장음표시 사용
81쪽
isri tatem , ac religionem eXtollit I Italiae incolumitatem, totius
Christianae Reipublicae salutem in illius societate contineri
Senatus, Cum ea, quae adhuc premere, ac celare Leo C piebat , palam erumpere animadverteret, ut quantum opera,
& consilio posset, nutantem Italiae pacem firmaret; graviter per Oratorem Pontificem alloquitur: quo loco res Christianae sint, exponit 3 quae, si bellum oriatur, incommoda provincia, per tot annos injurias bellorum perpella, denuo subitura sit,
docet: a Leone flagitat, priusquam adversus Regem moVeat, illum de iis , quae nuper acciderant, certiorem faciat , qua mente, quo erga illum animo sit, exploret ; omnia experi
tur antequam in aleam belli descendat ; nihil eorum , quae multorum sermonibus vulsata fuerant, de Rege suspicari , qui omnibus pietatis ossiciis sanctissimam Sedem sit prosequutust dein factum lenire ; quae a Scudo ad Regium lepidi acta ebsent non ad pacem labefactandam; sed ad extorrum lacin
rosorum hominum perniciem spectasse, quos rumor increbuerat , hostilia adversus Gallos, eorumque oppida: meditari: de propensa Pontificis in commune bonum voluntate Senatum non ambigere e ceterum ad arma summos Principes redire, nunquam magnis caruisse periculis; nunc vero cum validuH-mo exercitu Sulei manus Pannoniis immineat, quis dubitet, his dissidiis illi non ad , amplissimum modo Hungariae regnum . verum ad reliquas Europae provincias atque adeo ad Italiam ipsam aditum parari quibus sane avertendis , cui onu&il cumberet , nisi illi, qui summum dignitatis, M auctoritatiS perium in terris obtineret His convertere Pontificis animum ad pacis studia Senatus nitebatur . Atque eodem te ore, ne imparata Respublica offendi posset, decretum eli, ut Cataphracti equites lustrarentur , in eorum qui deessent locum, novi deligerentur ; quadringenti levioris armaturae reliquis adjicerentur ; sex Italorum peditum millia conscriberentur, mu-le & quadringenti ex Sedunensibus , mille ex Rarthis publiscis stipendiis adlegerentur: petente Lautrechio, ut auctorita a Me te , ac disciplinae bellicae laude insignis, quicum de berio aa: π;r ministrando, deque Insubribus tuendis consilia communicaret, - - civis Mediolanum mitteretur, Andreae Grito, qui magna Rpua
82쪽
Dos , summa apud exteros Principes excellentis virtutis opi nione florebat, id oneris injunctum est. Legatus cum summa auctoritate Hieronymus Pesareus spectatae vir prudentiae , ac sortitudinis a Senatu declaratur. Interea Pontifex cum Gallo inimicitias palam exercere, nullum rationi , nullum Senatus precibus locum dare , bellum spirare ; nam de illo administrando cum Ioanne Emanuele
Cauaris Legato agere cceperat; Prosperum Columnam, stientia rei militaris Clarum, Romam accersiverat, ut iis, quae ad tantam rem conficiendam necessaria forent, communi consilio prospiceretur copiarum Vero suarum imperatorem Federicum
Mantuanorum Principem delegit, ex Cujus ditionibus, vel situ , vel propinquitate plurima adjumenta peti possieni,' ducen tos illi cataphractos, totidem leViores equites imperat; cumque omnis rei bene gerendae spes in celeritate sta esset , inprimis statuunt, ut Pontificiis , Hetruscisque junctis cataphractis
sexcentis, ac totidem ferme , qui tum in Neapolitano regno Caesareanis aderant, a finibus Ecclesiae Mediolanensis ager invaderetur ; sex Italorum peditum millia deligerentur ; duo Hispanorum, qui in Genuae litoribus erant, ad exercitum inter Mutinam, ac Regium castra habiturum transirent; duo item Neapolitanorum millia Aterni Marchio duceret; mutuis Pontificis , Caesarisque sumptibus quatuor Germanorum, duo Ra, thorum peditum millia evocarentur: his Helvetiorum ad duo millia accedebant ex iis , quos ante Pistoriensis Epistopus, Pontificis jussit , in Italiam ductaverat, cum reliqui domum reversi fuissent: denique ut ab Helvetiis sex millia , juxta Pontificis foedus, peterentur, decrevere ; neve gens illa Gallis a xilio esset, postularetur, cum foedera Pontificia longe Gallicis
priora esse Leo affirmaret. His viribus a Lario lacu movere, atque Insubrum ditionem aggredi in animo erat : neque difficile, ut fortuna coeptis responderet, rebantur; Cum ob n biles exulum familias , quae viribus , auctoritate , & clientium numero plurimum ea in regione pollebant f tum ob populorum ingens, erga Gallorum nomen, odium, qui a militibus gravia , & intoleranda perpessi, cum neque Rex Ob pecunia: inopiam satis provideret , neque Praesecti ob negligentiam obsisterent, incredibilis, quo Regem prosequebantur,. B di stu-
83쪽
131i studii, & benevolentiae obliti, ut est plebis natura novarum rerum appetens, omnia sursum, deorsumque misceri, & agitari cupiebant. Harum rerum, bellique jam a Pontifice, & Caesare adversus Regem declarati fama in Gallias perlata , qua opulentisi sinam Mediolanensem regionem validissimo exercitu aggres.suros serebatur, Regem permovit, ut nihil, quod ad hostium
conatus arcendos opportunum foret, praetermitteret ; idque inprimis cum in Venetorum foedere situm esse existimaret, Lau-
trechio , qui illius nomine toti regioni pransset , in Italiam
. misso mandaverat, ne quid Insubres detrimenti paterentur sum-l ma ope provideret ; a Republica quaecunque ex foedere tene- . retur, requireret: sex porro peditum millia, sexcentos cataphractos equites Venetos praestare pactionibus foederis cautum' erat: praeterea decem millia Helvetiae gentis adcersiri, sex Gal-l lorum millia in Italiam proficisci, magnam Italorum peditum s manum conscribi jubet et his copiis aut aequo cum hoste maria' te certare, aut vim illius, conatusque repcllere posse arbitrai tus . Verum Columna neque Neapolitanorum , neque Germanorum militum adventu evectato , reliquis collectis co-
, Piis, Ravennae , Forocornelii, Bononiae, Mutinae, Regii lepidi praesidis relictis , ad millia passuum quinque prope Parmam proficiscitur , spe haud exigua fretus , li Helvetii
Regi milites non dedissent, oppidanique aversis a Gallo animis aliquid novi molirentur , sore , ut nullo negotio urbe potiretur. Verum Helvetii pactos ex foedere Regi milites permiserant, quorum dum delectus haberetur, Georgius Supra- assius Mediolanum cum quatuor Sedunensium millibus venerat ; Lautrechius ad Parmam tuendam Scudum cum hastatis quadringentis , ac quinque Italorum peditum millibus mise-xat: Senatus ad Pontem vicum, ut Gallis praesto essent, Copias cogi jusserat . Proinde Columna non omnino suis viribus fidens, in Parma expugnanda operam amissurum VerituS, ni Aterni Marchio cum trecentis hastatis , ac duobus Hispanorum millibus ex Neapolitano regno adventaret , ac Gesemani ad sex millia adestent, nihil moliebatur. Cum vero ex Aeniponti comitatu in Mediolanensem agrum nisi per Reipublicae. Venetae fines , aditus non pateret, Caesar a Senatu
84쪽
petebat, ut Germanis iter per Veronensium fines facere per mitteret , id summi beneficii loco a Republica accepturum. Caroli postulatis Senatus decreto ita responsum : Omnibus seni per benevolentiae , ac observantiae officiis Reinpublicam Graiarem prosequutam esse s quod iis, quae nunc petantur, assentiri nequeat, vehementer angi, Propensae voluntati foedus obsistere, quod jurejurando cum Gallorum Rege pepigisset ; infringendum haud dubio , si Germanos per Venetorum fines transire sineret : Caesarem sun opere exorare, ut qui status Reipublicae Christianae, quorsum aissidia haec sint evasura , singulari prudentia expenderet ; ne virus hoc in omnia Reipublicae Christianae membra diffundatur, prospiceret ; pietatis , Smagni animi sui esse omnes cogitationes, & curas in Reipublicae Christianae pace defigere Ita Senatus decreto Caesari responsum . Interea quanam ratione Gormanis militibus, si nerVeronesem agrum transire velint, obsistendum csset, consulitur : plerisque id nullo modo fieri posse, vel adituum multitudine , vel regionis latitudine contondentibus: Triuitio licet difficultates inspicienti , conari nihilominus aliquid placebat spraecipuos in Veronensium fines ingressiis summa diligentia custodiri; ac , si majoris aliquid momenti conficiendum foret, inter Pischeriam , & Lonatum munitionem erigi, qua situs opportunitate . transiturn Germanis praecludi posse sibi persualerat. Verum, Vel temporis angustia, vel immutatis Lautrechii consiliis, res ad exitum perduci non potuit , nonnullis tantum locis ad hostes aditu prohibendos custodiae adhibitae, atque iis praesertim, e quibus facilior ingressus esset futurus, ad
Croariam nempe, Gavardum, & Clusam inter montium fauces sitam arcem, quam amnis Athesis praeterlabitur, in quo Catenam transversam duxere. Interim vero Lautrechio peten-ic , ut copiae Venetae cum Gallicis jungerentur, quamquam moleste ferret Senatus exercitum a suis finibus discedere, ne militum incursionibus agri diriperentur , tamen ne foederi duecset , in Cremonenses copias duci assensus est , instante vero Lautrechio, ut Padum trajicerent, legato praxipitur, ut si ita in rem esse censeret, ultra Padum nostros cum Gallis jungeret. Interea Germani milites, nostris elusis, per montium aspera, ac confragosos saltus cum ad Baldi montis radices ac L
fide muri nisione pra- ρι Lanaetim artienda.
85쪽
13- 1 ssent, incolumes in Caesareanorum Castra ad Parmam pervenere , quo etiam Aterni Marchio nuper cum Hispanis adve-- nerat . Itaque propius admoto exercitu, civitas obsideri, &tormentis quati ab ea parte coepta est, quam Parma flumines unctam, ad occasum vergentem , incolae Caput pontis V Cant . Lautrechius cum quingentis hastatis equitibus , septem Helvetiorum, quatuor Gallorum millibus, una Cum Theodoro Triuitio Venetorum Praefecto, qui quadringentos Cataphractos , & quatuor millia peditum ductabat , Pado trajecto, lento itinere ripas amnis legens progreditur ; dum interea sex Helvetiorum millia , qui a pagis Regi concessi fuerant, iter
maturarciat, id animo agitans, ut, vel cum hostibus manum Consereret, aut si detrectarent, obsessae urbi, cui frater praeerat , opem serret ; quem per nuntios de rerum statu monitum , Gallicae virtutis, sibi creditae urbis, suaeque existimationis meminisset, hortatur; cito cum exercitu, ut cum hoste pugnam capessat, ac civitatem obsidione liberet, adfuturum; certior namque a Scudo factus fuerat, paucos adhuc dies civitatem defendi posse. Itaque postridie ad viginti millia pacsuum ab urbe cum copiis pervenit , cataphractis praemistis. qui usque ad hostium castra citato curi se se proriperent ;verum dum hostes , omnibus ad oppugnationem instructis, acrius in moenium eversionem incumbunt ; Galli Capite pontis relicto, ultra Parmam amnem pacato agmine, cum maj via A, ribus tormentis se recipiunt. Hostes mane per murorum rui-
, . To,2 nas ingressi ea civitatis parte potiuntur, non sine oppidanorum applausu, ac laetitia ; quippe qui Ecclesiae imperium sum- σμ' mopere concupiverant f licet statim ingens gaudium moeror , ac luctus exceperit ; nam eorum domus, ac supellex praedae loco Pontificiis militibus cessere . Eam redintegrandae pugnae opportunitatem nisi elabi Scudus passus esset , milites rapinae intentos facile erat fundere, ac rursus civitate potiri. Hostes egesta humo, impedimentis perfrictis, quibus portas Galli obsepserant, tormenta in amnis margine constituunt, atque in adversam fluminis ripam displodunt . Dum haec summo studio aguntur , Lautrechius cum exercitu ad Tarum flumen , quod septem millia passuum ab urbe distat, accedit. Eodem tempore rumor affertur, Alphonium Ferrariae Ducem centum
86쪽
cataphractis , ducentis levioribus equitibus, duobus peditum millibus , quingentis Corsicis , quos Lautrectius miserat, ametiaque tormentis duodecim improviso Finalis, Sanctique Felicis oppida adortum in suam potestatem redegisse . His nuntiis
perculsi hostes summa trepidatione, oppugnationis relinquendae consilia capiunt, veriti, ne a Lautrechio, quem appropi quare ferebatur , ad pugnam cogerentur , simul ne Ferrariae Dux augendi imperii majores spiritus, atque opportunitates sumeret. Itaque duodecimo, postquam advenerant , die castra movent : Laut rechius, validiori praesidio urbe firmata, amem Alam ditionis Parmensis oppidum ad Padum deditione recipit , atque inter Divi Secundi oppidum, Tarumque castra locat. Infausto eventu Parma oppugnata , haud leves inter kederatos suspiciones exortae sunt. Leo repentinum Columnae discessiim carpere; Caesareanorum cuncta ndi artes timere, ne urbis potiundae, qua flagrabat, cupiditate ad extorquendam ab eo immanem, qua maxime in belli sumptus egebant , Pecuniae Vim uterentur, haesitare . Caesar vero Leonis ambigua consilia , atque inconstantiam suspecta habere ; ne iis, quae ex foedere ad illum spectarent potitus, quo aestu commotuS repente a Gallis ad se transerat , eodem reciprocante raptuS ad Gallos deferretur, vereri. Itaque denuo Venetos ad belli societatem, legato ordinario Alphonis Santio Venetias misso , licitabat : ex ea masna ad Rempublicam emolumenta perventura ; non minus sibi , quam Venetis Italiae pacem cordi esse : ne putarent Insubrum accessione propagandi in Italia Imperii materiam quaerere, cum ultro sancte polliceatur, Medi lanenses ditiones Francisco Ssortiae Barensi Duci concessurum. Verum , neque ullo ossiciorum genere , neque pollicitis, ut ascedere Gallico descisceret, Senatus moveri, aut flecti potuit. Interim Helvetii superatis Alpibus Cremonam Veniunt , Iorum adventu permoti hostes a Divi Lazari ad Lenetium uVium ea parte, qua Regium respicit, profecti, haud paucos dies ibi commorati sunt; cum interea nil memoratu dignum accideret, foederatarumque copiarum vires, atque existimatio imminuta opinione hominum excidisset . Caesareani coeptis minime desistendum rati , sex millium Italorum mestum delectum habere . duodecim Helvetiorum millia, Ennium Filonam
rantium Loratum Venetos ad sotietarem alucis . Vonerorum constantia ἐκ Gam,as mutilia.
87쪽
dum Verulensem Episcopum evocare , Mediolanensemque agrum invadere totis viribus statuunt . Et quoniam exercitus Gallici, & Veneti propinquitate , Vel acie certandum , vel commeatu laborandum norant , trans Padum copias ducere decernunt, ponteque ad Brixellum oppidum, in Padi ripa positum, extructo, kal. Octobris amne trajecto , castra ad Calaic majus posuere ; quo tempore Iulius Cardinalis Medi-ceus Legatus a Leone supervenit. Lautrechius vero ponte sex millibus supra Brixellum passuum Pado instrato, copias in Cremonensem agrum perduxit, Cumque hostes ad Ollium ainnem quatuor castrametationibus pervenisse , atque ad Rebeccam oppidum e regione Pontis vici substitisse, per exploratores nuntiaretur ; statim impedimentis Cremonae relictis , cum univem sis Gallorum, & Venetorum copiis ad Divi Martini quinque a Rebecca millibus celerrime Lautrechius proficiscitur, eo consilio , si hostes iter maturarent , ut obvius Copiam pugnandi
faceret . Qua re vehementer Commotus Columna non ultra
progredi, seῖ. Helvetios adventantes opperiri statuit . Verum tertio die Lautrechius , castris ad Bordellanum positis , tormentorum partem trans Ollium ad Pontem vicum misit. Pilat serrear in hostium castra ingenti strepitu jaciebantur , quo periculo perterriti, quarta noctis vigilia summo silentio motis castris, exercitum ad Gabionetam oppidum ductant ; inde manum conserere cum nostris detrectantes ad Ostianum castrame-
Dum nil agendo tempus utrinque teritur, Pistoriensis Episcopus, ac Vitellius Helvetiorum, atque Italorum manu Ferrarienses ad Finale oppidum inopinantes aggressi fundunt, ac caedunt , Duce ipso quam celerrime se Fcrrariam recipiente , qui cum valde suis rebus timeret , suppetias a Senatu enixe
flagitabat; ne amicum, ac propinquum Rei publiciae Principem desereret, ne hostes sancti Georgii peninsulam ingredi summo
Civium quoque Venetorum detrimento pateretur ; minora saltem navigia ad se , resque suas tutandas mitteret . Senatum, quin Ducis voluntati assentiretur, Pontificis auctoritas in primis permovebat ; neque enim Cum Leone apertas inimicitias exercere e Republica esse Censebat, Cum ea , quae ex foedere
ad Mediolanum desundendum Galliarum Regi praestaret, nec
88쪽
Caesareanis induciis, nec Pontificiis rcbus adversari constanter affirmaret. Eodem ferme tempore , eademque de causa cum per Oratorem Villierium Rex petiisset, ut Senatus Ferrariensi summam militiae Praefecturam mandaret, exorari non potuit , inclinatum jam in hyemem anni tempus , ac cataphractorum conscribendorum equitum dissicultatem causatus . Dum haec agerentur , Helvetii Sedunensis Cardinalis auspiciis per Alpes iter in Italiam moliebantur ; qua de re cum rumor increbuisset, Bergomi, & Brixiae Magistratus, ut aditus intercluderent, adnixi, in Sebino lacu lembos, ac rates ad oppositas ripas, ne facultas transeundi foret , sisti jusserant f Lautrectius Gallos equites cataphractos una cum aliquot ex Venetis levioribus
Pandeomio Gallo duce ad Ollii pontem misit , ut fluminis
trajectu Helvetios prohiberent . Verum conatus vano eventu cecidere ; nam nocturno tempore per lacum vecti in Brixiensium fines pervenere, non absque suspicione, adjumenta illis ad trajiciendum exhibita a nostris fuisse, cum lembos, ratesique loco motas summo mane fuisse constaret . Helvetii cum primum oppostam attigere ripam, ab Hispanorum , aliorumque militum manu excepti in itinere quamplurima regionis accolis detrimenta attulere . Sed inter naec praetereundum non
est, quod ad Ottolengum fatis amplum agri Brixiensis oppidum contigit : id Caesareani , ac Pontificii milites ita scede
diripuerunt, ut in eo crudelitatis , avaritiae , aut impietatis nulla non exempla reliquerint ; non aetati , non sexui parcitum ; fortunae direptae ; seminae ludibrio, & libidini habitancaptivi abducti, in cunctos Levitum, & quod omnem imm nitatem , atque impietatem exsuperat , sacratissima vasa , quibus Christi Dei corpus asservatur , surto sublata , Eucharistia abjecta , quae barbaris quoque horrorem incutere poterant . Helvetii quoque, licet iis Brixiae Magistratus jussu commeatus,& omnia necessaria abunde suppeditarcntur , cquis , atque aliis jumentis quamplurimis abactis, luctuosam agrestibus memoriam reliquere. His de rebus cum Caesare Senatus Vehementer conis questus est, quod induciarum tempore ejusmodi a suis militibus patrata serent, qualia ne bello quidcm committere fas esset. Eodem cum Pontifice ossicii genere egit , quae in religionem egorant milites gravius expressa, captivorum libertas,
89쪽
I 32x atque, ut damna sarcirentur, petitum . Principes militum facinora partim detestari, partim excusare conati , captivos re stitui iussere. Helvetii tandem Ollio trajecto, hostium castris se adjunxere , ingenti omnium admiratione , quod , qui nunquam inviacem dimicare Consueverant, pars Gallorum, pata Hispanorum stipendiis merentes in sta in se invicem signa ferrent. Verum non alia re, quam pecunia duci , ali , & contineri exercitus compertum est . Ceterum novo rei exemplo pexulta procerum mentes ad conciliandos animos bellicosistimae nationis , armaque iisdem auspiciis Connectenda nuntios utrinque mittunt, qui ad illos, quos Sedunensis Cardinalis in Italiam duxerat , prosecti fuerant , in itinere deprehenduntur ς qui ad Gallorum exercitum designati erant , mandata exequuntur rpessimo consilio, non absque infamiae nota , sub aaversis signis ab eadem gente pugnari, civilia arma nunc primum acui, atque exerceri r quonam impetu, quo Cestro perciti furerent Θfera corda mollirent, ab infausta militia discederent , in patriam redirent, nevo Partam a majoribus gloriam , neu florentem Rempublicam foeda Contentione commacularent, ac miserrime distraherent . Haec tantum apud eam gentem potuere , ut plerique Lautrechium auri , argentique inopia laborantem delarerent, ac per summum dedecus prisco amicitiae iure, recentique Gallorum foedere posthabito , in patriam reverterenturia Huiuscemodi moribus vel loci natura, vel domestica disciplina ea gens imbuta est, ferocia, ingenti spiritu , bellica virtute . nostra , patrumque memoria illustris , sterili solo , montium angustiis, faxorum Crepidinibus fere inaccesse . Ut pauca inter se, eaque potissimum religionis causa , bella exemcuere ς ita quamplurimas in Europa pugnas alienis stipendiis edidere, quibus ΗeIuctio nomini ingentem gloriam, egregios titulos pepercre : quae eximia bellicae virtutis decora ut nil undequaque persectum mortalibus natura concessit inconstantiae , tumultus erga duces, ac parum sincerae fidei notis nonnunquam aspersa fuere o Helvetiis dilabentibus, cum exercitus robur imminutum, ac sortunam trepidare tautrechius inspiceret , anxius animi , ac de rerum summa solicitus , priasidio Cremonae, & Pisleoni relicto, castra ad Cassanum admovit,
90쪽
MAURO CENI LIB. I. υut hostes Abduae fluminis transitu totis viribus arceret ; id haud difficulter amerum altitudine, pugnae disparitate , mili
tum virtute , consequi posse ratus . Hostes , ad Rivoltam exercitu admoto, de Abdua tranando, extruendoque inter Rivol-tam, & Cassanum ponte , consilia ineunt ; sed cum vel rei dissicultate, vel Gallorum imminentium copiis deterrerentur, Columna secreto, intempesta nocte, parvis lembis ad Vaprium quinque millibus a Casano passuum, nonnullos milites in ulteriorem ripam exponit. Ii editiorem quemdam locum occupant, ut reliquis ruccedentibus auxilio sint , ac , licet vehementius obsistente Scudo, qui ad tutandum fluvium, hostesque ripa prohibendos cum quadringentis cataphractis , Gallorum peditum manu , majoribusque tormentis a fratre missus fuerat, evasere , ac trans Abduam pervenere. Scudus spe frustratus Cassanum se recepit. Lautrechius vero de transitu hostium certior factus cum Gallorum , Venetorumque reliquis copiis una cum Triuitio, Mediolanum, totius regionis Caput,
ingreditur, ad Laudem Pompejam Reipublicae legato cum tommentis , suarumque copiarum parte relicto . Hostes ad Melinianum oppidum Mediolanum, & Ticinum inter Castrametantur, eo consilio, ut, nisi valido praesidio firmatam Mediolani urbem aggredi, saltem Ticinum regredi possent. Sed cum declinare Gallorum res, aversamque ab iis sertunam Cernerent, animos, ut adversus Mediolanum suarum virium periculum facerent, erexerant f tum popularium studiis, atque animorum inclinatione, quos rerum novarum speS nonnunquam praecipites agere solet ue tum exercitus intra moenia
inclusi consternatione accensi : quae Pontificiis, a Caesareanis, ut afflanti sinum fortunae explicarent, spiritus addiderant. Itaque ad xiij. kal. novembris , in vesperam vergente me, suburbia amrediuntur , quae Lautrechius, ne hostis, illis captis, faciliorem sibi ad expugnationem aditum aperiret , munienda curaverat. Ad munitionem prope Ludovicam portam , cujus custodia Theodoro Triuitio, & Andreae Grito obvenerat , aseloppetariis militibus pugnari coeptum e primo congressu Hispani arcentur, ac sunduntur ; paulo post redintegrata pugna, militum magno numero aucti, ignibus fabrefactis , vehementiori impetu invehuntur 3 munitiones, quae Parum eminebant,