장음표시 사용
611쪽
Nduciae cum Turcii in trer menses pactae, Laurentio Grito , altero Andreae
Principis notho , praecipue annitente . Gallicus apud Tarras orator per si mulationem amicitiae Venetorum res haud leνiter turbavit. Charia enus Neo
corum, quotquot praesidio erant, ad uvum caesis, aut captis, e II Panis cepit. Idem Ioannis-Matthaei B bi virtute deterritus intentatam vim ab Aseria,to abstinuit. Quamquam secus Imperator, Gβstiaeque Rex Senatui Luaderent, me m cum taleimano X Virum mandato, traitix illi Navi o ct Epidauro , o Dasius Baduarius Pyrantia fancisis. In Hungariam, Joavne Rege exstincto, Suu anus Mingi puero opem laturus cum fiscndisset, Budam per dolum occuρavit. Carolus rimagnis apparatibus ad Asterium oppugnandam pro sectus , te extatis vi disjecta classe . Hispa tuam re infecta repetiit. Galbae Uxcitarem diversis regionibus aggressus est. Maravit m , maritimum in Foroisbo oppidum , quod sub Ferdinaudi ditisne erat, Paullas Stre ius actu furtim occupavit. De Proditoribus, qui Galliae Regi secretiora S
eatus, ac X. Virum decreta, quae p:r ipsum cum Turcis etiam faerant communica ista , aperuerant, Gallico oratore s ιn cujux aedes sese receptrant , tradere eos eoacto.
iustissimum opplicium sumpturn est. Turcisa ct iss Tholaui ρortu a Gallis excepta, iisdem Οιctoribus, o succcssu on gnavit. Cacfar ex Hspania per Veneis torum fines in Germaniam profectus , Μ Ῥιorum Princ emfeliciter domuit, Oώρ- ieem in gratiam recepit. Marassum, soluti Paullo Strowo quinqua ae triginta auis ,rerum millibus , Heneti in fidem recepere . Tum deuique eum maxime dubium arderet inteν caesarem , σ Gallo bellum , pax inter ipsis conciliata ea . Tarsae a Gallis dimiis , totam maritimam orsim s a xrση ecti, foedissime deformarunt. Annuas induetas Tureae Caesari concesse s quibηs m Heneto caveri Ructenus volare . casa rureisi belli metu liberaras , de compossendis religionis dissis sedulo agitare coepit. Petrum Landam, Reipiablicae Priscipem, vita dcfunctum Franciscus Donatus excepit : mullus Pontifex Fatue sis suis beneficiario jure Parmam oe Placentiam trais didie . caesar susceptum contra Germaniae Priscipzι bellum quatuor mensium spatio mira felicitate eonfecit. Ad cenetenses, Ira e Marini Cardinalis Grimani imperium querentes, praetor Venetiis missu est . Grimcno exsincto, priora Epseoparum jura Mishaeli Turriano, ut Pontifici gratificaretur , iterum Senatus eoηetim. E ardus m. in Anglia, Henricus In in Gallia exflinctis parentibus successere . Sannum Duxa caesare prostigatus e insae Lanigravius in Irariam ab eodem receptus . Novae in Italia turbae simμι ob praesidium Senis a caroto impositum, simul ob Petri. Eo sit Famesei caedem concitatae . Runquennales induciae inter Carolum Imperatorem , Ferdinandum ejus fratrem , oe Suhimanum Turcarum Regem pactae fou . Sabba pirata a Laurentio Amulio captus oe interfectus . Mus caedes pacem inter Venetos ac Turcas pene interturbavit. Caesar multa iis, qui a Catholica Ecclesia desciverant, dum controversiae omnes componerentur, interim concest . Drereto Interim nomen es factum. Disil
612쪽
Um adhuc Caesaris auxilia in ambiguo, a que incerta essent, ut quinam illius animus foret, quas Vires hoc anno in bellum col laturus esset , Senatus cognosceret , Petro Mocenico oratori, ut haec suo nomine per- serret , mandavit . Iam hostes ad bellum terra marique gerendum instructos , ineunte vere magno impetu loca Reipublicae aggressuros et nullis sumptibus , nullis Iaboribus Senatum p percitis, ut quantum in se esset, illorum arma sortiter exciperet z petere, ut ea, quibus ex foedere teneretur, liberalI- foram s.
ter tribueret e gravissimo, ac periculoso bello implicitam Rei publicam auctoritati, viribus, ac fidei illius haud parum n, ti et ex Neapolitano quoque, ac Siculo regno frumenta asportandi, quemadmodum foedere cautum esset, se itatem Concederet : Ne astrum ex conditionibus foederis Reipublicae Mauraceni T. L Mm 3 tra-
613쪽
tradi mandaret. Ad haec Caesar respondit : dissiculter hostium ditiones vel temporis angustia, vel commeatuum inopia bello peti posse et quocirca omne studium ad hostium propulsandos conatus adhibendum esse et at si eos invadendos Senatus censeret, ut praesens adesset, se enixurum : sin autem in sequentem annum exeeditioncm differri placuisset, libenter ab Italico itinere supersessurum et quod vero ad frumenta, Commeatusque spectaret, iis retentis, quae Neapolitanis, ac Siculis ad victum necessaria essent, reliqua praebiturum : demum Neocastrum ex foedere redditurum : at aequum sibi videri, ut praesidiariorum militum stipendia a foederatorum singulis, justis portionibu rvnderentur. Hoc aesaris responso ex Peatri Moe asci oratoris literis intellecto, mirum in modum Pa. tres commoti filere 3 cum praeclaris pollicitis, ac magnificis Caesaris sermonibus co rem deductam cernerent, ut Cum ingenti, tantoque tempore conquisito apparatu , Carolus adversus hostes iturus crederetur, nihil veris initio promptum , atque expeditum esset et minax Suleimanus terra , marique fureret:
Respublici ad universam belli molem sustinendam cogeretur.
Inde omnia Venetis suspecta reddebantur, plerisque contracto cum Turcis bello haud exigua Caesari commoda accedere assirmantibus, quod Rempublicam difficillimo cum potentissimo hoste bello distineret, Venetorumque viribus, ac potentia sibi accedentibus, tutior a Regis Galliarum seruper suspectis consiliis redderetur. Haec dum sedulo Patres meditarentur, crebrisque consultationibus de praesenti rerum statu, de hostium potentia , de Reipublicae sociorumque viribus, & auxiliis disceptarent, eo deducebantur , ut potius de pace ineunda, quam de bello inserendo cogitarent. Neque vero dissicile, ut concordia aequis conditionibus iniretur, rebantur fore ; cum Suleimanus, ut a cietate Caesaris Rempublicam abstraheret, nihil praetermissurus videretur. Spem duo auxerant ue alterum , quod Franciscus Barbadicus, Alexandrinarum triremium praesectus, ByZantio significaverat, Venetis mercatoribus e custodia cductis, mutuis datis vadibus, libere ultro citroque commeandi , & intermissa negotia repetendi facultatem concessam fuisse; alterum, quod
cum Iacobus Cornelius, Divi Marci procurator, Antonium Me '
614쪽
thonensem ad Ianusbejum sciscitatum misisset, an Lauretanus, i & Maurocenus trierarchi ad Obroatium Capti viverent, ut de iis redimendis ageret, cum Venetias rediis let, sibi ad conci- .ὰ , , liandam cum Sulcimano Rempublicam Ianusbejum suam operam
detulisse, nuntiaverat et proinde, si legatus ByZantium mitte- δεμν. retur, omnia illi benevolentiae testimonia praestaturum . Haec Decemviros permoverant, ut paulo post Principis obitum , Lau- Z-- ἐών
rentium Gritum, illius ex non legitimis nuptiis filium, virum virtute, ac vivido ingenio praestantem, Byzantium mitterent ; 22 2: qui veluti ad fiatris defuncti bona redimenda profectuS, merin iis .catorem simulatus, de publicis negotiis ageret ; ac prii num si de paciscendis induciis ByZ4ntii transigeretur, quantum in se esset, rum ad exitum perduci studeret ; sin minus, de pace inter Rempublicam & Sulei manum instauranda ageret, eamque
veteribus conditionibus, utrinque triae occupata fuerant, rcstitutis, confirmaret : si qua dissicultas de Nadino, dc Durana Iadertini agri oppidis intercederet, quinquaginta aureorum millium solutione, aut annua quingentorum pensione , in Rebpublicae potestate retineret. Itineris Griti quamvis causae tegerentur, tamen, ut de Pace cum Suleimano ageret , Byzantium profectum , non Ο, scuro rumore terebatur; quo adductus Didacus MendoZius, Diram
Caesaris legatus , cum secretius Collegium adiisset , de pace ocum hoste ineunda, aesare amico ia ac socio praetermisso, a
Republica agi, conquestus, graVi oratione, ut animOS Patrum di is aui
ab ea averteret, usus cst ; nunc barbarorum ingenia infida, turbida , paci inimica , atque adversia ob oculos ponens; nunc pacem ejusmodi esse , qtiae neque sumptibus, neque molestiis Rempublicam liberaret, cum, duabus potentissimis classibus, Turcarum una, Caesaris altera perpetui, atque implacabilis illorum hostis , mare infidentibus , eadem suspicione , aC metu premi Respublica cc eretur : demum Imperatorem, summum inter Christiano, Principem, extollebat, qui egregio in re publicam christianam animo , magnis Viribus , ac potentia fultus ad contundendam acerrimi hostis superbiam , ac fastum ea tempestate summo Dei immortalis beneficio datus
videretur. Sustinerent itaque parumper, neque immaturo COnsilio pacem amplecterentur, dum, Cunctis ad bellum versis,
615쪽
magni undique terra, marique apparatus militum, & classium fiunt 3 dum eximia in armis praemia sita sunt; dum omnes altissima spe detinentur e quae omnia objicere , ac negligere neque virtutis, neque prudentiae Veneti Senatus esse. His in hanc sententiam respondetur et Alacri animo Rempublicam in foedus biennio jam elapso descendisse ; impetum vero hostium atque vehementissimos illorum conatus solam pertulisse . Quod Caesaris auxilia minus expedita , ac prompta fue
rint , id quamplurimis coortis dissicultatibus tribuere , licdem in posterum quoque aut differri , aut impediri pos
se . Ceterum eodem erga foederatos animo esse : Galliarum Regem pro communibus induciis Byetantii Iaborasse , iis assentiri minime sociorum rebus adversum censere , umde illis haud parum emolumenti accessurum Videretur , ut
majori conatu , ac firmioribus viribus in hostes bellum inferri posset . Eadem Petrus Mocenicus legatus Caesari significavit. Interea DraFtes, qui Corinthiaco in sinu substiterat, cum
triginta partim rostratis triremibus , partim bircmibus egregie instructis egressus, cum ad Paxum insulam appulisset, circumjecta maria excurrendo, infestum iter navigantibus reddebat, ac Divi Nicolai portu tectus , qui quatuor passuum millibus Corcyra distat, inde frequenter, expeditioribus navigiis praemissis, in eos, qui ad insulam accederent, invectus, miserum in modum diripiebat . Dragulis insolentiam Franciscus Paschalicus legatus minime serendam arbitratus, duodecim e suis triremibus , ex Turcicis , quae propius se intulerant, nonnullas adoritur . Hostes , impetu non expectato , fuga se versus Ambracium sinum proripuere ; idque astu militari factum fuisse postea cognitum est . Nam cum nostri imtento remigio hostiles triremes persequerentur , Dragules cum reliquis Paxo exiens , in altum processerat , ut Vento secundo a lateribus in Paschalici triremes impetum faceret . Id Paschalicus conspicatus , ut se periculo eximeret , fu, latis velis , hoste insequente , Corcyram perrexit e tres triremes cum ab hostibus elabi non possent , litoribus Messangit , duodecim a Corcyra passuum millibus , allapsae , milite, ac remige incolumi, periere 3 inter quas, fiacto malo,
616쪽
cum reliquarum cursum tenere non posset, Antonii Canalis tri
remis in hostium potestatem venit. His successibus elatus Dra-gutes in Cretam iter intendit , ac prope Cydonem militibus expositis, incendiis , ac direptionibus agros vastavit et verum Antonii Calbi Consiliarii virtute , Epirotarum equitum , atque incolarum manu collecta, imtatu in hostes facto , non sine
plurimorum caede, ad triremes se recipere Coacti fuere. Laurentius Gritus v II. idus aprilis Byzantio revertitur, quaeque a se acta essent, Patribus retulit 3 se Ianusbejum convenisse , ab eo ad Ajacem Bassam perductum et illuna de iis, quae
a Venetis adversus Suleimanum gesta fuerant , graviter eXPostulasse ; cur a Senatu legatus non mitteretur, sciscitatum. Ad haec Gritum, quae acciderant, ministrorum imprudentia , Republica invita, contigisse : a legato mittendo ob foedus, quod illi cum Christianis Principibus intercederet , abstinuisse et verumtamen si per inducias arma inhiberentur, legationem propediem Venturam arbitrari . Verum Ajacis animum haud levis suspicio invaserat, ne induciarum beneficio ad Suleimano illudendum Respublica uteretur, ut transacta aestate, eX Hellesponto Turcio classe non emissa , interea majoribus Comparatis viribus, una cum sociis bellum repeteret. Attamen V riis hinc atque inde agitatis , in menses tres induciae pactae fuere : a xv m. kalend. aprilis usque ad xv m. kalend. j lias : mox Petrus Zenus, Byzantium legatus , a Senatu designatus est. Laurentio Grito, ut de illius adventu Sulei manum certiorem redderet, praeire jusse , in mandatis datur , ut de communibus induciis ageret ; eaque in re Rinconii, Galliarum Regis legati , opera uteretur : Rei publicae legatos e carcere educendos, bona mercatoribus restituenda curaret. Statimque de induciis pactis, ac de legatione decrcta Ponti sex, & Qesar certiores facti fuere. Pontifex, qui gravissimis in rebus pertractandis longaevam aetatem Contriverat, Senatum ad inducias, resque Cum hoste componendas hortabatur ; cum nihil ad opem perturbatis rebus serendam egregii expectaretur I minime cunctandum, nec tantae rei, qua salus Rei pubi icae periclitaretur, indormiendum esse : ut Caesar induciis comprehenderetur, s-
bi probari; sui vero mentionem justis de causis fieri non posse. Caesari quoque induciae minime improbabantur; cum illius
617쪽
legatus, si Gritus ea de causa iterum ByZantium contenderet, id Carolo pergratum futurum assirmaret, ut induciarum tem-Pore argento, commeatu, atque reliquis ad expeditionem necessariis comparatis , majore nixu bellum gereretur et interea quo facilior ad perficiendas inducias aditus pateret , ut enixe cuncta ad bellum expediri juberet, Caesarem Patres hortabantur .
Per hos dies Caesar Cantetmius e Galliis Venetias advenit, seque a Rege Byrantium mitti assirmavit, ut de communibus cum foederatis induciis ineundis ageret, ossiciumque, & Operam Regis, si ea uti vellet, Reipublicae detulit. Eadem quoque Franciscus Christophoro Capellio legato significaverat . Regi gratiae actae ; Cantetmium de Petri rani legatione, Gritique itinere, ac mandatis edoctum Senatus rogavit . ut pro illis conficiendis una cum Grito laboraret . Interim quae ad Petri geni legati prosectionem necessaria erant , comparatis , duabus triremibus in Illyricum proficisci , terrestrique itinere quam maxima celeritate posset , ByZantium contendere jussus .est , datis literis de more Suleimano, ac purparatis in hanc sententiam reddendis r Diuturna tot annorum abrupta pace, bellum inter Ful manum, ac Rempublicam exortum graviter , atque
admodum aegre Fenatum tuisse s nisi praepropera festinarione arma in Venetos ligata essent, quae acciderant, casu, aut malignitate fortunae, non culpa contigisse , decreta legatione inte Agi potuisse. Rinconio postea, di Cantelinio, Regis legatis adhibitis , ut communes induciae, quam longissimo tempore fieri
posset, sancirentur, una cum Grito eniteretur. Zenus quam-
maximis poterat itineribus Byrantium contendens, xviij. kal. julias in Moesiam pervenit, atque oppidum, quod Claustrum Turcae vocant, ingressius , a provinciae praesecto Flambularum dicunt perhonorifice exceptus , proxima luce iter prosequutus, vix quindecim passitum millia processerat, cum febre com reptus , ac parte corporis debilitatus , licet adhuc alia decem millia confecisset, ingravescente morbo , nequicquam humana ope tentata, fato Concessit. Petrus Franciscius, a secretis, de Zeni obitu ad Senatum literas dedit , praefectique erga Rempublicam propensissimam voluntatem fgnificavit, a quo sibi injunctum diceret, ut Patres ad alium Zeni loco legatum se
618쪽
ciendum hortaretur. Vigebat in barbaro homine elegans ingenium , atque vehementer in Venetos proclive, illorumque amicitiae appetens , qui ut Andreae Griti Principis animum s biconciliaret, portiunculam sacratae Crucis ligni , cui Sem aior noster amxus fuerat, dono se misisse dicebat: grati animi testem adamantem centum, ac Viginti aureorum pretio a Grito accepisse ; hisque mutuis bencvolentiae argumentis amicitiam coalitam : idem se erga Petrum Landum , nuper Principem cre tum , emcere statuisse ; quapropter brachium sancti cujusdam ubri , cui a Christicolis, qui eas regiones incolerent, summi honores haberentur, Principi deferendum curasse, quo veluti certissimo pignore necessitudo confirmaretur , atque augeretur . Petri Franciscit literis acceptis, statim coacto Senatu, Thomas ContarenuS, Vir exacta aetate , atque egregia prudentia, Zeno legatus suffectus est. Ut intra quatuor dies Venetiis discederet, quae mandata Zeno fuerant, exequeretur, imperatum est:& ne publicae liberalitatis significationes a Moesiae praesecto desiderarentur, pro collatis in Lenum humanitatis , ac beneum lentiae ossiciis gratiis actis, eundem nobili gemma Senatus d
Gritus interim mensis maji initio Byrantium pervenerat , atque cum Rinconio, & canicimio Ajacem Bassam adiit. Sed multis utrinque de communibus induciis disceptatis, negotium irrito conatu cessit , quod Turcae a concordia Cum Caesare ineunda abhorrerent, quamvis ad pacem cum Venetis firmandam inclinati viderentur. Itaque inducias cum Republica ante pactas usque ad xij. kalend. Octobris prorogavit , atque , ut legati e turri educti liberiori loco uterentur , impetravit . Neque interea quantum poterat ossiciis , atque admirabili quadam , quae in ipso erat, ingenii dexteritate, ut sibi Bassae, atque aliorum purpuratorum animos conciliaret, quidquam omittebat , ut induciis foederati omnes continerentur. Verum dum enixe , ut res ad exitum perduceretur, laboraret, tecta Rinconii, Regis legati, consilia , atque occultas machinas intentiuS singula rimando animadvertit. Is enim, ut Rex sequester, atque arbiter pacis inter Venetos, ac Turcas fieret, ex quo plurimum illi auctoritatis, ac dignitatis accessurum arbitraretur , secreto purpuratos hortabatur, ne ulla in re se demitterent,
619쪽
aut Griti postulatis cederent; classem ad Neocastrum recuperandum mitterent; Αscrivium, Nauplium, Corcyram a Republica peterent e ut quo majoribus difficultatibus negotium implicaretur , eo magis Respublica Regis opem imploraret , ac tandem ipse controversias Cunctas dirimeret, ingentique beneficio sibi Venetos devinctos a Gesaris foedere, atque amicitia revocaret. His a Grito cognitis, quamvis de communibus imductis desperaret, atque quamplurima concordiae cum Republica sanciendae objici impedimenta cerneret 3 nullis tamen diff- cultatibus perterritus, audentior factus, Bassam ingentibus pollicitis aggreditur, ut nisi inducias cum laederatis impetraret , saltem pacem cum Republica obtineret e tantumque si demdo, adhortando, pollicendo profecerat, ut illius animum fle. xisse videretur, nili fructum, quem ex tot laboribus speraverat, immaturus Ajacis obitus intercepisset. His de rebus Gri
tus Senatum certiorem secerat, simulque Patres admonuerat,
ut classem omni bellico apparatu instructam in promptu haberent; oppida, ac loca munita, militum praesid iis auctis, diligentiori custodia tuerentur; nulli rei, aut sumptui parcerent; cuncta ad bellum expedirent ue hanc hostes ad pacem alliciem
di tutam viam esse. Interea vexillum Byzantii Chartadeno tributum fuerat . Is magno studio tum remige, tum propugnatoribus Classem, quae Centum ac quinquaginta navigiorum numero constabat , instruxerat, majorumque tormentorum ingentem vim invehi jusserat, binis magnis onerariis naVibus, quas mabonas V Cabant, adjectis, tormentario apparatu, atque aliis in usus belli reseratis . Ulamanes Persa terrestribus copiis praesectus est, qui bellica virtute, pluribus editis militaribus facinoribus , inclaruerat. His viribus Turcas NeoCastrum aggressuros crebris rum ribus serebatur; neque deerant, qui dicerent, Nauplium , aut Astrivium petituros. Ambiguo igitur , atque incerto eorum , quae ByZantii agerentur, exitu , atque Chartadent ex Hellesponto cum classe egressis, Senatus permotus, acriori Cura ad ain paratus belli conversus, triremes veteres refici, novas aedificari mandavit; ut vigintiquinque accurate in urbe exornarentur,
decrevit; in id navalium sociorum ad quatuor millium dele
ctum haberi jussit; ea lege, ut statis diebus triremes ingressi
620쪽
remigio assuescerent, atque inter se Contentiosa aemulatione de is 39 'cursus velocitate certarent, variis ad alliciendos animos , viresque acuendas propositis praemiis. Actum deinde in Senatu, quo loco, Turcis aci Neocastrum expugnandum accedentibus, clas is detineretur. Diversis sententiis ea de re disceptabatur; cum nonnulli, ut intra Adriaticum sinum se reciperet ; alii , ut extra moraretur, censerent : prioris sententiae auctor erat Vincentius Capellius , qui nuper summa praefectura classis se abdicaverat, ac in numero majorum praeconsultorum tunc erat: huic suffragabantur Marcus Foscarus collega, & Ioannes Del- phinus continentis Sapiens . Foscarum in hanc sententiam loquutum fuisse accepimuS. Cum nibu sit in rebus humanis , ut ego exis o , Patres oratis optimi, ac praesertim in iis, quae ad Rempubiscam pertinent , rem consibo iam ratione utilius, aut praestantius , tum in bellis gerenaes , quamius milue, machinis, tormenturio apparatu opus sit : in con is tamen capiendis egregia virtus usu rerum confirmata in primis requiritur . In ceteris, quae errata sunt,
corrigi sapientia possunt ; in belli commissus semes error nudavi, aut ingenio emendatur et cum in aciem descensum est, autua is prΚio pugnatum, victis nustas poenitendF locus relinquitur 3 frustra tempus , stum , ordines conqueruntur . Ne id ipsum in re gravissima nobis conting π, fummo sudis providemaeum est. Permultiam enim interes , C ria eno INLeocastrum oppugnante, quo cloco classem consissere velitis. Ar sane singuia recensenti, quae in consilium adhiberi solent , ea mirum in modum suadere mihi videntur , ut intra Adriaticum sinum contineatur , sive ratione, sive magistra rerum humanarum experientia , Me auctoritate decernendum sit . 7 iam primum trusuae quaero, bos ne, an amicus Reipublicae Chariarinus are dat. Si hostis: extra sinum classe insenta, quis bominis ingenium peris ciens, non summopere ambigat , ne ad praelium
committendum vesros via invitos duces pertrahat neque vero eo nunc triremium nAmero classis constat, ut aequo marte cum
Turca possit consilere . At pugnam imperator detrectabit. con semper id in ejus potestate es, plerumque vel iniatus in aleam descendere cCItur. Fugane incolumitati confusendum erit An M. Reipublicae dunitate fore censemus, ut quae rei nom
