Andreae Mauroceni, senatoris, Historia Veneta ab anno 1521 usque ad annum 1615, in tres tomos tributa

발행: 1719년

분량: 710페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

631쪽

Vennorum copia Sena

imminuta a Lam otii

361 HISTORIAE VENEΤAE

stratus jussu ex arcibus complurium tormentorum bombis eomsalutatus ; tres Corcyraei homines ad eum cum muneribus missi sunt ό quos benigne alloquutus , magistratuique gratiis actis ea enim est Turcarum natura, ut cum hostibus etiam

mira dissimulatione utantur addidit , se illati belli causam

adversus Venetos fuisse; pacis quoque conciliatorem, ac sequestrem futurum.

Eius discessu Iadertinum praesidium , quod tribus millibus

constabat, ad octingentos redactum est. Sici quoque, &Tα-gurii copiae imminutae; ut sex triremes dimitterentur, jussum; in iis binae, quae Cypri insulae custodiae praeerant. Contareno, classis legato mandatum, ut, novem ac decem Cretensibus tri. remibus facultate in Cretam redeundi permissa, missionem remigibus, navalibusque sociis Concederet. Interea cum Laurenistius Gritus Byzantii nihil praetermitteret, ut quae in mandatis a Senatu habuerat, perficeret, pestilentiae lue correptus , noenis augusti interiit . Thomas autem Contarenus idibus Byrantium pervenit : decem ab urbe passitum millibus Regis nuntios, quos Chiossos Turcae vocant , obvios habuit si in peramplis aedibus hortorum amoenitate , ac septorum numero insignibus hospitio exceptus est, variisque muneribus , veluti si pax intercederet, donatus. Statimque Ianusbejus illum imvlut , atque de iis . quae a belli initio usque ad eam diem evenerant , Copiose colloquutus , inter cetera conquestus est , quod per interceptas literas de Suleimani classe in mpulia concremanda , atque de Sophi Persarum Regis armis in illum concitandis , actum Cognovissent . Ad ea Conta. renus , uti decebat , rpspondit 3 quaeque in Apulia acciderant , fortuito errore noctis , ac maritima tempestate , quae Venetam classem in ea litora impulerat , contigisse amrmavit . Quae acta cum Persarum Rege fuerant , non odio in Sulcimanum , sed tuendae Reipublicae causa jure gentium facta esse. His cum Ianusbejo peractis , Contarenus Luphtibe-jum, supremum Bassam, ac Mehemetem adiit. Hi, donec de

Neocastri eventu celtiores fierent , mora tempus trahere Inuntiis de illius expugnatione acceptis , prospero exitu elati , negotium urgere, atque acrius instare. Itaque Contarenus in

aula, in qua purpuratorum concilium statis diebus cogi solet,

quam Diqitigod by Gooste

632쪽

MAURO CENI LIB. VI. 363

quam Disanum vocant, convivio regio a Bassis exceptus, intra claustrum ad Sule imanum perductus est, qui in thoro aureo , panno gemmis, ac margaritis intertexto sedebat, dextramque porrigere solitus, turbati animi indicem, pectori admovit . Contarenus paucis verbis legationis causam exposuit. Nihil ad ea, ut moris ex fastu, ac superbia intomanorum est,

respondit ue id unum, ut prosper illi esset adventus, praeloquutus, negotium Bassis commisit: quid sibi videretur, ex iis intellecturum. Multis Contarenus cum Luphtibejo, atque aliis purpuratis egit 3 se a Senatu missum, ut pacem veteribus conditionibus , quae utrinque occupata fuerant, restitutis, instauraret. His auditis, Bassae vehementer Regis animum adversus Venetos iratum esse aiebant , atque eam ob rem in primis,

quod , cum Caesare foedere icto, arma in ipsum intulissent rproinde de recipiendis quae bello in illius potestatem concesserant, oppidis nihil speraret : nisi Nauplium, atque Epidaurum , ceteraque in eo litorum tractu , quae a Neocastro B Zantium usque protenderentur , Venetae ditionis essent , ut

omnis dissidiorum seges tolleretur, traderent, de pace actum esse : praeterea impensam in id bellum auri , atque argenti magnam vim, ad quod multis lacessitus injuriis aescendisset, flagitare , quo regiae dignitati prospiceretur e quis enim eum Regem, cui prope infinitae affluunt divitiae, ac thesauri, pecuniae avidum censeret haud parvam quoque pecuniam, superioribus annis pace sancita, Caesari, qui potentia, & viribus illo inserior esset , numeratam fuisse . Ad ea Contaremus , se pro ineunda pace , quae cum Reipublicae dignitate fieret , Byzantium prosectum I iis , quae peterentur nullo pacto adsentiri posse ; Rempublicam fortiter dimicaturam , eXtrema potius pericula subituram , quam de suis ditionibus quidquam sponte cederet . Subjecere Bass, , nisi

aliud in mandatis haberet , ByZantio abiret . Contarenus his de rebus Senatum certiorem facturum , atque interim

dum responsum serret , Byzantii , si ita illis libuisset, mo

raturum et id vero , quamvis omne studium adhibuisset , minime impetrare potuit s neque graVis , atque annosa aetas , longique itineris dissicultas , neque ulla Gallici legati ossicia barbarorum ingenia flexere . Consalutato itaquei 339 ,

633쪽

364 HISTORIAE VENET AE

que Rege , nullis honoris , aut benevolentiae significationi. bus editis, discessit. Cum his de rebus Contarent literis Senatus certior esset factus, ingens solicitudo Patrum animos incessit. Hinc iniquae pacis conditiones, inde belli dissicultates obversabantur, cum nullus ex icto cum Principibus foedere per tot civium lab

res , atque immanes sumptus fructus perciperetur : praeClam gerendarum rerum opportunitates amita , Neocastrum ab Hispanis' occupatum ς Commeatus pernegati ; ambigua auxilia, pericula certa ἱ multa ad ostentationein composita; pollicitationes ingentes, quarum spe Respublica illecta sensim contabesceret. Nam Caesar, qui specioso sermone se hoc anno in expeditionem adversus Turcas iturum professus fuerat , nunquam ex Hispaniis discesserat, Petrusque Mocenicus legatus hoc eodem tempore Senatui significabat, illius provinciae urbes , &conventus Carolo discessum gravibus, atque audacibus verbis inhibuisse. Ea quoque suspicionem augebant, quae Contarenus classis legatus e Corcyra per eos dies scripserat: de concordia inter Caesaris ministros, atque Chariade num agi; Imannem a Lego, & Siciliae Archondam Marchionis Anguillariae triremi ad eam insulam delatos, celoce petita, ad Praevesam illum convenisse , ac de captivis permutandis negotio confecto, varia agitasse, muneraque detulisse. Sub id quoque tempus Ioannis Hungariae Regis legatus Venetias accessit , egregiumque illius in Rempublicam animum exposuit e Cupere amctiori amicitiae vinculo Reipublicae adstringi r id communibus rebus usui sore , quod aeque Turcarum potentiam suspectam haberent; ac ne de concordia cum illis ineunda consilia abjicerent , Patres hortabatur, cum ob Christianorum Principum simultates , atque intestina odia nullum in rem communem satis firmum praesidium expectari posset; constaretque, quamdiu pro Caesare hinc Pannoniae regnum, inde maritimae Reipublicae ditiones veluti firmissimi aggeres, ac propugnacula Communi hosti objicerentur, nihil illum in Turcas unquam acruter moturum. Gratiis Regi actis, quamvis de ineunda societate ea tempestate nihil perficeretur , tamen illius propensus in Rempublicam animus Senatui pergratus erat ἱ quodque Pa rem cum Republica sortunam subiret , libenter ejus consilia

634쪽

M AURO CENI LIB. VI. 363

audiebantur. Enim vcro difficultatibus, in quas Thomas Contarenus inciderat, mirum in modum Patres Commovebantur squod insolentiores , secus ac putaverant , hostes offendisset; nimiumque graves, atque acerbas Conditiones pacis proponerent ; prosperoque rerum eventu elati , legatum, quem summis honoribus adventantem exceperant, re insecta, neque expectatis Senatus literis, abire imperassent. Hoc rerum statu, atque animorum haesitatione Caesar Camielmius, qui superioribus mensibus Byzantium prosectus , in Galliam reversus, Regem de iis, quae agerentur, docuerat, Byzantium rursus proficisci jussus est. XV. kal. Octob. cum Venetias accessisset, Patrum Collegium adiit ; seque in mandatis a Rege habuisse nuntiavit, ut pro communibus inductis 'peris siciendis diligentiam omnem, ac studium adhiberet : quod si ulla in re Senatus benevolo illius animo, atque opera uti vellet , quaecumque in se serent, Regis nomine Reipublicie d serret. Coacto Senatu, quid Cantetmio responderetur, variis sententiis , ac disceptationibus actum est e majori Praxonsultorum numero, inter quos Philippus Tronus continentis Sapiens, Sebastianus Foscarenus doctor, Franciscus Donatus ques, d. Marci procurator, Consilii Sapientes erant, sigillatim de conditionibus , quae a Bassis proponebantur , Cantetmio admonito, id adjungi placebat, ut nili inducias, quarum causa proficisceretur, impetraret, controversiarum , quae Reipublicae cum Suleimano intercederent, definiendarum provinciam susciperet. Hieronymo Grimano, Matthaeo Dandulo continentis , Marco Antonio Cornelio Consilii Sapientibus, Turcarum postulata rejici prorsus placebat ; ut enixe pro induciis, quae

foederatos omnes complecterentur, una cum Rinconio Cantel-mius laboraret ; sed illarum spe abjecta, aequioribus conditi nibus de concordia cum Republica ineunda deinceps ageret. Franciscus Superantius continentis Sapiens, ut Cum literis numtius ad Thomam Contarcnum legatum mitteretur, Censebat, quibus consistere juberetur, atque Byzantium certos homines mitteret, qui se nova a Senatu mandata habuiise Bassis significarent; proinde se, ut rursus de pace negotium institueret, rediturum. Laurentius Contarenus, & Laurentius DonatuS o dinum Sapientcs ad Senatum tulere, ut simul cum Gallo unus

spondenis .

635쪽

166 HISTORIAE VENETAE

corum, qui a secretis Senatui assistunt, Byza ntium proficisciretur, cui, quae e Republica essent, committerentur. De his sententiis cum in multam noctem disputatum esset, Patribusque nihil liqueret, rem differri placuit. Interea Didacus Uriadus, e MendoZZia familia, Caesaris legatus , cum Patres adiisset, vehementi oratione ab ineunda cum

Turcis concordia avertere conatus est . Iam per omnium ora

circumferri, inquit, ab uno foederatorum Principum separitim de pace cum hoste agi et neque vero id de Caesare implicabiis, ac perpetuo Turrarum hoste suspicandum esse ; neque eam suspicionem in Pontificem cadere, qui rellionis inrisia-

me Urinceps aeternas cum impiis inimicitias gereret. Qui igitur reliquum, nisi ut rumor iste, qui circumquaque per g retur , de D*ublica existeret quae si me os sumptus, si latissimos, quos terra, marique cum hoste fines habet, ob imiermissa ingenti civitatis detrimento cum ea gente negotia, bellum pertae a, in pacem proclinata videretur : id minime sibi fuaderi posse, neque prorsus credere, dum Anus pietatem, ac religionem intueretur, quo velut immobio fundamento innisa, ἡn immensam brevi imperii molem assurgens, per tot temporum successones lybertatem cum aegritate retinuerit, atque auxerit: iisdem vero artibus, atque iure tutis , quibus ab initio parta essent, imperia conservari et eoque minus id sibi videri, quod cum eo hoste agendum esset, apud quem nulti fides, nullam usjurandum satis tutum esset ; qui Christianorum crudelis, atque acerrimus hystis Agorum semper exitium meditaretur ; nurula que leges, aut pacta servare , id demum summum jus exs-stimaret : an vero quae Syriis, quae Graecis acciderint, memoranda esse, cum domestica exempla Respublisa haberet, a gue adeo recentia, ut υetustiora excutienda non essent λ cum adversus pactas inducias Chari enus, triremibus in Rhet nicum sinum immisy, Ascrisium terra , marique aggrcssus, eductis tormentis, expositis militibus, Um enaverit : neque podiro suis putaret, pace fancisa, minores Kempublicam impensas, minora pericula fulturam : cum brigum insominus Caesire cum Turca Rerente , quamplurimis hinc atque inde MDAgiis maria obsidentibus, ne fortunae maritimas Hytiones objic

ret , instrui classem ; oppida copiis firmari necesse esset : --

636쪽

MAURO CENI LIB. VI. 367

rari vero se quorumdam nimiam prudentiam , vel potius raruliditatem , qui dicerent, bella Rempublicam attritam, ae debilitatam ; Caesarem potentia auctum , mox intuerandum fore r rotam rellione imbutum esse, mydrrato animo, non

, fasque 1ese efferentem: eo vita functo, magnam Agam M-

gnorum mosem, qua nunc multorum oculi perstrin erentur, m.

res in partes abituram : Hispaniam, Belium, INeapolitanum regnum Philippo filio cessura ; Germaniam imperatorii juris esse : secus in Turcarum regno evenire, quod ad filios, C p,

seros integrum perveniret, po tuisque incrementis augeretur. Reipublicae praeterea eas vires suppetere , ut nihiI a Caesare βhi pertimescendum esset; cum centum triremium classem, magnumque aliorum navigiorum numerum momento fere , quod Christianorum Principum ne ni luet, comparare, ac instru re posset et quae sane vires si Caesaris potentiae a jungerentur, esus disiones a Siculo mari usque in oceanum extenduntur,

is i hostibus, o victoriam comparari posse et an vero in re adeo gravi reliquorum Christianorum Principum Dictum n gligi oportere quorum expectationi nihil a resum magis comtingeret , conceptasque Agorum spes indignius eluderet : summa molestia assici, quod Auria se Reipuνώω cla o non adjunxi sset; certos homines missurum, si Senatui plaarret ; ipsum qu que Messanam, atque in Hispaniam usque iturum, ut idum, si res ita ferret, a opem Reipublicae rebus serenaeum PompeLoret ; ut annona etiam e Sicilia, Θ Apiata asportari posset,

veram daturum. Demum Courem paratum, atque exm Dum ad bellam esse, tagaturum una cum foederatis in bomum pro- mincias arma : id ni feri posset, isiorum impetus fortiter excepturum , O , quod extremum ommum esset, ad communes cum forsis inducias descensurum. His Cmaris legatus a pace abducere Patrum studia conabatur. Iisdem porro diebus crant tunc circiter idus Octobris I annes Franciscus Valerius, vir sacratus, qui cum aliquamdiu in Regis aula vixisset , magnaque apud Gallos gratia esset, multa de illorum mente, & consiliis cognoscere profitebatur; Patribus exposuit: summo piaculo assici sibi videri, nisi duo

potissimum, quae optime novcrat, testaretur 3 alterum, Regem optima erga Rempublicam mente esse , nec quidquam,

637쪽

rictio.

368 HISTORIAE VENETAE

quod ex illius utilitate, ac dignitate foret, prietermissurum salterum, si Cantelinii opera uti Senatus nollet, Optaret Vero, ut alium ad negotium de pace peragendum Byzantium homunem mitteret, missurum. Re iterum in Senatu acta, ejus decreto , ordinario Regis legato, & Cantetmio vocatis, responsum est : nisi Cantelinius communes pro foederatis inducias obtineret, de concordia cum Turcis ineunda Reipublicae nomine aequis conditionibus ageret. Id, praeteritis iis, qcii a Tudicis Contareno proposita fuerant, rejpondere placuit. Petentibus vero Iegatis, eo quod Byzantio Contarenus profectus esset, quo cum his de rebus agerent λ Denuo Sena tusconsulto adjectum est; nimium duras concordiae conditiones, quae ab hostibus exhiberentur . videri ; si ad aequiora descenderent, iis cognitis , Canali firmandae pacis facultatem Senatum da

turum

Is erat ea tempestate status, incerta, atque inconstans adeo rerum conditio , ut variis veluti fluctibus jactata Respublica tuto, ac certo lom consistere non posset, neque expeditis comsiliis se casibus, atque periculis eximere z turpem Pacem, ac

iniquam nolle ; dissicile bellum perhorrescere ; cum ad reliqua incommoda illud quoque accessisset, quod magna annonae inopia CivitaS Premeretur, quae mediis aquis posita, neque agris circumfusa, ad ingentem in Iarum multitudinem alendam externo frumento , atque Commeatibus indigeret et eoque anno frugum proventus imminutus adeo, atque tenuis fuerat , ut

in propinquam hyemem omnium rerum, quae victui essent necessariae, penuriam, ac famem quoque ipsam portendere videretur : & Gasparis Basalui Neapoli datis literis, afferebatur, frumenti inopia Neapolitanum regnum adeo laborare, ut gentes fame sibi pereundum pertimescerent. Inter has belli diff- cultates , ob annonae, ac frumenti inopiam versantibus , alia supervenere, quae mentes ambiguas in diversa raperent. Nam per id tempus Maria , Hungariae Regina, Caesaris sorore, Belgium administrante , cum gravioribus tributis pressa Gandavi civitas in apertam desectionem prolapsa esset, Caesar veritus, ne praecipuae urbis exemplum reliquae sequutae, ad libertatem a rectae, jugum excuterent, ad Gandavenses opprimendos, justisque poenis coercendos quamcelerrime in Belgium proficiici

638쪽

M AURO CENI LIB. VI. 363

statuit. Ea re cognita , Galliarum Rex novo sibi ossicio demereri Caesarem cupiens, atque eam opportunam , qua sibi Insubres traderentur, occasonem ratus, illum ad iter per Gallias habendum invitavit. Id minime abnuit Caesar. Eo conventu ingens de pace inter Principes opinio est Concitata, atque ad novas spes belli feliciori exitu renovandi cunctorum arrecti animi. Caesar antequam se itineri committeret, Petrum Mocenicum Reipublicae legatum de sua per Gallias in Belgium profectione docet et cum Rege nullis aliis de rebus , nisi de iis, quae ad statum reipublicae christianae attinerent, acturum se profitetur. Pontificias, ac Venetas res sibi cordi esse afliramat ; summo se existimationis loco Rempublicam habere 3 ad eam conservandam omnes suarum virium nervos adhibiturum: pro certo habere, licet de pace cum hoste egerit, atque agat Senatus, ad illam tamen, nisi necessitate adactum , non do venturum e sperare, reliquis Principibus societatis vinculo adstrictis etsi aliqua ex parte, quae ab eo deberentur, minime praestitille fateri cogeretur Rempublicam concordia, si quam pepigisset, neglecta, suis nixam viribus, adversus communem hostem ituram . Eadem Rex Christophoro Capellio oratori commemoravit. Adjecit, Senatui scriberet, ut de pace negotium , quod Byzantii agitabatur, desereret ; cum in eo , quod cum Caesare colloquio habiturus esset , de prosequendo, ac vehementiori conatu inserendo bello agendum foret: se propediem ea de causa Claudium Hanebaldum , Taurini praesectum, Venetias missurum. Alphonsus quoque Davatus Vastius, Insubrum praesectus, Vincentio Fideli adirmavit, se quamprimum , ut Senatum a pace abduceret, atque ad bellum inflammaret , ad urbem prosecturum. Pontifici, licet quaecumque ad concordiam inter Christianos Principes spectarent , cui publica salus, ac religio niteretur, quam ea tempestate novis institutis corrumpere iniqui homines Conabantur, pergrata essent ; attamen haud obscure summam molestiam attulisse videbatur, quod, sibi minime communicatis consiliis, Reges in colloquium venirent; atque eam mulitarem legationem, quae ad Rempublicam destinabatur , suspectam se habere, Senatui significavit et ut ex veteri, & per

specta prudentia singula ageret, cohortatus. Addidit, eam esse Is39

nera oratoreofficia

639쪽

Vasitis

temporum conditionem, ut si unquam consilia ad Apostolicae Sedis, atque Reipublicae conjunctionem adhibita fitissent, tum maxime adhibenda essent. Ea nihilominus Pontifex animi molestia compressa , Farnesium Cardinalem nepotem ad conventum in Gallias legavit, atque ut legatum eam ob causam designarent, Patribus auctor fuit. Caesar, & Galliarum Rex cum ad Rempublicam Vastium, atque Hanebaldum destinassent; ad Pontificem ille Aloysium Davitam; hic autem Guieuin misit. Vastius, & Hanebaldus mensis decembris inlatio ad urbem pervenere. Ea perhonorifica insignium virorum legatio ingenti cum pompa, effusa undique civitate, e epta fuit; Lando Principe magno Senatorum numero stipato solemni more cum navi regie instructa Bucentauri nomen an. liquitas indidit occurrente , septem militariter adornatis, adique instructis triremibus subsequentibus , quibus Alexander Bondimerius, nuper Francisco Paschalico praesectus classis suti sectus, praeerat. Legatis publico aere, dum in urbe mansere, victus exhibitus ri peramphe, ac magnificentissimae Ferrariensis aedes, in quibus degerent, tributae. Postero die a Senator,bus coram Principe, & Collegii Patribus deducti sunt, qui in amplissima majorum comitiorum aula consederant, inquam tanta multitudo omnium ad percelebre spectaculum confluxerat , ut nihil ea die magnificentius intuentibus sese objici posset. Curiam ingressi, suggestum scandentes, Duce, ae patribus Concalutatis , eminentioris, qua Princeps sedebat, sellae dexteram Vastius, sinistram Hanebaldus tenuere. Vastius assurgens legationis causam exposuit et quod in omnium piorum votis erat, ac potissimum ad christianae reipublicae vulnera sananda mirum in modum exoptandum videbatur, singulari Dei optimi Maximi beneficio ea tempestate contigisse , ut qui antea summi Principes dissidentes animis , acerrime armis inter se certaverant, ii nunc, simultatibus depositis, ad minime fucatam pacem, concordiamque descenderent; idque unum spectasse, ut perturbatis, atque amictis christianae reipublicae robus opitularentur 'i fastum, ac superbiam communis hostis o

tunderent ; pioque, & justo bello, sacro foedere icto, tot abarbaris illatas injurias ulciscerentur : ut haec ad Rempublicam

per Diuili od by Corale

640쪽

MAURO CENI LIB. VI. 37

perferrent, a suis Principibus missos fuisse, quam navali apparatu , maritimarum rerum disciplina, ac viribus sociam la- horis , & praemii adsciscerent : jam tempuS adesse , quo te- terrimus christiani nominis hostis terrestribus , maritimisque copiis vinci aliquando assuesceret et proinde acriores ad bellum instaurandum spiritus sumerent, majorum Pietatem, generosique animi laudem aemularentur ; incertae, infidae , atque iniquae paci pium, ac justum bellum, quod brevi speratae victoriae fructus Consequeretur, anteferrent. Ad haec Landus Princeps respondit : quammaximas posset , summis Principibus habere , atque agere gratias, quod duorum praestanti inmorum ducum insigni legatione condecorassent Rempublicam, ac propinquae pacis mem, qua nihil eo tempore optatius contingere potuisset, significassent et circumsessae enim undique tot dissicultatibus christianae reipublicae quid salutarius Equid cunctis Europae Principibus exoptandum magis quid demum Venetae Reipublicae , quae gravissimo , ac periculoso bello conflagraret , utilius, quam ut consociatis animis, ac viribus in sacrum bellum universi conspirarent Θ Id si felici fato eveniret, minime dubitandum, quin Respublica cunctis opibus , maritimis terrestribusque copiis, civiumque ipsorum egregio conatu ad eam gloriam, a qua ipsius incolumitas sejungi non posset, vehementi ardore anhelaret, atque incitaretur. Haec tandus.

Postridie ejus diei Patrum Collegium legati adiere , mandataque Caesaris singillatim Vastius exposivit et a Carolo se ad Senatum missum, ut illi persancte assirmaret, ac polliceretur , in iis, quae in Gallia cum Rege, in Belgio cum Maria sorore , & Fcrdinando fratre Romanorum Rege fierent, colloquiis de christianae tantum reipublicae commodis, Venetisque presertim rebus agendum fore e quae illorum intere sent, non secus ac sua , Carolo cordi esse : eam inter Caesarem, & Regem animorum conjunctionem , & ad commune bonum inclinatam mentem extare , ut nihil ex ea , nisi Praeclarum , atque eximium expectari posset et proinde eorum nomine exquirere, quaenam ad bellum in sequentem annum gerendum Compararentur ; ut, iis cognitis, opportuna capere

SEARCH

MENU NAVIGATION