , neque sacris legibus a resum videri pta eri bor Venetae Re Agicae, quae imperia, ac rellionis eadem funiamenta jecerit ; pro ista tutanaea , 9 semanda non

Gesauris, non Uribus, non vitae cimum pepercerit ; labanti Apostolicae Te F opem tulerit s pro ignus Hunis tr , atquc au Horitate acerrime certa rit si quando , hac potismum tempestate non exiguis argumentis patefecerit: sperare id, quoi

. .. Ure menter optat, a Pontifice consequuturam. In hanc sentei verens se tiam Senatusconsultum Alousius Mocenicus tulit. At reliquis

Σμί. Collegii Patribus satius visum est , si orator ad Clementem

deligeretur, qui coram iis de rebus ageret et interea Pontifici de libertate, & incolumitate gratulatum s gratiae actae , quod amantissimis literis, Sypontinoque Archiepiscopo Venerias misi si, propensam erga I empublicam voluntatem patefecisset : eadem Senatus decreto Archiepiscopo significata , oratorque Ga-: spar Contarenus est declaratus Ponti m Et jam belli redintegrandi acriori animorum obstinatione , ac majoribus viribus, prorsusque abjiciendae pacis certiora signa videbantur et quamvis enim Insubrum provinciam Ssortiae restituturum Caesar haud inficiaretur , atque a pace cum Venetis , aliisque foederatis minime se aversum ostenderet ; atta, men omnia inter illum, Galliaeque regem adeo plena suspici nis

334쪽

M AURO CENI LIB. III. 26s

ias erant, ut neuter alteri satis fideret s abnuente rege , ex Italia exercitum se reportaturumi ni prius filios in potestatem haberet: Contra Carolus prius copias amovendas fore; dei, de filios traditurum se pollicebatur: utrique ajcbant, obsides apud Anglum servandae fidei se daturos . Verum cum nulla ratio rerum constituendarum iniri posset , omni spe pacis acicisa, cuncti foederatorum oratores, Galli hempe, Angli, Veneti , Florentini, ac Mediolanenses Caesarem, qui tunc in Burgensi civitate erat, adeunt ; abeundi licentiam petunt, bellumque foederatorum nomine Caesari indicunt 3 quod cum hilari fronte excepisset, statim Gallos, Venetos, ac Florentinos oratores ad oppidum , quod triginta passuum millia ab ea urbe distat, duci jubet, armatorum militum , & sagittariorum C stodia adhibita , omnique vel pertractandorum negotiorum , vel epistolarum conscribendarum facultate adempta : Medi lanenu, utpote qui illi subditus esset, ne suo injussu discederet, injunctum est et adversus Anglum nil actum . Istius facti nuntio vulgato, mirifice omnium foederatorum animi comm ti sunt , Senatusque statim Franciscum Regem per oratorem hortatus est, ut jam nudatis, ac patefactis Caesaris conatibus obsisteret, Angloque, ut in id ipsum contenderet, suadere niteretur : Cum interea Lautrectius Bononia discedens, per Flaminiam , & Picenum iter in Neapolitanum regnum arripuisset, & iiij. idus februarii ad Truentum amnem, qui Ecclesiae ditiones a Neapolitano regno disterminat , pervenisset , Praemissis Venetorum copiis , quarum pars altera Pisano legato , ac Valerio Ursino, altera Petro Pesareo oratori , & Camillo Ursino parebant : hae ulterius progressie Civitatulam occuparunt , mox Sulmonem, atque alia in finibus Pelignorum oppida , quae sponte deditione facta , nostris sese adjungebant , inter quos summam virtutis, ac fortitudinis laudem Andreas

Civranus patritio genere ortus tulit . Is quingentorum Epiro, tarum equitibus Praefectus impigre omnia munera militaria o eundo hostibus summum terrorem incusserat , quocumque se Verteret, Celeritate, ac robore belli fulmen videbatur; excur,sionibus adjacentium provinciarum populos adeo terruerat, ut nihil adversus nostros moliri auderent . Totius exercitus -- piae ad Divi Firmi oppidum lustratae sunt et in eo triginta Peuditum 3528

amnem Teia rum.

335쪽

166 HISTORIAE VENETAE

is 28 ditum millia recensita, praeter Cataphractos, ac leviores equites , & fere omnium rerum , quae ad bellum gerendum ne- A istichia cessaria serent, immensoS apparatus. Quarum rerum fama Arau- sonensis Princeps, ac Vastius Marchio permoti Roma exerci- ,--tum eduXere , Viginti aureorum millibus nuper a Clemente persolutis, quibus reluctantium militum animos, neque facile 1e avelli patientes, lenivere: quatuordecim millium numerum

sere aequabat s cum, ut dictum est, plurimos pestilentiae lues absumpsisset; multi praeda , ac direptionibus ditati exercitum

reliquissent. Dum haec a Lautrechio agerentur, Clemens, Senatus Venetide Flaminiae urbibus decreto audito, vehementer exarsit 9 nimabis vitiis Priuβ R Venna , ac CerVia a Venetis restituerentur , foederie, L. ba- nunquam adhaesurum professus; idque in causa fuit , ut Va-L-, .. . demontis, & LOnghavallio , qui statim atque Orbitum per-- Pomi venisset, a Lautrechio ad illum missi fuerant, ut omni ope in

communem societatem asciscere niterentur , moras nectendo cum nihil certi respondisset , tandem occasione arrepta Pisto-ν , --- riensem Episcopum ad Gallorum Regem oratorem mitteret , ut Consiliorum suoruin rationes aperiret: non se alieno a s s. m. deratis animo esse; verum milite , pecunia, viribus destitutum, nullo se adjumento amicis futurum; Cum praecipue Ravennae, ac Cerviae urbes a Veneto Senatu retinerentur , quae nisi in suam potestatem concessissent , nunquam consilia immutaturum : eo tantum se Communibus rebus opitulari posse, si auctorem se pacis praeberet : quapropter Regi se in mandatis habere, diceret, ut quamprimum in Hispaniam prosectus Caesarem gravissimis verbis ad pacem amplectendam hortaretur. Rex veritus, ne diversa cum Caesare consilia haberet, transi-A tu in Hispaniam prohibuit di, Reges, ut Pontificis gratiam au- ... m Cuparentur , per literaS, atque oratores Cum Senatu agebant , ὸ is - ut Flaminiae urbes illi traderet . Gregorius Catilius Henrici nomine cum illius, atque Cardinalis Eboracensis literis ad Pa--. trum Collegium accessit, quibus ad dedendas urbes Senatum hortabatur. Ea res non parum Patribus molesta suit , orat rique Reipublicae nomine in Anglia moranti mandatum est , ut summam, quam ea ex re molestiam acceperat, Regi exponcret ue malevolorum hominum ne sermonibus aures praeberet,

336쪽

MAURO CENI LIB. III. 267

qui dissidia serere, principumque animos disjungere nituntur, isag

ut hac praesertim teinpestate dissociatas isderatorum mentes in Communem perniciem accendant. Ad haec rationes, quae ad id Senatusconsul tum coegerant, explicet; nihilque ob eam rem desiimma in sanctissimam Sedem reverentia , atque observantia imminutum testetur. Cum Turonensi Comite, quem nuper oratorem ad Clementem Gallus miserat, ut ad Qedus instauran- ἡ dum suaderet, Pontifex idem conquestus est, se invito Ecclesiae oppida Senatum retinere velle et adjecit statim, Ravenna ,

atque Cervia a Republica receptis Μ utina, ac Regio a Ferra- aeris ramriensi Duce sibi traditis, nulla mora interjecta, stedus ampleia, ' xurum . Id Turonensis Gallo, atque Anglo oratoribus signifi- Verat, per eos hortatus, ut quaecumque in gravissima re Pontificem remorari' possent , statim a Republica praeciderentur . Senatus decreto responsum est; mirari tam perturbato rerum natu Pontificem, qui in unicam Italiae libertatem , & dignitatem incumbere, atque , ut illam a Caesareanorum insolenti dominandi libidine eriperet, enixe contendere deberet , modo totum in re, quae nullum ad eventuum summam momentum haberet, defixum esse ue cum praesertim ad illum orator

designatus fuisset, qui propcdiem de Reipublicae negotiis cum

illo esset acturuS. Inter haec agenda, Caesareanorum copiis in Neapolitanum regnum ingrcsIis, de bello administrando diversis inter primores sententiis certabatur. Vastius recta advorsus foederatos profici- Inia T sci, extremamque sortunae aleam experiri suadebat ; id vel maj xe militum numero, vel nondum omnibus nostrorum collectis copiis, haud difficile fore ; cunctatione Caesaris vires imminui, Cum quotidie, ut varia, ac levia ingenia gentis sunt , quamplurimi ad Gallos deficerent ; neque pecuniae satis ad continendos sub signis milites suppeditaretur ; prospere consecto praelio, omnia in suam potestatem oppida, quae foederatis accesse. rant, Concessura : depulso a Neapolitanorum cervicibus bello, reliquias in Insubribus confectum iri . Nonnulli contra tutius arbitrabantur, si loco & situs natura munito, & commeatibus importandis idoneo, castra locarentur, atque observato quid hostes agerent, inde Consilia caperentur ue potiusque intra Neapolitanae urbis moenia se reciperent, quam momento de amplissimi

337쪽

168 HISTORIAE VENETAE

i 18 regni possessione decernerent : nam Neapoli, quod caput est, conservata, nihil reliquis pertimescendum esse; cum prauertim Amalphitanum principcm, ac Fabricium Maramaldum magna militum, & indigenarum copia, obviam, ut illos exciperet ,

profectum fuiste nunciaretur et bellorum eventus non a sortuna, ac temeritate, sed a prudentia, & consilio pendere summos imperatores quan minimum se incertis rerum successibus credi dille , eam demum ingentem Victoriam ratos, qua , nullo militum, civiumque effuso sanguine , citra ullam jacturam hostes superarent: foederatorum copias licet magna hominum opini ne oppugnare Neapolitanum regnum adortas, non minoribus incommodis premi ; Gallorum impetus mora, ac tarditate r stinguis tot gentibus conflatum exercitum, tot Principum stipendia merentem , qui non eodem animo bellum amplexi ,

non eodem spectant, dissicillime in officio contineri r his ita. que fieri posse , ut non inultorum dierum intervallo moles haec, quae nunc perniciem istius regni minari, ac portendere videtur , in se ipsam tandem collapsura sit. Hujus sententiae suasor

Alarco erat, cujus auctoritatem reliquis sequutis, per Capua-cissariam noS fines Neapolim contendere decretum est, cum ad Trojam castrametati fuissent, opportuno ad CommeatuS loco. sat r. Lautrechius re audita, minime omittendam praelii conficiendi occasionem censuit, magna spe rerum ptaeclare gerendarum e ramis permotus , cum jam Salassianae copiae accessissent, ac propedient

ρ ' Venetorum , & Florentinorum acifuturae essent ; cquitatu hoste, ac bellicorum apparatuum copia superior foret ue atque adcoCHareanorum militari licentia , peltiferae luis contagione fractas Corporum Vires, imminutoS animoS ita cerneret, ut Prinpe robur, ac distiplinam militarem amisisse viderentur . Hoώstes de Lautrechii adventu certiores facti , Troja egressi , in editiori colle, qui planitiei imminet , castra locavere : instare Lautrechius , atque adversus hostes progredi , licet nondum Venetae , ac Florentinae copiae advenissent ue instruere exercitum 3 provocare hostes ,r multis tormentis cxplosis perterrefacere : illi intra vallum coacti , praelio abstinendum rati , atque loci eminentia tuti , equites nonnullos tantummodo , ac sciopetarios , ut levioribus certaminibus cum hoste confligerent , emisere . Galli propius ad castra hostium

338쪽

: MAURO CENI LIB. III. 26ρ

accedebant, ut tandem ex aequo adversus illos tormenta ja- 1328cere intra vallum possent et & quamvis major militum copiae castris emissa fuisset, prohibere Lautrechium , quin collem Occuparet, minime potuere. Itaque recepere se hostes, atque alio loco ex adversa parte Luceriam Versus Castra circumdu- , xere. Verum cum Horatius Balconius cum selectis Florentinorum militibus supervenisset , statimque Pisanum legatum ,& Camillum Ursinum cum Venetis adfuturos ferretur , Camsareani recta Neapolim contendere , atque in moenibus am- plissimae urbis omnem spem belli reponere statuere . Germanorumque ac militum pnesidio ad decem millium numerum urbem firmarunt; summa diligentia, ac Celeritate undique Convehi frumenta, & ceterarum rerum, quae ad victum opportunae, ac necessariae forent, copiam edixere . Cum Lautrectius τ ὰ is , σjusto praelio cum hoste certare, ut maxime concupiverat, mi-

nime potuisset, undequaque adjacentia oppida , atque urbes in suam potestatem, vel vi, vel deditione redigere , antequam Neapolim oppugnandam aggrederetur, decrevit. Petrum Na-varrum cum Vasconibus, & Horatium Baleonium cum Florentinorum copiis, quaS cohortes nigras vocant, ad Amalphim invadendam , quo Princeps valido militum praesidio se receperat, amisi ; qui, acri praelio oppugnata urbe , per vim potiti, direptione, & ruina foedavcre . Pisanus legatus cum Camillo Umsino , duobus peditum millibus , Asculana urbe occupata , Tranium , Molam, Pulinianum , Monopolim populorum deditione

recepere; Cum in eorum animiS Veneti nominis memoria adhuc infixa esset. Eadem fortuna Barulo , atque aliis Apuliae Apulia murbibus Lautrechius est potitus, ut nihil Cesarcanis in Apu- ,hlia praeter Mansredoniam superesset , cunctique illius pro- 2 uvinciae proventus in Lautrechii potestatem Concesserint: Vene- ρλυλ υ, .

torumque copiis ad eam oppugnandam relictis , adjectisque dum bus peditum millibus, centum cataphractis, ducentis levioribus

equitibus, quibus ea regio tueri posset, ipse cum reliquo exemcitu Neapolim contendit; quacumque progrederetur, OppidOrum, atque urbium civibus erga Gallorum gentem proeensis, Laura

sponte illius imperium amplectentibus. Cumque jam oblidione

tremere , atque oppugnare urbem decrevisset, mille ab ea passus castra locavit , tentorio tuo majori militum robore , lin

339쪽

oras.

HISTORIAE VENETAE

co natura munito , atque ad obsessios quamplurimis in m. modis assiciendos opportuno Colgem regalem vocant po

sito.

Interea cum classe Veneta Corcyrae reparata, quae sexdecim triremibus constabat, legatus in Apuliam pervenerat: nam Petrus Lando imperator, ut agrestium nonnullorum tumultus, qui Cydone in Creta insula excitati fuerant, compesceret, Co navigare coactus fuerat. Legatus totam Apuliae oram legere ; Conis

firmare populos ; spe mitioris Reipublicae imperii allicere ; ad

deditionem solicitare: cum adhuc Hydruntum, ac Brundusium, quae Venetis paruerant, minime ad nostros accessissent. Man-iredoniam urbem Hermolaus Maurocentis sinus Adriatici P sectus cum nonnullis triremibus mari, Camillus Ursinus terra oppugnare ingenti conatu adoriuntur ; obsidione cingunt ; Ra-nutio Farneso cum ducentis equitibus, Hieronymo Cremona cum totidem peditibus moenibus egressis, ut nostros inopinatos offenderent, Andreas Ciurantis Epirotarum equitum Praesectus, pugnae impetu excepto , egregie cum hoste congressus tandem fudit, atque intra moenia non sine multorum Caede,& captivitate compulit : quod supremum illius facinus suit ;nam postea morbo correptus summo omnium dolore ob mulitarem scientiam, ac fortitudinem, quam liberalitas , & ma. Manimitas comitabantur, excessit. Brundulium nuper in nostrorum potestatem venerat; arcem Caesareani valido militum prauidio tuebantur, quam legatus quatere tormentis instituerat, illiusque rei curam omnem Bernardo Sagredo trierarcho, juveni impigro, ac solerti mandaverat; qui Cum, exstentione maritimarum copiarum facta, aditum in eam non sine magna illius potiundi spe moliretur; Lautrechii jussit cunctis triremibus Neapolim Versus reVocatis, Victoria, quam jam prae manibus habebat, repente intercepta est. Cassareani cum Celerrimo victoriae cursu tot oppida vel vi, vel deditione capta in hostium potestate esse cernerent , id unum sibi superesse animadvertebant , si totius regni Caput servaretur. Omni itaque conatu praesidiis militum Neapolim firmare ; frumentum, ac victui necessaria convchere ; quaeque ad amplissimam urbem incolarum ingenti numero resertam tuendam sussicerent , compara

re ; ad vigintiquinque millia frumenti sextarium e Sicilia Hi .

340쪽

M AURO CENI LIB. III. 27 i

spanis navibus advecta fuerant f praeterea mille pedites advenerant. Lautrecti ius cum terra undique urbem circumsedisset, ut mari intercluderetur, obnixe nitebatur, Philippinoque Auriae mandaverat, ut octo, quae illi parebant, triremibus , nequa in civitatem annona importaretur , saepius excurrendo , maria infesta redderet. Verum non is erat numerus , qui ad

rem perficiendam, vel ad impetum hostium sum nendum , si

instructis navigiis portu exirent, par esset I Continuo Venetos Duces urgebat, ut quamprimum Neapolim se Conferrent, ut junctis viribus, hostes ad omnium penuriam redigerent. Is erat rerum Italicarum status , cum in Gallia , Anglia , atque Hispania undique belli classicum personaret s in primis id summopere optante Franci sco Gallorum Rege, ut Commmnibus cum Anglo viribus , quemadmodum foedere cautum erat, in Belgium impetus fieret s cujus potiundae provinciae cupido mirum in modum animum incesserat. Itaque priedra as re , excurrere in Belgii fines suos jusserat, id initium belli frum ratus. Belgae sua tantummodo tutari, avertere hostium impetum jussi, intra suos se fines continebant ; cum Caesaris soror Margareta, quae iis ditionibus praeerat, bellum cum Gallo Perhorrcsceret. Henricus quoque se eo implicari bello moleste serebat, quod negotia, quae inter Anglos, ac Belgas, qui utrinque saepe commeant, & exerceri solent, non exiguo sui regni detrimento abrumpi cerneret; licet illi oppida quaedam

ex foedere cum Gallo contingerent : quocirca varias morarum

Causas nectendo tempus differre ; nil hostile moliri ; ita ut Gallus, illius voluntate perspecta , consilium de invadendo Belgio immutaret, maritimi sque amborum classibus Hispanias aggrediendi consilium aperiret. Quapropter cum Henricus Batoviensem Episcopum in Galliam misisset, qui Regi suaderet, ut auctis viribus, ac copiis, cuncti conatus in Italicam expeditionem , reliquis pnetermisi is, intenderentur, nil de pace inter Belgas, Ga)los, atque Anglos immutatum est s cum pra, sertim illud consilium, Lautrechio Neapolim oppugnante , Placeret ; neque a Veneto Senatu improbaretur, qui confici bellum Italicum summopere cupiebat s ac ne Reges alio intenti studium quo in illud incubuerant , aliqua ex parie remitterent , pertimescebat. Nam Criar, ut rebus suis in Italia laben-

uis opus

SEARCH

MENU NAVIGATION