Andreae Mauroceni, senatoris, Historia Veneta ab anno 1521 usque ad annum 1615, in tres tomos tributa

발행: 1719년

분량: 710페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

71쪽

quamvis aliquando Respublica exagitari durioribus procellis, ac temporum illorum calamitate premi visa sit, nunquam tamen convelli, vel concuti potuerit; quinimmo animi infracto rob re , & opibus, quibus abunde cilitas pollet, hostium impetu repulso, conatibusque repressis , tandem amissa recuperaverit, pristinumque imperii decus cum dignitate retinuerit . Quae mmnia, uti gesta sunt, a Petro Bembo , & Paulo Paruta, clariCsimis viris, literis suere mandata: ille, post Μarcum Antonium Sabellicum Decemvirum decreto conscribendae Historiae Venetae onere suscepto, rerum seriem usque ad obitum Iulii Summi Pontificis perduxit ; ex quo rempore foedus cuni eodem Pontifice, ac Ferdinando Hispaniae Rege adversus Gallos periscussum illius excessu diremptum est: hic vero subsequutain temporum success1onem Italico sermone usque ad annum M.D.LIL posteris transmisit; post cujus obitum, cum mihi a supremo D cemvirum Consilio injunctum esset, ut scriptis rerum , quae nostra aetate gestae sunt, memoriam complecterer, Cuperetque animus non intra unius provinciae fines, sed quacumque priscae Romanorum linguae notitia pervasit, nobilissimae , atque antiquis.smae Reipublicae gesta perlegi, operae pretium me facturum e istimavi, si altius scriptorum meorum exordia ducerem , ataque ab iis potissimum temporibus inciperem , quae, post pacem Bruxellis inter Franciscum Gallorum Regem, & Carolum Belgarum tunc Ducem initam , & cum Venetis inducias pactas, sequuta sunt. Inde sumere initium, Deo juvante, placuit , ac subsequentium annorum res gestas conscribere : ingens sane opus, nec minori labore, quam utilitate resertum ; siquidem clarissimae, amplissimaeque Reipublicae , quae domi, quaesoris acciderint, pace acta, belloque administrata sint, nobis erunt explicanda ; quibus artibus coalescere civium animi, ac singulari concordiar nexu ingentes pro patria labores exantiare potuerint ; urbs aedificiorum publicorum magnificentia , mortalium undique confluentium frequentia , divitiis, ac Viribus

aucta, & illustrata, optimis legibus , severioribus judiciis firmata , bella cum potentissimis gentibus suscepta. Quae sane

Omnia rerum cognitionem atque usum , dicendi vim & copiam incredibilem exposcere videntur ; ea si minus asserre ad insti. Cuium opus potero, conabor certe diligentia , & studio certa

re F

72쪽

. MAURO CENI LIB. I. 3

re , ne omnino impar ad provinciam sustinendam videar , quam mihi a supremo Consilio demandatam alacri animo suLcepisse fateor, ut in re, qua nulla ad utilitatem ac splendorem praestantior esse potest, patriae operam praestarem , & quantum in me esset, labentem rerum memoriam erigerem, ac Civium praestantissimorum egregia facta ab interitu vindicarem. Atque ut ea, quae dicenda sunt, facilius intelligantur, quinam rerum status, quae Reipublicae facies , qui summorum Principum animus hoC tempore suerit, paulo altius initio repetito, nobis explicandum videtur. Nam variis bellorum casibus Venetis jactatis, cum satis constaret, haud facile factu esse, Rempublicam antiquitate , civili prudentia , opibus, atque rerum terra , marique gestarum gloria illustrem, e statu delicere, averssa bello Principum animis ue Bruxellis inter Franciscum Galliae Regem, Maximilianumque Imperatorem pace inita, a Caesare, ac Venetis octo mensium induciae pactae suere , ut interea de fita manda pace ageretur: in quibus , ut, quae Maximilianus Reipublicae ademerat, Veronamque praesertim restitueret, Cautum fuit. His peractis, de renovandis iterum induciis agi coeptum, Galliae Rege auctoritate , & opera adnitente , ut ad pacem in undam aditus patefieret. Andegavum missi, penes quos rei tractandae summa auctoritas foret, ab Imperatore Philibertus praepositus Trajectensis, & Hieronymus Borductus Brisatii praefectus, a Senatu Antonius Iustinianus. In annos quinque induciae pactae, quo tempore ab armis abstineretur, nil hostile utrimque ageretur ὁ terra , marique cuncta pacata forent ; non consilio, non armis, non pecunia, non belli machinis hostes juvarentur . Sancita haec fuere anno ab humani generis reparatione M.D.XVIII. mense septembri. Quibus compositis, optata diu pacis spes orbi christiano affulgere coepit , summisque votis a cunctis expetebatur, ut arma, quibus misere per tot annos Italia , atque Europa dissidiis Principium vexatae, ac laceratae fuerant , in dommunis hostis christianae reipublicae perniciem verterentur . Verum non ita fata Italiae tulere ; sed nova dissensi num seges, libidine dominandi, veluti pabulo, aucta Crescere in dies , novos motus ciere , clades cladibus adglomerare .

Nam , Maximiliano defuncto, cum Carolus, Philippi filius, ejus nepos , cui nuper Hispaniae regna amplissima , Ferdinando , &

73쪽

Helisabeta vita iunctis, obvenerant , quique Neapolitanorum regnum adeptus fuerat , licet adversante Francisco Galliarum Rege , in demortui Maximiliani Imperatoris locum suffectus esset ; odia , quae jam restincta videbantur, recrudescere , ambitio transversos potentissimos Principes agere, Italia per tot annos armis labefactata, aemulationeS alere, atque excipere, ac materiam ad arma exercenda praebere coepit: cum Caesar opulentissima Insubrum ditione privari, quam ad se Imperii jure

spectare censebat, aegre ferret neque Galliarum Rex a Neapolitano regno excludi, quod priores Reges hereditario nomine poscentes vi armisque oeperant , aequo animo pateretur .

Jamque in dies ali occulta inimicitiae semina , alienari Principum mentes, ut si qua vel exigua occasio redintegrandi belli seret, turbari iterum res Italae, divina, & humana misceri facile possent. Sed imminenti malorum fato unum id obsistere videba- tur, quod, quae Voluntas Italorum Principum, quae inclinatio

animorum futura esset, non satis erat exploratum: utram Uero in partem Vires provinciae prδpenderent, maximum ad bellum conficiendum momentum erant habiturae. Respublica Veneta armis diu conflictata, quae, foedere cum Francisco Rege inito , ad Mediolanum tuendum tenebatur , motus bellorum dentio excitari, pacem labefactari aegre admodum latura videbatur ; cum ob imminentis belli Tumici suspicionem ; tum quod annuatim classibus parandis, mari tutando, imperio terrestri, ac maritimo defendendo publicae vires, ac privatae civium opes absumerentur, neque pares ad utrumque bellum sustinendum essent. Leonem Pontificem Maximum in summo dignitatis gradu collocatum , Urbini ditionibus , pulso Duce , sbi adjectis, nova appetere , ac moliri: religione, & pace florentem Italiam, in qua satis amplum imperium obtineret, novis bellorum evcntibus objicere credibile non crat ; Cum Reses, qui opibus, imperio , viribus summopcre pollebant , si semel in aciem destendissent, verendum seret , ne is, cui Victoria asflaret ut est hominum , ae praecipue Regum ingenium regnandi appetens univcrsam Italiam excurreret , legesque Ο-mnibus imponere adniteretur. Florentina Respublica, quae nil, nisi ad Leonis Pontificis nutum agebat, nunquam sua consilia ab illius voluntate sejunctura videbatur. Genuenses, qui in

74쪽

M AURO CENI LIB. I.

clientela Gallorum Regis conquiescebant, ab ejus sententia minime recessiiros constabat . Lucenses, ac Senenses precaria libertate utentes, neque audere, neque moliri quidquam poterant. Federico GonZagae, cui Mantua Parebat, nullis rerum novandarum aut vires, aut spes erant. Alphonius Estensis, Ferrariae Dux, cui Mutina , ac Regiu inlepidi urbes ademptae fuerant, illarum recuperandarum desiderio flagrabat; attamen cum nullos sui consili adjutores speraret, potius in Regis auctoritate quam armis spem reposuerat. Franciscus Vero Ssortia, Ludovici Insu

hrum olim Ducis filius, Tridenti, urbe in saucibus Italiae sita,

degebat, in omnem occasionem intentus, qua se benignius fora luna ostentaret , ut nullis aerumnis sessum animum ad pristinum statum adipiscendum erigeret ; qui a Gallo oblatas conditiones aspernatus, nulla vel temporum asperitate, vel sortunae iniquitate adduci potuerat, ut juri suo ced cret ; immo varia agitare animo comi lia, externos, Italosque Principes, ut suis

afflictis rebus opem serrent, implorare non deserat. Attamen qui spiritus in Francisco vigebant, non tantae moliS erant, ut

pacem Italiae turbare possent s Cum Insubres in potestatem potentissimi Regis concessissent, quem bello lacessere, neque facile , neque in promptu erat: cum praesertim nuper sibi Helvetios adjecisset, invictaeque gentis armis nullum sibi aut grave, aut formidolosum bellum inserri posse censeret.

Is igitur Italorum Principum status ea tempestater neque erat, cur quieti, ac paci bellorum motus, curas anteferrent; cum I - λrepente veteribus Italiae calamitatibus recentes adjectae , bella bellis cumulata sunt; ac Respublica, quae tum iis rebus maxime intenta erat, quibus cives praeteritis laboribus sessi recrearentur , quae pace, belloque ad illam ornandam , atque Confirmandam pertinerent, instaurarentur, denuo novis jactari fluctibus, easdemque subire tempestates coacta est. Quo tempore Leonardus Lauretanus Princeps ex humanis excessit: singularis,& egregius civis, qui difficillimis temporibus clavum Reipublitae tenuerat, vel hoc uno summae felicitatis compos, quod quam tot pressam calamitatibus , ac fluctibus laene mersam Rempubli-Cam conspexerat, eandem imperio, gloriaque florentem reliquerit . In eius locum suffectus est Antonius Gri manus jam nonagesimum annum ingressus: civis, si quis alius, prosperis, adversisque

75쪽

6 HISTORIAE VENETAE

ssque rebus adeo varie jactatus, ut humanae sortis spectaculum censeri merito possit. Nam anno M. CCCC. LXXXXVIIII. clas-ss imperator adversus Baja Zetem summo Patrum consensu Creatus, cum ad Methonem cum classe Turcica male pugnatum esset, ad Prodonum bene rei gerendae occasiones amitisset , Naupactum in

hostium potestatem venisset, imperio illi abrogato, subiectoque

Malchione Trivi sano , causam ex vinculis apud totius nobilitatis concilium dicere coactus, rerum capitalium Triumviris Nucolao Michaele Doctore & Equiici, Marco Sanuto, dc Paulo Pisano Equite , anno M.D. tertio idus junii, divi Marci procuratoria dignitate adempta , in Illyrici maris insulas Apsorum

& Crepsam exilio damnatus est. Verum novem postea emensis annis, ita rerum vicis 1tudine ferente, qua mortalia cuncta agutantur, Triumviris Bernardo Bembo, Marino Iustiniano , sloysio Gradonico majoribus comitiis legem ferentibus, eodem mense junio, universis sere civium suffragiis ab exilio revocatus , ac patriae restitutus, statimque ad priorem evectus dignitatis gradum: undecimo post anno amplissimus illi honor delatus est. Principe igitur Antonio Grimano Creato, tertio nonas quintilis anno M. D. I. etsi nondum ad arma palam ventum esseta attamen bellorum semina jam exorta, firmioribus nixa radicibus , acerbos propediem fluctus editura videbantur. Nam fastus; ac dominandi libido, duae animorum pestes, quae mortales saepe in summa mala praecipitarunt, jam animum Leonis invaserant, qui in flore aetatis, summaque in auctoritate constitutus assentatoribus undique septus, sui pontificatus monumenta parum diuturna, & illustria rebatur fore, nisi ad aliquod egregium facinus animum adjecisset , quo memoriam ipsius quam maxime propagaret . Itaque omnibus modis statuit Galliarum Regem in amicitiam allicere, specie ad Italiae quietem firmandam , re , ut, Carolo regno Neapolitano exuto, cujus potium di desiderio aestuare Francisci Regis animum noverat, Ecclesiasticum impcrium , privatasque sortunas ingentibus dignitatum , at

que opum incrementis attolleret. Cum vero publicae retinendae

ricis studiosum Senatum Venetum intelligeret, neque Reipu-icae rationes a Rege sejungi posse animadverteret, in eo in primis summa contentione laborandum duxit, ut defendendae Italiae obtentu foedus sanciretur, quo si quis arma in provinciam

76쪽

M AURO CENI LIB. L 7

ciam inferret, hostis judicaretur ; eo nimirum consito, ut Caesar, cujus in dies potentia, atque auctoritas augebatur, si aramatus Italiam ingredi vellet, communi consilio, & viribus arceretur e non minus enim Pontifici, quam Venetis suspecta Imperatorum arma , vires, consilia semper suerant. Huic se soci rati adjungendi Italis Principibus quatuor mensium spatium tribueretur . Si quis adversus sancita moliretur, foederave cum ii stibus privato consilio iniisset, aut pactis aliquid adversum p cisteretur, illum tanquam hostem persequendi reliquis jus ecset. Hac demum societate nihil aliis, quae Pontifici, aut Reipublicae cum Rege intercederent, foederibus derogaretur. Haec omnia cum ad pacem Italiae magis firmandam pertinerent , libenter a Patribus audiebatur; licet de Pontificis voluntate nonnunquam ambigui Vererentur, ne privatis consilis ad

novas res animum fortunae illecebris Corruptum converteret.

Nam superioribus mensibus Antonium Pacium , Pistoriensem Episcopum , ad Holvetios miserat, ut sex millia peditum, qui in Ecclesiae ditiones statim iter maturarent, conscriberet. Quod cum facile ex scedere nuper percusso a pagis impetrasset, milites per Mediolanensem agrum in Flaminiam , & Picenum pem Venerant, stipendiaque aere pontificio merebant ; primo non sine Tariis rumoribus, quonam haec destinarentur ; deinde costanti omnium opinione arma in Neapolitanam expeditionem comparari . Quae cum non obscure Monem novas res meditari, bellisque Italiam rursus exarsuram indicarent, Marco Foscam legato Senatus mandavit, Pontifici significaret , quod undique opinione baminum, voceque ferretur, J eapolitanum regnum μιvetios invasuros , eo wbementer Senatum commoveri : nam quemadmodum Caesari armato in Italiam adventanti commmnibus viribus obsistere, ac in mutuam defensionem conspirare, id a nemine 1ure reprehensum iri censeret ; ita illam ultro ammis lacessere, ac fortasse nihiI 6 mori opinantem excitare, a publica utilitate sejunoum e se . Quis enim non maxime v rendum existimet, si bello petatur Casar, Germanos, besticosissimam gentem, Agum omni ope, studo, viribus ad utinam, a stue homines, alias a rebus Caesaris Mersos , conetumeliam ad D pertinere existimaturos , in nostram perniciem denique com sensuros me accedere , quod haeresum pestis , quae idos to

77쪽

Contarenus ratos ad

t HISTORIAE VENETAE

terrimo Denem infecerat, Lutem ma res, fra acriores spirulea sumente, pontificiaeque aucto itati acerbius adversante, ingentia Merementa sumptura , ac libere debacchatura videretur rpotentiam quinimmo, viresque Turcarum communium bostium augeri, qui, Gatelis nuper devicto. nihil non sibi a Dersus Pamnonias, Italiam , atquc adeo uni Gam rempublicam christim

num superbe poluceantur ; ac, si semel bellam in hane provise

riam irruperit, quis non trima omnia ominetur, dum ferrum, quν adversus barbaras gentes pugnandum , nurumque sangu ne inficiendum foret: in nostra viscera propria dextera contatur Haec cum Pontifice agebantur. Ioanni Baduario, ora. tori apud Galliarum Regem, in mandatis datum: de iis, quae in Italia gerantur, Regem, ac Magnum Cancellarium certiorem se. ciat ; constanter polliceatur, si de tuenda Italia agatur, cum Rege Rempublicam in arma ituram, totis viribus adversus Caesarem , omnesque alios Certaturam I contra valde periculosum censere , Caesarem hoc rerum statu ad bellum lacessitἹm urgere . Nullum interea ossicii genus, quo Venetos sibi adjungeret, a Carolo praetermittebatur, magnum in Reipublicae potentia, ac viribus momentum ad res seliciter gerendas sere rat e pollicita adjiciebantur ; quodcunque in Venetorum urbibus, Lique agris Imperio jus esset, id ultro novis titulis concessurum. Ea Patres , qui & temporis longinquitati, qua humana imperia, non secus ac reliqua mortalia , vicissituainibus subjiciuntur , & gentium legibus, belloque, ac justis armis niterentur, nihili ducere, neque semel Gallo praclitam fidem tillendam existima. re. Decretam Caesari non modo pro Imperii dignitate adepta legationem, Verum etiam Franciscum Contarenum , Gaspatis Contarent loco ordinarium legatum designatum, ne ullam Galliarum Regis animo suspicionem injicerent, cunctari jusserunt. Inde Carolus Venetorum amicitiae, ac foederis me de ectus , Philibertum legatum in Galliam mittit , qui de pace Cum Francisco ageret, ut Regum conjunctionis metu perterritos, funesta adhuc praeteritarum cladium memoria animis haerente , ad se attraheret. Cum Henrico Angliae Rege conqueritur, Venetos , neque pacta cum Maximiliano servasse, neque oblatam pacem amplecti velle. Quibus in speciem agitatis , eo minora Regibus fides habebatur , quod eodem tempore concordiae

78쪽

MAURO CENI LIB. L q

nomen sermonibus Cesar usurpans, cuncta ad bellum summo nixu compararet, atque expediret. Itaque Franciscus rem o mnem Ioanni Baduario legato aperit, acriusque ad bellum in Elatus in Morinis ad ΑΗresium oppidum in colloquium cum innso destendit 3 pacem nuper sanctam sirmat; Venetorum -amicitiam omni ossiciorum genere fovet; ut nuper sibi natae filiae sacro sonte abluendae adsisteret, Senatum invitat, legato id muneris ejus nomine obeunte. Ceterum Pontificis animus nunquam acquiescere, novis assidue rebus studere, plura in speciem, quae ad pacem attine. rent , Reipublicae ostentare, in id omnes nervos intendere , ut imperii amplificandi, nominisque provehendi materiam pararet . Quae cum eo spectarent, ut , itcrum turbatis rebus, in novas bellorum procellas Italia conjiceretur, Senatum in summam suspicionem adduxerant, ne cum Gallo Pontifex arctiori vinculo junctus, Rempublicam in ingentes dissicultates impelleret ; cum inter cetera, ut perduelles , ac facinorosi homines a mutuis regionibus hinc atque inde communi ammis summoverentur, poenisque afficerentui, quo Estenses Femraria pelleret, Italica societate caveri vellet . Quibus permoti Patres , qui antea mandata subscribendi scederis oratori dederant , Senatus consulto revocarunt ; Regique significarunt :Mirari, nova suboriri quotidie impedimenta, ut non propugnam

aeae Basae , sed belv excitanae, his foederibus a Leone funium

menta jacierentur; dum tantum non aperte Caesarem, provisciasque , quibus bHB faces a merentur, designaret. Quid vero quod perduelgionis , Ο criminum reos persequi omnibus modis statueret id enim praeterquam quod plurimiam rationibus A eL publicae ossiceret, cujus militum praefecti, exteris promiscias omti, publica stipendia facerent, aperte innuere, avus animo, ut Ferrariensis Dux aisto imperio pelliretur , penitus insedgse :γα quantum momenti habitura essent, nemo non videret: Dum de communi firmanda societate , ac ne Caesar in Italiam amma inferret, M um fuit, ultro, ac tabenti animo Senatum a1 fensisse et modo non de tuenda Itala agi , sed ut cuncta λιι rum tumultibus misceantur e quae ex pactionibus Regi Somtus teneretur, alacri animo praestaturum ; ias , quae a Leonem ponerentur nulti pacto aures praebiturum . Itaque foedus

quam

n alia ονεν

79쪽

1 2 I

io HISTORIAE VENET Ag

quamplurimis dissicultatibus implicitum differri in dies ; Rex

quin etiam secretiori cum Pontifice firmandae societati moras nectere , vel quod Leonis artes, cujus animum antea expertus sum rat, vereretur, Vel quia, Caesare multis dissicultatibus septo, sibi vero cunctis ex sententia fluentibus, absque aliorum ope per se satis ad bellum gerendum expeditus videretur. Leo qumque plurimas antea sibi a Gallis illatas injurias mente repet

re ; aliquando, ne summi Principes in pontificii imperii perniciem arma iungerent, vereri; incredibili nonnunquam Parmae, Placentiae, ac Ferrariae urbium obtinendarum desiderio flagrarer

quae Mediolani a Lautrechio, & Tarbellensi Episcopo juri e

clesiastico adversa gererentur, non aequo animo pati: ut tamdem , non absque omnium admiratione, qui paulo ante imgenti ardore animi Francisci amicitiam Concupiverat, is , -- mento mutata sententia, Carolo adhaerens, Italicam pacem tutabare , Caesaris potentiam sibi antea invisam augere, atque innumeris se se periculis objectare decreverit. Angebatur Cetes,ris animus ob Cantabriae a Gallis illatum bellum e Mediolanensium extorrum spes , Helvetiorum nuper cum Rege inita societas maxime exstimulabant: difficile igitur non fuit, ut quos utilitatis species permoverat, societas quoque devinciret. Mutua itaque defensio Hetruriae , ac Mediceae familiae patrocinium , Mediolanensis expeditio , Parmae, & Placentiae pontificiae ditioni adjectio, Francisci Ssortite Tridenti tunc vitam agentis in paternum imperium restitutio, Ferrariensis oppugnatio, jurisjuram di, quo Caesar Neapolitano regno potiri vetabatur, absolutio

secreto pacta . Ea priusquam in Vulgus emanarent, statuunt clam per insidias , aut repentino aliquo armorum tumultu Gallos inopinato adoriri. Genua, quae tunc in Regis clientela quic-scebat, tentata ; Mediolanensis ditionis urbes per dolos petitae: sed utraque inani prorsus eventu Contigere. Senatus Venetus , ad quem nonnihil de consiliis a Leone mutatis pervenerat , latenter , astu, ac dolis belli initia tegi ratus, ut validiori praesidio urbes , arcesque firmarentur, decrevit. Trium millium Italorum peditum delectum statim h beri jussit ; si maiota numero opus esset, id Sapientum Collegio permissim. Cumque Thomas Scudus, Lautrochii frater,

ac Tarbellensis, Theodorin Triuitius, copiarum Reipubli

cae Di

80쪽

MAURO CENI LIB. I. in

cae summus Praefectus cum cataphractis, leviorisque armaturae equitibus ad Insubrum fines adequitaret, a Senatu petiissent. ex foedere concessum est. Triuitio, ut suas cohortes in Cenomanos duceret, injunctum; Paulo Nannio Bergomi Praefecto Legati munere delato, ut statim se ei adjungeret, mandatum. Dum haec agerentur, Scudus, cui, quae occulto adversus Re gem pararentur, innotuerant, Regium lepidi Galliae Cisalpi nae urbem per insidias aggredi statuit, inde rei patrandae opportunitatem , & occasionem nactus, quod quamplures ibi Insubrum extorres, quos Ponti sex a suis finibus arcere teneba tur , convenissent. Itaque ad viii. kal. julii summo mane cum quadringentis levioris armaturae equitibus Regium proficiscitur. Illum Federicus BoZZolus, ejus nominis oppidi in Mantuan

rum finibus Regulus , cum mille peditibus subsequitur . Eo

cum venisset, Franciscum Gui tardinum jam ea de re certiorem factum ad colloquium accersit, qui omnibus, quae ad tutandam urbem spectarent, dispositis, ultro extra portas adestribi dum mutuo Conqueruntur ; Scudus, quod exules adversus pactiones intra moenia recipiantur ; Gui tardinus, quod cum

armis Scudus fines pontificios esset ingressus, forte porta quadam ad excipienda frumenta disclusa, Galli irrumpere conantur : verum statim pulsi, clausisque portis, tumultu excitato, displosis repente nonnullis tormentis, funduntur. Scudus in summa trepidatione ab urbis Praesecto illaesus dimittitur. His ad Pontificem perlatis, graviter de Rege conqueritur: nil hujusmodi meritum per summam injuriam bello peti, dolo suas urbes tentari ; atque iis de rebus cum Oratoribus Principum acerbe admodum , ac graviter agit ; multa in Scudum, quam Plurima in Regem exaggerat , qui cum occasionem ab ejus amicitia discedendi diu quaesiverit, nulla inventa, aperte bellum moliatur. Reipublicae Oratore accersito, quae Regii acta fiat, exponit 3 ignorare , cur armis illum lacessere sibi Reκ in animum induxerit ; statutum sibi, ac firmum csse, quacui que ratione Ecclesiae jura, ac Pontificiam dignitatem sustinere z h uno Vehementer angi, quod nondum coalitae Italiae cicatrices denuo refricandae sint, iisque certandum armis, quibus Christiani nominis hostes pessum iri oporteret. Collegio Cardinalium vocato, in Regem acriter invehitur, Caesaris pie-H. Maurorem T. I. B tD

SEARCH

MENU NAVIGATION