장음표시 사용
601쪽
is38 ctos e praelio discessisse crederetur. Hoc foederatorum classu ad Corcyram receptu sublatis Turcarum animis, Chartadenus hau multo post ad Paxum insulam, tanquam nostros ad pugnam provocaturus , appulit; ut, si e portu prodirent, acie certaturus videretur e sed omnia apud nostros trepidationis plena erant, ut nihil ex militari praeseripto administrari, aut geri posse censeretur. Andreae Auriae, classium Pederatorum imperatoris, tristia, & infausta auspicia , suspecta consilia, dubia fides, restinctus in cunctis sere generosi animi ad gloriam impetus, ambiguae sententiae, quamplurimae in iis, quae agenda proponerentur, difficultates effecerunt, ut triremes in Portu coactae torpesterent, &jam propinqua hyeme militarium rerum gerendarum Opportunitas eriperetur, atque hostes autumnalas veriti tempestates, cum jam nonae octobris adessent, in Ambracium sinum se reciperent. Hunc exitum isderatae, ac Turcicae classis congressus ad Nicopolim prope Actiacum promontorium habuit, quo Christianorum virtus maritimo robore clarissima, elanguisse, atque haud parum pristini decoris amisisse visa est ; barbarorumque ad navalium rerum disciplinam, & gloriam adipistendam ingenia i citata sunt. Sed in communi dolore omnes in Andream A riam cuIpam conserebant , maledictaque , & contumelias in eum jaciebant, quod vel ignavit, vel in Venet odio eximia victoriae decora christianae reipublicae eripuisset. Atque eos, ciui . . humanis expendendis actionibus inveterato rerum usu praesta---- bant, haec permovebant et amicitia , quae Auriae cum Charia- deno intercedebat, jam tum primum inita, cum illa Massiliae Gallorum Regis stipendia mereret ; hic vero Algerii in Africia esset. Multa inter se, hinc atque inde Commeantibus nuntiis , agitata ; duae quoque rostratae triremes in vesperum , pridie quam hostis se in conspectum nostrae classis daret, ex Ambracio sinu egressae , quarum una in Siciliam delata, in Pano mi portu aliquamdiu substiterat; altera cum prope ad Auriae praetoriam accessisset , postea in sinum se recepisse dicebatur. Suspicionem auxere , quod atro colore triremium malas, Scantennas infici mandasset; idque eam ob causam factum iuisse ,
ut a reliquis internosterentur,. censebatur. Nec deerant, qui ambitionis , atque avaritiae illum carperent, quod triremes, quibus privatae cjus opes, totaque amplitudo nitebantur, in an cipi-
602쪽
cipitem certaminis aleam dare noluisset. Neque a probris in illum congerendis Hispani abstinebant, Anguillario Caesaris legato Romae, quae ab Auria acta fuerant, improbante , atque acerrime sugillante . His rumoribus, ac vocibus adeo acerbe jactatis ita animo angebatur, atque incredibili moerore consuriebatur, ut Corcyram reversus, raro in publicum prodiret, ει cum de Actiaco eventu sermo coram illo haberetur, sera fortasse poenitentia adductus, vix lachrimas cohiberet. Constat , Ferdinandum Gonragam, Siciliae Proregem, duobus Huspanis viris insignibus comitantibus, noctu Capellium imperatorem adiisse, secretoque illi aperuisse, Nicopolitanis successiabus Auriam in summa turbatione, ac moerore venari, lachrumabundum iis, quae gesta fuerant, indoluisse; cum per se stetisse diceret, quin de hostibus victoria reportaretur et quin circa denuo Turcas adoriri decrevisse ; neque quidquam, ut illos profligaret, praetermissurum. His Gonzaga adjecit, Auria sententiam minime sibi probari: quod , ut antea summo aes Te pugnam poscentes, ac victoriae spe cuncti erecti perspici hantur; ita, re perperam gesta, renustus impetus esset, & ii solitus quidam timor animos affec siet, ut, iterum pugna Cum hoste conserta, de universa christiana republica periclitandum
seret. Quapropter alia moliri, ac tentare oportere, quibus improsperi ad linum Ambracium successus Compensarentur. His de rebus cum nuntii Vcnetias pervenissent, dolor, a que indignatio civitatem universam tenuit, post ictum tanto
labore foedus ue post tot instructas acies, immensos prope cf sos sumptus, pulcherrimam obterendi acerrimi hostis occasionem amissam fuisse. Augebant publicam iram, ac moerorem privatae literae, quibus singillatim gesta enarrabantur, atque Auria acerrime proscindebatur, quod in certamen descendere, ac manum cum hoste conserere noluisset. Verum Patres intimos affectus premere consueti, ne insensum sibi Auriam redderent, penes quem summum foedcratorum classis imperium erat, prudenti dissimulatione usi , ad illum Senatus decreto δε πιαιώ-
literas dedere, quibus quaecumque ab eo gesta essent, a m T ra gno, ac Prudenti imperatore , qui omnia consilia ad incolumitatem, ac decus Christianae reipublicae contulisset, prosecta arbitrari se diceret.
603쪽
Faederatora consilium Corcyra ell
Ceterum cum per nonnullos dies foederata classis Corcyrae substitisset, ne otio milites dissiuerent, Cum , nondum autumno exeunte, militaribus operibus obeundis anni ratio faveret , de Dyrrhachio, Epiri urbe, oppugnanda actum est, situ mari enim alluitur & aditu ad Epirum, & Macedoniam opportuna. Ejus rei auctor erat Ferdinandus GonZaga , a quo licet Capellius primo dissentiret, & classe potius in Aegaeum
navigandum censeret attamen re in ducum concilio agitata,
variisque hinc atque inde rationum momentis discussa , Dyrrhachii oppugnationem cuncti decrevere. Sed in re exequenda haud exigua impedimenta sese objecere: minime tutae navibus excipiendis Dyrrhachii litoris stationes 3 circumfusus undequaque proximis in locis Turcarum equitatus; Chartadent adhuc imstantis , & cuncta sedulo dispicientis calliditas, qui, expositis in terram militibus, invadendae classis opportunitatem non esset praetermissurus. His effectum est, ut, Dyrrhachina expugnatione intermissa, de administrando bello in propinquam
hyemem consultarent: qua in re GonZagae ea erat sententia, universam classem Corcyrae subsistere, ut ad omnia consilia mature perficienda in promptu, atque expeditior esset s commeatus illi Apuliam, atque Neapolitanum regnum abunde suppeditatura. Auria, quod dissicillimum tantam hominum multitudinem Corcyrae ali posse arbitraretur, satius ducebat, cum suis triremibus, ac navibus Brundusium se recipere, annonamque comparare; posteaque, ne milites ubertate soli illecti naves desererent, in Sardinia hybernarer veris initio Caesarem in Italiam venientem, cuncta ad expeditionem obeundam navigia , milites paratos inventurum , nullaque interjecta mora, adversus hostes iturum: triremes vero pontificias Anconem deduci , atque in Piceni, ac Flaminiae portubus continendas ambitrabatur : Venetus imperator, quo sibi opportunius Videretur, loco moraretur. Inter discrepantes sententias quam potius amplectendam censerent, a Pontifice , atque a Caesareanis exquisivere : eadem Pontificis, atque illorum mens fuit, Chariacieno in Ambracio sinu se continente, foederatos cunctoSCorcyrae hyemare . Per Caesaris legatum quaenam ea in re Senatus esset sententia petiere s cujus decreto Pontificis , ac
Proregis consilium , quo dc classium incolumitati , & totius
604쪽
tius christianae reipublicae saluti prospiceretur , probatum is 18 est. Interea, Dyrrhachii expugnatione intermissa, Neocastrum, quod ad Rhizonici sinus fauces situm est, ad intercludendas ab ea tutissima statione classes situ valde opportunum, aggredi foederati decrevere . Nam Rhizonicus sinus sese orientem versus inflectens, intimiore recessu Cattarum , quod Ascrivium olim dicebatur, Venetorum urbem, alluit, quae situ , & arte munita circumjecta regioni dominatur, atquc ad Epirum, &Macedoniam aditum patefacit : regio vero universa collium amoenitate, & cultu mirificam circumspectantibus voluptatem praebet. Ascrivium , assurgentibus ad dextram montibus, op cum brumae tempore solis radiis, montium interjectu aversis, horridum fere redditur. Neocastrum autem, a Mahomete Turinorum Rege superioribus tempestatibus Chers hi praefecto ademptum , neque circuitu, neque munitione valde conspicuum , situ ad Astrivium tutandum percommodum est. Abi infima parte, quae mari alluitur , aedificia rudi opere confecta per dorsum collis sese attollunt et in summa autem parte arcem natura potius, quam opere munitam habet, quam militum praesidio Turcae tuebantur incolae ex Illyrico, atque Epiro admixti. Classe itaque sinum ingressa, milites, ac tormenta Ferdinandus Gonraga in terram exposuit, & dum Hispani pedites ad oppugnationem se Comparant , machinae adminventur. Capellius suis triremibus moenia subit, oppidum magno impetu aggreditur ue navales socii per remos muros sinnis cap - .dentes, cum propugnatores diversis in locis nostrorum conatibus obsistere non possent, oppidum ingressi, portisque reclusis, militibus aditum aperuere. Itaque terra marique Impetu facto, hostes in arcem se recepere. In eo tumultu Buc nigra Hispanus , & Cesar Iosias Firmanus , cohortium praesecti, cecidere r triduo post arcem editiore loco stam propugnatores nostris, deditione facta, permisere . Hispani milites, nequicquam Femdinando Gongaga inhibente , quod praeda ad Venetos pertineret , foede oppidum diripuere, atque haud exiguam inde, quamvis minime pretiosam, supellectilem asportavere: tantaque ill rum insolentia, & rapacitas fuit, ut classiarios exuviarum Partem ad triremes deserentes impie, atque inhumaniter spoliarent.
605쪽
Uerum Chariademus, nostros ad Neocastrum expugnandum prosectos, certior factus, ut opem Neocastrensibus ferret, ex Ambracio sinu classem eduxerat, haud exigua spe fietus, assiventus sui fama scederatos oppugnationem relicturos. Sed cum ad Sassonem insulam pervenisset, ingenti maris tempestate oborista , astico, atque austro furentibus, triginta circiter triremes desideratae sunt, quae Acrocerauniis illisae litoribus nauseagium secere; cum reliquis vero quassatis, ac procellos, mari varie jactatis, Aulonem se recepit. His, quae classi hostium acciderant , a nostris crenitis , cunctorum animis pristinus vigor, magnaque spes accessisse denuo videbatur, cum hoste percul- , haud parvo triremium robore amisso, ad edendum praeclarum facinus, quo infausti ad Actium successiis memoria deleretur , aditum fortuna aperuisset . Imprimisque Capellius, hujus consilii auctor, Auriam multis rationibus in suam protrahere sententiam conabatur , ut recenti detrimento pertu batum, atque amictum Aheneobarbum prosequeretur ; neque egregiam, ac vix optatam Contundendi hostis occasionem contemneret e brevi tractu Aulonem peti , hostes invadi posse, quos neque ad capessendam pugnam instructos esse constaret, neque, remis sere cunctis maritima tempestate contactis, aa fugam idoneos esse; neque demum tuto loco posse consistere, quod Aulonis arx a portu distans tutam classibus stationem minime praeberet. Sed Auria Capellii consilium improbans , haud sibi dissimilis videbatur. Itaque nunc, anni tem-lus, quod jam autumnus senesceret, stequentibusque procelisis mare jactaretur, minime opportunum este; nunc, non satis sibi instructam classem ad dimicandum videri ajebat et ut moras nectendo , & Cunctando, Chariadenus ,. quae ad iternecessaria erant, Comparatis, tuto Byrantium perrexerit, Dra-gute, summi nominis pirata, in Corinthiaco sinu cum quinque ac viginti triremibus , atque haud parva biremium, Mrostratarum manu relicto , ut infesta maria nostris redderet, ac quaecumque posset, damna Christianis inferret. Auria vero, qui jam iter sibi in Siciliam habendum statuerat , Continuo, quamvis Goruaga , ac e suorum numero multis dissentientibus, Corcyra lvens, in Siciliam navigationis cursum inten
dit ; Capellio, reliquisque indignantibus, quod homo, Vene
606쪽
to nomini infensus, exploratae Victoriae spem vel ignavia, vel 1338 malignitate corrupisset, atque disciplinae navalis, qua Itali florebant, existimationem, per inanem ostentationem, desidi cunctatione, ac fuga dedecorasset. Verum Neocastrum oppidum, quod Venetorum praesertim virtute captum, Reipublicae ex foedere debebatur, Hispani cupavere . Nam , Capellio imperatore, ut sibi Veneto milite
tutandum Concederetur, eniXe petente, Auria Ioannem Sammentum cum quatuor Hispanorum peditum millibus praesec rat, nihil, nisi ex Caesaris praescripto, ac mandatis ea in re 'μ ε ι decerni a se posse assirmans e cum interim Buduae , Antiba- ι- Ηἐθ-ri, & Olchinio sex Hispanorum peditum millium praesidium
imponere niteretur, specie, quod Reipublicae commodo id Κ- ria r hctus ceret, ut cum primum anni tempus ad praelia conserenda invitaret , milites in promptu haberet I re, ut ad persolvenda V.,iarum
Hispanis stipendia Respublica cogeretur. Iis, quae ad Neocastrum 'dies zz
contigerant, intellectis, Patres vehementer exarsere, quod oppi- μωη-dum, sibi ex foedere debitum, in Hispanorum potestate eL ride quis.set; neque tam impudenter foederis leges fractas, ac violatas sitisse , ferre aequo animo poterant. Quid enim ab inorum s cietate expectandum esset, qui, jurejurando neglecto, sociorum praemia sibi adsciscerent Θ Quisnam ex fabore, caede, periculis fructus maneret Iniquo nexu Rempublicam detineri, quae imire potentissimi, atque acerrimi finis arma, sociorumque imexplebilem a ritiam, atque cupiitatem coliaberetur. At cum temporum necessitati parendum esset, Capellio Senatus literis imperatum est , ut Neocastrum repeteret. Hispaniae quoque , ac Romae oratoribus in mandatis datur, ut Auriae factum cum
Pontifice, & Caesere conquerantur 3 servari jura, & conditio. nes icti foederis flagitent. Sed jam Auria distesserat. Grima- Manisnus legatus Anconem delatus , dimissis triremibus , Romam prosectus est. Capellius, qui cum classe adhuc in Rhizonico min. --
sinu morabatur, Risenum oppidulum, Astrivio propinquum, zzως. per deditionem recepit ; praesidioque militum firmato, Alo sium Zannium praefecit. Inde, ut in Illyrico pedites Itali ad mille & quingentos redigerentur, decretum est; Camillo Ursino, militiae in ea provincia praesecto, atque Aloysio Baduario legato in Italiam redeundi iacultas a Senatu permissa. Qua
607쪽
draginta aureorum millia ad persolvenda classiariis stipendia, quatuor millia ad reficiendas triremes transmisia . Francisco Barbaro legato Iaderam proficisci jusso , ut duodecim aureorum millia sibi tributa in milites erogaret, atque munitionibus reficiendis daret operam, injunctum est. Ceterum Capellius curis, ac solicitudinibus animi, corporisque laboribus, & vigiliis consectus, in gravem morbum cum incidisset, in patriam revertendi , magistratuque se abdicandi veniam a Senatu petiit . Ea de re Senatusconsulto, Cum ad majora comitia serre. tur , rejecto , triremi Fossam Clodiam veniendi, atque per duos menses valetudini Venetiis incumbendi Capellio concessum est. Marcus Antonius Grimanus, ac Franciscus Contarenus, continentis Sapientes, ad invisendum illum publico nomine accedentes, gravi morbo afflictum , & pene confectum , conspexere et moxque successor illi majoribus comitiis Ioannes Maurus, Cretae summus praefectus, datus est. Per eosdem dies Franciscus Maria Felirius Ruverensis, te restrium Reipublicie copiarum imperator, Urbini ex humanis excesJit, quo superiori aestate , valetudine Correptus , atque Ob id bellicis muneribus obeundis nequaquam idoneus , se Conferre coactus fuerat : vir sua tempestate militari disciplina, ac rebus a se gestis clarisiimus , egregiis in Rempublicam meri. iis , & summa fide, magna existimatione a Venetis habitus Quindecim annorum spatio bello , ac pace praeclaram Reipublicae operam navavit; cujus VireS. Cum maritimaS, tum teris restres, oppida , arces, regiones accurate adeo nΟVerat, ut
sepius, cum de gravissimis rebus ageretur, eum Patres in Consultationem adhiberent . Guidum Ubaldum filium , Cameratium Ducem, heredem reliquit. Is statim Ioannem Iacobum Leonardum legatum Venetias misit, qui patris obitum significaret, seque, resque suas Senatui, quammaxime posset, commendaret . Iusta illi Senatus decreto in Gemellorum aede habita sunt; Laurentius Contarenus, juvenis ad eloquentiae laudem natus, funebrem orationem habuit : Franciscus Sanutus ad Guidum Ubaldum orator missus est, ut patris obitum doleret , ac de illius in paternum imperium succest 1one laetaretur. Urbinatis obitu vetus de Camertium imperio Obtinendo in Paulo summo Pontifice cupiditas oborta, minime Oppo
608쪽
tuno tempore pene Italiam novo, atque intimo bella implicavit . Nam Pontifex Camertium ducatum repetebat, quod Joannes Maria, Varano, postremo Duce, absque liberis deo iuncto, Iulia tantum filia, quae Guido Ubaldo nupserat, relicta, illum in Ecclesiae jura concessisse diceret. Neque, ut ea ditione potiretur , quidquam praetermissurus videbatur. Quocirca Senatus , ut malo iam tum primum erumpenti O viam iret, cum Caesare egit, ut animum Pontificis mitigaret, a belli consiliis averteret; ne nostris dissidiis Turcae viribus. atque animis aucti , acriori impetu in Christianorum provincias belli procellam effunderent . Eadem Reipublicae Orator Senatus jussu Pontifici exposuit . Sed nullis neque ossiciis, neque precibus permotus , nisi Camertium imperium, quod per summam injuriam Ecclesiae eriperetur , obtineret , nunquam se quieturum dictitans , quadringenta aureorum millia in sumptus belli insumenda coegerat; classem Anconem, quae
non procul ab Urbinatis ditionibus distat, proficisci jusserat,
ut jam cito bellum erupturum crederetur. Verum, re utrinque agitata , , tandem eo deventum est , ut Felirius Camertium ducatu decederet, & Pontifici traderet; Pontifex contra Iuliae, Guidi Ubaldi conjugi, argenti quandam vim pro d te assignaret : atque ita Italici belli suspicio Senatus prudentia discussa est. Annum Andreae Griti Principis obitus inoin
portunus , atque civitati acerbus clausit, qui praestanti ingenio, inveterato rerum humanarum usu , egregiisque pro P tria gestis merito inter eximios , ac praecessos cives adnumerari potest 3 pari virtutis, & fortunae contentione ad summarum dignitatum fastigia evectus; hoc tantum minus felix, ac sortunatus, quod Rempublicam gravissimi belli turbinibus jactatam , media in tempestate reliquerit . Obiit cum aetatis annum quartum supra octogesimum ageret : a Bernardo Naugerio laudatus, in divi Francisti aede conditus est; suffectusique in ejus locum Petrus Landus , vir ita summis magistratibus omnibus egregie perfunctus , ut militiae, togaeque uni
versis ordinibus ipsius integritas , & sortitudo quam spectatissima esset. 1338
609쪽
O Vae superiore anno ad Actiacum promontorium gesta sum rant ; amissa non semel conserendi cum hoste certaminis occatio ; Neocastrum ab Hispanis occupatum ; Auriae e Corcyra discessus ; exigui ad tantum bellum administrandum sociorum apparatus , quo in periculo Respublica versaretur, indicabant : quae univcrsum fere gravissimi belli pondus susti
ne re cogebatur; cum in sumptu immensos publicae, ac privatae opes vix suppeterent. Verum iS erat Senatus ardor, atque in tuenda Republica constantia, ut nihil vel ad pecuniam colligendam, vel ad classem augendam, ac reficiendam, vel ad oppida , atque arces municndas praetermitteret. Ut iis , qui argentum in aerarium conserrent, ad quadriennium in singulos Centenos nummoS quaterni penderentur , latum est : duplex vectigal, quod laxam Vocant, CiVitati impositum : ut duo itiadem, quae vocant subsidia, e continentis ditionibus exigerentur decretum . Joanni Mauro classis imperatori designato , qui Cretae summum armorum imperium gerebat, ut viginti triremes ex insulae accolis instrueret, Viginti in id aureorum millibus transmissis, mandatum; ut Praetoria triremis, qua vexillum illi deferebatur, Corcyram perduceretur huc enim e Creta profecturus erat) justum. Verum biduo ante quam classis imperator creatus fuisset, Maurus Obierat. Nam, tumultu inter Italos milites, & Graecin Oborto, cum ipse armatis stipa- tus ad illum seda dum accurrillat, lapide caput ictus, paulo
post ex humanis ex sierat ;'atque eo rixa, ac seditio pro Lserat, ut nisii Antonii Amulli Ducis virtute , qui mi ignibus magistratus ornatus prodierat, auctoritate compressa esset, funestum exitum habitura videretur. Joannes Viturius eques in Cretense imperium sussectus, Cretam Contendit : in eos, qui duces tumultus fuerant, severe animadvertit. Maris imperio Thomas Mocenicus majoribus comitiis. praefectus est. In Illyrico, Aloysito Baduario in patriam reverso, Marchio Michaelius successor datus est . Guidoni quoque Ubaldo, Urbini Duci, stipendium est auctum e Centum cataphracti, totidem levioris armaturra equites, decem militiae praefecti , qui aere Publiis
610쪽
blico mererent, attributi; quatuor aureorum millia annui stipendii nomine decreta. Dum haec Venetiis geruntur , cum de Neocastro a foederatis occupato ad Sulei manum nuntii perve nissent, adeo gravi indignatione permotus est, ut injuriae ima patiens in ultionem totuS exardeiceret, maritimoque, ac te restri apparatu illud repetere statueret. Quapropter ad Ascri-vii magistratum datae a Senatu literae, quibus ad tuendam urbem accendebatur ; trecenti pedites in supplementum miss1, commeatusque importari jussi. Eodem tempore cum hostes in Illyrico nonnihil moliri velle viderentur, ut rebus provinciae prospiceretur, Iaderam Ioannes Hieronymus, ex divi Michaelis oppido , architectus missus est , ut munitiones quamprimum ierficiendas, atque ut ea potissimum pars, quae Divi Franci-ci templo propinqua est, muniretur, curaret.