Andreae Mauroceni, senatoris, Historia Veneta ab anno 1521 usque ad annum 1615, in tres tomos tributa

발행: 1719년

분량: 710페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

581쪽

M. C. sari

si1 HISTORIAE VENETAE

taesar interea ab Hispania Aurianis triremibus in Herculis Monoeci portum, qui hodie Visi ranca dicitur, secundo na

ivigationis cursu delatus est. Franciscus per Provinciam magno comitatu prosectus, ad Villanovanum oppidum, ultra Varum amnem situm, terrestri itinere pervenit. Verum Pontifex, ut Principes in complexum, & colloquium in illius conspectum devenirent, impetrare non potuit I Cum tamen utrique seor. sim illum adeuntes, de more a Regibus honores deferri soli. tos exhibuissent. Actum in eo conventu de pace est : multa hinc atque inde agitata, ac proposita fuere. Trium optio Ca, sari, quemadmodum alias, a Rege delata est et primum, ut sibi Mediolanense imperium traderetur ; ipse contra quaecumque restituere deberet, ultro redderet; Insubrum arces per triennium in Caroli potestate essent, Rex Allobrogum oppidis potiretur: alterum , ut singuli in earum, quae obtinerent, ditionum possessione permanerent et tertium, ne quidquam per annos viginti

immutaretur, ut interea natorum ad feliciorem eVentum conis

spirantibus animis, firmioribus concordia radicibus insisteret: Cavare ex his , quod sibi videretur, amplectente , arma in Communem hostem sumpturum, institutoque Concilio adversus D. teranorum serpentes haereses, quam posset, opem laturum. Curolus, ut ea, quae, Madriti in Hispania sancita fuerant, perficerentur, postulabat et Mediolanensis imperii oppida triennio retinere, Allobrogum ditiones Principi restitui:obnixe stude.bat. Inde multiplex dissensionum seges, ut Principum animi mutuis disceptationibus, atque altercationibus mirum in moedum excandescerent. Pontifex interim adhortationibus modo hunc, modo illum orare; suadere, ne privatarum rerum ra. tionibus periclitantem christianam rempublicam proderent. Caroli praeconsultoribus solidis rationibus ostendere, Rege a foedere Christianorum Principum abstracto, duplex Caesari, ataque utrumque difficillimum bellum , Gallicum alterum , ait rum Turci cum gerendum esse; iis opes, ac Vires, ut magnete, ει ingentes essent, pares non futuras. Regiis Vero quot incrementa imperii , quot decora ex concordia Regi euentura essent , ob oculos objicere : indignum esse , victricia Gallo. rum arma, quae olim in orientem usque Regum religione, ac Virtute promota suerint , angustis adeo terminis contine.

582쪽

M AURO CENI LIB. V. 3 ist

ri , ut brevibus tanquam limitibus vires potentissimi regni 1338

circumscriberentur. Neque cessabant Reipublicae legati cum Caesare agere , ne diutius moras trahendo Venetam Rempublicam acerrimorum hostium certo discrimini objiceret ; praesertim cum per eos dies multis rumoribus vulgatum esset , Sulci manum terrestri- bus copiis in Carnos Venturum; triremes centum, ac totidem myoparones in Adriaticum sinum missurum. At Caesar magno

se pacis desiderio flagrare ajebat ; sed in Regem, quod res ad

exitum non perduceretur, culpam conjiciens, ne Allobrogum Principis ditiones Regi relinqueret, detineri, ne inde ad Mediolanense imperium occupandum sibi gradum faceret. Tandem his conditionibus se ad pacem descensurum pollicebatur et ut Insubres triennio depositi loco in Ferdinandi Romanorum Regis potestate essent; quibus exactis , Gallo accederent f interea vero alicui ex Cardinalium Collegio mutuo consensu imperii Mediolanensis administratio traderetur ; proventus, subductis expensis, Regis essent. Aurelianus Dux a Caesare Insubrum ti tutos acciperet; statim illi Ferdinandi filia connubio jungere. tur ; donec ad duodecim annorum aetatem novem enim nomdum excesserat perveniret, apud Reneam Ferrariae Ducem, Aureliani amitam , moraretur : ad ea perficienda obsidem apud Rempublicam secundum Ferdinandi filium relicturum, ipsam. que , & Pontificem , fore , ut a Pactis non re deret, sponsores daturum et Neapolis, ac Siciliae regna, omnesque sibi subjectas ditiones paratum se obstringere ; vicieS Centena aurcorum millia , & quot quot Regi placerent, vades praestaturum . Franciastus, ni statim Mediolanensi imperio potiretur, nullas pacis conditiones amplectebatur, neque inanis spei cunctatione pra sentem concordiae fructum amittere, neque adversus eoS, qu amicos experiretur, bellum gerere, suis rebus conducere arbitrabatur. Itaque licet Pontifex, ut illius animum flecteret, adique his conditionibus ad pacem traheret, enixe contendisset ;Gasparis quoque Contarent Cardinalis , viri auctoritate , dc - prudentia conspicui, suasiones accesIissent, impetrari nihil po- οῦφα A tuit. Quocirca Cum pacis spes omnino praeciis viderentur, de induciis protrahendis actum est, quae tandem, Pontifice a ctore, in decem annos pactae fuere.

583쪽

In eo conventu magnum quoque domesticis rebus Pontifi cis incrementum, ac decus accestit, cum Caesar Novariam utabem Petro Aloyso Farnesio ejus filio dono dedisset ; Marga.

retam quoque, nuper ex Alexandro Mediceo viduam, Odia vio Farneso, Pontificis nepoti, in matrimonium collocasset ;hoc facto res Italicas confirmaturum se ratus. At Pontifex ut medium se inter summos Principes gereret, sex triremibus a Carolo, totidem a Francisto, ut Genuam se Conserret, postulatis, a Cesare deductus, Genuam viij. kal. julii pervenit: mox Cassiareanas triremes conscendens, Centumcellas delatus, inde Romam petiit. Ob pactas inter Caesarem , ac Regem inducias, praeclarae ad res seliciter gerendas opportunitates inerre se videbantur ; cunctorumque ingens cupido incesserat animos, ut foederatorum conjunctae classes egregium aliquid adversus hostes molirentur, quos haud parum commotos ea re Constaret, quod Galliarum Rex illorum amicitiam deseruisse videretur ; ut Galli, qui Byzantii morabantur , perterrefacti, ne sua bona a Turcis diriperentur, Captivique fierent, summopere trepidarint, & Brancardo Gallicarum triremium praesecto scri berent , ut ex insula Chio, ubi Cum classe commorabatur, abscedens, in occidentem Cursum navigationis intenderet . Quapropter antequam Caesar Nicea di deret, Reipublicae te. gati illum adeuntes, ut non ducum opera, sed ipse per se tantum bellum administraret, Senatus nomine sunt cohortati ; illo praesente , singulos de militari laude certantes , strenuam, atque regiam operam christianae reipublicie navaturos ; innumeros in diu optatam expeditionem proficiscentem subsequuturos ;

nihil illi vel ad gloriam illustrius , vel ad promerendum de

christiana religione praestantius , vel ad sui nominis famam apud posteros propagandam Opportunius evenire posse et secra igitur arma indueret, & gladium, quo tot bella prospere Coimiserat , adversus acerrimos christianae religionis hostes distrimgeret 3 quamprimum in Orientem ad certam Victoriam maturandam properaret . Caesar in haec verba respondit e qua cumque pro imperii incolumitate , ac dignitate egisset , e dem ultro Reipublicae se delaturum , cum illius res eodem, quo suas , loco haberet . His cum legatorum distineret animos , nec quidquam certi aut ab illo , aut a suis exprimi posia

584쪽

MAURO CENI LIB. V. Iis

posset, Petrus Mocenicus , ordinarius orator, vereri se, inquit, is3 8 ne Senatui his verbis minime satisfactum seret. Cornelius quoque, & Theupolus extra ordinem legati addidere , si hujus- , a Misa modi responsum reserendum esset , nullam molestiam illi ex hibituros fuisse. Frequentibus hisce , ac stipius repetitis legatorum postulatis commotus Caesar, excandescere aliquantisper visus ; sed paulo . post cum aequa a se petere Senatum animadverteret , tandem, inquit, Andreae Auriae triremibus sibi redaeunti in Hispaniam opus esse ; itinere confecto, statim illum, ut foederatis se adjungeret , proficisci jussurum : interea Ferdinando GonZagae, ut cum triremibus , quae Messanae erant , armatisque navibus Venetae classi se sociaret , injuncturum ;quocirca summam auctoritatem classis Venetae imperatori Senatus deserret, ne , conjunctis foederatorum viribus , rerum praeclare gerendarum opportunitas elaberetur . Verum denuo

colloquio cum legatis habito, aegre, ac difficulter aliquid eo anno perfici adversus hostes poste , cum jam media prope aestas esset, differebat; sequenti anno quaecumque ad expeditionem necessaria essent , mature comparari oportere ; idque eniXe adeo praestaturum, ut vere novo omnia in promptu forent , ipse mense martio Neapoli adesset. Addidit, e re communi esse, rursus de bello Turcico administrando agi , atque

ita omnia compositum iri, ut minime ambigua victoria de hoste reportari posset. Ac tantum dicendo provectus fuerat, ut

de Byzantio expugnando verba faceret et dissicile haud esse unam , vel alteram, quae ad Hellespontum sitae sunt, arcium, quod parum munitae, atque instructae essent, consequi: aequum censere , se in expeditionem proficiscente , si aliqua molestia suis rebus inserretur, a foederatis opem ferri. His intellectis, Capellio classis imperatori Senatus manda- ,- - ἴvit, ut, Auria ad classem ac dente, una bellum administra- c um ret; neque ab illius consiliis , ut foederis Conditionibus cautum fuerat, discederet ; illo absente, ducibus , qui Caesareanis triremibus praeessent, consilia, ac decreta Communicaret .

Ceterum de novis conditionibus foederi adjiciendis plurimis dissicultatibus implicitum negotium videbatur ; plerisque his artibus Rempublicam adigi opinantibus , ut dissicillimo , ac periculoso bello adeo distineretur, ut se inde explicare , ab

585쪽

316 HISTORIAE VENETAE

1338 que a Caesaris societate, unde ad illum haud exigua commo da pervenirent, recedere non Posset : jam ad mediam aestatem ventum esse, nihil adhuc ex iis, quae pollicitus fuerat , Cet sarem praestitisse : verba Senatui dari, Hispanica jactatione mentes perstringi ; Rempublicam , hoste in ejus ditionibus furente , immensa prope impensarum mole obrui. Cur enim ad nova foedera deveniendum esset an aliquid ex iis , quae pacta fuerant, sociis segnius cuncta obeuntibus, Rempublicam omisisse ξ Cur verborum disceptationibus , dum opportunitaS pugnandi esset, tempus tererent, nisi ut negligentiae , ac morae excusationes praetexerent Θ Re itaque in Senatu agitata , Criari scribendum censuere , cur de novis conditionibus ageretur ,s-isis, nullam Causam esse , Cum superioris anni foedere satis rebus ς omnibus prospectum cautumque esset ἱ ea , quibus tenerentur& hactenus fecisse, & in posterum facturos et egregiam Caesaris mentem de Turcica in sequentem annum expeditione probare , si quid , eo absente, hostile Galli in suis ditionibus molirentur, quaecumque possent, in illius , ac Ferdinandi fratris gratiam praestaturos. Eadem quoque Lopi Soriae , Caesaris legato , Senatus significavit. e GH, At Carolus, anni praeteriti sordere non omnibus provisum

esse affirmabat: ut quinquaginta peditum millia conscriberen-2, tur, statutum fuisse ; nunc sexaginta millium numerum requiri: caentuna naves sufficere tunc creditum ; nunc ducentis opus esse: tunc de excipiendo, nunc de inferendo bello agi, quo hostes intra illorum imperii viscera aggredi oporteret, at que Byzantium petendum esset et his peragendis ingenti rerum omnium bellicarum apparatu , qui opportuno tempore in promptu seret , opus esse et quocirca hac in re denuo sententiam Senatus quamprimum exquirere 3 cunctationem nulli magis , quam Reipublicae detrimento esse; cum Auria, se nondum in Hispaniam perducto, cum classe in orientem proficisci non Posset. Legatoque in mandatis dedit, ne tabellarium , nisi cum Senatus decreto, ad se mitteret. Plura quoque addidit, quibus , quaecumque in presentem annum ex foedere deberet, case cumulate praulitisse diceret ; Mamertinas triremes, ac naVes nostris consociari jussisse: ubi in Hispaniam delatus esset, Andream Auriam in orientem missurum; inducias, ut Pontifici,

586쪽

M AURO CENI LIB. V. 317

M Reipublicae gratificaretur, in decennium sanxisse, ut reliquis is38

solutus curis , sequenti anno in expeditionem Turcicam cumctos ingenii, ac virium nervos intenderet. Theupolo, & Comnelio in patriam revertentibus , voluptate se assici , inquit , quod gravissima hac de re Venetias reversi agere in Senatu possent : cujus mente cognita, quam in Hispania sextilem ad mensem expectri , statim, aliis omnibus praetermissis, totum in iis quamcelerrime expediendis, quae ad bellum necessaria ecsent, futurum, ut sebruario mense cum ingenti omnium rerum apparatu proficisti in hostem posset. His ad Senatum delatis , quid repetitis Caesaris postulatis responderetur consultum est. In diversas sententias Patres scindebantur ; nonnulliS ut in decem peditum millia, ultra summam debitam ex foedere,

Conseribenda, centum naves, ac sex fossorum millia cogenda, Senatus portionem impense polliceretur, placebat : aliis , ne Certae cuipiam rei praeliandae, uti antea remonium fuerat, o,

stringeretur, sed quidquid in Reipublicae facultate situm esset,

praestaturum promitterer, satius videbatur. Re perpensa , atque discussa, ex priori sententia Caesari Senatus respondendum censuit. Qua ex re magna se voluptate affectum fuisse, haud obscure significavit; cum Petro Mocenico oratori, quae sepiuSantea fuerat proloquutus, persancte confirmaret, aperiente severe, Cum classe prosccturum, eximium aliquod facinus ad totius christianae reipublicae Commune bonum , m decus animo agitantem, nulla pericula, nullos labores formidaturum . His

a Mocenico Patribus significatis, ut Caesaris animum confirmaret, atque ad apparatus belli perficiendos incitaret, & praeclarum in rempublicam christianam studium extolleret , nullum ossicii genus a Senatu pratermissum est. Ceterum Ioannes Amtonius Venerius, qui per eos dies e Caesareana legatione redierat , atque in Senatu, ut moris est, de rebus , a se gestis orationem habuerat ; cum de prosectione Caesaris in Turcas verba faceret, illo in expeditionem proficiscente, duplo maj res sumptus insumendos disseruit, ad quos praestandos vix plurium annorum spatium sussiceret , cum bellis praeteritis attritae , ac debilitatae vires adeo essent, ut impares ad immensam potentissimi hostis bellicam molem sustinendam cunctorum consensu viderentur et belli quoque Gallici nunquam suspicione

587쪽

Caesaris edi

318 HISTORIAE VENETAE

vacuum Caesaris animum suturum I Rege nullis occupato, pace amplissimo regno florente , quod mari undique cinctum , Pyrenaeis tantum montibus ab Hispania sejungeretur. Priusquam Caesar discederet, ut Massiliae subsisteret, illum invisendi causa, Rex rogavit; atque cum Lotharingiae Cardunali, magno equitum Magistro , & aliis Principibus scapham ingressus, ad Caesaris triremem, quae ad Fossas Marianas supra Massiliam in anchoris stabat, se contulit. Ibi cum a Carolo perhumaniter exceptus fuisset, in mutuos amplexus summa benevolentiae significatione descendere . Paulo post cum Rex abiisset, parvum navigium Caesar conscendens, ad oppidum accedens, obvios Regem, ac Reginam habuit ; a Delphino , atque Aureliano Duce, Regis filiis , aliisque proceribus ad hospitium perductus est. Dies choreis , ac spectacul is insumpta, magnificentissimo dapum apparatu ; Caesare ad Caput mensae inter Regem, ac Reginam sororem Considente, Convivium celebratum. Mane , sacris peractis, post epulas seorsim Principes duas horas mutuis colloquiis Contrivere. Rex , annulo e digito detracto, qui adamantem oculi speciem praese- ferentem, viginti millium aureorum pretio, continebat , Caesarem donavit: ut illum, inquit, continenter gestando sui meminisset, constantis, atque ins actae fidei testem haberet. Ca sar monile, quod collo gestabat, Regi dono dedit. Hoc comgressis, alternisque Regum benevoli animi significationibus, Semutuis colloquiis , vetera restincta odia , praeteritorum Ce taminum si inesta memoria pace , & concordia deleta videbatur , cum Caesari controversas definiendas se permissurum Rex diceret ; invicem se fovere, ac tegere foederis, atque amicitiae maximum fructum sore. Ceterum quod ad sacrum bellum spe. ctaret, si qui Principes serent , qui aegre adversus religionis hostes arma caperent, amborum consociatis viribus, cum reliquis eandem Artunae aleam subire coactum iri. Ad haec Caesar, per arbitros eas, quae inter ipses dissicultates intercederent, dirimi oportere : quod vero ad Turcicam expeditionem attineret, bona spe esse, non vi, sed cohortationibus , atque exemplis cunctos Christianae reipublicae proceres indissolubili concordiae nexu ad pium, justuinque bellum suscipiendum in. Citaturum. Haec an sincere, atque ex animo dicerentur , an

588쪽

M AURO CENI LIB. V. 319

potius ut Regum abditi mentium recessus scrutari nequeunt oblita, & operta simulatione tegerentur, ea , quae postea conis sequuta sunt, patefecere . Caesar a Provinciae litoribus disce dens , regiis triremibus aliquantisper comitantibus , Barchin nem perrexit, statimque jussit, Auriam in orientem navigati

nem intendere.

Interea Grimanus, Aquildensis Patriarcha , pontificiae classis legatus, Venetias accesserat, lustratisque triremibus, ut se Capellio imperatori conjungeret, Corcyram petierat. Eodem qu que paulo post Ferdinandus GonZaga, Urbinati gravi morbo laboranti , cui ex foedere summa militiae pmfectura commissa fuerat, a Caesare suffectus, cum taesareanis triremibus pervenit , navibus ad milites, qui nondum omnes convenerant , asportandos relictis . Ac licet Auriae adventum duces pnest larentur ; attamen ne inutili otio ad Corcyram sedentibus , ardor militum tepesceret, Venetae , & pontificiae classis imperatoribus aliquid adversus hostes moliri, in orientem pergere, illius ditiones adoriri opportunum videbatur . Gonragae nihil tentari absque majoribus naxigiis placebat s id neque tutum laederatorum rebus, neque e dignitate Caesaris esse , ut exigua suarum Virium parte expeditio aliqua susciperetur. At Gri-

manus morae impatiens, generoso animi impetu incitatus, cum desides. ac veluti torpore correptas foederatorum copias inspuceret, privato consilio aliquid se Conficere posse ratus , Co

cura solvens cum triginta sex triremibus , Sibotam hodie Disi rilleolui de civitate vocatur contendit. Ibi cum a regionis incolis Nicopolim, oppidum in Actiaco promontorio ad Ambracii sinus fauces positum Proesam dictum sere praesidio nudatum, negligenter custodiri intellexisset, spe bene rei gerendae fretus, improviQ adoriri statuit . Sexaginta fere ρος suum millia Ambracium sinum ambiunt; ad illum aditus anis gustus, ac sere vadosus patet, quod Ambracii amnis fabulo amateria intumescens, variis in locis soliditatem adepta sit, ut majora navigia ingressu penitus prohibeantur 3 neque triremubus , nisi dissiculter sinistis quibusque introeuntibus, iter misteat. Igitur Gri manus ad Ambracii sinus fauces cum classe delatus est ; Antonius, & Christophorus Canales primi angustias superare aggressi, cum ab iis , qui arci praeerant bellica totamen.

589쪽

as38 menta , ut nostris ingressi ura intercluderent , summo impetu disploderentur retrocedere iussi fuere e mox navalibus sociis,

ac Epirotarum manu, una Cum tormentis in terram expositis,

instructis ordinibus, suburbia aggressus, occupavit, ac diripuit. Eodem tempore Paulus Iustinianus praesectus audacter arctas fauces ingressus, reliquis triremibus dux itineris fuit , ut jam, Occidente sole, intra sinum omnes, quamvis aliquot hostilium tormentorum pilas excepissent, irrumperent o Nocte proxima milites ad oppidum expugnandum se comparant ; tumultuario opere, ut tecti moenia sit bire possent , munitiones erigunt ;continenter e triremibus globi in oppidum, & ex oppido in triremes excutiebantur, quorum unius ictu Vincentii Haripeo tri trierarchi scapha depressa est. Bernardinus Londanus cum in prora , quo certo jactu majus tormentum dirigi in hostes posset, librandum curaret, pila serrea pectore discerpto, dimidia pars extra triremem abrepta est. Idem fatum Abbas Divi Petri, Bononiensis, navis magister, ac nonnulli alii subiere . Inde se recipere triremibus coactis, oppidi oppugnatio in crastinum dilata : cum interea nostri, quos expositos in terram diximus, assidue hostes lavioribus proeliis lacesserent . Grima, nus, tribus e triremibus tormentis eductis, atque ab Alexandro Interamnate, peditum praesecto, ad quatiendum oppidum admotis, moenia verberari coepta , ipse solerti Cura praesens urgere, atque militibus stimulos addere . Sed cum Nicopolitanae oppugnationis rumor circumiectas regiones pervagatus esset, conglobati hostes ad opem suis serendam accurrere ,' equites , ac pedites, ingenti clamore edito, nostros aggressi aliquot Vulneratis, atque intersectis , inter quos Camillus e Fabriano oppido glande plumbea fauciatus est , reliquos ad triremes reverti coegere. Grimanus, desperata oppidi expugnatio-ciso iam ne, militibus, ac tormentis in triremes receptis , ex Ambra. et in cio sinu educta classe, Corcyram reversus est e si votis sertuna annuisset, egregii ausus laudem cumulatam relaturus ς quamvis plerisque se carpendi occasionem praebuisse Videretur , quod pedites, neglecto militaris disciplinae usu, expositos Tu cis, qui equitatu maxime pollebant, objecisset, triremesque in angustum sinum, minime occupatis faucibus, haud exiguo, ut ab hostibus intercluderetur, periculo conjecisset. Verum Gri

590쪽

Μ AURO CENI LIB. V. Iai

mani conatus saltem id praestitere, ut, co sinu, ac litoribus exploratis, in aliud tempus meliori eventu illius oppidi , atque aliorum adjacentium aggrediendi tutus aditus patefieret, hosteque ad anchoras stante, ex propinquo conspecto, nobili

reportandae victoriae viam aperuisset.

Namque Chartadenus, cum pontificias triremes Ambracium sinum ingressas inaellexisset , eo statim cum tota classe intendit . ut intersepto arcto sinus aditu, illas opprimeret . De illius itinere cum nostri, qui Corcyrae se tenebant, per exploratores certiores facti, ad Praevelam jam substitisse cognovissent, variae ducum sententiae erant. Nonnulli obviam Auriae, qui ex Hispania in Siciliam pervenerat, Messanam usque eum clum censebant et alii a Corcyra non discedendum, sed Auriam, qui brevi se venturum polliceretur, expectandum, ne Corcyra insula, Adriaticique sinus custodia, quod non absque -- gno Venetarum rerum detrimento fieret , deserta videretur . Dum consulendo in ancipiti nostri versantur , tandem viij. idus septembris cum una & quinquaginta triremibus Auria supervenit , nonnullis , ut a piratis maria tuta redderentur , in Hispaniae litoribus relictis I aliquot etiam in Africam, ad Tuneto, &Gulctae subsidia importanda, quod Turcas, atque Arabes ea oppida invasuros percrebuisset, dimissis . P

1tera die cum clas1ium imperatores convenissent, de bello administrando dictis sententiis, disicruore. Fordinandus GonZaga, exposito in terram milite, ac machinis , Nicopolim oppidum expugnandum existimabat; illo expugnato , in Promontorio,& dirutorum moenium ruinis collocatis tormentis , exitu hostes prohiberi, atque universam classem intercipi posse ; coque magis quod navim onerariam saxorum ingenti pondere Onustam deprimere in ipsis faucibus liceret. Ac ut id facilius consequeretur , tres galeones innumera prope tormentorum vi instructos sinus angustiis adversos constituendos in anchoris censebat, ut Chartadenum evadere in altum contendentem , ingens globorum procella eodem tempore ex magnis illis navibus excussa prosterneret, ac demergeret.

Gonzagae consilium minime Auriae probabatur, quod exponere in terram milites, atque hostibus, qui equitatu praesertim maxime possent, Objicere tutum non arbitraretur ι ne, si quid

- torum

SEARCH

MENU NAVIGATION